Edition: 0.0.0-dev | September 27, 2015
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1Post haec quaeritur, utrum concedendum sit, quod pater genuit divinam essentiam, vel quod divina essentia genuit Filium, vel essentia genuit essentiam, an omnino non genuit nec genita est divina essentia.
2Ad quod catholicis tractatoribus consentientes dicimus, quod nec Pater genuit divinam essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit essentiam. Hic autem nomine essentiae intelligimus divinam naturam, quae communis est tribus personis et tota in singulis.
3Ideo non est dicendum, quod Pater genuit divinam essentiam; quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, essentia divina relative diceretur ad patrem vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in V libro De Trinitate: " Quod relative dicitur, non indicat substantiam " [a] .
4Item, cum Deus Pater sit divina essentia, si eius esset genitor, esset utique genitor eius rei, quae ipse est; et ita eadem res se ipsam genuisset, quod Augustinus negat, ut supra ostendimus.
5Item, si Pater est genitor essentiae divinae, cum ipse essentia divina et sit et Deus sit, eo ergo quod generat, et est, et Deus est. Ita ergo non illud quod generatur, est a Patre Deus, sed Pater eo quod generat, et est, et Deus est. Et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitus causa est, ut est sit, et Deus sit.
6Simili ratione probat Augustinus in libro VII De Trinitate, " quod Pater non est sapiens sapientia, quam genuit, quia si ea sapiens est, ea est; hoc enim est ibi esse quod sapere. Quodsi hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam, quam genuit, sapiens Pater est. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus: hoc illi est esse quod sapere, nisi, eo est quo sapiens est? Ergo quae causa illi est, ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est, ut sit. Si ergo sapientia, quam genuit, illi causa est, ut sapiens sit, et causa illi est, ut sit. Sed causam Patri, qua sit, a Patre genitam, nullo modo quidquam dixerit sapientiam. Quod enim est insanius? Ita ergo, si Pater genuit essentiam, qua est, essentia, quam genuit, causa est illi ut sit." [b] Non igitur ipsam, qua est, essentiam genuit. "Nam in illa simplicitate, inquit Augustinus, quia non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia;" [c] ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam, qua sapiens est, ita nec essentiam, quae est. Ut enim sapientia sapiens est et potentia potens, ita et essentia ipse est, eademque est sapientia et potentia, quae essentia.
7Patet itque ex praedictis, quia Pater essentiam divinam non genuit.
8Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro De fide ad Petrum: "Deus, cum Verbum genuit, id quod ipse est genuit, nec de nihilo nec de aliqua iam facta conditaque materia, sed de ipso id quod est ipse" [d]
9Item: "Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit." [e]
10Ecce aperte dicit his verbis, Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi divina essentia; videtur ergo divinam essentiam genuisse.
11Ad quod respondemus, illa verba sic intelligenda esse dicentes: Pater de se ipso genuit illud quod ipse est, id est Filium, qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est, sed non qui Pater est, et Filius hic est.
12Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia genuit Filium, quia cum filius sit divina essentia, iam esset Filius res, a qua generatur et ita eadem res se ipsam generaret. Ita etiam dicimus, quod essentia divina non genuit essentiam. Cum enim una et summa quaedam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res se ipsam genuit, quod omnino esse non potest; sed Pater solus genuit Filium, et a Patre et Filio procedit Spiritus santus.
13Praedictis autem videtur esse contrarium, quod dicit Augustinus in libro VII De Trinitate: " Hoc, inquit, est Deo esse quod sapere; unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia: et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia." [f] Ecce his verbis aperte dicit Augustinus, sapientiam de sapientia et essentiam de essentiam, ubi videtur significare, quod sapientia sapientiam et essentia essentiam genuerit.
14 Idem in libro De fide ad Petrum ait: " Sic Christum Dei Filium, id est unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem eius de natura Patris natam esse non dubites. " [g] Hic videtur dicere, quod natura Filii sit nata de natura Patris.
15 Idem etiam in XV libro De Trinitate ait: " Dicitur Filius consilium de consilio et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia et, sapientia de sapientia " [h] . Et hic videtur dicere, quod substantia sit genita de substantia et sapientia de sapientia.
16Sed haec ita determinamus: "Sapientia de sapientia, et substantia de substantia est," [i] id est Filius, qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre, qui est eadem substantia et sapientia; et Filius, qui est divinitas, natus est de patre, qui est divina natura. Et ut expressius dicamus, dicimus, Filium sapientiam esse de Patre sapientia, et dicimus, Filium substantiam esse genitum de Patre et a Patre substantia.
17Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in VII libro De Trinitate dicens: " Pater ipse sapientia est; et dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris, id est, sicut lumen de lumine et uterque unum lumen, sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia " [j] .
18Item: " Ideo dicitur Christus virtus est sapientia Dei, quia de Patre, virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est, sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitae est apud Deum Patrem, fontem vitae. " [k] , " Filius ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de lumine Patre, et Deus Filius de Deo Patre, ut et singulus sit lumen et singulus sit Deus et singulus sit sapientia, et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia " [l] .
19 Ecce his verbis manifeste aperit Augustinus, ex quo sensu accipienda sint praedicta verba et his similia, scilicet cum dicitur: Substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.
20 Huic vero id etiam contrarium videtur, quod Hilarius ait in IV libro De Trinitate: " Nihil, inquit, nisi natum habet Filius; et geniti honoris admiratio in honore generantis est " [m] . Cum ergo Filius essentiam habet -- tota enim in eo est divina essentia -- videtur quod ipsa divina essentia nata sit.
21Item in V libro ait: " Nativitas Dei non potest eam ex qua profecta est non tenere naturam, nec enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. " [n] Ecce hic dicit nativitatem Dei profectam ex natura, et ita videtur ex his verbis atque praedictis natura Dei et genita et genuisse.
22 Quod apertius dicit in libro IX De Trinitate " Nos, inquit, unigenitum Deum, in forma servi manentem, in natura Dei mansisse profitemur, nec unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis refundimus; nec rursus corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo eiusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse naturam, quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae et infirmitatis corporalis accepit. Non enim defecerat Dei natura, ne esset; sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens. " [o] Ecce hic aperte dicit, et naturam genuisse, et naturam genita, et naturam assumpsisse naturam; quod a plerisque negatur.
23Item in eodem: "Nunquid unigenito Deo contumelia est, Patrem sibi innascibilem Deum esse, cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat?" [p] Ecce et hic dicit unigenitam naturam.
24Sed quia haec verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in IV libro: "Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus." [q] Haec ergo verba ita intelligi possunt: Nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit, et ipse nascendo Patris in se subsistentem habuit naturam.
25 Unde idem Hilarius adit in libro V: "Eandem naturam habet genitus, quam ille qui genuit, ita tamen, ut natus non sit ille qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit, quia non est aliunde qui genitus est. Et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit ex uno. Ac si in generatione Filii et naturam suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus indemutabilem gignens Deum, nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabili Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligamus, cum in Deo Deus insit; nec praeter eum qui est Deus, quisquam Deus alius sit, quia ipse Deus, et in eo Deus." [r]
26Naturae ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, cum in eo Deus intelligitur esse, qui Deus est. Est enim unus in uno et unus ab uno.
27Dicitur quoque et frequenter in Scriptura sacra legitur, Patrem de sua substantia genuisse Filium.
28 Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum ait: " Pater Deus, de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium, Dum sibi aequalem, et eadem, qua ipse naturaliter aeternus est, divinitate coaeternum " [s] . Ecce hic dicit Augustinus, Filium genitum de natura Patris. Est autem una natura Patris et Filii et Spiritus sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus sancti, immo de natura trium personarum.
29 Idem quoque Augustinus in libro XV De Trinitate dicit, Christum esse Filium substantiae Patris et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: "Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae." [t] " Quod dictum est, inquit, 'Filii caritatis suae,' nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiae suae. Caritas quippe Patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut saepe diximus et saepe iterare non piget, ac per hoc Filius caritatis eius nullus est alius, quam qui de substantia eius est genitus " [u] . Ecce aperte hic dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris et Filium substantiae Patris.
30Idem quoque Augustinus in libro II Contra Maximinum haereticum, substantiam Dei genuisse Filium, et Filium genitum de substantia Patris asserit dicens: "Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de se ipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur, quod substantia carnis patitur, quando gignit. "Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei." [w] Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim iam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius, ex Deo natus gratia, non natura. An forte, etsi non hominis filius erat, tamen aliqua iam erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium, Deo mutante, conversa est? Sed nihil horum est; ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus, vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmastis, non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est; et si non de substantia Patris, de qua sit, dicite sed non invenietis. Iam igitur unigenitum Dei Filium. Iesum Christum, de Patris esse substantia, non vos nobiscum pigeat confiteri." [v]
31 Item in eodem: "Utrique legimus, "ut simus in vero Filio eius," [y] Iesu Christo. Dicite ergo nobis, utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt, quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua? Non dico, in quis, de nulla, nec dicam de nihilo; ergo de aliqua substantia est. Quaero, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quaere. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et cum Patre Filium homousion confitere." [x]
32 Item in eodem: "Confiteor, Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse, sed quod ipse est genuisse. Item dico quod saepe dicendum est: Aut de aliqua substantia natus est Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla; ergo de nihilo; quod vos iam non dicitis; si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius; si vero de Patris substantia, unius eiusdemque substantiae sunt Pater et Filius. Vos autem nec Filium de Patris substantia genitum vultis; et tamen eum nec ex nihilo nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis; nec videtis, quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo nec ex aliqua re alia, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esset non possit, et hoc esse quod Deus est, de quo est, id est Deus de Deo natus; quia non alius prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est."
33 His verbis praemissis innui videtur, quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coaeterna, et quod Pater id quod ipse est genuit. Id autem quo ipse est, essentia divina est; et ita putari potest, divinam essentiam genuisse.
34 Vehementer movent nos haec verba, quae quomodo intelligenda sint, mallem ab aliis audire quam tradere. Ut tamen sine praeiudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi: Natura coaeterna de Deo est, id est, Filius coaeternus Patri de Patre est, ita quod est eadem cum eo natura vel eiusdem naturae. Quem sensu confirmat Augustinus, ibidem subiiciens et quod dixerat quasi explanans. Dicto enim: "Natura coaeterna de Deo est," [aa] addidit: " Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est, unius eiusdemque substantiae est." [ab]
35 Deinde apertius talem intellectum ex praedictis verbis fore habendum aperit in eodem libro Contra Maximinum dicens: "Trinitas haec unius eiusdemque substantiae est, quia non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus. Itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia vel de nihil est, sed inde est unde procedit." [ac]
36 His utique verbis aperte ostendit, ea ratione dici Filium esse de substantia Patris, quia est de Patre genitus, ita quod est eiusdem substantiae cum eo; et Spiritum sanctum esse de substantia Patris et Filii, quia ab utroque procedit, ita quod est eiusdem substantiae.
Peter Lombard, Sententiae, Liber 1, Distinctio 5, Capitulum 1, Paragraph pll1d5c1-d1e3592 (http://scta.info/resource/pll1d5c1-d1e3592 )
, (http://scta.info/resource/pll1d5c1-d1e3592/critical)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/pll1d5c1-d1e3592/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/pll1d5c1-d1e3592/critical/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Resource pll1d5c1-d1e3592 in Critical (Currrent Focus)
No results found