Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1 Secundum quod dictum fuit in divisione articulorum, in secundo articulo erat videndum de differentia inter notitiam intuitivam et abstractivam quia communiter doctores et philosophi utuntur istis terminis. Pro cuius materiae declaratione * notandum est quod de differentia notitiae abstractivae et intuitivae diversae fuerunt * opiniones.
2 Et primo, circa hoc est quiddam Doctor Anglicus qui vocatur Campsale [a] , qui ponit quod adaequate eadem res est notitia intuitiva et abstractiva, successive tamen et non simul. Unde ipse imaginatur quod notitia aliqua eadem adaequate * denominatur sive vocatur intuitiva, et hoc expresse a rei nomine, quia per eam intuetur praesentiam obiecti. Per eam cogniti, quae quidem notitia, eadem numero * , adaequate remanente in subiecta * sua absolute obiecto absente vocatur et * dicitur notitia abstractiva. Et fundatur principaliter iste doctor in uno principio quo consuevit frequenter uti Okam et etiam trahitur ab Aristotele, scilicet quod non est ponenda pluralitas sine necessitate, ita quod quandoque aliqua propositio affirmativa verificatur pro rebus, si ad verificationem illius * sufficiat positio R41va unius rei cum alia, nullo * modo ponenda est tertia res. Modo, sic est quod ad verificandum istam * 'Sortes intuetur B', sufficit notitia de B cum praesentia obiecti. Et si obiectum * subtrahatur ad verificandum istam 'Sortes cognoscit B abstractive', sufficit obiecti notitia de B cum non praesentia obiecti sine quacumque re de novo acquisita, ideo etc.
3 Diceretur quod regula illa dupliciter potest intelligi. Uno modo quod numquam est * ponenda pluralitas, nisi adducatur ratio demonstrativa cogens intellectum. Et isto modo * et in isto sensu non concederetur * illa * regula quia * ad ponendum quod compositum substantiale sit compositum ex materia et forma non oportet habere * rationem demonstrativam cogentem intellectum ad hoc ponendum; nec etiam ad ponendum quod visio distinguatur * ab oculo vel obiecto visibili; non * oportet etiam * habere rationem demonstrativam, quia si sic, dicendum esset quod oculus esset sua visio, quia ponendo oculum et praesentiam obiecti visibilis * sufficere ad videndum salvatur quod visio non distinguitur ab obiecto visibili et oculo * , id est quod illae non reducentur * ad contradictionem, qui teneret quod visio non esset distincta a potentia vel obiecto. Et sic consequentur salvaretur, sine contradictione, quod anima intellectiva esset omnis sua operatio et multa alia quae non bene consonant * philosophiae * naturali, nec veritati theologicae.
4 Et ideo est alius modus secundum quem regula debet intelligi, scilicet, quod non est ponenda pluralitas sine necessitate, id est * nisi sit apparentia sufficiens * intellectui bene disposito. Et in isto sensu, non probat propositum * , scilicet quod eadem notitia adaequate sit intuitiva et abstractiva.
5 Et ideo breviter contra positionem volo instare quia iam satis responsum est ad rationem quia si * capiatur illud principium in primo sensu, falsum est. Si in secundo sensu non probat intentum praedicti doctoris.
6 Arguitur igitur contra praedictam positionem * sic: quia ponendo quod unica notitia sit intuitiva et abstractiva * non potest salvare * positionem suam * sine contradictione. Et et * ponatur quod: ' Sortes cognoscat aliquod * obiectum intuitive '. Tunc ponatur quod: ' notitia illa maneat eadem * et quod Deus eodem * modo concurrat * sicut ante '. Et cum hoc, V52va ponatur praesentia obiecti, tunc probatur quod ' Sortes cognoscit obiectum illud abstractive et non cognoscit abstractive illud * '. Primo * , quod non cognoscat * abstractive patet, quia cognoscit intuitive, igitur consequentia apparet * . Antecedens patet * quia est notitia cum praesentia obiecti. Modo, ad verificandum istam affirmativam 'Sortes cognoscit B intuitive obiectum', sufficit * notitia illa cum praesentia Rb obiecti. Sed * quod cognoscit * abstractive patet quia ad cognoscendum obiectum * abstractive, sufficit notitia cum potentia cognoscente. Ergo vel simul * erit eadem cognitio erit abstractiva et intuitiva, vel notitia * intuitiva non erit * .
7 Secundo arguitur * sic, et * fortius: nam notitia intuitiva et abstractiva sunt notitiae sensitivae et habent et habent * diversa * organa, ergo distinguuntur * etiam specifice. Consequentia patet * quia per hoc probamus * distinctionem specificam notitiarum sensitivarum sive sensationum, scilicet * propter diversitatem organorum. Antecedens patet * quia organum notitiae sensitivae et * intuitivae vel est sensus exterior vel sensus communis interior. Organum autem notitiae abstractivae est aliud, scilicet vel organum imaginative vel aestimative, quem in * absentia obiectorum format de ipsis notitiam.
8 Et ista duo ultima * sufficiunt pro reprobatione illius opinionis * quia ubi sunt diversa organa animae * sensitivae, ibi sunt diversae notitiae. Quod autem in sensu communi * non sit notitia abstractiva satis communiter dicitur. Sed de isto, non curo, quia sufficit * quantum * ad praesens, quod alicuius notitiae intuitivae sit aliud organum quam abstractivae, sicut notitiae sensus interioris vel exterioris et notitia eliciente * a potentia superiori, scilicet ab imaginativa vel * aestimativa. *
9 In ista materia fuit * alia opinio Scoti. Alia Aureoli, alia Okam, alia Gregorii. Scotus enim tenet generaliter quod quaelibet notitia intuitiva requirit praesentiam obiecti et in hoc consistit ratio * notitiae intuitivae, scilicet in praesente obiecti.
10 Contra arguitur * quia, de facto, divina essentia ab aeterno habuit notitiam intuitivam creaturarum antequam essent, igitur etc. Consequentia patet * . Antecedens probatur quia ab aeterno cognovit creaturas et non nisi intuitive. Nec valet si dicatur quod creaturae ab aeterno fuerunt in Deo. Vita quia istud * non V52v52vb est aliud dicere, nisi quod ab aeterno habuit cognitionem de rebus antequam essent * extra rem, scilicet * et factivam * Et non stat quod habuerint * notitiam nisi * intuitivam, et per consequens, si notitia intuitiva requirat praesentiam * , tunc * creaturae fuerunt ab aeterno, et cum Deus ab aeterno necessario cognovit creaturas intuitive ab aeterno, creaturae necessario fuissent.
11 Item istud * improbatur de notitia beatifica creata, nam beatus notitia simplici videt in Verbo Anti-Christum fore vel aliquod futurum * vel aliquam aliam aliquam aliam * factibilem non factum, igitur etc. Consequentia patet * , quia notitia beatifica, qua beati vident in Verbo est intuitiva et praecipue praecipue * simplex.
12 Alia est opinio Aureoli quae consistit principaliter in duobus. Primum est quod ad notitiam intuitivam non requiritur praesentia obiecti. Tamen ad R42ra notitiam intuitivam requiritur praesentia esse perspicui obiecti * . Et iste doctor imaginatur unum satis extraneum, scilicet quod notitia intuitiva, praeter notitiam, et et * praeter potentiam, et praeter obiectum, requirit quoddam 'esse perspicuum' ipsius obiecti praesens intellectui in quo 'perspicuum' immediate infertur potentia et in quo creatura relucet, immo est quod 'esse perspicuum' ipsius creaturae * , ita quod ipse imaginatur quod creatura habet * quoddam 'esse perspicuum' immediate * , et hoc maxime respectu notitiae intuitivae. Ita intellectus, eo ipso habet notitiam intuitivam de obiecto, quia immediate fertur in 'esse perspicuum' ipsius obiecti.
13 Et ista positio est mirabilis propter illud 'esse perspicuum' quia, quaeretur * quae res est? Utrum substantia vel accidens? Et cui etiam inhaereat, quia non videtur quod sit aliud quam notitia obiecti intuitiva, in qua obiectum relucet, nec videtur quod intellectus posset * habere aliquod ' perspicuum esse * ' obiecti nisi * notitiam ipsius.
14 Hic est advertendum quod defectus habendi actum reflexum supra actum suum rectum, et difficultas etiam, quae est causa defectus, sit causa multorum errorum. Unde ex hoc, quod intellectus difficulter * habet reflexionem supra actus suos, oriuntur duo inconvenientia, quae sunt principia multorum errorum particularum.
15 Primum est * , reflectendo sic supra notitiam suam intellectus, aliquando loco notitiae capitur capitur * obiectum, ita quod in cognoscendo notitiam credit cognoscere obiectum, et in hoc reflectendo supra notitias suas universales, cognoscendo eas credit cognoscere * obiectum universale, et ista est radix illorum, qui posuerunt universalia V53ra distincta a singularibus quia in reflectendo sic sic * supra * actus suos non distinguebant inter notitiam et obiectum. Immo ferendo intellectum suum supra notitias universales, credebant quod feretur in obiectum. Et ex hoc, ut dixi * , posuerunt universalia distincta a singularibus.
16 Et ex isto sequuntur multi alii errores particulares quod, scilicet * in intellectu vel potentia reservativa vel aestimativa creditur, cognoscendo notitiam illam quod sit obiectum, sicut in hiis, qui * illuduntur, qui credunt se videre mirabilia. Et hoc est quia non distinguunt inter notitiam suam et obiectum illius notitiae. illius notitiae *
17 Et consequenter vice versa est unum unum * aliud inconveniens ex quo etiam consurgunt consurgunt * multi alii errores particulares non distinguendo etiam inter obiectum et notitiam. Et sic aliquando loco notitiae causatur obiectum, et tunc * creditur quod loco notitiae sit in anima obiectum, et quia scitur quod obiectum, ut lapis, non est in anima realiter. Ideo creditur quod sit R42rb aliquod * distinctum a notitia huius * obiecti in anima. Ita quod quod * cum quis immediate concipit obiectum et intuitivam * , tunc, propter difficultatem et defectum reflectendi supra notitiam suam, capit obiectum pro notitia et ex hoc consurgit quod creditur obiectum esse in anima. Et quia talis per rationem habet quod lapis vel obiectum vel obiectum * non est realiter realiter * in anima, ideo creditur * quod in anima sit aliquid ipsius obiecti distinctum a notitia.
18 Ita * credo quod Aureolus, bene resolvendo * ipsum, non distinxit inter notitiam et obiectum, et tunc * , non distinguendo inter notitiam et apparentiam * obiecti, voluit distinguere * unum 'esse perspicuum' rei in anima distinctum. Et illud breviter non est aliud dicere nisi quod species sive species sive * notitia obiecti * est in anima, et sic illud perspicuum non distinguitur ab ipsa * notitia, et sic quantum ad hoc, quod Aureolus ponit 'perspicuum' distinctum ab anima et a notitia * , videtur quod ista imaginatio sit fictiva.
19 Ex defectu et difficultate habendi notitiam * suae notitiae non distinguendo, scilicet inter notitiam et * , verum est quod posset inquiri de illo 'perspicuo', quid esset: esset * V53rb utrum sit sit * substantia vel accidens, sicut tactum est. Et ita consequenter argueretur de Deo, utrum Deus cognoscat * creaturas * mediante tali 'perspicuo' * . Et si sic, tunc non immediate cognoscit creaturas.
20 Item si sic, illud fuisset ab aeterno, et necessario fuisset ab aeterno * quia Deus ab aeterno cognovit creaturas et necessario cognovit eas.
22 Alia est positio Okam quae quae * sic distinguit quod notitia intuitiva est notitia simplex incomplexa virtute cuius immediate potest elici iudicium quod 'res est', si ipsa sit, vel quod 'res non est', si non sit. Unde ipse imaginatur quod notitia illa intuitiva est talis naturae * quod est quaedam evidentia simplex et incomplexa, quae immediate concurrit vel est apta nata immediate concurrere ad eliciendum iudicium de existentia rei, si ipsa * res sit, vel ad eliciendum iudicium de non existentia rei, si ipsa * res non sit. Et istud * quasi experitur * de omni * notitia intuitiva quoad * partem primam. *
24 Et istud * prima facie videtur satis probabile, tamen illud improbabitur. Et breviter contra ipsum arguitur sic * , praecipue contra secundam partem quia quicquid sit de prima parte, non * videtur qualiter secunda posset stare, scilicet quod virtute notitiae intuitivae immediate posset * elici iudicium quod 'res non sit', si ipsa non sit. Nam capiamus notitiam intuitivam * albedinis; potest bene concedi quod virtute illius possit * elici iudicium 'quod albedo est', si sit. Tunc ponatur quod albedo destruatur et quod remaneat huiusmodi notitia in potentia V53aa ipsa, enim, post destructionem obiecti, non est alterius naturae intrinsece quam ante et est agens naturale et passivum * est omnino uniformiter dispositum post, sicut ante. Ergo, vel potentia erit causativa eiusdem effectus sicut ante vel saltem non erit causativa effectus oppositi. Item videretur * unde consurgeret sibi sibi * ista proprietas ex quo est agens naturale et passivum passivum * est idem eodem modo dispositum. Item ipsa per Dei potentiam potest conservari et * obiecto non existente et eodem modo movere potentiam, sicut ante, igitur sicut ante concurrebat ad eliciendum iudicium affirmativum quod res est, ita post, re tamen non existente et non mobili * potentiam ad causandum iudicium negativam quod res non sit, igitur etc. Istud etiam non cadit sub experientia aliqua sibi * , scilicet * , quod notitia intuitiva sit sufficiens ad eliciendum iudicium de re non existente quod non sit. Ideo Okam non potuit hoc experiri, nec ad * hoc habuit rationem efficacem, igitur gratis hoc posuit, igitur etc.
25 Alia est opinio Gregorii, quae * resolvit se breviter * ad duo. Primum est prima facie satis apparens * . Primo, quia omnis notitia terminatur immediate ad obiectum ad extra vel ad aliquod aliud repraesentativum huiusmodi obiecti, sicut ad speciem vel ad aliam similitudinem obiecti. Primo modo, omnis notitia, quae immediate terminatur ad obiectum ad extra talem * , vocat R42vb intuitivam. Unde quando albedo se obicit potentiae, immediate terminat visionem intuitivam * ipsius. In absentia vero * albedinis remanent species quaedam in virtute reservativa, et tunc * potest causari notitia actualis * albedinis, quae terminabitur ad illam speciem et non * ad obiectum ad extra vel * huiusmodi notitiam, Gregorius vocat abstractivam. Ita quod omnem notitiam notitiam * terminatam immediate ad speciem * vel similitudinem obiecti et non ad * obiectum vocat abstractivam; intuitivam vero, quae immediate terminatur ad obiectum ad extra. Et ista positio est satis facilis * ad intelligendum.
26 Tamen * contra eam arguitur, primo sic, sicut prius argutum fuit quia * divina essentia est notitia creaturarum intuitiva, et tamen non terminatur immediate ad creaturas, immo * ad se, quia videndo se videt creaturam * . Igitur videtur quod non sit de ratione notitae intuitivae quod terminetur V53ab immediate ad obiectum ad extra. Eodem modo argueretur de notitia beatifica intuitiva, quae immediate terminatur terminatur * ad Verbum, et tamen per eam intuitive videntur creaturae quia beati vident intuitive creaturas * in Verbo, ideo ideo * etc.
27 Verum est quod, qui vellet sustinere Gregorium, diceret quod realiter creatura est immediatum obiectum cognitionis beatificae cognitionis beatificae * in Verbo; et aeque immediate sicut Verbum, ita quod Verbum et creaturae * sunt aeque immediate obiecta * cognitionis beatificae creaturarum. Ita quod non est ordo prioritatis obiectalis inter Verbum et creaturam quantum ad hoc, licet creaturae non concurrant obiecitve vel influant obiectaliter efficiendo aliquid, sicut obiecta sensibilia concurrunt * effective obiectaliter influendo aliquid in , potentia sensitiva * sed quoad terminare praecise. Utrum autem divina essentia aeque immediate cognoscat creaturam sicut se, * pro nunc non discutio quia de hoc communiter fit mentio inter doctores.
28 Item, contra Gregorium, potest fieri una alia ratio, nam quod species reservata in potentia reservativa posset * esse obiectum non videtur esse necessarium. Unde bene posset salvari quod notitia abstractiva * non * terminaretur ad obiectum, non tamen sub ratione existentis, et ideo vocatur abstractiva quia abstraheret * ab existentia rei. Esset immediate tamen terminata ad obiectum et sic illa species reservata non concurreret concurreret * per modum obiecti, sed per modum habitus, quia non dicitur quod habitus, sive complexi sive incomplexi, concurrant ad productionem actuum per modum obiecti sed solum per modum habitus.
29 Item talis species est insensibilis quia non cadit sub aliquo quandoque quandoque * sensuum particularium. Ergo notitiae sensitivae, quae sunt quae sunt * in absentia sensibilium R43ra non terminantur ad illas species non sensativas[?] * , immo insensibiles, sed magis ad obiecta licet non sub ratione existentis vel non existentis, immo abstrahuntur huiusmodi notitiae * ab existentia vel non existentia rei, ideo etc.
30 Pro declaratione tamen materiae ut veniam ad modum quem nunc intendo ponere, advertendum est quod duplex est modus sive gradus notitiarum V54ra intuitivarum, nam quaedam sunt posteriores suis obiectis et quasi dependentes a suis obiectis immediate et causantur quasi dependentes a suis obiectis immediate et causantur * ab huiusmodi * obiectis. Istud * quasi docet experientia de omnibus notitiis intuitivis causatis immediate ab obiectis sensibilibus. Aliae sunt notitiae intuitivae, quae non sunt sic posteriores suis obiectis, immo habent quamdam rationem prioritatis. Et istud * positum est alias de fide, sed istud * pro nunc * ponitur quia est ad propositum, verbi gratia, notitia divina et notitia beatifica de creaturis non dependent * a creaturis, immo habent rationem prioritatis * quamdam. Primo, de divina notitia, quae * est causa exemplaris et factiva, ideo est magis notitia creaturarum per modum causae quam effectus, et ita conformiter de notitiis beatificis.
31 Loquendo vero de primis notitiis intuitivis, potest dici quod notitia sensitiva intuitiva et intellectiva, quae immediate causatur ab illa sensitiva est illa quae mediate causatur ab illa sensitiva est illa quae mediate causatur ab * obiecto et ab influxu obiectivo ipsius obiecti cum certis circumstantiis et denominationibus individualibus, * virtute cuius potest elici evidens iudicium quod res est.
32 Et si instetur contra: ponamus quod ponamus quod * Deus conservet * notitiam illam intuitivam causatam ab obiecto immediate * supplendo concursum obiectivum obiectivum * ipsius * obiecti * , igitur tunc quaeritur * utrum virtute illius * intellectus posset * elicere iudicium quod res sit? * Hic dico primo quod illud quod dictum est potest intelligi naturaliter, scilicet ubi Deus non agit * supernaturaliter. Et ita * addit Okam. Dico secundo quod notitia intuitiva habet necessariam dependentiam ab obiecto, ita quod non stat quod remaneat * notitia intuitiva sensitiva de hoc genere quoniam obiectum concurrat ad eius conservationem secundum influxum sive concursum obiectivum.
33 Ubi advertendum quod, quantum ad hoc, potest poni * una propositio: quod Deus licet * quemlibet * effectum et quamlibet notitiam possit producere immediate se solo et etiam conservare, V54rb tamen se solo * non potest producere notitiam intuitivam . Secundo, creatam, immo nec notitiam quia eo ipso quod est notitia creata est impotentia creata * quia ratio quare notitia est intuitiva est quia est ab obiecto obiective, obiective * influxive, et causaliter. Ideo non potest sub ista habitudine conservari notitia intuitiva * , nisi ab * obiecto et aliis Rb circumstantiis concurrentibus ad hoc, quod sit notitia intuitiva. Unde imaginandum est quod notitia capit esse notitiae ab influxu obiectivo, obiecto partialiter concurrente cum individualibus circumstantiis. Ideo, cessante huiusmodi habitudine obiecti ad notitiam, cessat eius repraesentatio, et sic diceretur quod non esset possibile quod subtraheretur obiectum et quod illa notitia remaneret in esse notitiae intuitivae, immo nec notitiae. * Ideo, si conservaretur haec notitia a Deo obiecto absente, conservaretur ut nuda qualitas, nec esset tunc alicuius obiecti notitia. Nolo tamen dicere aliquid contra omnipotentiam ipsius Dei, quin * Deus semper sit omnipotens. Sed quod non possit * conservare huiusmodi notitiam in esse notitiae, non provenit ex parte ipsius Dei, sed quia tali notitiae repugnat.
34 Et si dicatur contra: multa cognoscuntur intuitive, et * tamen non sunt, sicut sonus auditur, qui non est, et istud * communiter experimur * . Respondetur quod istud * est negandum, scilicet quod res cognoscatur * intuitive dum non est; et hoc, notitia causata ab obiectis sensibilibus etc. * quia non est dubium quin Deus et beati cognoscant * intuitive res, quae non sunt. Et causa est quia quia * vis sic repraesentandi dependet ab influxu obiectivo, quem non potest Deus supplere, quia tunc esset sensibilis et cognoscibilis per sensum.
36 Alia est notitia intuitiva, quae non est sic posterior obiecto, sed habet rationem prioritatis quamdam et talis * est notitia intuitiva quam habet Deus et notitia etiam quam habent * beati de creaturis. V54va Et tunc * descriptio Okam de notitia intuitiva habet ibidem locum, ita quod, isto modo, notitia intuitiva est notitia simplex qua immediate * potest elici iudicium evidens de existentia rei, si res sit, vel iudicium evidens de non existentia rei, si res non sit. Ita quod isto modo notitia intuitiva est simplex apparentia sufficiens ad hoc, quod intellectus evidenter iudicet quod res est, quando est, et quod res non est, quando non est. De prima notitia, scilicet Dei, certum est quod illa est apparentia simplex et evidentissima cuiuslibet rei et etiam iudicium complexum. Ita quod * , si, inter notitias * Dei, poneretur ordo ad imaginationem notitia eius intuitiva esset apparentia simplex sufficiens ad eliciendum * iudicium evidens quod res est etc. quia transsumptive quod modo ponimus in Deo notitias simplices R43va et complexas * . De notitia vero intuitiva beatifica in Verbo dicitur consimiliter * , quia * illa est apparentia sufficiens beatorum ad eliciendum * iudicium evidens de existentia rei, si res sit, etc.
37 Et qui vellet habere diffinitionem generalem notitiae intuitivae, ponatur per modum disiunctionis quod notitia intuitiva est illa * quae immediate causatur ab obiecto et influxu obiectivo ipsius obiecti cum certis circumstantiis et denominationibus * individualibus virtute cuius potest elici evidens iudicium quod res est, si ipsa res sit, vel est notitia simplex, quasi mediante * , potest immediate elici iudicium evidens de existentia rei, si res sit, et iudicium evidens de non existentia rei, si res non sit.
38 Advertendum tamen * quod in Verbo * reperitur duplex dicta * notitia intuitiva. Una est notitia intuitiva creaturarum ex qua beati immediate possunt elicere iudicium evidens de existentia rei, etc. * ad quam causandum creaturae non concurrunt obiective. Alia est obiecti immensi repraesentativa ad quam obiectum immensum immediate concurrit obiective; et ista quantum ad hoc: quod causatur obiective a Verbo est similis notitiae creaturae immediate causata ab obiecto sensibili quia ipsa est posterior obiecto beatifico, licet habeat rationem prioritatis respectu creaturarum. Et circa hoc possent poni aliquae * propositiones.
39 Prima propositio: quamvis Verbum non posset * per suam essentiam cognoscere aliquid, nisi intuitive, in ipso tamen aliquid potest cognosci V54vb abstractive a creatura. Illud patet, quia Deus cuiuslibet rei immediate habet iudicium evidens, id est, quod de qualibet re immediate iudicat evidenter quod ipsa est, si sit, et quod ipsa ipsa * non est, si non sit. Ideo quaelibet notitia ipsius est mere mere * intuitiva. Secunda secunda * pars conclusiones patet quia non videtur impossibile quin quin * Deus creare posset aliquam notitiam in Verbo absque hoc, quod res cognoscatur secundum habitudinem existendi vel non existendi vel non existendi * de creatura. Igitur respectu creaturae non erit intuitiva.
40 Tamen primo * tenendo quod Deus posset * concurrere per modum notitiae vel speciei vel obiecti obiective repraesentantis creaturam non formaliter in quolibet istorum casuum haberet virtutem concurrendi ad producendum notitiam abstractivam * creaturae, ex qua non eliceret creatura immediate evidens iudicium etc. Unde imaginandum est secundum aliquos, quod licet Deus non posset concurrere per modum obiecti obiective repraesentantis, potest tamen per modum speciei, licet non sit notitia. Et ideo, quia Deus sic esset species repraesentativa libere * , videtur quod posset * concurrere * ad repraesentandum creaturam et non esse * quo dato videtur * quod posset concurrere secundum * aliam habitudinem quam secundam * R43r43vb intuitivam * etc., quia de facto in beatis est species repraesentans magis vel minus secundum statum ipsorum. Ideo non videtur quin posset * esse species in beatis ad causandum notitiam de non existentia rei, et sic non videtur repugnantia quin Deus repraesentare posset creaturam non secundum modum existendi, vel non existendi * quo dato talis notitia esset abstractiva, ideo etc.
41 Quantum est de ista materia notitiarum intuitivarum et abstractivarum quia doctores consueverunt tractare istam materiam sub istis terminis. Ideo etiam volo insequendo * modum doctorum tractare aliquid de materia ista sub praedictis verbis V55ra licet non sit multum theologica, sed magis metaphysica. Ideo sub istis verbis, tota difficultas est in quid nominis. Ideo respondens semper habet distinguere * quid intelligitur per huiusmodi nomina. * Ideo ista materia habet tractari sub aliis terminis, scilicet * utrum stet * aliquem Deum videre, et tamen vi illius notitiae non posset * immediate elicere iudicium evidens, quod Deus est * . Utrum etiam stet aliquem videre aliquid in Verbo et * tamen vi illius notitiae non posset immediate elicere evidens iudicium etc. * Utrum etiam notitia intuitiva immediate causata ab obiecto posset * conservari a Deo obiecto corrupto etc * .
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 26, de Notitia, Opinio Aureoli, Paragraph l26-perdas (http://scta.info/resource/l26-perdas )
, (http://scta.info/resource/l26-perdas/critical)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/l26-perdas/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/l26-perdas/critical/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Resource l26-perdas in Critical (Currrent Focus)
Resource l26-perdas in Sorbonne
No results found