Liber 1, Distinctio 1, Quaestio 13 [Tarazona Transcription]

By Adam Wodeham

Contributors:

- Severin Kitanov, Transcription Editor - Jeffrey C. Witt, Tei Encoder - Nicolas Vaughan, Tei Encoder

Edition: 1.0.0 | November 08, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

b1-d1-q13

Liber 1, Distinctio 1, Quaestio 13 [Tarazona Transcription]

utrum liceat Filum Dei plus diligere vel frui eo quam Patrem vel Spiritum Sanctum

Quaestio

1
100 Tertiodecimo circa distinctionem primam quaero occasione 3ae conclusionis quaestione 11 utrum liceat
101filio dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum

Rationes principales

2 quod sic primo quia filius
102videtur esse mediante patre igitur et diligibilior igitur licite potest plus appreciari vel diligi
103primum assumptum patet, quia filius est bonus bonitate patris et praeter hoc bonitate humanitatis assumptae non
104sic pater nec spiritus sanctus igitur etc.

3 ¶ Item filius est amabilis tam quia deus quam quia redemptor non
105sic pater

4 ¶ praeterea aliquid potest sciri de persona filii et ignorari vel non sciri de deo et econtra
106igitur multo fortius de persona filii sine hoc quod sciatur de persona patris vel spiritus sancti assumptum probatur quia T49va
1illum quem iudaei crucifixerunt sciverunt esse hominem deum autem non scierunt esse nam si scivissent
2secundum apostolum nunquam dominum gloriae crucifixissent et tamen iste idem fuit Deus igitur etc. et ultra pari
3ratione poterit plus diligi

5 ¶ contra quilibet tenetur quamlibet personam divinam diligere et appreciari infinite
4quia plus quam hanc creaturam determinata aliqua et plus quam duplam si daretur et plus quam quadruplam
5et sic in infinitum et si infinite quamlibet non plus igitur potest licite diligere unam quam aliam quia nec plus
6potest aliam diligere quam infinite nec minus sibi licet

Divisio quaestionis

6 ¶ Hic primo praemittam conclusionem quaestionis eandem quibus
7conclusione 2a prioris et probo eam 2o prosequar aliquantulum difficultatem tactam in duobus
8primis argumentis et ex his duobus ad quaestionem patebit ¶ 3o propter aliquas formas sophisticas prose
9quar difficultatem tactam in 3o argumento

Articulus 1

7 ¶ conclusio igitur primi articuli est haec quod de christo habebatur vel
10poterat haberi amor et cognitio qua non cognoscebatur pater nec diligebatur nec spiritus sanctus quia christus
11potuit videri oculo corporali mediante eius humanitate et diligi per accidens ex hoc scilicet solo quod
12humanitas filii unita propter aliquam conditionem placibilem humanitas per se diligebatur ad modum
13loquendi philosophi 2o de anima cum dicit quod dyarrii filius solum per accidens sentitur et non per se sicud
14obiecta propria sensus et etiam sensibilia communia et constat quod tali dilectione vel cognitione non diligebatur
15nec cognoscebatur pater quia haec sibi non conveniunt igitur etc

8 ¶ Praeterea una persona potest odiri alia non odi
16ta igitur et diligi alia non dilecta pari ratione et si haec igitur et una potest plus diligi quam alia
17assumptum patuit de christo quia aliqui eum odierunt propter aliquam displicibilem conditionem in natura as
18sumpta vel saltem hoc satis possibile fuisset quae conditio nulli alteri personae competisset

9 ¶ praeterea christus
19potuit diligi a quibusdam et forte diligebatur praecise quia erat filius ioseph vel quia
20consanguineus vel propter multas similes rationes causales quarum nulla conveniebat patri nec spiritui sancto ¶ Ex
21hoc sic quando aliquid diligitur propter causam praecise sibi propriam vel certam alteri non convenientem non oportet ista di
22lectione istum alium cui ratio praescita non convenit diligi sed sic est in proposito igitur etc

10 ¶ contra istam
23conclusionem potest sic argui sequitur deitas est cognita vel amata a actu igitur pater ex priori quaestione
24nihil enim negandum est a persona alica(aliqua) quod convenit deitati nisi illud repugnet tali personae vel ratione aut auctoritate
25innotescat convenire essentiae et non cuilibet personae et propter causas praetactas in praecedenti quaestione sed si christus cognoscitur
26vel diligitur a actu persona filii illo cognoscitur vel diligitur certum est et si persona filii illo actu
27diligitur igitur et deitas filii quidquid enim convenit filio vel alicui personae quod essentiae non repugnat
28eo ipso convenit essentiae propter hoc enim conceditur a sanctis doctoribus quod deitas est incarnata quia persona
29filii est incarnata sicut patet per magistrum libro 3 distinctione 3 igitur a primo ad ultimum, si christus diligitur vel
30cognoscitur a actu igitur et pater et spiritus sanctus.

11 Contra supra praedictam conclusionem et contra 2am(secundam) conclusionem praecedentis quaestionis
31¶ Dicendum quod prima consequentia est satis bona si tamen deitas sit per se obiectum a actus sed vel consequentia 2a(secunda) principalis non
32valet haec scilicet 'filius diligitur vel cognoscitur igitur deitas' vel si detur quod deitas per accidens cognoscitur
33illo actu non est ulterius propter haec concedendum quod Pater per accidens isto actu videatur et cum probatur 2a(secunda)
34consequentia per exemplum de incarnatione et per medium appositum

12 dicendum quod omne illud quod immediate convenit personae
35filii sic quod per ipsam personalitatem divinam sibi conveniat convenit essentiae si sibi non repugnet et ita est
36de incarnatione personalitas enim filii seipsa immediate incarnatur et ideo bene sequitur quod deitas
37incarnatur secus autem est de his quae conveniunt filio non per filii personalitatem sed per humanitatem unde licet filius
38fuerit mortuus famescens et fatigatus natus de virgine et sic de similibus quae
39sibi conveniebant non per personalitatem suam aeternam sed per humanitatem temporaliter assumptam tamen non est
40concedendum vel saltem non oportet propter hoc concedere quod deitas fuerit mortua vel vulnerata vel
41famescens et sic de similibus et si quis vellet illa essentiae tribuere per accidens quia
42essentiae unitae humanitati haec conveniebat tamen propter hoc non haberet ista concedere de patre et
43simili modo potest dici quod non sequitur quod essentia propria fuerit cognita vel dilecta dilectione vel
44cognitione cuius per se obiectum fuerit praecise humanitas christi vel huius accidentia quis enim diceret quod unus
45asinus qui christum portavit et ipsum vidit propter hoc videret deitatem et si haec velit dicere de
46patre tamen propter hoc nullo sensu est concedendum sic igitur dicendum quod nulla cognitione vel dilectione qua cognoscitur
47vel diligitur christus praecise per aliud a sua personalitate conveniens sibi et non patri cognoscitur vel diligitur
48pater quid enim mirum si pater non cognoscitur illa visione 2a(secunda) vel quacumque cognitione qua tantum per accidens
49vel aliud cognoscitur filius sic autem est cum cognoscitur vel diligitur filius praecise ratione suae humanitatis posset enim
50in illo casu stare naturaliter eadem visio omnino sine hoc quod filius per illam videretur utpote si christi
51humanitas stante visione qua corporaliter vel intellectualiter ipsa videtur sicut patet in exemplo de eukaristia(eucharistia)
52nam si ante consecrationem eukaristiae(eucharistiae) videatur substantia panis eo modo quo dyarri
53filius per accidens videtur quia tamen illa visio non habet substantiam panis pro per se obiecto et ideo vere T49vb
54videri per accidens dici posset ideo bene posset stare etiam naturaliter eadem visio et si substantia panis per illam
55visionem nullatenus videretur ymmo(immo) ita est de facto si post consecrationem remaneat eadem visio qua antea videbatur
56et tum videantur ipsa accidentia sine subiecto remanentia sed de per se obiecto actus est apud me impossibile quin
57informante potentiam cognitivam actu eodem omnino idem ymmo(immo) eadem per se obiecta eius similiter cognoscantur et sic bene
58concedo quod solum sic quod omni cognitione qua cognoscitur una persona in divinis cognoscitur et quaelibet

13 ¶ Sed tamen contra
59hoc potest adhuc obici quia si omni actu quo videretur una persona sicut per se obiectum actus videretur essentia
60et quaelibet persona tunc capio unum talem actum visionis dei quo habito eo ipso sine ulteriori
61investigatione vel discursu sive potest intellectus deum iudicare esse trinum personarum et unum essentialiter
62qualis ut speramus erit cuilibet nostrum visio beatifica iste actus oportet quod sit distincte ipsius essentiae
63et distincte cuiuslibet personae divinae et si hoc igitur idem actus omnino repraesentaret aliquid absolute et relative illud
64idem in ordine ad alium quod non videtur in actu aliquo creaturae quia tunc de illo conceptu praedicarentur per se et
65essentialiter diversa praedicamenta vel utpote conceptus essentiae vel substantiae et conceptus relativus patris vel filii
66ymmo(immo) quod plus est idem conceptus esset absolutus et relativus puta conceptus essentiae ad se et patris ad
67filium quod non videtur quia idem etiam negaretur a se ipso posita constantia subiecti id est illius pro quo subiectum
68supponit quando vere negaretur pater a filio et eadem propositio omnino esset simul vera et falsa puta illa
69cuius praedicatum et etiam subiectum esset conceptus ille unicus essentiae et omnium personarum quia ille ex hoc quod denota
70ret patrem esse filium vel spiritum sanctum esse filium ex hoc esset falsa et quando eadem denotaret patrem
71esse patrem esset vera eo quod res ita se haberet sicut propositio significaret et in eo quod res est vel non est
72etc

14 ¶ praeterea si unicus sit actus respectu essentiae et trium personarum tunc ille actus aut primo importat
73paternitatem et 2o(secundo) filiationem aut econverso aut aeque primo utramque quia tunc esset conceptus communis cum
74significet univoce duo vel tria distincte et per consequens non est actus fruitionis nec visionis beatificae
75quia talis debet esse distinctissimus et per consequens singularissimus et particularissimus nec primo importat u
76nam illarum et secundo aliam quia non est maior ratio de una quam de alia tum quia tunc prius ama
77ret beatus unam personam quam aliam et tunc prius una frueretur quam alia quod falsum est

15 ¶ Ad primum
78istorum dicendum quod primo infertur scilicet quod idem actus omnino repraesentat ibi personam quamlibet absolute et relative
79sic intelligendo quod iste conceptus si est sufficienter in sua specie est talis virtute cuius cum habetur potest clare
80et evidenter iudicare de qualibet persona quod ipsa est deitas et similiter quod ipsa est persona talis distincta ab alia quam
81producit nec est hoc inconveniens ubi totum quod actus relative repraesentat et est essentialiter et vere idem quod
82repraesentat absolute et credo hoc est ibi significare quod conceptioni simplici praevia compositioni et divisioni
83concipiatur aliquid relative quia hoc est quod significare in re eadem singularissima entitas est essentia etiam per se
84primo modo ad aliud se puta deitas et entitas ad aliud vel alium puta haec personalitas relativa et haec secundum
85opinionem communem quod personae divinae sunt essentialiter relativae et per hoc patet ad multa consequenter illata quomodo
86sunt ibi vera usque illud quod tunc vere idem negaretur a se ipso

16 ¶ Ad quod dicendum quod hoc non est inconveniens
87sive pro alio et alio sumatur in praedicato quam in subiecto sed ad aliud quod infertur quia tunc illud mentalis
88propositio esset simul vera et falsa

17 dicendum quod eadem vocalis ubi termini aequivoce sumerentur non esset
89hoc mirum nec de mentali apud illos qui ponunt omnem intentionem esse cognitionem sui ipsius
90hoc tamen non concederem esse nec in proposito isto nec alibi etiam dato quod omnes eaedem sint partes
91propositionis quando ipsae sunt propositio vera et ipsae sunt alias propositio falsa sicut enim idem non est sessio et
92statio licet successive bene posset idem quod est nunc sessio alias esse statio quia aliter disponitur
93secundum situm quando est sessio et aliter quando est statio sic mentaliter aliter disponitur et aliter sumitur et alio
94modo sunt se intellectus in aliqua complexe significabilia quando illa signa vera et aliter quando falsa et per idem
95solvitur illud commune quod arguitur quod ‘omnis homo est animal et omne animal est homo sint unica propositio
96in mente et per consequens eadem propositio vera et falsa nulla enim signa simul in mente significant omnem hominem
97esse animal et omne animal esse hominem dato etiam quod successive faciant hoc et illud

18 ¶ Aliter tamen potest dici
98et hoc est mihi verisimilius quod copula non est eadem hinc inde quia nihil est valde verisimile quod
99omnis copula mentalis est una quaedam obiecti vel obiectorum conceptiva compositio et ipsa ordo
100vel ordinatio obiectorum conceptorum per subiectum et praedicatum ibidem combinatorum nec est eadem copula
101mentalis quae illa obiecta contrario ordine disponitur et quae econverso et propter hoc iterum patet quid dicendum sit
102tam in proposito quod non est eadem mentalis propositio simul vera et falsa quam in omni dubio iam praetac
103ta

19 ¶ aliter potest dici et probabiliter ad argumentum secundum quendam doctorem quod ille actus beatificus qui videtur essentiae
104et personae non repraesentat personam respective sed solum absolute nec sequitur beatus per illum actum
105cognoscit personas ut distinguuntur relative quia hoc quod beatus percipit distinctionem personarum per illum actum
106est propter hoc quod istae personae distinctae et earum distinctio sunt essentialiter quam actus repraesentat absolute T50ra
1non quod actus ille repraesentet relative illas personas sed responsio praecedens est mihi probabilior exponendo actum re
2lative vel absolute posteriore sicud ibi exposui

20 // ad 2 quod ille actus est aequaliter signum
3utriusque naturale nec tamen primo contingit huic vel illi nisi exponendo ly primo negative si primo primitate
4adaequationis significat ipsam deitatem et eo ipso omne illud quod est ipsa deitas et eo modo convenit
5eis per modum signi naturalis quomodo proportionaliter deitas ipsa convenit eis per modum naturae communis
6eis reali et essentiali communitate quia cum idem natura quam primo significat singulariter et individualiter est natura
7singularissima ideo licet significaret multa non est cognitio universalis sed individualis potius ymmo dato
8quod individualiter et non per modum generis vel speciei significaret primo multa ut pote si
9deus mihi imprimeret unicam visionem quam ista distincte viderem albedinem simul et nigredinem
10sicut per duas distinctas visiones ab ipsis causabiles non tamen propter hoc esset ista visio cognitio
11universalis vel communis eo modo quo cognitio universalis distinguitur contra cognitionem individualem sicud nec u
12na distincta cognitio quae est signum omnium et cognitio sic communis sed individualis quia omnis cognitio universalis
13distincta contra individualem est cognitio confusa et indistincta talis autem cognitio esset distinctissima
14et individualissime vel singularissime significat albedinem et nigredinem licet esset alio modo communis communitate
15scilicet virtutis in significando proportionaliter illi communitati qua dicimus solem causam universalem in causando

21 ¶ dices talis cognitio esset communis communitate praedicationis igitur universalis propositio logice loquendo assumptum
16patet quia sit a signum vocale idem et omne idem significans quod ista cognitio contradistincta est distincta
17cognitio albedinis et nigredinis modo praedicto haec tunc est vera 'albedo est a et haec similiter nigredo
18est a'
sumpto utrobique praedicato personaliter igitur et converse earumdem et per consequens albedo est a et
19similiter albedo est nigredo et per consequens a est signum commune communitate praedicationis igitur et illa cognitio.

22 ¶ Dicendum
20quod talis communitas praedicationis sola non sufficit ad universalitatem proprie loquendo et logice dictam
21alioquin ille terminus 'haec deitas' esset terminus universalis proprie loquendo contra augustinum qui dicit quod nec est genus
22nec est species 7 de trinitate capitulo 9 allegat distinctione 19 primi libri oportet igitur addere abstractionem et confusionem
23signi talis vel quod non abstracte ita quod non singulariter et communiter sed universaliter significet tam
24hoc quam illud sed in proposito non est sic ymmo ille conceptus singulariter et distincte significat utrumque
25et hoc ita distincte sicut conceptus sibi proprius solus significaret

Articulus 2

23 ¶ 2us articulus est an una persona
26divina posset licite vel etiam absolute plus diligi quam alia ut pote filius qui nos humanitate re
27demit non sic pater et videtur quod non quia si una persona plus amari posset quam alia
28igitur eadem ratione posset una persona amari alia non amata quia illud plus esset amor
29quidam et est ita respectu unius personae quod non respectu alterius si detur antecedens igitur in oppositum procedunt
30principalia argumenta

24 ¶ ad illud dubium mihi videtur dicendum quod est ut sic et est ut non si autem istud antecedens
31quod est etiam dubium discutiendum potest etiam dupliciter intelligi scilicet vel de personis divinis in eo quod tales personae
32sunt naturaliter et secundum etiam quod divinae sunt et deitate operantur active ad extra vel specialiter pro persona filii
33ratione humanitatis assumptae et eorum quae per eam in ea singulariter passus vel per eam fuit
34et primo modo verum est quod aliqui prima facie videntur quandoque sic loquendo maiorem habere de
35votionem ad unam personam divinam quam ad aliam sicut ad spiritum sanctum quam ad patrem et filium
36aliquando maiorem ad filium aliquando minorem ad totam trinitatem quam ad aliquam personam per se cui
37concordare videtur ecclesia faciens quandoque orationem ad unam non sic diligendo eam
38ad aliam et tamen non est sic licet pro tunc credatur forsan sic esse nam illae devotiones
39concipiuntur non ex propriis sed appropriatis operationibus seu affectibus earum quando
40enim peccator cogitat de dei clementia et misericordia quae appropriatur spiritui sancto magis
41excitatur saepe ad devotionem quam quando cogitat de dei omnipotentia quae appropri
42atur patri vel quando cogitat de eius sapientia et iustitia quae appropriatur filio et tamen
43secundum veritatem illa tunc est causa quare diligit et illa tam aequaliter convenit patri et filio sicud spiritui sancto
44sed hoc forte non attendat ita nunc diligit filium sicut spiritum sanctum quamvis non semper advertat
45sic in hoc est exemplificatum ita intelligatur de aliis casibus in hoc igitur casu sumendo antecedens nego
46ipsum ¶ alio modo potest intelligi specialiter de persona filii propter duplicem naturam et duplicem bonitatem
47eius amabilem divinam scilicet et creatam sicud procedit probatio assumpti et tunc potest intelligi vel de
48amore pluri licito vel illicito si de illicito consequens est satis possibile vel fuisset sal
49tem quia alia creatura potuisset plus dilexisse eius humanitatem quam aliquando eius divinitatem sicud
50una puella plus diligit suum amasium quam deum et si quae creatura sic prae
51dilexisset eius humanitatem suae deitati plus dilexisset filium quam patrem et sic loquendo tenet
52ulterior consequentia et consequens possibile est sicud et antecedens si autem intelligatur antecedens quod una persona T50rb
53potest plus diligi quam alia ut persona filii pro eo quod habet in se duplicem amabilitatem non sic persona
54alia tunc antecedens potest esset verum ad hunc intellectum potest plus diligi id est pluribus dilectionibus
55vel amoribus diligi quia amore fruitivo propter hoc quod deus est et amore usus propter humanitatem
56vel uno amore forte equivalente talibus duobus amoribus et tunc plus diligitur et
57amore plurium diligitur et extensius non autem intensius amore fruitivo diligitur quam alia persona
58ex hoc licet eam per humanitatem surgat voluntas in magis fervidum amorem non tantum filii sed potius
59trinitatis in quibus omnibus est omnino eadem bonitas fruibilis licite et sola ultimate finaliter fruitur
60communis omnibus personis deitatis hoc et quod natura potest etiam antecedens aliter accipi de persona filii quae in humanitate redemit
61nos natus passus sepultus pro nobis et ideo potest licite plus diligi quam persona alia haec
62autem sibi conveniunt non solum ratione humanitatis quia non ista sola nos redemit nec sola pro nobis
63passa est et mortua sed filius dei in ipsa et mediante ipsa et certe haec merentur magnum
64amorem igitur licite ut videtur propter hoc filium magno amore diligere possumus ideo certissimum
65est quod ad hoc tenemur non tamen propter has rationes possumus alias personas diligere quia ipsae
66non redemiunt nos nec pro nobis passae sunt

25 ¶ Respondeo primo quod ideo filius meruit
67diligi amore magno quia spontaneae tantum dilexit nos quod haec voluit pro nobis
68sponte et gratuito pati vel facere nam si solum coacepimus obligare
69videtur coactori quam sibi et certe quo ad hoc tantum obligamur patri sicut sibi secundum velle
70suum spontaneum divinum quia illud velle spontaneum commune fuit omnibus personis
71licet enim pater vel spiritus sanctus pro nobis voluerunt voluit tamen filium in humanitate pro nobis pati
72eadem volitione omnino qua et filius pro nobis voluit licet enim haec alia volitione creata filius volu
73erit propter quam sibi obligamur sicud in 2o intellectu antecedentis expressum est nec per se loquendo passio
74illa plus generavit personalitatem aeternam filii quam patris nisi quatenus vera passio humanitatis sibi
75contingit per communicationem ydiomatum hoc est quia generavit humanitatem suam quae humanitas sibi fuit
76personaliter unita

26 ¶ 2o dico hic quod quo ad opus operatum quo videlicet non solum voluit
77nos redimi sed quo in executione nos redemit et multa pro nobis passus est propter
78amorem quo obligamur suae humanitati quae etiam licet voluit volitione creata et haec poe
79nalius per se et directe perpessa est pro quo etiam sibi plus quam alicui creaturae obligamur
80qui etiam amor in filium qui in humanitate ipsa substitit referendus est non plus diligimus
81filium licite quam patrem per se loquendo sed per accidens quia semper redemit nos nos
82redimi vel ipsum nostrum redimi principalius illo actu visivo quodammodo diligentis
83vel potius forsitan nosmet ipsos nam unumquodque propter quod et illud magis unde
84et si unus angelus vel purus homo nos redemisset aeque ex causa sola tantum dil
85igeremus eum sicud nunc diligimus filium ceteris paribus quia cum filius simul cum hoc quod nos
86redemit deus est et ideo propter hoc praecise quando hoc attendimus plus eum diligimus quam
87faceremus creaturam quae nos redemisset sed tunc ex illa causa alia scilicet quia deus est aeque
88diligimus patrem

27 ¶ dices ipse meruit nobis redemptionem ex hoc quod deus erat
89quia pro nobis passus est quia pura creatura humana de stirpe adam redimere nos
90non potuisset secundum anselmum libro 2 cur deus homo capitulo 6 et 7 igitur ex hoc quod deus redemit nos
91debemus ei amorem quali non est creatura alia de stirpe adam diligenda et per consequens
92sibi deo debitum et illum non debemus patri quia pater non redemit nos igitur plus te
93nemur diligere filium quam patrem et amore soli deo debito

28 ¶ dicendum est ut prius quod
94toti trinitati aequaliter tenemur ex hoc quod voluerunt nos per divinam personam redimi sed
95istae non est proprie amor dei fruitivus sive propter seipsum sed est amor propter utile sed tamen illo totam
96trinitatem diligere ex gratitudine obligamur sicud et propter creationem quia tota simul trinitas redemptionem
97nostram concorditer voluit et disponit quod autem ultra hoc filius fuit suppositum per quod
98redempti sumus ideo bene volo quod ipse sit per quem assurgere debemus in amore totius
99trinitatis et plus certe sibi regratiari et per eum toti trinitati quod placuit omnibus personis redimere
100per suppositum increatum quam per creaturam licet secundum sanctos per puram creaturam potuisset redemptio
101fieri si deo placuisset sed non sibi placuit quod tantum alicui alteri teneremur sed illo
102supposito non ex hoc solo obligamur singulariter quod ipse est suppositum redimens nos
103nisi obligatione speciali debita suae humanitati quae singulariter uni supposito unita est
104et non illi naturae debetur et supposito cuius est mediante et per accidens aut per aliud
105non sic alteri supposito ut prius visum est et maxime ista responsio ex hoc confirmari habet T50va
1quia amor et gratitudo plus debetur affectui quam exteriori operi ymmo in nobis non sunt ipsa opera
2exteriora bona moraliter nisi propter bonitatem affectionis ex qua fiunt executiones exteriores et multo
3igitur nihil debetur supposito operanti vel exequenti nisi quod debetur naturae vel naturis et affectione
4earum et tunc satis patet ex praehabitis quid est dicendum

29 cum hac praedicta responsione mea antiqua
5invenio iam unum doctorem modernum concordantem qui inquirens utrum beatus plus diligat
6filium hominem quam deum patrem dicit quod ly magis potest significare comparationem in intentione amoris
7vel multitudinem "et si primo modo tunc beato inquit non magis vel non intensius amat filium
8quam aliam personam sed iste inquit amor additus amori deitatis non est fruitio et ideo non sequitur quod
9beatus magis fruitur filio quam alia persona igitur quod iste amor est filii inquantum est homo"
haec ille et
10probabiliter et bene excepto ultimo dicto quod ille amor additus non est fruitio potest enim bene esse
11quod sit fruitio immo cum omnia quae amant beati amant in deum et per consequens amore re
12¶lativo ad deum videtur quod iste amor elicitivus saltem sit fruitio non quidem humanitatis sed potius
13deitatis sed tunc iste amor additus non est aliter fruitio filii quam alterius personae licet sit amor
14utendi respectu humanitatis christi et sic per accidens seu per additum utitur filio illo actu non
15patre per se aut ipso eodem actu tota fruitur trinitate

30 ¶ Ex isto eodem medio patet quod minus
16bene respondet ad instantiam de redemptione arguit enim contra se sicut ego argui contra me supra
17quod praeter amorem deitatis habet beatus amorem filii inquantum est mediator sive redemptor et non est
18redemptor non inquantum deus et ut sic est bonum infinitum igitur sic est obiectum fruibile igitur beatus sic
19fruitur filio et non alia persona

31 Hic respondet quod in patria non est aliquis amor respectu filii inquantum est
20sufficiens redemptor sed sunt respectu illius duo amores sicud et redemptor includit duas
21naturas quae duae naturae unico amore amari non possunt et hoc distincte quia non possunt
22cognosci unico actu simplici actu tamen intellectus componendo possunt cognosci sed non sequitur ex hoc
23quod possit sic amari quia actus amoris oportet quod sit simplex si enim inquit idem esset
24actus amoris respectu diversorum tunc ut videtur esset eadem fruitio intensior respectu alterius personae quam respectu
25alterius

32 ¶ contra hoc est medium praeassumptum quod contingit humanitate christi amari ea utendo
26meritorie sed talis usus respectu humanitatis est fruitio dei sicut cum odio propter deum peccatum iste
27idem actus qui est odium peccati est amor respectu dei omnia etiam animalia vel odibilia sunt in deum
28quo fruendum est et et qui propter se diligendus est referenda unde augustinus libro 10 de trinitate capitulo 9 ponitur
29etiam primo sententiarum distinctione prima "fruimur cognitis in quibus ipsis voluntas propter se delectata conquiescit
30utimur vero eis quae ad aliquid referimus quo fruendum est"
¶ Item ibidem planius de eodem
31dicitur sic cito post principium capituli "frui est amore inhaerere alicui propter se ipsum uti vero
32ad quod in usum venit referre ad optinendum illud quo fruendum est"
igitur actus debitus u
33tendi est amor relativus unius quo quis utitur ad aliud ut ad finem igitur cum humanitas
34christi sit maxime inter creaturas ductiva nostri amoris in deum et sic ipsa obiectum utile non autem
35fruibile ipsa est amabilis amore relativo ipsius in deum et si hoc igitur deus ama
36bitur actu illo et tamen tali actu non per se loquendo uteretur quis deo igitur frueretur igitur eodem
37amore simplici in essendo potest quis amare humanitatem christi et etiam deitatem et pari ratione potest
38quis unico actu simplici amoris diligere deum et hominem quia redemptor

33 ¶ praeterea non
39minus posse diligere deum hominem unico actu simplici amoris quia redemptor suf
40ficiens redimens me quam hunc hominem quia genuit me vel quam hunc hominem sacerdo
41tem quia celebrat mihi missam vel hunc hominem episcopum quia promovit me sed in istis
42possum unico actu simplici amoris diligere pro tali vel tali causa alioquin oporteret ibi habere
43plures amores necessario illius quem sic diligeremus quod non videtur cum ratio diligendi talem sit
44unica quamvis ipsum dilectum includat multa requisita ad rationem diligibilis isto actu et potest
45etiam esse quod pro nulla alia causa actualiter eum diligat

34 ¶ Praeterea antiqui patres intense
46desideraverunt eum habere unicus sufficiens redemptionem sed desiderium huius videtur esse vel
47fuisse vel esse potuisse actus amoris simplex in essendo sed compositus esset in significando vel cin essendo amor actus compositus

35 ¶ praeterea aut amor ille quo beatus diligit humanitatem christi relative
48in deum per actum voluntatis utendi ea est amor dei vel non sed solius humanitatis si primo
49modo habetur propositum quia eodem simplici actu amoris potest redemptor diligi secundum utramque
50naturam requisitam in persona redemptoris si 2o modo tunc non videtur ratio quare debeat dici amor
51relativus nec per consequens actus est utendi secundum descriptionem propositam augustini cum ipse tunc
52esset solius humanitatis sicut obiecti

36 ¶ Si dicatur quod sufficit ad hoc quod amor huius sit amor T50vb
53relativus humanitatis ad aliud quod sit solum respectu humanitatis sicud obiecti dummodo non haberetur nisi esset amor
54respectu dei vel respectu alterius, quae sit de facto causa una sine qua non haberetur talis amor respectu humanitatis
55tunc videtur quod ille idem amor numero quo nunc diligitur aliquid praecise propter deum posset postea esse
56amor quo illud praecise diligatur propter dyabolum vel propter voluntatem malam vel aliud simile quia constat
57quod idem successive potest diligi nunc propter unum finem et alias propter alium et si amor illius quod nunc
58amat propter unum nunc propter aliud habet praecise ipsum pro obiecto et non finem hunc vel illum non
59apparet quin idem manere possit in casu et nunc esse amor illius ad hunc finem tunc
60ad illum et ita sequitur hoc probandum

37 ¶ quarto principaliter non videtur verum quod dicit in probatione iam improbati quod
61illae naturae distincte redemptoris non possunt cognosci unico actu simplici igitur inquit nec sic diligi

38
62oppositum huius probavi 2a quaestione prologi contra quemdam socium et est ibi dicta et argumenta ad praesens
63sufficiant contra istud nisi quod hoc addo quod illud iudicium quo iudicatur vel assensus qui assentitur
64quod triangulus habet tres vel quod albedo non est nigredo est actus simplex in essendo et tamen est ap
65prehensio tam albedinis quam nigredinis sicud credo et ponitur ut communiter

39 ¶ praeterea eodem actu videtur verbum vel
66videri potest res in verbo quia aliter nulla est clara via qualiter res in verbo videantur
67dico igitur sicut prius ad medium istius in contrarium

40 dicendum quod licet amor idem sit respectu utriusque naturae
68in supposito redemptoris tamen iste actus est uniformiter fruitio omnium personarum et non est intensius
69respectu filii quam respectu patris ut supra in praecedenti responsione dictum est

41 ¶ Ex hiis satis patet quid sit dicendum
70ad titulum quaestionis

42 ¶ ad primum argumentum principale dicendum quod filium esse meliorem patre potest dupliciter
71intelligi et similiter etiam quod sit diligibilior vel scilicet quod pluribus bonitatibus sit bonus vel quod intentiori bonitate
72sit bonus et eodem modo diligibilior quia pluribus dilectionibus vel pluribus modis diligibilis vel
73quia intentior et patet ulterius ex praedictis qualiter sit deductio applicanda ¶ Et per idem
74patet ad 2m argumentum principale.

Articulus 3

43 ¶ 3o principaliter quo ad difficultatem tactam in 3o argumento principali
75potest primo responderi secundum veritatem quod ymmo deum scivit esse hominem sumendo hanc non in sensu
76composito sed in sensu diviso licet nesciverunt se scire quia sequitur per sillogismum expositorium 'iste homo
77scitur ab eis esse homo iste homo est deus igitur deus scitur ab eis esse homo'
praemis
78sae sunt verae igitur conclusio

44 ¶ Contra tunc eadem ratione debet concedi per similem deductionem quod ipsi
79deum ignoraverunt esse deum quia iste homo quem igitur crucifixerunt ignorabatur ab
80eis esse Deus sed iste homo fuit deus et est igitur deum ignoraverunt esse deum
81quod est absurdum et dato quod non reputetur hoc inconveniens

45 contra si deum ignoraverunt
82esse deum multo fortius ignoraverunt deum esse hominem et hoc repugnat primo data scilicet
83quod deum sciverunt esse hominem

46 ¶ praeterea de filio dei nescit iudaeus quod ipse sit
84homo tum quia nescit deum habere filium tum quia credit nihil quod est deus esse hominem
85sed filius dei est homo a iudaeis crucifixus igitur de homine a iudaeis crucifixo
86nescit iudaeus quod ipse sit homo et multo fortius nescit deum esse hominem

47 ¶ Praeterea qua ratione valeret iste sicud expositorius valeret et iste discursus: omne quod intellectus iudeus iste
87scit se diligere ille scit se diligere igitur aliquid quod iudaeus iste reputat se
88non diligere scit se diligere quod videtur includere repugnantiam planam quia licet stent
89simul quod diligam a et tamen nesciam me diligere a et similiter quod non credam me
90diligere a et nullo tamen modo ut videtur simul stant quod non credam me diligere a ymmo
91credam me non diligere a et tamen sciam me diligere a et tamen maior vera est quod
92suppono quod Iudaeus diligat deum et hoc advertat et sciat minor vera est quia
93quem crucifixerunt ex odio crediderunt se non diligere / Sed istis non obstantibus
94dicendum est ad argumentum principale quod ymmo quidquid scitur de persona aliqua divina scitur de deo licet non de
95deitate generare spirare generari spirari sciuntur de personis et tamen non sciuntur
96de deitate quodlibet tamen horum sicut scitur de persona ita scitur de deo licet econverso non oporteat nam
97esse 3 personas vel esse trinitatem scitur de deo et tamen illud de nulla scitur idem tamen argumentum non est
98contra dicta quia concessum est in praecedenti quaestione quod aliquid potest sciri de persona sine hoc quod sciatur
99ipsum de alia sed non sine hoc quod habeatur cognitio de alia si tamen alia earum sit per se
100obiectum illius cognitionis

48 et comprobatur quod aliquid potest sciri de persona sine hoc quod sciatur de deo
101quia illum quem Iudaei etc dicendum quod minor in sensu diviso pro secunda sui parte falsa est licet sup
102posita in sensu composito sit vera haec enim non fuit ab eis scita 'deus est homo et tamen deus
103fuit ab eo scitus esse homo'
et hoc forte crederunt aliqui idem esse ac si diceretur
104deum sciverunt esse hominem tamen deum nescierunt se scire esse hominem sed non T51ra
1est sic quia contra istam responsionem stat difficultas insoluta terminis variatis sicud si argueretur hominem
2istum sciverunt iudaei se scire hominem sed homo iste est deus et tunc fuit deus igitur deum
3sciverunt Iudaei se scire esse hominem vere est syllogismus expositorius et praemissae verae igitur et
4conclusio et concedo signanter in sensu diviso falsa in sensu composito de minore autem principali responsum est quod deum
5sciverunt esse hominem et ideo vera erat responsio in argumento principali dato ibidem et haec sint dicta
6si quis velit concedere maiorem illius primae rationis scilicet quod illum quem iudaei crucifixerunt scive
7runt esse hominem tamen poterit rationabiliter dici quod ista sit falsa quia sive ly 'illum' demonstraret
8christi humanitatem constat quod est falsa sive aeternam filii personalitatem posset rationabiliter dici quod illum non sciverunt
9esse hominem nec per se nec per accidens seu per aliud quia hoc non nisi propter humanitatem eius et illum ne
10sciverunt esse hominem quia nec fuit homo quamvis crederent esse hominem sed ad praesens sustinere
11volo gratia disputationis priorem responsionem Et cum primo in contrarium arguitur quia ipsi deum pari ratione
12ignoraverunt esse deum quia illum hominem quem crucifixerunt ignoraverunt esse deum concedo conclusionem sump
13tam in sensu diviso sed falsa est in sensu composito sed ulteriorem consequentiam nego hanc scilicet 'deum ignoraverunt
14esse hominem'
sumendo similiter consequens in sensu diviso quia tunc simul eundem scivissent esse hominem
15per aliquam deductionem et ignorassent esse hominem per istam

49 ¶ Ad 2m in contrarium maior neganda
16fuit pro tempore quo illum hominem quem crucifixerunt sciverunt esse hominem sicut probareret syllogismus expositorius ista tamen
17non fuit ab eis scita 'filius dei est homo' et hoc tantum probat prima probatio maioris assumptum autem
18in 2a probatione falsum est si sumatur in sensu diviso verum autem in sensu composito sed in illo vero non infert probandam
19maiorem

50 ad 3m maior vera est dummodo Iudaeus aliquid sciat se diligere ita quod non sit
20falsa implicatio minor autem falsa est quia si aliquid sciat se diligere hoc posito arguo quod non re
21putat se diligere reputat se diligere conclusio est falsa et maior vera igitur minor falsa et ideo bene poterat sequi
22conclusio falsa eius etiam falsitatis satis in argumento illo reductio principalis argumenti deducta est licet autem
23minor illa sit falsa haec tamen est vera quae apparet illi prima facie eadem esse sed non est eadem sibi 'Iu
24daeus iste credit vel reputat se non diligere quoddam puta hominem istum'
secundum hanc relationem
25quod tamen illud quod iudaeus iste scit se diligere est deus sed cum hoc inferendo sibi inclusum
26sit fallacia accidentis ¶ Iuxta hoc dubitari potest de formis arguendi quibusdam similibus istis an
27similiter solvi habeant una est hoc posito quod Iudaeus aliquis vel paganus diligat deum qui
28credit quod in divinis non sit realis trinitas personarum sed tantum unius suppositum absolutum hoc inquam fit
29forma arguendi tunc omne quod Iudaeus iste vel paganus scit se diligere scit se diligere sed illud quod
30non reputat se diligere puta homo vel trinitas est illud quod scit se diligere igitur quod
31non reputat se diligere reputat scit se diligere

51 ¶ 2a forma habeat eandem maiorem et
32habeat minorem sed illud quod iste reputat se non diligere est illud quod iste scit se diligere
33igitur quod reputat se non diligere scit se diligere

52 ¶ Item isto proposito dubium est
34an haec sit concedenda 'iudaeus iste scit se diligere trinitatem et non scit se diligere trinitatem' ponit quia Trinitatem scit se diligere
35igitur quod scit se diligere non scit se diligere conclusio falsa et maior vera quia deitatem
36scit se iudeus iste diligere sed omnis deitas est trinitas igitur trinitatem scit se diligere
37sumpta hac conclusione sicut hac eadem prius maior in sensu diviso igitur minor dicens quod
38Iudaeus iste non scit se diligere trinitatem falsa est et per consequens prima vera quae est sua opposita
39haec scilicet 'Iudaeus iste scit se diligere trinitatem'

53 ¶ contra haec non esset vera nisi quia sciret se
40diligere deum qui deus secundum veritatem est trinitas nam casus est quod non credat deum esse trinitatem
41sed eadem ratione iste sciret se interficere patrem suum quicumque sciret se interficere aliquem qui vere
42est pater suus licet nesciret illum esse patrem suum et tunc qui occideret patrem suum quem
43valde diligeret credens unum alium scilicet inimicum suum interficere sciret se interficere
44patrem suum quod tamen falsum est quia et tunc etiam iacob scivisset sibi supponi lyam
45quando credidit sibi supponi Rachelem quod falsum est et consequentia patet quia scivit sibi supponi
46aliquam et illa fuit lya etiam scivisset ysaac se benedixisse Iacob quando bene
47dixit eum

54 ¶ Similiter tunc quicumque scienter percuteret hominem qui esset talicus scienter percuteret
48talicum etc

55 ¶ Ad primam formam dicendum quod maior vera est si aliquis Iudaeus sciat
49se diligere ita quod non sit falsa implicatio sicut prius tactum est et minorem similiter nego ut prius
50et si probas eam quia trinitatem vel personam aliquam relativam non reputat se diligere quia per causam ipse
51credit trinitatem non esse aliquam talem vel personam relativam modo quo ponunt christiani et trinitas
52est illud quod scit se diligere nam trinitas est deus et deum scit se diligere adver
53tat igitur actum suum tunc sciet se diligere deum et per consequens deum sciet se diligere T51rb
54et ita habetur probandum scilicet quod aliquid quod non reputat se diligere puta trinitas est aliquid puta
55deus quod scit se diligere

56 ¶ ad istud primo dico quod isto casu posito maior istius probationis
56sumpta in sensu diviso falsa est si tamen deum sciat se diligere sumpta ista in sensu
57eodem diviso nec probatur in illo sensu sed tantum in sensu composito ista tamen propositio non est clara
58in sensu diviso 'deum scit ille se diligere' nam ex hoc casu ex hoc quod ipse perpendit
59actum suum diligendi deum non habetur ista propositio nisi in sensu composito dato enim quod talis
60diligat deum et nihil aliud actu elicito et ignoraret quod de entibus sit deus haec
61est vera in sensu diviso 'nullum ens scit iste se diligere igitur nec deum scit iste se diligere'
62in eodem sensu antecedens possibile posito casu igitur consequens ¶ exemplum diligo proprium distincte et
63tamen cum hoc stat quod nullum hominem distincte diligo

57 ¶ aliud exemplum 'nullam naturam scio scibilem'
64haec est vera in sensu diviso sed similiter 'nullam avem scio esse fenicem' in eodem sensu et tamen in sensu
65composito utraque falsa est et eius contradictoria vera sed hoc relinquo sub dubio an videlicet haec sit vera in sensu
66diviso 'deum scivit aristoteles se diligere vel deum novit christianus communis viator se di
67ligere'
non obstante quod sit certum tali se diligere scit quam sciat se diligere deum da
68to quod sic consequenter dico quod talis iudaeus vel paganus trinitatem sciret se diligere sumendo in sensu
69diviso dictum istud et ideo 3o dico quod haec consequentia non valet "scio me diligere deum igitur scio deum
70me diligere"
sumpto consequente in sensu diviso nam antecedens determinat sibi sensum compositum vel infert
71illum sicud non sequitur 'ignoro me percutere patrem meum igitur patrem meum ignoro
72me percutere'
antecedens est verum in casu quo credo inimicum percutere et tamen consequens falsum sumptum
73in sensu diviso dato quod ille quem percutio in rei veritate sit pater meus sicud patet quia tunc
74in sillogismo expositorio composito ex veris infertur oppositum sequitur enim 'hunc hominem scio me
75percutere hic homo est pater meus igitur patrem meum scio me percutere'
sumendo tam
76maiorem quam minorem in sensu diviso

58 ¶ ad 2am formam concedit minorem et conclusionem videlicet quod illud
77quod reputat se talis non diligere scit se diligere

59 ¶ contra hoc arguo sic sicud ipse arguit
78contra se si omne quod iste scit se diligere se reputat diligere sed illud quod reputat
79se non diligere est illud quod reputat scit se diligere ex datis igitur illud quod iste reputat
80se non diligere est illud quod iste reputat se diligere

60 ¶ Sed contra hanc conclusionem concedit quod
81verbum vel filius quem reputat se non diligere est deus quem reputat se diligere

61 ¶ contra
82'hunc hominem reputat se diligere sic ita hic homo est verbum igitur verbum reputat
83se diligere'
praemissae sunt verae dato aliquo iudaeo tunc licet demonstrato aliquo falsa esset
84maior secundum Responsionem quam prosequor hic

62 ¶ Item sequitur in divinis hoc verbum vel omne verbum
85in divinis reputat se non diligere et non magis unum deum id est unum qui est deus
86quam alium igitur omnem deum reputat se non diligere igitur aliquid idem reputat se diligere
87et non diligere quod falsum est

63 ¶ Item si haec sit vera in sensu diviso 'deum reputat se di
88ligere'
igitur aliqua singularis huius particularis est vera puta id est 'hunc deum reputat se diligere' tunc
89sic 'hunc deum reputat se diligere iste et hic deus est verbum vel pater vel spiritus sanctus tota trinitas
90igitur verbum vel spiritum sanctum vel totam trinitatem reputat se diligere'
semper procedendo in sensu diviso

64 ¶ Item iste
91deum reputat se non diligere per sillogismum expositorium ut supra et quidquid reputat se non diligere
92non reputat se diligere alioquin idem reputaret se diligere et non diligere sed si
93deum non reputat se diligere igitur deum non scit se diligere quia per eum et secundum veritatem
94omne quod quis scit se diligere reputat se diligere

65 ¶ praeterea per istum verbum reputat
95iste se non diligere et etiam verbum est idem quod reputat se diligere puta deus per ipsum tunc
96sic ipse reputat verbum se non diligere igitur verbum reputat non se diligere quia da
97oppositum et stabunt simul quod verbum reputat iste se diligere et non diligere et
98ultra si verbum non reputat se diligere et verbum est illud quod reputat se diligere
99per eum quia verbum est deus quem reputat se diligere cuius oppositum dedit ad primam formam
100et bene ¶ aliter igitur responsio negando minorem secundae formae sicud et primae et etiam conclusionem et cum ipse probat
101minorem per hoc quod verbum quod reputat se non diligere est deus quem scit se diligere
102nego illud assumptum nam prima pars eius est falsa si 2a sit vera ut primum deduxi ¶ ad
103dubium sequens tenet resp? quod sic propter rationem ibi positam deducentem ad conclusionem falsam cuius falsitatem
104probavi dummodo sit vera ut supponit sed ego teneo contrarium propter illud argumentum ad contrarium et ad
105probationem suam dico quod discursus non valet sed est fallacia accidentis sicud et hic 'clinicus scio me per
106cutere et non scio me percutere clinicum igitur quod scio me percutere clinicum et non T51va scio me percutere clinicum'
praemissae sunt possibiles et compossibiles in veritate et conclusio impossibilis igitur consequentia nulla
1tantum enim sequitur quod clinicum non scio esse clinicum vel quod illud quod scio me percutere non scio esse clini
2cum et eodem modo concedo in proposito quod bene sequitur quod trinitatem non scio esse trinitatem in sensu semper diviso loquendo
3vel quod scio me diligere non scio esse trinitatem et hoc concedo et causa est quia praedicatum appellat
4suam formam et quod in proposito idem est quod hic scit se diligere trinitatem determinat sibi sensum compositum vel infert illum

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Adam Wodeham, Ordinatio, Liber I, Distinctio 1, Dist. 1, q. 13 (http://scta.info/resource/b1-d1-q13 )

      Tarazona, 49r-51r (http://scta.info/resource/b1-d1-q13/tara)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/b1-d1-q13/tara/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/b1-d1-q13/tara/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Dist. 1, q. 13 [Critical]

      Dist. 1, q. 13 [Mazarine]

      Dist. 1, q. 13 [Paris, Bibl. de la Sorbonne, ms 193]

      Dist. 1, q. 13 [Tarazona, Bibl. de la Catedral, ms codex 7] (Currrent Focus)

      Dist. 1, q. 13 [Vatican, Vat. lat. 955]