Lectio 2, De fide

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio2

Lectio 2, de Fide

[Duo genera assensus]

[Primum genus assensus]

1 Iuxta dicta * sciendum est * quod de articulis credendis duplices possumus habere assensus; quosdam * , scilicet inductos per * rationes probabiles sive per apparentias naturales. Et huiusmodi assensus sunt posteriores ipsis enuntiationibus quorum sunt assensus, et de istis intelligitur dictum Philosophi Io Peri Hermeneias : " ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa " [a] . Et de huiusmodi assensibus dicitur quod non sufficiunt ad catholice credendum, ita quod dato quod quis per rationes probabiles * crederet articulis fidei sine formidine quacumque, adhuc non esset fidelis quia adhuc * sibi deficeret fides illa infusa, quae requiritur antequam * aliquis dicatur fidelis.

[Aliquae corollaria sequentes ab primo genere assensu]

2 Ex istis * sequitur corollariae: quod aliquis credens articulis fidei sine formidine quacumque est infidelis, non tamen positive sed privative, scilicet * , per carentiam fidei infusae, quae requiritur ad aliquem esse fidelem.

3 Secundo dicitur de praedictis assensibus quod illis potest subesse falsum. Verbi gratia, ut si Sortes per * rationem acquisitam assentiat isti articulo: 'iudicium futurum erit', isti assensui potest subesse falsum quia Deus * de potentia sua absoluta potest R3ra ordinare quod iudicium futurum non erit.

4 Tertio dicitur quod huiusmodi assensus multiplicantur secundum multiplicatione obiectorum seu enuntiabilium quorum sunt assensus, et ita de habitibus generatis ex * huiusmodi assensibus.

[Secundum genus assensus]

5 Alii sunt assensus, qui non sunt posteriores, nec effectus V7va obiectorum * seu enuntiabilium, quorum sunt assensus * , sicut est assensus divinus, qui sic se habet quod nullo modo dependet ab obiecto, immo * est prior quocumque obiecto enuntiabili. Et hoc etiam testantur Commentator [b] et Aristoteles XII Metaphysicae, [c] per hoc ponentes differentiam inter nostrum intelligere et intelligere divinum.

[Aliquae corollaria sequentes ab secundo genere assensu et fide]

6 Proportionaliter, veniendo ad propositum, dicendum est quod fides est prior veritate se tenente ex parte enuntiabilis, sicut assensus divinus, quem * habet Deus respectu istius futuri: ' iudicium futurum * erit '. Veritas enim illius assensus nullo modo dependet ab illo * futuro, ita proportionaliter est de veritate et apparentia fidei, quod nec * in esse veri nec in esse apparentis dependet ab illo obiecto, ita quod illa fides tam actualis quam habitualis imitatur divinum assensum quoad hoc.

7 Secundo dicitur quod talis actus sive habitus non multiplicatur ad multiplicationem obiectorum seu enuntiabilium, quia nullo modo ab eis dependet. Ideo non * multiplicatur fides respectu quorumcumque credendorum, sed est una et eadem respectu quorumcumque credendarum * apta nata exire in actum credendi quotienscumque intellectus dictaverit etc. Consequenter dicendum est quod eadem est * fides inclinans ad contingentes veritates et necessarias.

8 Tertio dicitur quod tali fidei nullo modo potest subesse falsum.

[Diversa genera veritatis]

9 Et ad magis aperiendum * materiam de ordine veritatum, notandum est * quod multiplex est veritas. Prima * est divinum iudicium quod non potest esse falsum nec deforme, * ideo est immensa veritas et infallibilis. Et hoc capiendo pro complexa veritate, non * quod in Deo sit complexio realis, sed quoad modum nostrum loquendi. Ipsa tamen essentia Dei ut existens vocatur incomplexa, ita quod veritas ad extra incomplexa non est aliud quam res ad extra existens ad similitudinem extra V7vb rem Dei ad intra * . Secundo modo * veritas complexa in rebus est quaedam conformitas in obiecto causata a divino iudicio, sicut ' Sortem * currere ' est veritas derivata a prima veritate, scilicet, quia Deus iudicat quod ' Sortes currit ', ideo verum est ' Sortem currere '. Utrum autem istae veritates complexae * sint res simplices vel complexe significabilia, alias * tangebatur quod essent complexe significabilia. Sed pro nunc teneo quod non est aliquod complexe significabile distinctum a re simplici, sed est res sic se habens ita quod complexe significabile supponit pro re simplici connotando quod taliter se habeat.

10 Ex quo sequitur quod veritas a parte rei est quodammodo prior * veritate R3rb in intellectu nostro, quia veritas * in intellectu nostro * est quoddam iudicium conforme veritati ad extra, et contrarium est in divino iudicio. Et istud dixi * ad denotandum quod fides infusa non reponitur sub tertio gradu veritatis.

[Propositiones Bradwardini]

11 Verum est quod de istis veritatibus Bradwardinus in Summa Bradwardinus, summa causa dei, Pro nunc, non invenimus sua multas * ponit propositiones quarum aliquas dicam.

12 [1] Primo ponit quod [e] sicut primum principium incomplexum est Deus, ita primum principium complexum est de Deo; ita quod, sicut in ordine rerum in suis essentiis absolute consideratarum * Deus est primum principium, ita in ordine veritatum complexarum de Deo est prima veritas complexa. Ita, breviter, 'quod Deum esse' est prima veritas complexa, oportet enim, dicit ipse, in quolibet genere devenire ad aliquod unum * primum quod sit causa omnium aliorum illius generis secundum modum quem habet in illo genere. Modo oportet veritatem de Deo complexam reponi in aliquo genere et non in gradu inferiori * , igitur etc. Et illud est satis probabile.

13 [2] Item quantum est de veris contingentibus, non est dubium quin prima veritas, scilicet, 'Deum esse' sit prior illis * .

14 [3] Item illud quod potest * esse verum sine aliis * , et non e converso, et prior * aliis, sed sic est de prima veritate, ergo etc.

15 [4] Item illud quod est notissimum apud omnes * , vocamus primum principium, ita * illud quod est notissimum V8ra naturae vocamus notissimum simpliciter. Sed ita est de hoc: quod est 'Deum esse', quod est notissimum naturae, ut patet * Io Metaphysicae [f] * , ergo etc.

16 [5] Item primum principium est firmissimum * IVo Metaphysicae [g] . Sed nulli dubium est * quin 'Deum esse' sit firmissimum, ergo.

17 [6] Item in ordine verorum, non est processus in infinitum, ergo est devenire ad aliquod primum quod sit causa omnium aliorum * , et illud non videtur esse aliud quam 'Deum esse', ergo etc.

18 [7] Item Anselmus * [h] et Augustinus [i] in pluribus locis videntur dicere quod prima veritas est causa omnium aliarum veritatum.

[Corollaria]

19 Ex istis inferuntur * aliqua corollaria:

20 Primum est "actus est prior potentia immobilibus et non-mobilibus * et in temporalibus et spiritualibus " [j] .

21 Secundum corollarium: "actus est prior potentia sive in Deo sive in creaturis. Et hoc loquendo de primo actu simpliciter, qui est pura * essentia ipsius Dei " [k] , ita quod imaginatur quod 'esse' Dei sit quodammodo * prius quam sit 'posse' vel quodcumque aliter se habere. Si * posset ibi ad imaginationem poni ordo et quod 'esse' Dei est tantae nobilitatis quod est causa omnium, quae postea reperiuntur, sive in Deo sive in creaturis.

22 Tertium corollarium est illud * " 'esse' est prius quam 'non-esse' " [l] . Illud etiam apparet per Commentatorem IVo Metaphysicae [m] et per Philosophum Io Posteriorum. [n]

23 Quartum corollarium: " necessarium est prius possibili, id est, contingenti " [o] .

24 Quintum corollarium est * : " necessarium est prius impossibili " [p] . Et ut R3r3-v R3ra facilius * intelligatur, ipse imaginatur quod nullo modo potest esse verum vel falsum, possibile vel impossibile, quin prius resolvatur in primam veritatem causaliter * , ita quod Deus est realiter * causa quare aliqua propositio est impossibilis vel possibilis, etc.

[Conclusiones]

25 Ex quo infert quod, ad imaginationem, si Deus non esset primum principium, non esset verum. Immo non esset verum quod Deus non est; ita quod si, per impossibile, Deus non esset, nihil esset bonum; ita quod, ad imaginationem, si creatura remaneret Deo non existente, nulla denominatio perfectionis sibi simpliciter * V8rb competeret, quia quaelibet denominatio * dependet a * 'Deum esse'. Et quia praedicta conditio fidei competit * , prius est vera quam contingens, cuius est veritas, sit verum, licet fides non concurrat effective ad causandum illud contingens * , et ideo sive illud contingens sit sive non semper remanebit vera fides, quia nullo modo dependet ab illo, sicut dictum est.

26 Ex quo patet quod est assensus infallibilis * nec stat fidei assentientem decipi per illum assensum quia assensus fidei est rectus de se. Immo forte Deus non posset facere quod aliquis per assensum fidei deciperetur quia assensus ille * est naturaliter talis, ita quod, illo remanente in sua natura, Deus non potest ipsum facere * * falsum, licet Deus posset * ipsum facere falsum mutando eius naturam, sicut posset facere quod ignis frigefaceret et aqua calefaceret variando eius proprias naturas quas habent.

27 Sequitur ulterius quod assensus fidei potest vocari necessarius; etiam * respectu cuiuscumque obiecti, fuerit licet non necessario sit eius assensus. Verbi gratia, causando assensum istius 'iudicium futurum erit' illud iudicium est propositio mentalis, quae est necessaria et non potest esse falsa, ita quod, sicut divinum iudicium semper est verum, qualitercumque eveniat, ita assensus fidei illam nobilem conditionem sortitur sibi. Et sic, si iudicium futurum non erit, ille assensus non erit falsus, immo erit assensus oppositi. Et per hoc concluditur quod propositio illa mentalis, in sic significando * , non potest esse falsa.

28 Ex quo sequitur quod aliquod iudicium * creatum non potest esse falsum. Ex quo etiam sequitur hanc consequentiam non valere: ' hoc iudicium est necessarium, ergo necesse est sic fore '. Immo oporteret addere, si consequentia esset bona et * necessario hoc significavit * . Et hoc esset falsum, et sic consequentia * esset bona.

29 Sequitur ulterius quod aliqua denominatio perfectionis competit inferiori speciei, quae non competit * superiori. Patet de illa denominatione praedicta quae competit fidei, quae nullo modo potest competere alteri creaturae. Ita quod, si esset aliqua R3rb intelligentia data * , quae * V8ra esset sua intellectio, illa adhuc esset fallibilis * .

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus

  • 1 -- Iuxta dicta ] om. V
  • 2 -- est ] om. R
  • 3 -- quosdam ] quidam R SV S
  • 4 -- ] l add. sed del. S
  • 5 -- sive per apparentias naturales. Et huiusmodi assensus sunt posteriores ipsis enuntiationibus quorum sunt assensus, et de istis intelligitur dictum Philosophi Io Peri Hermeneias : ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa Aristotles, Praedicamenta XII, 14b18-22 . Et de huiusmodi assensibus dicitur quod non sufficiunt ad catholice credendum, ita quod dato quod quis per rationes probabiles ] om. V
  • 6 -- adhuc ] om. V
  • 7 -- requiritur antequam ] requiritur antequam corr. ex antequam requiritur R
  • 8 -- istis ] isto V
  • 9 -- scilicet ] sibi V
  • 10 -- ] istam in textu V
  • 11 -- Deus ] om. V
  • 12 -- ex ] et S
  • 13 -- obiectorum ] obiectum S
  • 14 -- assensus ] assensus corr. ex effectus S
  • 15 -- immo ] sed V
  • 16 -- quem ] quam S
  • 17 -- futurum ] om. R SV S
  • 18 -- ] obiecto add. sed del. R
  • 19 -- quod nec ] om. R SV S
  • 20 -- non ] om. V
  • 21 -- sed est una et eadem respectu quorumcumque credendarum ] om. V
  • 22 -- est ] om. R
  • 23 -- aperiendum ] apparendum V
  • 24 -- est ] om. R
  • 25 -- Prima ] Primum R
  • 26 -- deforme, ] deformare R SV
  • 27 -- non ] prout add. sed del. R
  • 28 -- intra ] extra V
  • 29 -- Secundo modo ] Tertio V
  • 30 -- Sortem ] sortes R SV V
  • 31 -- complexae ] simplices V
  • 32 -- alias ] om. V
  • 33 -- a parte rei est quodammodo prior a veritate in intellectu nostro, quia veritas ] om. V
  • 34 -- ] a add. sed del. R
  • 35 -- nostro ] modo V
  • 36 -- dixi ] dicitur V
  • 37 -- multas ] om. V
  • 38 -- consideratarum ] consideratis V
  • 39 -- unum ] om. R SV S
  • 40 -- gradu inferiori ] gradum infinitum V
  • 41 -- Item quantum est de veris contingentibus, non est dubium quin prima veritas, scilicet, 'Deum esse' sit prior illis ] om. V
  • 42 -- potest ] ponit V
  • 43 -- aliis ] antecedens V
  • 44 -- prior ] prius V
  • 45 -- omnes ] nos S V
  • 46 -- ] quod in textu V
  • 47 -- ut patet utque Io Metaphysicae Aristotle, Metaphysics, Book II ] om. V
  • 48 -- ut patet ] utque R
  • 49 -- firmissimum ] firmum R
  • 50 -- est ] om. R SV S
  • 51 -- aliorum ] aliorum corr. ex amborum V
  • 52 -- Anselmus ] angelus R SV
  • 53 -- inferuntur ] R SV S
  • 54 -- non-mobilibus ] non in immobilibus V
  • 55 -- pura ] potentia add. sed del. SV
  • 56 -- quodammodo ] quoddam V
  • 57 -- Si ] et V
  • 58 -- est illud ] illud V om. S
  • 59 -- est ] om. SV V
  • 60 -- facilius ] facilius SV S
  • 61 -- causaliter ] om. V
  • 62 -- realiter ] sit V
  • 63 -- simpliciter ] om. R SV S
  • 64 -- ] pertinet add. sed del. SV
  • 65 -- a ] ad R S SV
  • 66 -- competit ] om. V
  • 67 -- contingens ] om. R
  • 68 -- infallibilis ] ineffabilis V
  • 69 -- quod aliquis per assensum fidei deciperetur quia assensus ille non Though only supported in S, the sense clearly demands that "non" not be included est naturaliter talis, ita quod, illo remanente in sua natura, Deus non potest ipsum facere ipsum esse What is happening here is a bit complicated. V omitted everything from "quod aliquis" to "ipsum facere" because of a homoteleuton. Then, in between its omission and where the other texts continue, it adds 'ipsum esse.' ] om. V
  • 70 -- ] non in textu R SV
  • 71 -- ] ipsum esse in textu V
  • 72 -- posset ] possit R
  • 73 -- etiam ] om. V
  • 74 -- significando ] servando R V
  • 75 -- ] est necessarium add. sed del. V
  • 76 -- et ] quod S
  • 77 -- significavit ] sensat V
  • 78 -- ] l add. sed del. R
  • 79 -- competit ] competit V
  • 80 -- data ] creata V
  • 81 -- quae ] que V
  • 82 -- ] etc. in textu V etc sequitur in textu S

Citation

Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 2, de Fide, Propositiones Bradwardini, Paragraph l2-ppqesp (http://scta.info/resource/l2-ppqesp )

, (http://scta.info/resource/l2-ppqesp/critical)

Transcription Resource: http://scta.info/resource/l2-ppqesp/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/l2-ppqesp/critical/transcription

View Explanation of Citation Practices