Liber 1, Distinctio 1, Quaestio 14 [Sorb193 Transcription]

By Adam Wodeham

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, Transcription Editor - Nicolas Vaughan, Transcription Editor

Edition: 0.0.0-dev | July 20, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

b1-d1-q14

Sources: S: Sorbonne 193

Quaestio 14 [Sorb 193 Transcription]

1
NaNQuartodecimo principaliter circa distinctionem primam et ultimo quaere cuius
NaNpotentiae actus sic ipsa fruitio et sic ipsa quaestio in hac
NaNforma utrum fruitio beatifica sic actus intellectus

2 quod sic
NaNquia secundum philosophum 10 ethicorum felicitas consistit in speculatione nominalium
NaNentium vel nobilium realiter sed speculatio pertinet ad intellectum igitur et fe
NaNlicitas sed ad eandem potentiam pertinet sicut ad subiectum suum fruitio
NaNbeatifica ad quam felicitas quia fruitio vie et fruitio beatifica patri
NaNae ad eandem potentiam pertinent

3 ad oppositum est quod habitus et
NaNsua propria operatio ad eandem pertinent potentiam sed fruitio est operatio
NaNad quam per se inclinat caritas caritas aut est habitus nobilissimus
NaNet caritas est absolute in voluntate igitur et fruitio

4 In quaestione ista primo
NaNsuppono quod fruitio et felicitas beatifica principaliter pertinent ad eandem
NaNbeatificabili et quod fruitio beatifica est perfectio potentiae nobilissime ex eis
NaNdem ista enim dicit philosophus 10 ethicorum capitulo 8 in principio ubi dicit quod feli
NaNcitas est operatio secundum optimam virtutem haec autem erit optimi sive
NaNutique intellectus hoc sive aliud quod utique secundum naturam conatur principare hoc
NaNsupposito primo prosequenda est dubio adducta quae sistit arguendo
NaNpro et contra 2o ostendetur quod nulla est distinctio intellectus a voluntate vel econtra
NaN3o inpungnabitur conclusio 2i articuli et respondebitur ad opposita 4o infertur
NaNconclusio correllaria et pro solutione quaestionis et assignabitur intellectus unus
NaNverus auctoritate praecedentium

5 5o secundum istum intellectum respondebitur
NaNad argumenta dubitationis primae et argumenta principalia quaestionis

6 Dubitatur
NaNigitur apud quosdam cuius potentiae beatitudo sive felicitas sit operatio
NaNquia dubitantur utrum intellectus et voluntas sit nobilior potentia innatur
NaNintellectuali nam quaecumque fuerit potentia nobilissima illi principaliter tribuen
NaNda videtur esse felicitas et quod intellectus sit nobilior potentia videtur quia
NaNibidem consequenter dicit philosophus Etenim intellectus eorum quae in nobis sunt
NaNest optimum et ex intentione vult ibi philosophus et commentator quod optimum in homine
NaNest intellectus

7 praeterea ibidem dicit philosophus quod felicitas est optima operatio
NaNsecundum optimam virtutem et quod optima operatio est speculativa hoc probat ibi existi
NaNmamus inquit oportere delectionem adiunctam esse felicitati delectassima
NaNautem earum quae secundum virtutem operationum quae secundum sapientiam concessa
NaNest videtur enim philosophia admirabiles delectationes habere purita
NaNtem et firmitatem

8 ad idem tendit processus philosophi primo ethicorum capitulo
NaNpenultimo et commentator primo ethicorum commento 62 circa medium ubi dicit sic sicud in
NaNcorpore visus bonus cognitiones entium praebens et decorans animal ita intellectus in anima cognitione intelligibilium dans et decorans ipsam
NaNsuper omnem potentiam haec iste

9 Praeterea augustinus de vera religione capitulo 42 et
NaN2o de libro arbitrio capitulo 9 probat quod intellectus est nobilior et praestantior
NaNsensu per hoc quod intellectus videat de sensu et eius actione utrum
NaNsic sic sicud esse debet sed eius medium est verum de intellectu in comparatione
NaNad voluntatem igitur intellectus est nobilior voluntate

10 Iuxta hoc etiam potest argui
NaNquod proprius actus intellectus sic nobilior quam proprius actus voluntatis et per
NaNcum intellectus nobilior voluntate per hoc quod actus intellectus est regula secundum quam
NaNiudicamus de actione voluntatis utrum sic bona mala vel non
NaNigitur actus intellectus est nobilior consequentia patet per augustinum 2o de libro
NaNarbitrio capitulo 21 ubi probat quod veritas secundum quam iudicamus de S72vb
NaNhiis quae sunt in mente naturaliter est melior et nobilior quam mens
NaNnaturaliter per hoc quod nisi esset superior quam mens non secundum illam sed de ista
NaNiudicaremus igitur similiter in proposito

11 Item ut prius actus intellectus est
NaNnobilior et melior actu voluntatis igitur et potentia assumptum probatur quia omnis
NaNvoluntas et eius actio non est bona nisi quia recta sed intellectus et
NaNeius actus est magis rectus quam actus voluntatis quia actus
NaNvoluntatis non est rectus nisi quia conformatur rationi recte et u
NaNnumquodque propter quod etc igitur cum neuter sic bonus nisi quia intellectus respectus
NaNet eius actus est nobilior

12 Praeterea magis amatur naturaliter iudicium
NaNcertum intellectus quam delectatio in voluntate et tamen inter illa quae sunt
NaNin voluntate delectatio magis diligitur et cum illud sic melius magis
NaNnaturaliter amatur sequitur intentum probatio maioris per augustinum in quodam
NaNloco de civitate dei quod unusquisque mavult sana mente la
NaNmentari quam laetari in amentia

13 contra actus voluntatis est melior
NaNintensive igitur et voluntas in intellectu consequentia satis patet assumptum probatur quia pro actione
NaNvoluntatis principalius debetur praemium et voluntas etc principalius facit ad
NaNmeritum vel sola meretur igitur etc

14 Praeterea optimus habitus sive
NaNoptima virtus voluntatis est melior optimo habitum intellectus igitur et vo
NaNluntas intellectu per commentatorem aristoteles supra in primo argumento et 2o primae
NaNpartis assumptum probatur quia caritas est melior sapientia nam fides
NaNspecies caritas 3a haec sed maior horum est caritas secundum apostolum

15
NaN Praeterea potentiae principaliter merenti in via principaliter debetur praemium in patria
NaNsed per actus voluntatis principaliter hic in via meremur igitur etc minor patet per
NaNhugonem et ponitur in prima quaestione in solutione 3ii dubii principalis nec aliquis
NaNhoc negat igitur etc

16 Ista dubitatio de nobilitate voluntatis respectu intellectus
NaNlocum habet apud eos qui ponebant intellectum et voluntatem esse
NaNpotentias diversas et esse accidentia superaddita s?e vel alio modo dis
NaNtingui ex parte rei cum reali ydemptitate inter se et cum substantia
NaNanimae et hoc non solum doctores aliqui antiqui sed moderni
NaNtenuerunt in tantum etiam quod hybernicus tenet cum scoto contra tho in scrip
NaNto quod voluntas est potentia nobilior quam intellectus et arguit contra tho dicen
NaNtem quod intellectus est altissima potentia in anima quaero inquit aut intelligit
NaNper potentiam altissimam potentiam nobilissimam aut potentiam priorem
NaNsecundum ordinem sicut magis consequenter apparet ex dictis suis si nobilissimam
NaNinquit contradicit sibi ipsis quia statim post in responsione ad primum argumentum
NaNdicit quod mens habet intellectum et voluntatem quorum duorum intellectus
NaNest altior secundum ordinem et voluntas perfectior secundum perfectionem et similis
NaNordo est in habentibus et actibus haec ille Si vero per potentiam altissimam
NaNintelligit nobilissimam seu perfectissima tunc illud quod ipse accidit
NaNpro primo per se notum est falsum scilicet quod optima operatio sic altissime
NaNpotentiae scilicet intellectus hoc enim capit in positione quod tamen est falsum
NaNnisi per altissimam intelligat nobilissimam quia potentiae nobilissimae
NaNest operatio nobilissima sicut etiam vult philosophus 10 ethicorum capitulo 8
NaNteneo igitur conclusionem contrariam ad vim sermonis eundo scilicet quod intellectus
NaNnon est potentia nobilior voluntate nec econverso quia idem omnino est intellectus
NaNquod voluntas et econtra et eius substantia intellectualis nam omni alio circumscripto ab hac
NaNnatura intellectuali ipsa nata est intelligere et ipsa eadem
NaNnata est velle igitur hoc natum velle est natum intelligere
NaNet econtra ergo intellectus est voluntas et econtra ex hoc enim quod talis natura est
NaNnata est vel potens intellective in ordine

17 Praeterea dicitur intellectus et ex hoc quod
NaNest potens vel nata ad vocandum ipsa ipsa dicitur voluntas et hoc non
NaNsolum dicerem in homine de intellectu et voluntate sed de omni sensu cui
NaNconsentit auctor de spiritu et anima dicens capitulo 3 sensu vero u
NaNnus est in anima et quod vere ipse est in anima et quod ipse cum corpus
NaNnon sic coreus dicitur et cum non sic nullus nisi unus

18 verumptamen propter va
NaNria exercicia varie nuncupantur dicitur namque sensus ymaginatio
NaNratio intellectus intelligentia et haec omnia in anima nihil aliud sunt quam
NaNipsa et capitulo 10 anima est spiritus intellectualis rationalis bonaeque male S73ra
1voluntatis capax secundum benignitatem creatoris atque secundum sui operis effectum
2variis nuncupantur nominibus dicitur namque anima dum vegetat
3spiritus dum contemplatur sensus dum sentit animus dum sapit mens
4dum intelligit ratio dum dissolvit dum recordatur memoria
5dum vult voluntas ista tamen non differunt in substantia quemadmodum in nomini
6bus quam ista omnia una est anima

19 Item anima intellectiva summens
7eo quod secundum augustinum est ymago dei quo est capax sed per naturam suam
8est capax quia omni alio circumscripto a natura animae ad hoc est ipsa ca
9pax dei id est cognitionis et fruitionis dei

20 praeterea non videtur rationale
10quod solum per unum accidens medium sic ipsa receptiva beatitudinis
11sive per unum a quocumque modo a parte rei ab ipsa distinctum nam
12tunc unum accidens esset beatum frustra ponitur ferit per plura quod aeque
13faciliter potest fieri per pauciora et salvari ubi nec scriptura sacra nec
14ratio obviat sed per eandem simplicem naturam intellectualem sine
15omni tali distinctione reali praevia primis actibus modo quo illam
16expressit auctor ille facillime potuerunt salvari omnia
17propter quae alii ponunt potentias animae distingui igitur etc Quod aut
18non obviet patet etiam per illum scotus secundo libro ubi de illo puncto
19investigatur de reparatione parysis auctoritates quae oppositum
20praetendunt faciliter glossari possunt una per aliam igitur nihil obstat
21dictae sententiae

21 hoc antecedens declaratur exemplo de deo qui habet potentiam
22creativam gubernativam reparativam praedestinativam quae nullo
23modo distinguitur in eo sed eadem omnino dei essentia vel voluntas va
24rie nominatur a variis effectibus suis secundum magistrum saepe
25libro primo similiter potest per omnia dici de intellectu et voluntate

22 praeterea si distin
26guuerentur aut ratione solum et hoc non quia talis distinctio
27causaretur per actum intellectus sed intellectus et voluntas praecedunt omnem actum
28voluntatis et intellectus ac ex natura rei et hoc non quia ista diversitas
29aut esset ponenda propter diversitatem actuum aut propter diversis
30modum praedicandi non propter primum quia tunc tot essent potentiae intellectivae quot
31essent actus intelligendi secundum speciem distincti quod non est verum nec propter
322m quia principare libere et necessario respectu diversorum non opponuntur ut patet
33de voluntate divina quae necessario vult se et contingenter creaturam et pater etiam
34necessario producit filium et spiritum sanctum libere

23 Similiter voluntas nostra ut prius
35visus est quosdam actus mere naturaliter principat aliquando et cognoscendam libere

24 Item
36augustinus 10 de trinitate et allegat materialiter primo libro distinctione 3 capitulo 7 haec tria scilicet memoria
37intelligentia et voluntas non sunt 3 vitae sed una vita nec 3
38mentes sed una mens una etiam memoria ut dicitur ad aliquid et in
39tellectus et voluntas similiter dicitur ad aliquid vita vero dicitur ad se ipsum et
40mens et essentia idem habetur post distinctione 1 capitulo 5 et iterato ab augustino

25
41 Sed contra hanc conclusionem sunt multae auctoritates propter quas tenet scotus distinctionem
42formalem inter potentias dicunt enim auctores quod potentiae fluunt
43ab essentia et quod sunt passiones animae et huius

26
44Item philosophus et sancti dicunt
45istas potentias esse partes animae

27 Praeterea 6 ethicorum dicit philosophus capitulo 2 prius
46dictum est supra in primo duas esse partes animae rationem habens et
47irrationale nunc autem de ratione habente dicendum et supponuntur
48duo rationem habentia unum quod quo speculamur talia entium
49aliud quo contingentia ad ea non quia genere altera et animae parti
50cularum alterum generum ad utrumque aptum natum haec ille

28 Item secundum
51augustinum et alios in anima ut distinguitur a corpore est aliquid quod excellit
52unde magister libro primo distinctione 3 capitulo ii "mens proprie dicitur ut augustinus
53ait 5 de trinitate
"non ipsa anima sed quod in ea est excellentius""

29 Praeterea magister
54ubi prius capitulo 12
obicit contra illud dictum augustinus 10 de trinitate capitulo 10
55quo dicit "ista tria scilicet memoriam intellectivam et voluntatem esse
56unum unam mentem unam essentiam quod utique non videtur esse verum dicit
57magister iuxta proprietatem sermonis mens id est spiritus rationalis S73rb
58essentia est spiritualis ista vero tria naturales proprietates seu vires sunt proprius
59mentis et a se invicem differunt quia memoria non est intelligentia vel
60voluntas"
haec ille

30 Item anselmus de concordia capitulo 30 sicut habemus
61in corpore membra 5 et sensus singula ad suos usus apta
62quibus quasi instrumentis utimur ut sunt manus apta ad capiendum
63visus ad viddendum ita etiam anima habet in se quasdam vires
64quibus utitur velud instrumentis ad usus cog?num est namque
65ratio quae sicut suo utitur instrumento ad ratiocinandum et voluntas qua ad
66volendum non enim est rationalis voluntas tota anima sed est u
67naque aliquid in divina

31 Item augustinus inca?tis suis dicit quod principia operatio
68num animae sunt potentiae quae sunt in secunda specie qualitatis sed ista quae sunt
69in secunda specie qualitatis sunt accidentia etc

32 ad primum illorum dicendum quod multi
70auctores et rationabiliter dixerunt ut praenotatum est quod intellectus
71memoria et voluntas sunt ipsa substantia animae et una mens una essentia
72sicut augustinus et alii aliqui ut magister aliter senserunt et ideo ille
73auctores qui senserunt quod potentiae animae sunt accidentia habuerunt
74consequenter tenere quod fluunt vel oriuntur ab essentia animae sicut nos tenemus
75communiter de calore ignis et aliis accidentibus consequentibus totam speciem
76aliquam naturaliter sed si quis velit tales auctoritates violenter glossare
77poterit dicere quod vocabulum intellectus et hoc nomen voluntas et ista
78de aliis po?abus nominibus suppositis naturam quandam non per se
79significant sicud nec albedinem subiectum albedinis sed solam qualitatem secundum aristotelem sed ista
80nomina possibilia per se significant quasdam operationes puta intensionem
81vel volitionem et ille pullulant vel fluunt ab illa natura
82sicut loquuntur auctores illi principale igitur significatum huius nominis intellectus
83quod est ipsa intellectio vel significatum huius voluntas quod est volo fluit et
84oritur a natura animae sicut ab una de causis suis si sic intelli
85gantur bene quidem secundum aut non est timidum eos negare cum beatus
86augustinus teneat contrarium quod autem dicunt intellectum et voluntatem esse passio
87nes animae dicendum quod ad illum intellectum sunt passiones animae ad quem secundum
88communem scolam risibile est passio hominis sed cum hoc stat quod sicud res
89ista quae est risibile vel pro qua supponit hoc nomen risibile significative
90acceptum nullo modo distinguitur ab homine licet ipse risus quem hoc
91nomen risibile significat per se distinguitur ab homine ita ista res pro qua supponit
92hoc nomen intellectus vel voluntas nullo modo distinguitur a natura intellectuali vel
93volitiva sed intellectus vel volitio quam per se significant ista nomina distinguitur realiter
94a tali

33 ad 2m respondendum est quod non sunt vere et realiter partes animae
95sed per aequivalentiam solummodo id est tantumdem valet una natura intellectualis
96ad intelligendum et volendum et omnia alia faciendum sicud va
97leret unicum compositum si esset possibile ex diversis rebus vel partibus
98quarum una posset praecise intelligere et huius et alia velle et nolle
99et sic de similibus

34 Et quod haec responsio sufficiat videtur quia opinantes contrarium
100non ponunt in homine duos intellectus et tamen secundum augustinum et secundum eos
101intellectu est duplex portio superior et inferior ut prolixe trac
102tat magister libro 2 distinctione 24 quae nec secundum veritatem nec secundum ens
103dicitur realiter sed habitudine vel aptitudine ad actus varios respectu diver
104sorum obiectorum genere quasi distinctorum nam anima ideo dicitur portio su
105perior quia potest intelligere et vacare circa divina spiritualia et portio
106inferior quia circa temporalia gubernanda igitur modo simili potuerunt
107glosari aliae auctoritates exprimentes potentias animae esse partes eius

35
108 Ad 3m per idem ymmo illud multum fortificat partem istam cum nullus
109ponat in homine duos intellectus quorum unus solum sic circa aeter
110na et alius circa contingentia

36 Ad 4m similiter per idem aliquid dicitur
111enim animae excellere per aequivalentiam propter quosdam notabiles
112et excellentes actus circa obiecta excellentia

37 ad 5 ista
113fuit opinio magistri cui modo praeferenda videtur opinio augustini

38 ad 6m verba anselmi non sunt vera ad idem quod sonant et S73va
1si fuit opinion magistri sui augustinus male in illo passu ex
2pressit se et est glossandus verum est enim quod compositum ex
3natura intellectuali et intellectione distinguunt realiter discurente ab illo et illud quod componitur
4ex eadem natura intellectuali et volitione et idem dico de compositis ex illa
5intellectuali natura et principiis intellectualibus habitualibus cuius sunt
6species vel habitus sicut proximo dictum est de compositis ex il
7la natura et distinctis actibus et ideo se sic intellexerit quod talia cum
8posita distinguntur ad invicem verum dicit illi enim actus
9vel habitus realiter distincti alterius rationis non requiruntur esse
10vel posse in ista natura ut vere possit dici intellectus vel
11voluntas et ideo dixi supra quod per se significata istorum nominum quae sunt tales
12actus realiter ab invicem dicitur non autem res pro quibus ad intellectum ho
13dierne scolae supponunt sic igitur posset uno modo glosari anselmi
14vel ut supra de partibus non vere sed per aequivalentiam

39 ad 7m non
15est inconveniens apud me quod idem sic in diversis praedicamentis per
16accidens tamen si non exprimatur sub nomine absoluto vel praecise per
17pronmen demosntrativum sed sub omni nominibus aliis propriis illis di
18versis praedicamentis unde anima ex hoc quod natura substantialis pertinet tamquam
19principium ad praedicamentum substantiae ex hoc quod naturalis posita ad secundam speciem
20qualitatis ex hoc quod pars compositi vel ex hoc quod similis vel
21dissimilis alteri semper ad praedicamentum relationis et sic de aliis et
22hoc in simili est opinio augustini qui etiam ponit eam esse aristotelis illie tamen
23quibus haec principia displicerent possunt glossare auctoritatem ex qua
24arguitur de speciebus et habitibus in anima quae sunt quaedam naturales potentiae
25habilitantes anima ad actus tales et haec glossa iuvatur
26per hoc quod dicit quodam loco ubelli sui auctor de spiritu et anima
27potentiae inquit animae longa exercitatione et susccessu temporum cres
28cunt ipsa autem non crescit vel decrescit sed aut parvitate mem
29brorum aut eorum transmutatione vel corruptione vires exercere non
30potest haec iste

40 Constat autem quod illud crementum vel decrementum
31intelligitur secundum istum auctorem de potentiis animae quae sunt intellectus
32et voluntas quia iste sunt una natura et una etitas indistincta secundum
33eum ut patuit supra et patere iterum potest ex capitulo 15 istius
34libelli ubi dicit sic anima in quibusdam membris suis vel actibus
35suis tota simul adest et tota visorum meminit tota audit
36vel tota remiscitur tota adoratur et tota odores recolit tota
37per linguam et palatum sapores sentit et discernit tota
38tangit dura et mollia calienda vel frigida summo
39digiti tota discernit tota est visus tota auditus tota
40meminit tota est memoria et tota est voluntas igitur etc igitur iste
41amor cum ponat humanam animam totam id est non praecise
42secundum partem esse memoriam intellectum et voluntatem et sic se aliis
43oportet quod per potentias animae quas dicit crescere et decrescere intelligit
44habitus aut species sibi supradditos et bonas dispositiones corporis
45sicut magis ipsa praetendit auctoritas quod autem ipsemet
46animae humanae potentiae praeviae actibus habitibus vel speciebus non
47crescant nec decrescant patet iterum per aristotelem primo de anima per 65
48ubi dicit secundum translationem commentatoris per similem secundum novam translatio
49nem quod intellectus sic substantia quae non corrumpitur si enim inquit
50corrumperetur magis dignum esset ut corrumperetur infatigatione quae
51apud senectutem fieri sed videmus quod illud quod accidit in senibus
52accidit ex hoc quod accidit in corpore senex enim si rece
53perit oculum iui?enis videbit ut iui?ionis et sic senec
54tus non est dipositio in qua anima patitur aliquid sed dispositio
55in qua anima est sicut est apud ebrium et aegritudinem et simile
56dicit commentator

41 Ex iam dictis patet correlative ad principalem articulum
57quaestionis quod secundum veritatem ad proprietatem sermonis eundo dubio ista nulla
58est est enim felicitas seu beatitudo actus immediate reS73vb -
59ceptus invida substantia animae sine naturae intellectualis beatae et non in
60alia potentia realiter ibi distincta a tali natura vel ab aliqua eius intrinseca
61potentia

42 Contra si praedicta vera essent tunc vellet anima per intellectum et intellectus
62per voluntatem quod non est bene dictum

43 praeterea potentiae distinguntur per actus
63et actus per obiecta ex 2o de anima igitur distinguuntur

44 dicendum quod sine dubio hic vere
64diceretur sequitur enim hic intellectus intellectu hic intellectus est voluntas igitur
65voluntas intelligi et econverso tamen modus loquendi non est proprie sermo artis
66et scientiae quia est sermo per accidens et non per se isto modo quo loquitur
67philosophus 2o physicorum per 33 et sequentibus et 7 mediate per 3 dicens
68quod aliter est policletus vel homo vel musicus causa statuae
69et aliter statuae factor sit in proposito iste sermo intellectus intelligit
70vel potest intelligere est sermo artis et scientiae et quoddammodo per se
71scilicet enim dicatur quod intellectus natus est intelligere vel potest intelligere iste
72est sermo primo modo personae vel 4o si autem dicatur quod talis naturae
73vel talis anima potest intelligere vel velle est sermo per se secundo modo
74Si autem dicatur quod intellectus intelligi hic non differunt ab illa quam
75dixi esse ego per se primo modo nisi sint una de inesse a sua de
76possibili nullo autem istorum modorum est hic per se sed solum per ac
77cidens intellectus vult vel haec voluntas intelligit igitur talis modus loquendi
78ab articuli usu scolae dimittendus omnino non quia falsus sed
79sint nec iste musicus aedificat si idem sit musicus et aedi
80ficator igitur

45 ad 2m dicendum igitur quod illud non est dictum philosophi sed
81quorumdam male cum exponentium sed bene vult ibi philosophus
82quod quod actus et operationes sunt priores secundum substantiam id est notiores
83et obiecta actibus etc dices philosophus ut supra recitatum est
84dicit quod felicitas est optima operatio secundum virtutem optimam et
85optimi principii igitur iusta potest esse et rationalis dubitatio cuius optime
86potentiae in homine felicitas sic optima operatio

46 dicendum quod philosphus vel
87loquitur ibi utendo propositione ypostatica pro causata sua sicud saepissime
88in auctoritatibus philosophiae et scientiarum aliarum verbi gratia omnis triangulus
89habet 3 etc si aliquis sit triangulus in entibus habet 3 etc sic homo felicitas est operatio optimi id est si essent in anima distinctae
90vires realiter tunc felicitas esset optima operatio istarum vel
91dicendum quod philosophus loquitur ibi modo praeexposito utens unico actum at sim
92plici principio secundum veritatem tamquam multis principii operationum propter
93aequalentiam quia aequae perfecte potest anima unica humana simplex
94natura existens in varias operationes secundum genus ut sunt intelligere
95et velle sicut si realiter ymaginentur esse in anima distincte particulae
96quarum una praecise posset cognoscere et alia appetere et 3a vi
97dere et 4a audire et sic de aliis verumptamen ymaginabatur
98etiam alio modo intellectum et voluntatem comprehendi sub eadem particula
99distinguendo partem intellectivam contra sensitivam sicud fecit primo ethicorum
100et 4o ubi allegatur in argumentis principalibus et pro hco
101facit auctoritas commentatoris super primum de anima commento 66 ubi super
102illud philosophus quod intelligere et amare et odire marcescunt quodam in
103terius corrumpto ex parte corporis dicit quod amore et odium
104attribuntur rationem et isto modo loquendi utendo est praevia
105dubitatio rationalis quae potentia sit nobilior intellectio scilicet an voluntas quia hoc
106non est ad verum intellectum aliud quaerere quam quod genus actuum
107est nobiliusssimus volitiones scilicet vel intellectiones vel ex quibus
108eius actibus magis innotescit talis naturae nobilitas

47 ad
109habent sensum responsio quod ex actibus volendi rectis et virtuosis
110meritoriis volitionibus in via et ex dilectione vel dilectione
111fruitiva in patria magis innotescit nobis nobilitas
112naturae intellectualis et scitur esse nobilis quam ex actibus praecise cogni
113tionis
quia igitur nobilior est operatio animae in ordine ad quem
114ipsa appellatur voluntas quam operatio alia distincta a volentibus ex qua
115ipsa vocatur intellectus et similiter etiam de habentibus corrumpentibus quia S74ra
1nullus est habitus nobilior caritate ideo nobilious est animam esse voluntatem
2quam esse intellectum licet idem sit intellectus et voluntas sicud nobilius est personae
3regis angliae esse regem angliae quam esse ducem acquisita
4me licet idem sit utrumque non secundum idem id est ex eadem causa ita in
5proposito etc

48 dico igitur ad articulum quod voluntas veraciter non est
6nobilior intellectu nec econverso Et nota quod firanf tenet hoc idem
7in priori loco ubi tractat praesentem quaestionem sed in alia quaestione dicit quod
8tam anima intelligibilia est quaelibet sua potentia quam anima etiam sensitiva
9est sua potentia et quod denominatur talis vel talis ponitur ab ac
10tione quam exercet in tali vel tali organo in isto articulo
11correcti operis utrum memoria intelligentia et voluntas distinguitur
12ab invicem tenet tamen magis quod in homine sensitiva distinguitur ab
13intellectiva nulla tamen sensitiva potentia ab ipsa vel intellectiva ab intellectiva
14sed tamen ulterius dicendum quod licet intellectus sit vere voluntas et econtra verumptamen
15nobilius est sibi esse voluntatem quam esse intellectum et hoc et non aliud possunt
16concludere media principalia primi articuli quae arguunt intellectum
17esse nobiliorem et ideo solvam illa

49 ad primum 2m 3m patet per idem
18quod praedictum est de partibus secundum aequivalem et tunc appetitus rationa
19lis appraehenditur ab eis sub eadem particula ymaginata quae
20ymaginatur distingui ab eis a parte sensitiva sialiter etiam dicendum est apud
21me quod omnis volitio non vocando desideria sensibilia
22volitiones est quaedam intellectio sicud docet 3a quaestio huius distinctionis
23primae et ideo iuste secundum deum ymaginantes secundum aequivalentiam praenotatam
24ibi multas particulas comprehenditur potentia volitiva sub potentia in
25tellectiva iuxta verbum commentatoris praeallegatum quod amor et odi
26um attribuuntur rationi

50 ad 4m per idem ymaginando m diversas animae
27particulas per quarum unam vel multas ipsa sentiat et per u
28nam aliam intelligat et velit et tunc quod particula intellectiva
29possit cognoscere actus particulae sensitivae et non econtra

51 Iuxta
30hanc veritatem quod sensationes bene possunt intelligi et de eis per
31intellectum iudicari et de ipsa particula sensitiva non autem
32econtra sensationes enim nullo modo possunt habere pro obiectis intellectiones
33certe hoc ymaginando valde bene tenet probatio augustini quod in
34tellectus est nobilior quam alia virtus sensitiva quia iudicat
35de illa et eius actione et non econtra et eius sensus verus sit
36iste nobilius est animam habere operationes quibus possit sic
37iudicare de operationibus sensitivis et earum principio quam esse talem
38ex quo non sequitur eam sic posse sed anima humana ex hoc
39quod ipsa est intellectus de sensitiva potest iudicare non econverso etc
40sed hoc non tenet de voluntate et intellectu quia nulla potest haberi intellectio de
41volitione quin aeque bona vel melior possit haberi volitio de
42ista intellectione

52 ad 5m si augustinus intelligat per auctoritatem de
43qua loquitur diu nota sicut alibi facit anselmus dicens deum esse veri
44tatem omnium verorum patet quod non valet haec consequentia et responsio iuvatur
45ex hoc quod secundum veritatem nulla est alia veritas secundum quam
46iudicetur de mente nostra quae sit melior mente nostra cum
47secundum eum mens sic optimum in anima rationali quia nihil ea in
48anima excellentius sicut fuit superius allegatum si iret ad
49alium intellectum vocando propositum veram in mente sive verum iu
50dicium quomodo mens de se ipsa et suis actibus iudicat
51et de tali veritate diceret quod ipsa esset melior mente non
52esset hoc verum nisi de melioritate alia secundum quid solum et tales
53multas excellentias mutuas bene contingeret reperire
54intellectus ad voluntatem et econtra ymaginando talem particulationem animae
55isto enim modo secundum quid materia prima hominis est nobilior secundum
56aliam conditionem quam totus homo in hoc scilicet quod ipsa
57est incorruptibilior et simplicior homine et tamen simpliciter S74rb
58loquendo homo est nobilior materia sua sicud omne totum si bonum est
59est melius sua parte ad litteram aut quantum mihi videtur beatus augustinus
60loquitur primo modo capitulo 15 loquens de quadem sapientia quam vult conclu
61dere sapientiam interatam circa medium cui dicit sic tamen aliam
62putas esse sapientiam non est veritas in qua cernitur et tenetur
63summum bonum et capitulo 16 in fine si summum bonum omnibus
64unum est oportet esse veritatem in qua cernitur et tenetur id est sapientiam
65omnibus unam esse communem et similia multa ponit ibi et consequen
66tibus
causis usque ad 21 et potest colligi attributa ab
67eo veritati quod non conveniunt nisi veritati increatae igitur etc et
68ut familiarius loquatur talia verba memoranda non sunt
69quia secundum veritatem de est veritas omnis veri sicud dicit anselmus
70volendo tamen verum quidquid significatur per signum verum bene est
71veritas omnis vere significabilis et ideo dico quod est omnis veritas
72omnis veri

53 Pro quo sciendum quod omnis propositio vocabulis sicut homo
73est alias et mentalis idem etiam cum illa significans si sint vere a parte
74rei sic est sicut ipse significant et veritates quaedam sunt eo
75ipso nam eo quod res est vel non est etc et veritas propositionis
76vere ab ea non distinguitur sicut igitur ipsa divina ars vel
77sapientia est signum ita vere significans homine esse animal sicut facit dicta
78propositio vocabulis vel mentalis ei correspondens veritas quae vere sit significat
79non plus distingueretur ab illo vero signo increato quam
80veritas signi creati significans hominem esse animal distinguitur ab illo
81alio signo creato et sicut probavi deum esse veritatem eius vere
82complexe significabilis quod est hominem esse alias ita probari potest quod ipsa sit
83veritas cuiuslibet alterius sic vere significabilis igitur etc

54 dices
84pari ratione deus dicetur falsitas cuiuslibet falsi dicendum non
85sequitur quia quando idem signum est sic apprehensuum falsi vel
86falso significabilis quod est verus dissensus eiusdem non est propter hoc
87signum falsum verbi gratia dissensus quo dissentio hominem esse
88asinum non est falsus et tamen est apprehensio falsi igitur eodem
89modo in proposito et multo fortius licet deus sit apprehensio falsi id est
90propositum falsam significabilis quia tamen deus respectu cuiuslibet talis falsi est dissensus
91ideo non sequitur quod ipse sit falsitas

55 ad 6m respondetur et bene quod actum
92voluntatis id est actum volendi quid secundum veritatem ita est actus intellectus
93sicud voluntatis talem actum inquam volendi esse magis actum rectum quam
94actum intelligendi contingit esse dupliciter uno modo quod eius rectitudo sic
95nobilior et magis laudabilis et sic actus volendi est magis rectus
96cum sic nobilior et melior alio modo quod eius rectitudo sit prior
97secundum naturam et sic propositio est vera quod actus intellectus est magis rectus
98secundum quod huius quam actus voluntatis in eo quod voluntas quia tamen secundum verita
99tem rectitudo actus intelligendi ordinatur ad rectitudinem
100et ad bonitatem actus volendi sicut declarat anselmus cur dues
101homo capitulo primo et ordine naturali numquam ordinatur nobilius ad
102vilius sed econtra ut patet ex primo ethicorum ubi per hoc probat philosophus quod
103felicitas est actio nobilissima quia omnes aliae operationes hu
104manae sunt gratia ipsius sequitur igitur quod aliqua volitio creaturae sit o
105peratio nobilior quam alia eius intellectio realiter distincta a voli
106tione de ceteris paribus et rectitudo eius rectitudine illius licet non
107peior quam est intentum

56 ad 7 dicendum quod non est mirabile
108quod quilibet vult mavult lamentari sana mente quam lae
109tari in amentia cuius ratio est quia lamentari rationabiliter sana
110mente non est malum aliquod nec incommodum spirituale ymmo
111potest tunc multum mereri expatiam sed laetari in amentia nec est actus desiderabilis interim dum stat casus nec etiam est
112homo in statu bene et meritorie utendi tali laetitia in tempore
113amentiae huius

57 praeterea in amentia faceret homo multa de quibus
114vercundaretur et lamentaretur plus forte quam sit illa laS74va -
1mentatio sana mente

58 ad argumenta principalia patet ex iam dictis tamen
2contra te potest argui per augustinum 9 de trinitate capitulo 5 amor et mens sunt
3duo quaedam et capitulo 8 mens amor notitia sunt tria quaedam idem
4capitulo 9

59 Responsio sicut supra tamen aliter respondit firanf quod in
5telligit quod distinguitur ratione substantiae hiis scilicet rationis mens amor
6notitia ita scilicet quod quaelibet istarum intentionum verificetur de tota
7substantia animae quia secundum eundem ibidem capitulo 13 plane dicit augustinus quod est
8eadem substantia tria ista

60 ad magistrum autem libro primo distinctione 3 qui
9dicit quod memoria intelligentia et voluntas non sunt propria substantia animae
10secundum verba augustini sed naturales eius proprietates Respondet ut econverso
11firanf ubi supra quod dictum augustini dicentis quod haec tria sunt una
12substantia si intelligatur ad proprietatem sic est falsum quia memoria
13non est per se intelligentia et voluntas quia modus alius et aliorum auc
14torum est loqui in propositionibus per se ideo dicit magister quod si dictum
15illud augustinus intelligatur secundum proprietatem vocis id est per se et proprie tunc
16propositio est falsa quia memoria non est intelligentia vel voluntas hoc
17est non est praedicatio essentialis et hoc verum est inquit quod haec intentiones
18memoria intelligentia et voluntas significant essentiam animae per modum naturalis
19proprietatis et ideo essentialiter sub eius propria ratione non praedicatur per se
20de aliqua illarum sub illis intentionibus nec aliqua illarum de
21alia et hoc intelligit magister et non plus secundum istum

61 aliter tamen
22potest dici quod verba augustini non sunt vera ad vim vocis quia
23dicit quod illa tria sunt una essentia una mensis quia secundum veritatem
24non sunt tria ex quo sunt una animae substantia et ideo iterum quo
25ad hoc glosari poterit magister etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Loading...

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations