Distinctio 3 q. un. [Vatican Transcription]

By Adam Wodeham

Edited By Nicolas Vaughan

Edition: 0.0.0-dev | May 19 2015

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

b1-d3-qun

Distinctio 3, Quaestio Unica [Vat Lat 955 Transcription]

Quaestio unica: Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut vestigium eiusdem trinitatis

1
12Circa distinctionem tertiam quaero utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem
13est vestigium eiusdem trinitatis

Rationes principales

2 quod non videtur quia secundum augustinum in sermone communi de uno martyre si servasset inquit
14in se homo bonum quod in illo creavit deus id est imaginem suam semper laudaret deum non solum lingua sed et vita
etc. igitur ex opposito non sic laudat igitur non servat in se bonum illud scilicet
15imaginem dei et tamen servat mentem suam igitur mens humana non est imago dei

3 Item 14 de trinitate c. 7 de parvis
16dicit iuxta illud psalmum "verumtamen in imagine pertransit homo quod haec imago ita deformis et obscura facta est ut paene
17nulla sit"
Ipsa quod autem mens humana secundum substantiam suam integre manet igitur secundum substantiam suam non est imago trinitatis

4
18Item tunc mens magis esset imago dei quam homo quia unumquodque propter quod et illud magis Consequens falsum quia homo magis est
19similis deo quam mens et exprimitur ab eo igitur magis est eius imago haec consequentia patet per distinctionem imaginis quam ponit augustinus
20De 83 quaestionibus quaestione 74
ubi dicit quod imago est expressa similitudo illius cuius est imago assumptum probatur quia homo est ens nobilius
21quam mens hominis igitur est magis similis deo quam eius mens Consequentia patet per Anselmum Monologion c. 31 et 66 ubi dicit Anselmus "quidquid inter crea-
22ta constat"
deo "esse similius id necesse est esse natura praestantius" assumptum probatur quia primus Ethicorum c. 8 in fine dicit Philosophus
23quod "felicitas connumerata cum minimo bonorum est eligibilior quam ipsa felicitas" et addit quod "semper maius bonum est
24eligibilius"
Igitur pari ratione mens humana cum quocumque bono est melior quam ipsa solitaria Igitur compositum ex ipsa mente et corpore
25scilicet homo est nobilius sola mente

5
26Item si mens humana sit imago trinitatis increatae igitur aut ratione substantiae suae
27et hoc non quia illa non repraesentat distinctionem personarum aut ratione actuum quos causat et recipit et hoc quia illi non sunt
28consubstantiales et haec idem quasi in re arguitur sub alia forma sic si sic tunc cognitio perfecta illius imaginis nata esset indu-
29cere vel saltem iuvare ad cognoscendum trinitatem esse in deo consequens falsum quia eius cognitio magis abducit a cognitione vera ipsius trinitatis
30increatae probo sive enim in anima sit realis distinctio probatio sive enim in anima sit realis distinctio potentiarum sive non videtur abducere Si enim sic tunc sunt diversae res
31et per consequens vel sunt partes mentis vel accidentia in ipsa et ita ista cognitio faceret aestimare quod personae essent partes
32dei vel accidentia in eo et ita quod non deus Si non tunc faceret aestimare personas non realiter distingui

6
33Item specialiter quod mens
34non sit imago ratione suorum accidentium quia 14 de trinitate c. 6 de parvis dicit augustinus quod " imago creatoris immortaliter insita
35inserta est animae hominis rationali seu intellectuali sed actus non immortaliter"
igitur Et ibidem etiam c. 4 vult augustinus
36quod imago illa non est attendenda in rebus transeuntibus sed actus transeunt igitur

Oppositum

7 ad oppositum Genesis primo "fa-
37ciamus hominem ad imaginem etc."
et Augustinus Super Genesem ad litteram c. 23 de parvis dicit hominem factum esse ad imaginem dei
38secundum mentem secundum illud Apostoli "Renovamini spiritu mentis vestrae" Et c. 26 concludit quod in mente factus est homo
39ad imaginem dei eiusdem opinionis est Magister libro 2 distinctione 16

8 ad idem est augustinus 12 de trinitate c. 17 de parvis "nulli inquit
40dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet aliam partem sed secundum mentem rationalem ubi potest esse agnitio dei factum hominem
41ad imaginem eius qui creavit eum"

9 Item et haec auctoritas recte praetendit contrarium primae et secundae ad primam partem dicit enim augustinus
4214 de trinitate c. 19 de parvis
quod "prius mens in se ipsa consideranda est antequam sit particeps dei et in ea recipienda
43est imago eius diximus enim eam esse amissa dei participatione abolitam atque deformem dei tamen imaginem permanere
44eo quippe proprie imago eius est quo capax eius est eiusque particeps esse potest"

10 Quinto sunt ad istam partem auctoritates
45aliae multae tam quo ad imaginem quam quo ad vestigium quas ponit magister in littera praesentis distinctionis et libro etiam 2 aliquas
46alias distinctione 16

Divisio questionis

11 In ista questione est conclusio certa quod sic sed videndum primo et qualiter sit in creaturis vestigium trinitatis
47vel in homine imago trinitatis et secundo contra dicta alia dubia movebuntur

Primus articulus

Conditiones communes vestigio et imagini

12Circa primum sciendum quod aliquae sunt conditiones
48communes tam vestigio quam imagini et aliquae proprie huic vel illi Una de communibus est quod tam vestigium
49quam imago ducit ab illo cuius est alia quae tam vestigium quam imago sunt in notitiam illius cuius est imago vel vesti-
50gium mediante notitia sua non utique in primam notitiam distinctam et propriam istius cuius est imago vel vestigium
51quia ex alibi determinatis patet quod notitia incomplexa unius rei non ducit in primam notitiam incomplexam distinctam
52et propriam et simplicem alterius rei sed per illum modum quo una res mediante notitia sua incomplexa potest esse causa
53partialis rememorationis alterius rei habitualiter notae ita quod notitia habitualis necessario concurrit sicut causa compartialis

Opinio Ockham

13 V107r
1Istud declarat Ockham per experientiam et bene posito enim "quod aliquis nullam penitus habeat cognitionem de Hercule si videat
2statuam Herculis non plus cogitabit de Hercule quam de Sorte si autem prius videatviderit Herculem et retineat habitua-
3lem notitiam Herculis"
vel per auditum didicerit conditiones proprias quasdam similatas in imagine eius "et postea
4videat statuam sibi similem in accidentibus exterioribus virtute visionis statuae"
poterit recordari et Herculis
5etiam posito quod numquam prius vidisset illam statuam

14Similem huius est quod aliquando videntes arborem vel lapidem
6a remotis statim cogitamus de homine et aestimamus ibi stare hominem quod utique non contingeret nisi praehabita
7notitia habituali hominis cum lapis vel arbor non contineat virtualiter primam notitiam hominis et ita de similibus

15Et sicut est
8de imagine Herculis respectu rememorationis Herculis "ita est de vestigio quod si aliquis videat vestigium bovis
9recordabitur de bove habitualiter cognito sed si numquam prius habuisset notitiam aliquam de bove non plus
10recordaretur de bove quam de asino"

16Per istum etiam modum duo similia possent mutuo ducere in notitiam
11recordativam sui apud illum qui haberet notitiam habitualem utriusque et similiter unum similium posterius propter visum prius
12potest ducere in notitiam similis recordativam prius noti propter similitudinem unius ad aliud

17Aliae etiam possunt assignari
13conditiones in quibus conveniunt sed sunt minoris ponderis ideo transeo

Differentia inter vestigium et imaginem

18 "Sed differunt vestigium et imago quia de ra-
14tione vestigii est quod causetur ab isto in specie cuius est vestigium"
aliquo modo sicut patet inductive de ves-
15tigio bovis de vestigio combustionis et sic de similibus Et hinc est quod vestigium dicitur aliquid
16derelictum ex alio "de ratione autem imaginis non est quod causetur ab illo cuius est imago sufficit enim quod imago Herculis
17ab alio causetur quam ab Hercule"

19 Nota tamen quod strictissime et non sic communiter ut prius loquendo de imagine de ratione imaginis est ut ipsa sit similitudo expressa seu genita ab eo cuius est imago sicut dicit Augustinus de 83 Quaestionibus questione 74 sicut
18ibi exemplificat "ut in speculo" inquit "est imago hominis quia de illo expressa est" Similiter "in parentibus et filiis nam et
19de parente expressa est similitudo filii ut proprierecte dicatur imago"
Proprie tamen etiam sumitur imago sicut praeaccepi teste
20Magistro libro 2 distinctione 16 c. 2 ubi dicit pro quadam auctoritate Bedae super hoc quod trinitas ipsa "improprie dicitur imago" Cuius
21causa est "quia imago" inquit "relative dicitur ad aliud cuius similitudinem gerit et ad quod repraesentandum facta est sicut imago Caesa-
22ris quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque quodammodo repraesentabat"

20 Ex hac differentia sequitur alia quod vestigium ducit
23vel ducere potest non tantum in notitiam complexam recordativam illius cuius est habitualiter noti sed etiam in complexiscomple-
24xas
alias contingentes et assensus sibi conformes aliquos in quorum consimiles non potest sufficienter imago ducere verbi gratia vesti-
25gium bovis non tantum facit recordari de bove habitualiter noto sed ducit communiter in credulitatem conformem
26huic complexo contingenti "bos hic pertransivit" sed imago Petri non in hanc "Petrus hic transivit" et huiusmodi
27vestigium autem et imago multipliciter accipiuntur sicut patet in Ockham

21qualiter autem quaelibet creatura potest alio modo dici vestigium tri-
28nitatis pro quanto scilicet quaedam in ea sicut unitas species et ordo possunt aliquo modo ducere in notitiam appropriatorum
29divinis personis incomplexam rememorationem vel etiam in notitiam complexam contingentem docet satis bene Ockham questione de
30vestigio articulo secundo et etiam ibidem in quibus in creatura consistit vestigium quia aliquando in distinctis realiter aliquando in non
31distinctis

22et similiter in questione de imagine articulo secundo primo illius in opinione propria docet qualiter in creatura rationali magis dicitur esse
32 imago quam in aliqua alia creatura et secundo consequenter docet quomodo imago dei imperfecta et quasi radicaliter et originaliter consistit in ipsa anima secundum suam substantiam sed completive perfectio imaginis consistit in ipsasubstantia
33substantia animae et duobus actibus productis respectu utriusque quorum anima habet fecunditatem sed ad actum volendi mediante
34 actu intellegendi qui cum substantia animae et obiecto comproducit actum volendi et per consequens exprimit anima cum illis actibus or-
35dinem et originem inter diversas personas

23"quod autem actus volendi sit effective ab actu intellegendi" probat et bene et ego concedo conclusionem
36quod "omne absolutum necessario praesuppositum alteri habet respectu illius rationem causae in aliquo genere" sed ita est de actu intelligendi respectu actus
37volendi igitur maiorem etiam concedit Scotus distinctione primi et utitur illa quia secundum eum omnis effectus alicuius sufficienter dependet a suis
38causis essentialibus etc.

Secundus articulus

Primum dubium

24pro secundo articulo contra ista est primum dubium contra illud in quo dicitur consistere ratio imaginis quia non videtur quod in substantia
39animae aliquo modo etiam imperfecte consistat ratio imaginis quia imago necessario requirit distinctionem aliquam sed in substantia animae nulla est
40distinctio igitur nullo modo habet rationem imaginis

25Item quod nec in substantia animae et duobus actibus videtur quia inter partes imaginis
41debet esse consubstantialitas sed inter substantiam animae et illos actus nulla est consubstantialitas igitur etc.

26Item ut supra secundum beatus augustinum
4214 de trinitate c. 3 de magnis
" imago dei in creatura rationali est immortalis" sed isti actus secundi non sunt immortales
43nec incorporales igitur

27Item secundum hoc posset in mente rationali inveniri imago respectu cuiuslibet intelligibilis obiecti et di-
44ligibilis cuius oppositum innuit augustinus 12 de trinitate c. 4 de magnis "in eo solo" inquit "quod ad contemplationem pertinet
45aeternorum non trinitas sed etiam imago dei In hoc autem quod derivatum est in actione temporalium etiam si trinitas possit
46non tamen imago dei inveniri potest"
et XIV de trinitate c. 23 de parvis dicit quod "non propterea est trinitas mentis imago dei
47quia sui meminit mens et intelligit ac diligit se sed quia intelligere et meminire et amare potest eum a quo facta est"

28quinto
48quia eadem ratione in parte sensitiva esset imago trinitatis nam etiam ibi substantia animae cum obiecto principat cognitionem et cum cognitione
49actum apprehendi sensitivum ibi igitur aeque est originatio et ordo conformis trinitati sicut intellectu dato quod sic sit
50assignanda ratio imaginis consequens non conceditur igitur etc.

responsio ad argumenta pro primo dubio

29ad primum verum est quod ad salvandum rationem imaginis in mente
51rationali aliqui ponunt aliquam distinctionem vel non identitatem inter substantiam animae et intellectum et voluntatem sicut Scotus in V107v
12 distinctione 16
sed per eundem ibi nulla ratio potest ibi talem distinctionem probare efficienter ut supra tetigi ultima questione 1 distinctionis nec
2ad salvandum imaginem videtur hoc mihi necessarium quia etiamsi plures potentiae essent idem realiter non salvaretur inter illas potentias
3aliqua originatio etc.

30Sed quia ego non teneo talem distinctionem ibi inter potentias animae sicut cum Doctore Subtili et Ma-
4gistro
in littera in ista distinctione 3ª
quod non potest in nobis reperiri similitudo imaginis ad prototipum quia secundum Magistrum
5magis est dissimilitudo quam similitudo et ideo dico quod nulla tria sunt in mente nostra realiter distincta inter quae sit similis
6ratio originis duorum ab uno et unius a duobus cum consubstantialitate id est essentiali identitate istorum trium realiter distinctorum
7oportet igitur vel quod ratio imaginis definiat quoad originationem et distinctionem vel quoad consubstantialitatem et maxime
8hoc non est inconveniens de illo in quo tantum principiative et virtualiter consistit ratio imaginis cuius est substantia animae

31ad secundum
9dico quod in consubstantialitate deficit imago a trinitate personarum inter quas est consubstantialitas verum est tamen quod aliqua possunt haberi
10signa expressiva istarum partium distinctarum quae vere affirmantur de eadem substantia et illa est consubstantialitas quam aucto-
11res ibi intendunt forte habere eadem enim substantia animae est memoria intelligentia et voluntas ita enim secundum augustinum et allega-
12tur in littera distinctione 3ª prima
relative dicuntur ad invicem quod non esset nisi significarent aliqua distincta quae non sunt substantia animae

32
13ad tertium dico quod aliqua per quae exprimuntur distinctae partes imaginis numquam vere removentur ab anima rationali
14unde haec semper est vera et necessaria si formetur anima est intelligentia memoria et voluntas si anima saltem sit nec aliud intendit augustinus per "imaginem
15esse immortalem"
quam quod anima necessario et immortaliter ipsa manente sit talis qualis exprimitur esse cum dicitur "esse memoria
16intelligentia voluntas"

33ad quartum bene respondet Scotus quod respectu dei ut obiecti habetur in mente creata ultima et per-
17fectissima ratio imaginis quia tunc ista tria non solum sunt expressiva similitudo trinitatis increatae ex hoc quo sunt
18tres tales res sic se habentes inter se aliquo modo sicut divinae personae per se habent inter se sed ultra hoc quia omnis
19actus est vere similitudo obiecti cuius est et quaedam expressa imaginatio ipsius licet aequivoca ideo quando actus illi eliciti
20respectu dei ut obiecti tunc perfectius habere imago et conformitas ad trinitatem increatam maxime cum etiam tunc in obiecto
21inveniatur maxime trinitas obiectiva correspondens quodammodo in mente trinitati subiectivae quod non contingit in aliis
22obiectis

34Ex eadem patet ad quintum quia perfectissima ratio imaginis possibilis haberi in creatura respectu trinitatis non est in anima
23et actibus sensitivis quia illi actus non possunt habere deum pro obiecto tamen videtur mihi quod in sensitiva humana quae
24est eadem cum intellectiva eius potest poni imago trinitatis in substantia et actibus sensitivis sic ordinatis ut supra tactus
25est quamquam imperfectior quam respectu obiecti mere intelligibilis quia actus sensitivi et appetitivi humani sunt simplices et inexten-
26si ita bene sicut actus intellectivi et volitivi sed secus est de bruto ubi tales actus sunt formae extensae et
27ideo est imperfectior similitudo ad trinitatem increatam simplicissimam

Secundum Dubium

35 secundum dubium principale est utrum secunda pars imaginis
28increatae scilicet actualis intellectio gignatur a prima scilicet a memoria

Rationes principales pro dubio secundo

36 et videtur quod non quia quid vocaretur ibi memoria vel nuda
29substantia animae et illa non sufficit sine obiecto vel specie vel habitu principare actum tunc enim semper intelligeret sicut
30arguit Philosophus 2 de anima quod sensus semper sentiret si se solo ageret sensationes intentiones nec intellectus cum specie vel habitu
31quia intellectio actualis non distinguitur intellective ab habitu vel specie sicut non producitur ab eo assumptum patet quia actua-
32lis sensatio est species in sensu igitur similiter in intellectu antecedens patet per Philosophum et Commentatorem 2 de anima per 136 ubi probant et dicunt
33quod eadem est actio sensibilis et sensus id est ut exponit Commentator "actio sensibilis extra animam in movendo sensum et
34actio sensus quae est in sentiente id est qualitas qua sentiens qualificatur est eadem actio"
haec Commentator et in commentis
35duobus proximo sequentibus exemplificat in auditu "sicut" inquit "actio auditus id est audire et actio so-
36natus id est sonare eadem est"

37similiter quod actualis intellectio non distinguitur ab habitu videtur quia ille generaretur
37ex actibus et tunc statim haberetur habitus et actus perfectissimus receptibilis in tali potentia cum haberetur primus
38actus causativus habitus consequens falsum consequentia patet quia primus actus causat aliquem gradum habitus et intellectus cum
39isto gradu causabit plus de actu quam potuit ante dum nihil habuit de habitu igitur intenderetur actus et actus magis intensus magis causabit de habitu et sic circulariter
40sine fine donec intellectus habeat de specie tam huius quam illius quantum potest capere Sed hoc est falsum igitur et illud ex
41quo sequitur scilicet quod actus distinguitur ab habitu non est igitur intellectio sicut proles procedens a memoria sicut a paren-
42te

responsio ad secundum dubium

38 ad istud dubium dico ad praesens quod immo intellectio actualis distinguitur sicut proles a memoria id est
43id est ab intellectu existente in actu primo sufficienti respectu intellectionis gignendae vel per praesentiam obiecti respectu
44primi actus naturaliter in eo causabilis respectu talis obiecti | vel per speciem aut habitum postea in absentia obiecti
45respectu cognitionis abstractivae gignendae respectu talis obiecti absentis | unde de actu primo intellectivo scilicet respectu
46talis obiecti naturalis causando verum est illud augustinus 9 de trinitate 30 de parvis "ab utroque paritur notitia a
47cognoscente scilicet et cognito"
et per secundo dicto loquitur XV de trinitate c. 24 de parvis dicens "cum quod scimus loquimur
48ex scientia cum memoria tenemus nascitur verbum quod cuiusmodi est omnino"
supple obiecti "cuiusmodi est scientia V108r
1de qua nascitur"
statim enim sequitur unde habetur quod ly "eiusmodi et cuius" referunt obiectum et non notant speciem cognitio-
2nis "formata quippe" inquit "cognitio ab ea re quam scimus verbum est quod in corde dicimus"

39Item
3capitulo 28 dicit quod "verbum gignitur de scientia quae manet in anima" et capitulo 36 simile ex quibus et multis si
4similibus eius auctoritatibus satis patet quod augustinus senssit actualem intellectionem realiter distingui a specie vel scientia
5habituali ex qua secundum eum gignitur tamquam proles a cum parente sed a mente sicut verbum et proles a dicente

Argumenta contra responsionem

40
6contra tamen hanc sententiam eius et meam argui potest per argumenta eorum qui tenent quod actualis cognitio potest remanendo
7in mente subiective cessare esse intellectio ita quod tunc remaneat ista qualitas non existendo tunc intellectio sed species
8vel habitus igitur illud idem quod est species vel habitus anima non actu cogitante fit actualis cognitio cum
9anima ceperit cogitare igitur frustra poneretur species vel habitus distinctus a tali actuali cognitione
10et per consequens frustra poneretur realis partus secundae partis imaginis a specie vel habitu intellectus naturaliter sibi praesupponentis
11in eodem assumptum probatur primo quia aliter quando quis actu intelligeret haberet simul distinctas similitudines respectu eiusdem
12quod videtur superfluum consequentia patet quia etiam secundum augustinum ubi videtur sequi illam distinctionem actus ab habitu vel specie
139 de trinitate c. 15 et multis locis actualis cognitio sit simillima speciei de qua gignitur

41 Item eodem actu cognitionis
14aliquando verbum et res alia illa quod non omnes in verbo et alias non illa res sed alia vel nulla alia hoc non nisi detur
15quod qualitas quae est intellectio possit manere non essendo intellectio quia qua ratione potest manere et simul non esse in-
16tellectio istius cuius fuit intellectio pari ratione et cuius mens alterius

42 Praeterea cum diligo uno actu virtuoso
17omnes bonos si quis eorum me ignorante fiat malus cesso illum illo amore diligere quo dilexi
18omnes tales bonos quia tales et tamen non cessat iste actus igitur pari ratione de intellectione

43 Praeterea nihil diligitur
19nisi cognitum sed cognitio potest a deo destrui sine destructione qualitatis quae est dilectio igitur tunc remanebit
20et tamen non tunc erit dilectio pari ratione de intellectione

44 Praeterea ponatur dilectio qua Sortes diligit seipsum in
21Platone tunc Plato experietur se diligere se igitur tunc aliquid diligetur per istam dilectionem quod non prius et non dili-
22getur per eam illud quod prius assumptum probatur quia si Sortes velit sic se diligere angelum et haec volitio ponatur
23in Platone per illam Plato volet se diligere angelum igitur similiter in proposito et probatur hoc ultimum assumptum
24quia per intellectionem qua Sortes experitur se intelligere angelum positam in Platone Plato experietur se intelligere
25angelum igitur similiter et per volitionem

45 Praeterea dilectio Sortes et odium Platonis naturaliter se compati possunt in voluntate Sortis igitur cum odium Sortis et odium Platonis sint qualitates eiusdem speciei
26cum quacumque forma in subiecto aliquo potest una stare et alia sed in voluntate Sortis cum dilectione terminata ad
27Sortem stat odium Platonis igitur in eadem voluntate cum volitione terminata ad Sortem potest stare odium
28Sortis sed non potest cum dilectione Sortis esse odium Sortis igitur odium Sortis potest esse in voluntate Sortis quando
29ipsum non erit odium Sortis et pari ratione potest hoc contingere de cognitione sicut de volitione igitur

46 Praeterea visio
30aliqua potest esse in sensu quando ipsa non erit visio igitur similiter in intellectu de intellectione in intellectu antecedens probatur quia pars alia intellectualis
31albedinis pedalis visae ab aliqua distantia multo minor maxima non visibili ab ista distantia cete-
32ris paribus si per se esset modo videtur existens in tota albedine visa et tamen si per se esset ibi cessaret vi-
33deri sine hoc quod ista qualitas cessaret esse quae nunc est igitur visio etc.

47Quod ita non videatur patet quia si
34tota albedo secundum superficiem versam ad oculum videtur quaelibet eius pars secundum eandem superficiem videtur tamen quia quaelibet talis
35pars cooperatur ad visionem totius et facit ad hoc quod totum a remotiori videri potest quam videri posset
36residuum ista amota si cetera sint paria tamen quia compositum ex duobus maximis non visibilibus
37albedinibus ab alia distantia apparet habere partem extra partem in illa distantia igitur media pars eius videtur a tali
38distantia et pari ratione medietas medietatis et sic sine fine quod autem illa non videretur nulla albedine alia
39visa et tamen conservaretur qualitas praehabita respectu eius arguitur quia delectatio sensitiva potest esse ita parva et remissa
40quod per illam appetitus huiusmodi non poterit perceptibiliter delectari igitur similiter de sensitiva visione consequentia patet quia sicut
41per minorem delectionem sensitivam minus delectatur appetitus huiusmodi ita minor visio ceteris paribus imperfectius
42repraesentat obiectum suum

48 Item vel oportet hoc ponere id est quod non est dare minimum visibile ab a distantiam
43vel quod si sic tunc erit dare ultimum rei permanentis in esse puta visionis illius albedinis scilicet ab obiecti praesenti
44quo videtur inciperet fieri distantior a visu ceteris paribus utrumque secundorum apud alios est inconveniens igitur
45tales habent concedere primum

49 Praeterea si partes albedinis visae secundum per superficiem visam ad oculum continue corrumpantur
46secundum latum donec residuae cessent videri a bruto quaero autem in omni instanti habet tale brutum tota habet
47novam visionem et tunc esset dare ultimum rei permanentis in esse vel in omni instanti habet visionem
48minus extensam quam prius Ut Et hoc non est verum quia in visu bruti dum aliquid videtur manet continue visio V108v
1aeque extensa quia ita agit semipedalis albedo in totum oculum et visum bruti sicut pedalis et vel tertio sequitur quod
2habet visionem remissiorem quam ante sed talis remissio non fit per subtractionem alicuius partis gradualis quia formae
3non illo modo intenditur vel remittuntur igitur oportet quod haec sit quia eadem qualitas manens cessat esse
4visio istorum quorum prius erat visio

50 Praeterea sit albedo a visa visione b et post hoc instans ponatur una alia albedo
5simillima quae vocetur c in eodem loco quo fuit a et a adnihiletur visione conservata quaero tunc aut per b videbitur
6c simillimum a vel non si sic igitur visio b quae modo non est visio c erit postea visio illius et per consequens eadem visione
7qua videtur una pars integralis albedinis videtur et alia sibi simillima igitur pars integralis noviter acquisita noviter videtur per visionem
8continue prius repraesentem partem integralem praeexistentem si non contra a potest videri ab oculo meo tuo et
9infinitis aliis etiam igitur infinitae visiones possunt repraesentare a quae possunt esse simillimae visioni repraesenterbiti?
10c albedinem simillimam a quarum nulla potest repraesentare c nec ab a consequens falsum quia tunc sequetur quod iste
11terminus repraesentativum a esset terminus communis infinitis individuis eiusdem alicuius speciei conveniens et repugnans aliis
12infinitis eiusdem speciei consequens falsum tunc enim periret via probandi per indeterminatam aliam universalem

51similiter primo de caelo
13arguitur quod si haec terra nata sit descendere ad hoc centrum quod quantumque terra istius mundi vel alterius sit nat descendere ad hoc centrum et sicut habere ibi per Commentatorem commento 80 dicere quod terra
14alterius mundi movetur ad centrum illius et non ad centrum illius quia est proprii quibus illi centro istud est extra
15extra normam nec indiget disputatione ubi habetur etiam quod propinquitas non variat speciem et nota
16pro his ibi 78 et 79 sed haec ratio philosophi non valeret negato principio hic assumpto ad propositum igitur

52Item
17intellectus qui modo non intelligit per intellectionem a potest intelligere per a igitur similiter obiectum modo non intellectum per a po-
18terit per ipsum intelligi loquor de intellectionibus similibus et obiectis similibus assumptum patet quia intellectio Sortis
19potest poni in Platone et consequentia patet quia notitia essentialius dependet a subiecto quam ab obiecto

53 Item conceptus numerales
20omnes sunt eiusdem speciei aliter partes albedinis divisae possent causare infinitas qualitates specifice distinctas
21nam illis visis potest intellectus habere conceptus numerales quotquoquo sibi formare placuerit isti igitur conceptus sic potuerunt intendi et
22remitti quod erunt simillimi et per consequens qui prius repraesentaverit quinque poterit praecise repraesentare tria sicut repraesentat
23alius cui sit simillimus quia si quid convenit uni simillimorum simile convenit vel convenire potest reliquo aliter sequitur inconveniens
24illatum prius in argumento 10

54 Item si oculus continue videat aliquid prius motum et post quiescens eadem visio
25quae prius repraesentavit motum repraesentabit quietem et non motum

55 Item quaelibet pars quantitativa visionis bruti quae
26visio est perceptio est perceptio vel visio perceptiva vel perceptionis et multae sunt partes ita minime quod si essent per se
27nulla earum esset visio perceptiva licet remaneret in oculo quo prius nam aliqua poterit esse ita remissa quod non poterit via
28una naturae esse perceptio igitur pari ratione aliqua ita modica secundum extensionem quod non erat perceptio et similiter obiectum potest esse ita
29modicum quod non videtur perceptibiliter igitur qualitas ita modica quod quae non percipietur et tamen talis pars in toto erat perceptio
30quia tota per partes suas est perceptio et praeter haec sunt eiusdem speciei igitur si una est perceptio et reliqua igitur etc.

56 Praeterea
31si visio vel intellectio separarentur a subiectis suis non essent cognitiones igitur quod sint cognitiones accidit eis cum
32antecedens non sit impossibile

57 Item per Philosophum 7 Physicorum ad qualitates de prima specie non est motus quia sunt ad aliquid istud quia
33non sufficit nisi specialiter intellectum quia omnia de mundo sunt ad aliquid generaliter loquendo vel relationes quaedam si vero in-
34telligat quod res quae est notitia non potest esse maior etiam duplo et sicut proportionaliter augeatur tunc habetur propositum vel cla-
35rior notitia in duplo licet intra res quae est notitia non sit maior etiam duplo et sicut proportionaliter augeatur tunc habetur
36propositum et cum hoc declaratum est dictum Philosophi igitur etc.

58Alia etiam argumenta sunt quae apud me nullum vel modicum habent
37colorem ideo omittantur

responsio propria ad argumenta

59Istis non obstantibus teneo conclusionem contrariam quam alias probavi distinctione 1 licet haec conclusio sit multorum mo-
38dernorum et arguit Fitzralph contra eam per auctoritates Augustini qui 11 de trinitate c. 22 dicit quod "illud quod formatur in
39acie cogitantis est aliud ab eo quod in memoria conservatur et fit ab eo sicut proles a parente"
et in multis passibus
40quos allegat dicit similia

60 Item per rationem si qualitas quae est actualis potest cessare esse cogitatio inhaerendo tamen
41animae sicut prius igitur pari ratione poterit iterato reincipere esse actualis cogitiatio et tunc intellectus noviter intelligeret sine hoc
42quod noviter esset causa illius intellectionis in aliquo genere causae quia nihil noviter ageret aut noviter reciperet et
43sine dubio inquit non videtur hoc intelligibile plura alia arguit quae omitto sufficiunt mihi rationes aliquas tactae de tran-
44situ a contradictorio in contradictorium et quod rationabilius poneretur hoc de ipsa potentia animae quam de accidente recepto
45et similia quaedam

61 Ad primum in contrarium dicendum quod conclusio illata est vera saepe de similibusbus quarum est tantum habitualis praesen-
46tatio illius obiecti et alia actualis immo de actualibus non est inconveniens dummodo sint alterius rei sicut patet de in-
47tuitiva cognitione alicuius et abstractiva eiusdem vel de visione alicuius rei in verbo et eiusdem in genere proprio

62 Ad secundum
48respondi potest in prologo quod hoc non sit per eundem actum numero

63 Ad tertium subiectum ibi et illius quod per se diligitur scilicet
49bonitatis moralis non diligitur nisi per accidens in casu argumenti et de similibustalibus concessi supra distinctione prima quod possunt V109r
1non cognosci vel non diligi eisdem actibus remanentibus sicut eodem actu visionis quo primo video per accidens substantiam
2panis in hostia consecranda eandem non video hostia consecranta sic in proposito cum distincte diligo moraliter bonos
3quia tales undedum cum me ignorante desinunt aliqui subesse huic ecclesiae desinunt et a me diligi illo actu

64 Ad aliud quia tunc posset dicitur aliquid diligi et non cog-
4nosci patet ex prima distinctione ubi tenui quod dilectio est cognitio et ideo nego consequentiam illam

65 Ad quintum dicendum quod si dilectio qua Sortes diligit
5Sortem ipsum poneretur in Platone Plato per istam non diligeret Platonem sed Sortem et similiter si dilectio qua Sortes vult se diligere angelum poneretur in Platone Plato vellet per
6illam Sortem diligere angelum et eodem modo si intellectio qua Sortes experitur se intelligere poneretur in Platone ille iudicaret Sortem intelligere
7vel experiretur nisi experientia aliud connotet id est hoc vocabulum

66 ad sextum bene volo quod dilectio Sortis et odium Platonis naturaliter compa-
8tiuntur se in eodem dici tamen potest quod non omne odium eiusdem speciei cum odio Platonis compatitur secum dilectionem Sortis naturaliter
9quia aliquod eiusdem speciei sibi contrariatur et istud non quia ad contrarietatem actuum huiusmodi individualium dilectionum scilicet cognitionum re-
10quiritur identitas numeralis obiecti unde etiam illi iudicio quo iudicarem hunc hominem esse Sortem demonstrato Sorte repugnaret contrarie
11iudicium quo iudicarem eundem non esse Sortem et tamen non idemillud iudicium quo iudicarem illum hominem non esse Sortem demonstrando Platonem
12unde amor et odium vel error et scientia non contrariantur nisi sint respectu eiusdem licet sint eiusdem speciei cum quibusdam quae invicem contrariantur
13 et in hoc est speciale in actibus vitalibus qui sunt ipsi motus et ordines potentiarum erga obiecta

67 Praeterea contrarietas si esset inter illas quali-
14tates non cessarent esse contrariae ex hoc quod cessarent referri ad ea quae prius ita videretur posse dici uno modo Aliter et unos quod
15non sunt eiusdem speciei quia ex alia et alia causa concepta habentur aliqua etiam secundum speciem alia istud tamen argumentum et fere omnia alia
16procedunt ex non causa ut causa quia difficultas est communis isto non posito et quaeritur eius causa quomodo evadetur

68 Ad septimum cum accipitur
17quod visio potest esse in sensu subiective sine hoc quod ipsa sit visio nego et cum probatur quod albedo minor in suo toto potest videri quam si esset
18per se concedo quam posset si nulla alia videtretur non dico quam si esset per se quia tales multae simul positae possent sensum immutare
19licet non componerent et ultra quod si omnes aliae partes destruerentur talis pars cessaret videri et ita etiam qualitas esse cessaret quae prius
20fuit visio istius et cum probatur quod non a simili per delectationem appetitus quae poterit esse ita remissa quod appetitus ista informatus
21non poterit per istam perceptibiliter delectari si intelligatur quod delectatio ista poterit esse ita remissa quod ista delectatio non
22perciperetur concedo et proportionaliter de visione si autem intelligatur quod sicut ita parva quod obiectum delectationis per huiusmodi delectationem
23vel qualitate non perciperetur nego quia nullus talis actus in sensu vel in intellectu distincte percipitur per seipsum

69 Ad octavum non
24pono aliquod minimum visibile ab aliqua distantia danda

70 Ad nonum tenendo augmentationem et dictionemdiminutionem gradualem in formis fieri
25per additionem et subtractionem similis in specie

71 Ad decimum dicendum quod alia albedo non est nata videri visione qua a albedo de
26facto videtur et conclusio ad quam deducitur non est inconveniens non plus quam quod quod iste idem essentialiter iste terminus esse naturaliter producibile de hac materia prima de-
27monstrata conveniat infinitis individuis ex ea producibilibus et tamen nulli omnium ex aliis materiis producibilium et tamen istud secundum a nullo
28negatur quare igitur primum ab isto argumento et quod tunc accipitur quod perit via inducendi universalem non sequitur sed est fallacia consequentis verum est enim quod hanc universalem
29obiectum omnis visio huiusmodi speciei cuius est visio albedinis 'b' potest esse visio 'b' perit via vera inducendi sed non hanc omnis talis visio
30est visio albedinis

72ad secundam propositionem de Philosopho et Commentatore I de caelo et metaphysica nullus catholicus debet tenere illud argumentum valere nisi qui
31negaret dei omnipotentiam posse extra hunc mundum alium omnino similem producere et posito quod sic fiat conclusio quam philosophus ibi inprobare
32nititur falsa esset et de facto est falsa et erronea secundum principia fidei quia intendit ibi probare impossibilitatem plurium mundorum haec igitur ratio mo-
33visse catholicum minime debuisset

73 Ad undecimum bene volo quod aliquid quod modo non intelligitur per intellectionem a potest in casu
34per accidens esse obiectum illius intellectionis non tamen per se et cum probatur quod sic quia alius potest per istamillam intelligere si ponatur in ipso et intellectio essentialius
35dependet a subiecto suo quam ab obiecto dico quod saepe essentialius in essendo sed quod ipsa subiecto cui inhaeret sicut vitali principio repraesen-
36tet obiectum cuius est dum actu sibi inhaerebit hoc habet inseparabiliter ex natura sui et in hoc nec ab obiecto dependet nec oportet quod a
37subiecto active sed ab isto qui active conservat eam in subiecto quodcumque illud fuerit

74 Ad duodecimum dicendum quod conceptus pure numerales
38non sunt eiusdem speciei sed sunt conceptus mere syncategorematici sicut 'omnis' et 'aliquis' quod patet quia terminum mediate sequentem faciunt stare
39confuse tantum sicut 'omnis' non enim sequitur 'bis comedisti panem igitur bis illum panem vel illum ' et ideo quantumcumque unus intendatur vel remittatur num-
40quam fiet simillimus alteri sicut nec conceptus cui correspondet haec vox 'aliquis' potest fieri simillimus qui exprimitur per hanc vocem 'omnis'
41et consequenter per omnia Ad propositum Respondeo de illis ut de istis

75unum tamen est advertendum quod nominaliter expressa sumuntur quasi collective et non faciunt terminum mediate sequentem stare confuse tantum sicut nec 'omnis' quando sumitur
42quasi collective

76Ad tertium decimum dicendum quod accedit visioni quod eius per se obiectum moveatur vel quiescat et per consequens quod ad ipsum
43sit motus vel quod ipsum sit quies quamvis mediatem visione posset evidenter iudicari vel saltem apparere quod res
44visa moveatur et ideo dicatur motus esse de numero per se sensibilium et ideo hic est dicendum sensibiliter consequenter sicut supra ad tertium

77
45 Ad quartum decimum sicut ad probationem septimi

78 Ad quintum decimum verum est quod omnis cognitio repraesentat alicui illud cuius est signum et ideo si
46in nullo est subiective nullius est signum tale naturaliter offerens obiectum cuius natum est esse signum nisi forte per modum obiecti si-
47cut imago Herculis repraesentat Herculem et facit Herculem habitualiter cognitum venire in actualem cogita-
48tionem sed de taliter signare nihil ad propositum et tamen concedendum est quod eo modo quo accidit illi rei quae estest intellectio quod ipsa sit
49accidens non enim est accidens nisi quando accidit et sicut accidit sibi esse qualitatem quia non dicitur qualitas nisi a qualificando
50ita accidit sibi quod ipsa sit cognitio quia natura sua est nata esse intellectio non sibi ipsi sed suo subiecto et sicut non potest illi
51in esse subiective quin ipsum qualificet ita nec quin sit sibi cognitio

79 Ad sextum decimum dicendum quod ipsa conceptioista conceptio non salvat in V109v
1talibus non esse motum ad mentem Philosophi quia ista opinioconceptio ponit omnem formam in qua Philosophus ponit motum secundum qualitatem esse sine addi-
2tione rei vel subtractione sed verior fantasia pro Philosopho est quod non scientia fit vel fieri potest scientia sine aliqua mutatione scientis vocando scientiam omnem
3veram notitiam iudicativam si enim stante notitia tali res aliter se haberet et post incipiat ita se habere sicut significat
4talis notitia tunc habetur scientia sine mutatione scienti quia eo ipso quod res est vel non est oratio dicitur etc.

80Similiter est de actu virtu-
5oso tam appetitivo quam cognitivo quod potest esse sic bonus et talis qualis debent esse postquam non fuit talis sine novitate
6alicuius sibi addito in subiecto scilicet per novitatem praecepti vel huiusmodi similiter de pulchritudine et de sanitate et ita de multis
7quae ponitur in prima specie qualitatis nam aliqua fiunt pulchritudo et sanitas ad amotionem aliorum sine additione vel subtractione ab illa vel ab illis quae erunt pulchritudo vel sanitas

responsio ad principales argumenta
ad prima argumenta

81 ad primum argumentum principale istius dubii cum inquiritur
8cum inquiritur quid vocaretur memoria videtur mihi quod respectu primi actus intuitivi intellectus cum obiecto sufficienter praesente ad causandum
9actum illum se habent sicut parens respectu illius notitiae tamquam prolis respectu antautem actuum abstractivorum post primum qui causantur ab
10intellectu et actu intuitivo intellectus cum habitu vel specie vel quovis alio momine(nomine) appelletur apud me tamen magis proprie
11loquendo vocari debet habitus quia species stricte loquendo solet vocari a ponentibus eam aliquid in potentia praevium primo actui quod
12non credo esse necessarium nec

82 et verum cum probatur quod habitus vel species non distinguitur ab actu nec econtra per speciem in sensu Dicendum quod 'sensus'
13dupliciter sumitur uno modo pro potentia seu natura vitali receptiva immediate sensationis et in illa non recipitur aliqua praevia species primo
14actui posteriorem tamen bene recipit qualitatem quae saepe vocatur species ab auctoritatibus et secundum veritatem est habitus alio
15modo accipitur sensus pro composito ex tali potentia et organo corporeo cuius est actus et forma et sic loquendo in sensu id est in organo
16sensus quod est altera pars sic accepti sensus recipitur species quae est conprincipium activum sensationis requisita necessario ad naturalem
17causationem sensationis exterioris licet ipsa non sufficiat cum sensu sine actione propria obiecti et hoc est quod additur quod in
18sensu eadem est actio sensus et sensibilis quia ipsa sensatio est actio acta utriusque et eodem modo proportionaliter est de intellectione intuitiva
19Et si quis vocet illam sensationem vel intellectionem speciem obiecti id est similitudinem seu imaginem eius certe concedendum est a
20specie sic data non distinguitur actualis sensatio sed sic loqui est extra propositum loqui eodem modo est eadem actio audi-
21tus et sonantis scilicet ipsum audire sicut ipsamet exprimit auctoritas

ad secundum principale argumentum huius dubii secundi

83 Ad secundum de mutua circulatione
22in causatione alicuius portionis habitus et econtra Respondeo ut alias alibi pono quod concesso tali processu mutuo primus actus
23causans habitum inclinatum in actum similem relinquit unam portionem de specie habitus quae portio vocatur
24forte 'dispositio' non differens ab habitu nisi sicut imperfectum a perfectiori eiusdem speciei et haec dispositio quae vocetur
25tunc a iuvat intellectum ut possit in portionem parvissimam novam actus multo minorem priori quia respectu
26prioris egit intellectus secundum ultimum potentiae suae cum actu intuitivo eiusdem obiecti et parum plus potest noviter intellectus
27cum illa dispositione quam prius secundum intensionem et vocetur illa portiuncula addita primo actui abstractivo
28b tunc b est multo minor quam actus cui additur et per consequens minorem portionem causabit de habitu quam
29erat portio a et ita continue procedetur hinc inde ad minus et minus semper quam prius donec omnis deficiat ulterior
30additio et sic sistetur forsan in aliquo citra summum ibi causabile ex omnibus illis portionibus per illum modum
31additis ita est ut communiter saltem et hoc dixi de primo actu abstractivo quia respectu intuitivorum non est potentia habitua-
32lis quia per nullum habitum potest in tales et actus qui generant habitum sunt tales in quales iterato inclinat habitus
33et illi non sunt nisi abstractivi nec in intellectu nec in sensu

84 haec est responsio modo communior Huic etiam addi aliam talem quae
34aliquibus magis placet scilicet quod cum habetur actus primus sensationis intuitivae vel intellectionis intuitivae simul tempore semper
35virtute illius habetur duplex in homine notitia actualis abstractiva respectu eiusdem una individualis alia specifica quarum
36duarum utraque stanti relinquit dispositionem vel habitum qui cum intellectu sufficiat post in absentia obiecti tunc
37intuitivae cogniti ad abstractivum actum in qualem non poterat ante intuitionem talis obiecti et tunc est respondendum
38quod in prima generatione habitus ita est potentia attenta circa obiectum suum mediate cognitione eius intuitiva quod nihil advertit
39de abstractiva sua cognitione sed solum per discursum postea sibi innotescit quod talis causabatur qui habitum
40in potentia derelinquit et diceretur secundum hanc secundam responsionem quod portio primo causato de habitu nihil ultra de actu
41apposuit sed causabatur ideo ut esset principium actus ulterius in futuro et quod postea quando cum isto habitu intellectus
42principat novum actum virtute propria et virtute habitus verum est quod actus causatus relinquit additionem ad habitum
43priorem sed ista portio habitus abdvensadveniens priori ex novo actu qui actus processit ab intellectu et priori habitu
44nihil addit ad actum ex quo causatur illa vice et hoc quia intellectus est iam prius natura latus et adhibitus tantum illi
45obiecto respectu cuius est iste actus causatus virtute sui et habitus praehabiti quantum potest pro ista vice prius natura ut dixi
46quam informetur portio habitus nova nec ideo ingeminavit natura habitum causari vel talem habitus portionem
47ut tunc serviat ad actum aliquem cum primo est sed ideo posttius illa nova portio accrescit ut ipsa
48serviat in futurum

85et secundum hanc responsionem negatur tota fantasia de mutuis reflexionibus habituum
49et actuum in causando quia statim ponit quod portio habituus non apponit aliquid ad actum ex quo processit et hoc
50quia ut praetactum est intellectus non adhibetur obiecto nec applicatur causaliter nisi mediante habitu primo huic portioni quo se iam contulit in obiectum tale mediante actu quem potentia
51eliciebat sic habituata alias cum bene poterit potentia illa mediante toto habitu composito ex parte V110r
1habitus nunc genita et priori parte habitus in actum perfectiorem quam sic ille quae nunc elicit mediante priori parte habitus
2huius responsionis sive sic vera sive non esset difficile reddere claram causam aliam qua nunc dictam sive ista sufficiat
3sive non

86Contra tamen priorem responsionem est argumentum unum probabile quia quantumcumque sic decrescat augmentum habitus ex una
4parte et actus ex alia et bene vitetur actus et habitus infinitas intensiva per hunc modum immo quod ad
5modicum hinc inde stetur tamen de habitu illo ad quem pervenitur ex omnibus portionibus illis composito quaeretur
6an sic causatus a toto actu ex parte alia et pari ratione ex alia parte de actu composito ex omnibus portionibus
7actus praeter primum qui non processit ab habitu quaereretur an ille actus causabatur ex habitu isto qui totus provenit
8ex actu illo quem nunc habito et sequentibus appositis per portiones habitus vel non si sic videtur esse circulus in
9causis et quod idem per consequens erit a se si non contra totus b est causatus a quo igitur et similiter totus a est causatus a quo
10igitur sit habitus iste totus b et primus actus qui omnem praecessit habitum sit a et actus compositus ex illo et sequen-
11tibus sit c et compositus ex residuis partibus praeter a sit d

87hic poterit responderi secundum duplicem fantasiam una est
12quod tandem devenietur vel ad actum ita debilem et remissum quod iste non sufficiet ulterius causare portionem
13aliam habitus ulteriorem vel econverso quod tandem devenietur ad portionem causandam habitus a portione
14actus ulterius precausata provenientem ita remissam et debilem quod illa habitus portio non erit prae sui debili-
15tate ac remissione sufficiens ad aliquid vel terminus actui apponendum et hoc poterit quandoque contingere ex una parte quandoque
16exx alia secundum portionem et exigentiam quantitatis virtutis primae maioris vel minoris

88et contra hanc responsionem ob-
17stare non video nisi quod non est dare minimum actum in specie alia mere naturaliter agentium inexistens portio autem
18ultimo addita est suo toti in eodem instanti quo primo est particula alia inexistens igitur nulla erit ratio quin ipsa debeat
19agere ut priores maior autem huius rationis declarari posset inductive licet enim sit dare albedinem maximam quae
20a certa distanteia ceteris paribus non poterit visum immutare ad visionem sui vel enim oportet hoc vel oportet dare
21minimam a tali distantia visibilem et tunc oportet naturaliter dare ultimum rei permanentis in esse ut alias probavi
22sequi et nihilominus falsum esse ex quo tamen ipsa est maxima quae videri non potest a tali distantia ceteris paribus a visu dato sequitur quod non
23est dare ita parvam sibi possibilem addi secundum latum ad superficiem istius albedinis ad nos versam quin ab ista distan-
24tia poterit resultans videri et agere in sensum istum et per consequens cum totum non possit agere illa subtracta ipsa erit
25virtus activa partialis eiusdem activi totalis in hoc passu et ita arguam per idem medium quod ignis quantumcumque parvus agere possit
26in passum hic positum in quacumque distantia certa ab eo quantumcumque magna potentiam etiam si distat ad spatium
27mille mundorum tanto poterit toti inexistere quod hinc agat quod concedo et ideo non possum istam iam positam
28responsionem in casu argumenti facti licet pulchra et probabilis appareat prima facie sustinere nisi vellem dicere quod totum aliquod cuius
29auctoritas intelligatur ex omnibus et ex qualibet sui parte agit in quid medietas virtutis secundum quam operatur nihil agit
30igitur non esset ut mihi videtur rationabile

89Aliter poterit fantasari quod non sit dare ultimam portionem habitus quae non???
31sufficiat causare aliquid de actu nec econtra sed sit uterque processus hinc inde sine fine ex ea parte versus quam hinc
32inde itur semper ad minus et minus sicut est de proportionibus partibus bipedalis lineae quarum partium prima sit eius
33medietas secunda medietas residui et sic sine fine id est sine ultima et cui videbitur haec secunda fantasia nec vera necesse
34habebit totam primam responsionem

90ad argumentum principale cui sum in respondendo dimittere et se ponere ad secundam sed hanc susti-
35nendo cum quaeretur aut totus habitus b causatur ibi ab aliquo vel non constat enim quod causatus sic ab aliquo vel ab ali-
36quibus actibus vel dabitur aliquis habitus causatus naturaliter et non ab actu vel actibus quibuscumque quod mihi dandum non
37videtur unum mihi videtur quod melius dicitur quod ab actibus quam quod ab actu quia multae immo infinitae partes actibus
38a quo diceretur causari causantur econverso ab habitus huius partibus sed econverso non est dandum quod totus actus c causetur
39ab habitu vel habitibus ex parte alia quia a actus praecessit omnes per positum totus tamen d actus est causatus
40ab habitu vel habitibus ibi datis et quia actus a non procedit ibi ab habitu aliquo ideo non est ibi circulus ut argui possit
41postidem a seipso causari in mediante in isto processu mutuo praeconcesso secundum primam responsionem si autem quaeratur ulterius
42secundum hanc fantasiam respondendo utrum totus habitus b sumpto ly 'totus' categorematice causet ibi actum aliquem et pari ratione
43econtra utrum totus d actus causet ibi habitum aliquem vel effectum adaequatum sibi effectum

91respondendum mihi videtur quod licet utrumque totus
44causetur ut praedixi neuter tamen totus aliquid causat neuter enim totus habet ibi aliquid posterius se secundum naturam quia non est
45maior ratio quod iste totus quam iste cum ex utraque parte fuerit processus in generationibus huius sine fine id est sine ultimo
46genito et tamen omnis effectus est secundum naturam posterior sua causa

92contra in quocumque passo uniformiter praesente utrisque potest causa
47alia mere naturaliter activa alicuius speciei habere effectum ab eo causatum potest et causa perfectior et intensior eiusdem
48speciei tunc quando et in perfectior sed b habitus et prima eius pars quae causabatur totaliter a posito actu a quae prima pars habitus istius
49vocetur e b inquam et e sunt eiusdem speciei ultimae seu specialissimae et b est perfectius in ista specie quam e sicut
50omne totum est sua parte et e in potentia ista utraque aequaliter praesenti habet effectum posteriorem se secundum naturam
51igitur et b

93respondendum est quod maior licet sit valde apparens falsa est tamen in casu argumenti secundum hanc responsionem fantasiae V110v
1quae pertracto non enim oportet quod illud perfectius habeat effectum aliquem se toto simul sumpto vel quacumquequalibet eius parte
2posteriorem in tali passo sed sufficit quod eius partes tales quae sit mutuo producebantur ad quas pervenitur circa
3finem talis processus habeant effectus suos ad hoc stantes et in mentem componentes in ista potentia quibus in ea stan-
4tibus totus iste habitus b simul sumptus plus non potest sed illis amotis plus multo posset b totus quam ille c producere
5sicut faciet alias forte postea postquam cessantibus omnibus illis actibus partialibus totus b habitus remanebit
6et in actus alios priori toti similes inclinabit exemplum causae negationis dictae maioris in extensis sic quod a calor pe-
7dalis calefaciat aerem circumstantem usque ad aliquam distantiam et calor ab isto causatus ulteriorem et ita deinceps do-
8nec semper pars posterior remissius agendo quam prior ita suas procedant actiones usque quo cessent agere isto modo
9totus calor compositus secundum extentionem ex omnibus illis quorum quilibet prior pertingere imaginatur usque ad remotiorem est
10calor ita perfectus sicut sua prima pars et tamen non potest agere in passum sibi immediatum secundum situm et cum prima pars eius egit in passum sibi immediatus secundum situm et est ibi causa proportionalis priori quod
11quaelibet eius pars sistens circa finem huius protensionis egit quantum potuit et ex remissioritate continua venitur usque ad
12defectionem et in potentiam ulterius sit agendi hic tamen in exemplo est illud imaginabilius(imaginabilius) sed protensionem quam in proposito de quo inquiritur nisi quod
13ibi magis patet qualiter perfectumquaelibet portio istarum in quibus processit ista mutua reproductio sistens ab alicubi circa finem processus
14habet effectum sibi aequatum quem et continuat in casu argumenti et ideo non potest plus quasi agere isto remanente in ista potentia in quam iam
15egit

Tertium Dubium

94 tertium dubium secundi articuli est utrum tertia pars imaginis procedat realiter a secunda amor scilicet a notitia

Rationes principales

95et videtur quod non quia si sic
16tunc amor angeli qui peccavit quo affectavit aequalitatem dei processit ab alia notitia aut igitur ab obscura notitia dei aut a clara si ab obscura notitia
17dei igitur cum obscura notitia in illo fuerit pena peccati sequitur quod primum peccatum angeli processit a pena peccati et ita sequitur
18quod pena naturaliter saltem praecessit culpam contra Augustinum 11 Genesim ad Litteram c. 24 si amor iste istius angeli iste proces-
19sit a clara notitia dei igitur angelus malus clare vidit deum quando fuit in maximo peccato et per consequens simul fuit
20miser et beatus quod nullus potest deum videre clare nisi beatus quia "haec est vita aeterna ut cognoscant te" etc. Iohanne 17

96
21 Item tunc primus amor in mente alicuius procederet a notitia et supposito quod iste amor sit respectu alicuius delectabilis
22cum tunc illa notitia sit verbum quia est cognitio alicuius respectu placentis igitur est verbum per definitionem verbi ex quo sequitur quod primus
23amor mentis in isto casu procedit a verbo consequens falsum quia tunc idem esset causa et effectus respectu eiusdem quia omne verbum
24procedit ab amore secundum augustinus IX de trinitate c. 21 24 et 31 et libro IX de trinitate c. 14 21 et per consequens si amor iste primus pro-
25cedit ab aliquo verbo et illud verbum ab aliquo amore tunc primus amor procederet a primo amore et ita idem causa sui

97 Praeterea
26quod primus amor non procedat ab aliqua notitia videtur quia prima notitia procedit ab amore igitur non econtra assumptum probatur quia prima cognitio sensitiva procedit
27ab amore igitur et prima intellectiva ultimum assumptum probatur quia notitia prima sensitiva sit a voluntate copulante sensum cum sensibili
28secundum Augustinum XI de trinitate c. 4 7 9 21 29 et quasi per totum librum sed voluntas non copulat nisi per amorem cum non
29habeat alium aliquem actum quo sic copulet igitur quaelibet cognitio sensitiva procedit ab amore

98 Praeterea appetitus sensitivus potest esse sine cognitione igitur
30et appetitus intellectivus assumptum probo quia naturaliter haberet famem et sitim et si numquam sentiret aliquid ab extrinseco sed fa-
31mes et sitis sunt appetitus per commentatorem II de anima commento 28 igitur

99 Item quinto talis dilectio lebere elicita a
32voluntate aut esset eadem res cum intellectione praesupposita ad hoc quod aliquid libere diligatur aut non si sic cum non sit
33maior ratio quod ista res possit fieri dilectio quam odium igitur dilectio posset esse odium contra probatur per syllogismum expositionum
34haec res est dilectio haec res potest esse odium igitur dilectio potest esse odium si non est intellectio cum deus omne absolutum creatum
35posset servare sine alio igitur posset servare dilectionem istam destructa ista intellectione et eadem ratione omni intellectione
36destructa et tunc voluntas posset diligere incognitum contra Augustinum et contra experientiam Et iuxta hoc ex libertate voluntatis
37potest idem inconveniens deduci confirmatur quia tunc voluntas libere posset imperare cognitionem de aliquo de quo non cogitatur actu
38aut igitur illud apprehenditur actu vel non si non voluntas operatur volitione circa incognitum si sic frustra praeciperet quia
39fieret prius quam perciperetur et prima hoc erat contra casum

Oppositum

100 Ad oppositum XV de trinitate c. 67 et 77 utrobique enim dicit quod amor
40procedit de scientia de ipsa mente

101 praeterea notitia praesupponitur amori sicut probat augustinus VIII de trinitate c. 16 et 10 de trinitate c.
414 8
et quasi per totum librum et III de libero arbitrio dicit hoc c. 42 quia nihil potest amari nisi cognitum quamvis possit
42aliquid cognosci et non amari sicut vult augustinus omnibus locis praeallegatis igitur cognitio aliquo modo est causa amoris et certum est quod
43non malis nec finalis nec formalis igitur effectiva igitur amor procedit a notitia

102 Praeterea nisi amor procederet de notitia actuali seu cognitione
44non esset amor inter ista proportionaliter consequens scilicet cuius oppositum declarat augustinus IX de trinitate c. 29 et XV de trinitate c. 67

103 praeterea philosophus
45et Commentator III de anima commento 50 determinantes modum per quem generantur in animali desiderium sive appetitus dicunt quod hoc
46fit ex hoc quod imaginatio imaginatur rem primo vel intellectus et postea res ipsa concupiscitur vel repraesentatur igitur ipsi volunt
47quod amor sive desiderium quod ipsi vocant ibi appetitum intellectivum sicut ibi dicit Commentator fiat ex actuali cognitione

104 Praeterea commento 54 dicit Commentator quod omnis appetitus fuit ab intellectu in actu

105 Praeterea commento 56 dicit Commentator quod "omnis appetitus
48fit ex imaginatione(imaginatione) et imaginatio ex quinque sensibus particularibus"

106 Praeterea XI Metaphysicae commento 36 sicut appetitus in brutis animalibus est
49propter sensum qui comprehendit voluptuosum et ita voluntas sive desiderium intellectus est propter intellectum et statim post desiderium enim est propter
50aestimationem eius quod est aliquid esse bonum et quod nos aestimamus aliquid esse bonum propter quod desideramus ipsum haec conclusio plane patet quod secundum eum amor producitur a notitia actuali etc.

responsio ad tertium dubium

107 Ad istud
51dubium dicendum est quod sic loquendo de amore qui est actus amandi vel appetendi per viam naturae causatus et ideo amor huiusmodi inter V111r
1partes imaginis proportionaliter spiritu sanctoss in imagine increata secundum augustinus ubi prius arguendo ad partem oppositam dubitationis huius haec conclusio satis patet per argumentum
2supra positum in primo articulo et per haec argumenta ad partem secundam

108 si instes per augustinum IV de trinitate ibi quasi per totum dicit quod mens humana
3est imago trinitatis increatae ratione illius trinitatis scilicet mentis notitiae et amoris in qua trinitate notitia procedit de mente
4et amor de notitia et tamen secundum eum ibi tam amor quam notitia sunt una essentia mentis igitur amor ibi non distinguitur realiter a
5notitia actuali a qua procedit nec notitia actualis quae est ibi proles a mente ipsa tamquam a parente

109 Respondet unus doctor
6quod amor et similiter notitia tripliciter accipiuntur uno modo pro potentiis secundo pro habitibus tertio pro actibus et ultra secundum hanc distinctionem
7esset dicendum ad Augustinum in isto passu quod per evidentiam tantum et secundum imaginationem solum est illa trinitas non secundum rem cuius proprietatespartes
8imaginatae(imaginatae) sunt secundum Augustinum ipsa substantia animae nec est ibi processus unius ab alio in ipsa substantia mentis secundum veritatem rei extra nisi virtualiter
9solum quia scilicet mens ipsa continet partialiter ista quorum unum procedit realiter ab alio et tertium ab utroque

ad rationes principales
ad primam rationem

110 ad primum argumentum
10in contrarium respondet Fitzralph quod ista notitia actualis quae primo fuit clara dei notitia scilicet quando deus ostendit se clare illi
11angelo postea fuit obscura scilicet quando deus se subtraxit ab isto angelo cum peccavit enim et ideo amor suus qui fuit
12primum peccatum suum processit a notitia obscura et non clara sed tamen processit ab ista notitia quae fuit clara sed non fuit clara
13quando ille amor processit ab ista

111Et concedo inquit quod iste amor et peccatum primum processit a pena peccati sed tamen non
14ut pena sed ut actualis cognitio sufficiens ad productionem amoris quoniam non est impossibile quod pena peccati praecessit cau-
15salitate primum peccatum dum tamen ista pena non praecessit ut pena nec prius fuerit pena sed facta fuit pena propter peccatum quia propter
16peccatum deus subtraxit se ab isto angelo et ideo fiebat cognitio ipsius angeli quae prius erat clara postea obscura
17et ita ipsa ut pena fuit posterior peccato primo

112 Sed quod eadem notitia prius fuerit clara et post obscura est apud me
18impossibile per istum modum sicut per argumentum ipsius meum alibi potest probari quia pari ratione posset manere et desinere omnino esse cognitio istius
19cuius oppositum tenet alibi et etiam in dubio praecedenti

113sed aliter dicas tu quod notitia angeli qui peccavit non erat clara dei visio
20unquam si cum claritate prima male voluit nisi forte det quod illa volitio fuerit causa subtractionis vel remissionis remotio-
21nis
notitiae primae clarae

114 Aliter tamen dicendum quod tam argumentum quam dicta responsio currit in fantasia quadam falsa quasi visio dei vel alia
22simplex apprehensio suffecisset pro notitia a qua procederet amor diaboli culpabilis et non sic erat quia amor iste amor ille diaboli
23erat amor electivus praesupponens sibi iudicum rationis vel cognitionem compositivam et divisivam vel amor alicuius refrenandus
24cum omissione alia vera vel interpretative refrenandi secundum rationem naturalis iudicii et affectionem iustitiae impetum
25affectionis commodi apparentis et talia iudicia vel apprehensiones non erant dei apprehensio clara vel obscura et ideo processit talis amor pecatti partim a notitia dei partim a notitia sui partim a notitia componente et dividente igitur nulla ibi notitia dei

ad secundam rationem

115 Ad
26secundum bene respondet Fitzralph Concedo quod primus amor processit a notitia accidentali et a verbo communiter loquendo de verbo unde
27'verbum' communiter accipitur pro quacumque cognitione actuali sicut loquitur Anselmus Monologion c. 10 Alio modo accipitur 'verbum' magis proprie
28pro cognitione actuali respectu placiti et sic loquitur augustinus 9 de trinitate c. penultimo et primo modo loquendi de verbo non omne verbum pro-
29cedit ab amore actuali sed secundo modo sic sicut dicit auctoritas Augustini allegata et primus amor non procedit de verbo proprie
30dicto sed communiter dicto

116 Hic tamen notandum quod 'verbum' multiplicius sumitur quam istis octo scilicet modis in universo primo generaliter pro omni
31actu intelligendi vel cogitandi isto modo accipit augustinus in Sermone de Sancto Iohanno Baptista similiter illud eodem vox clamantis verbi
32dicit quod vox exterior est vehiculum verbi verbum autem ipsa cognitio et 15 de trinitate c. 10 dicit utique qui cogitat unde
33illud in libro sapientiae dixerunt apud se cogitantes non recte et c. 5 in principio verbum quod foris signum est verbi quod intellectus
34lucet et 10 c per signa corporalia verbum quod mente gessimus innotescit

117 Secundo modo latius ad haec sumitur pro praedic-
35tis et actu fantasiandi unde 8 de trinitate c. 10 fantasia vel Carthaginiscarnis in memoria mea verbum eius est

118 Tertio modo sumitur ab isto specia-
36lius pro omni actu assentiendi vel dissentiendi vero vel falso sic loquitur 15 de trinitate c. 15 Falsum est verbum nostrum cum fallamur
37et isto modo dubio non est verbum licet sit verbum primo modo quia ibidem dicit cum autem dubitamus non est verbum de re de qua
38dubitamus

119 Quarto modo pro actu iudicatio qui natus est gigni ex habitu scientifico vel saltem vero 15 de trinitate c. 10
39necesse est cum verbum loquimur id est quod scimus loquitur ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascitur verbum

120 quinto modo
40sumitur pro amata notitia 9 de trinitate c. 8 verbum amor concipitur et c. 10 recte quaeritur an omnis notitia verbum an
41tantum amata notitia et concludit naturaliter quod verbum quod nunc insinuare volumus est cum amore notitia

121 Sexto sumitur
42pro obiecto cogitato 15 de trinitate c. 15 tunc fit verbum verum quando illud quod nos diximus voluntabili motione iactare ad illud quod scimus
43pervenit ut quomodo res quacumque scitur sic etiam cogitetur id est sine voluntate sine etiam cogitatione vocis quae pro facto alicuius linguae
44est sic in corde dicatur Item c. 10 negatio falsa novit nisi cum falsa esse novit de linis igitur nec dissimus
45quae non cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis sed certe si ea dicere velimus nisi cogitata non possumus
46Ad illud facit illud supra adductum in primo sensu verbum quod foris sonat etc.

122 Septimo sumitur 'verbum' pro definitione alicuius
47iuxta illud augustinus 9 de Triniate c. 10 definitio quid sit temperantia et haec est verbum eius

123 octavo sumitur ab eo pro verbo vocali
4815 de trinitate c.15 et cum mentimur volentes et scientes falsum verbum habemus ubi verum verbum est mentiri nos et cum
49mentitos nos esse confitemur verum divinis quod scimus enim dicimus scimus namque nos esse mentitos sistendo
50in verbo mentali proprie ad intra non mentimur igitur vocem extra vocat ibi verbum

ad tertium argumentum

124 Ad tertium verum est quod primus amor
51procedit a notitia aliqua actuali et per consequens notitia praesupposita primo amori non procedit ab amore actuali aliquo et cum
52probatur quod immo quia prima sensatio vel intellectio fit per amorem copulantem sensum cum sensibili dicendum quod non semper oportet habere
53amorem alium habere quam inclinationem naturalem potentiae cogitativae in obiectum suum si istam velit quis vocare 'amorem' bene
54quidam sine enim omni amore elicito potest quis saltem a casu immutari videt ad cognitionem ab obiecto aliquo occurente
55aliquando tamen et communius si quis perseverabit sponte in cognitione alicuius obiecti diu ibi erit appetitus vel amor elici-
56tus copulans vel tenens potentiam in actuali notitia talis obiecti et hoc quandoque libere et elicitive quandoque mere V111v
1naturaliter et aliquando praeveniet et est in causa ut pariatur notitia explicita et distincta alicuius obiecti certi

ad quartam rationem

125ad quartum respondet
2Fitzralph quod appetitus sensitivus non potest esse sine cognitione sensitiva nec fames nec sitis tamen potest dicit probabiliter quod fa-
3mes et sitis possunt esse in animali absque alia sensatione alicuius rei extra corpus animalis ex hoc scilicet quod pars animalis quae patitur de-
4fectum nutimenti alteratur ad dispositionem in naturalem et causatur cognitio sensitiva in virtutibus compraehensivis ipsius animalis scilicet
5ex actione unius partis in alteram ex qua cognitione sequitur naturalis appetitus quidam qui vocatur fames vel sitis haec illae
6nam quod sicut appetitus patet per Commentatorem 2 de anima commento 28 ubi dicit quod fames est appetitus calidi et sicci
7et sitis frigidi et humidi et forte ipse intendit de appetitu naturali et non de actu elicito quia talis praesupponet notitiam
8nisi dicatur quod intellectus habeat ibi talia obiecta praecognita tactiva

126 Exemplum huius sensationis interioris sive exteriori posset
9esse de dolore capitis vel dentium et huiusmodi ubi habentur sensationes sensus tactus et afflictio secundum appetitum sensitivum
10sine immutatione ab obiecto aliquo extrinseco

127 Advertendum tamen est hic quod fames et sitis sic distincta non sunt proprie actus
11appetendi eliciti respectu cibi vel potus sed quidam quasi languor ex defectum cibi vel potus quidam tamen actus eliciti
12sensitivi sunt tactivi sicut et gustus est quidam tactus et quodam instinctu naturae haberentagerent hominem vel brutum ad
13prosecutionem cibi vel potus exterius praesentati et tunc primo noti sequente etiam tunc novo actu appetendi ex
14sensatione obiecti exterioris convenientis secundum naturam in remedium contra famem et sitim vel sitim praehabitum et intergrentur simul illi duo
15appetitus sicut in illo qui dolet caput audito de remedio appetit illud alio actu appetendi a priori et haec
16sint dicta de fame et siti ante omnem experientiam cibi vel potus naturaliter habitis post experientiam autem cibi et
17potus oritur saepe ex memoria eorum appetitus consimilium qui appetitus non est proprie fames vel sitis quia potest
18competere habenti iam venirem plenum et aliquando communicantur se et tunc vehementius appetuntur cibum et potus
19sicut quilibet experitur

ad quintam rationem

128 Ad quintum dicendum quod volitio non est eadem res cum cognitione sibi praesupposita tempore vel natura nihil enim prae-
20supponit seipsum sed experientia dat quod cognitio praesupponitur tempore vel natura ita quod cum volo ibi concurrit alia cognitio in qua possem
21stare et si non diligerem elective et in qua possem etiam stare si odirem si iterum actus et actus essent
22idem eadem ratione habitus et habitus consequens falsum si sumatur universaliter sicut patet de caritate et fide quae sunt habitus distincti
23secundum fides inquit spes caritas tria haec [a] Et ultra ad argumentum bene concedo quod volitio posset a deo manu-
24teneri sine ista cognitione sibi prima et et tamen tunc non diligeretur incognitum et hic poneretur a quibusdam quia tunc ista quali-
25tas quae prius erat volitio cessavit esse volitio sed non est verum apud me quia idem est apud me volitionem informare
26voluntatem creatam et voluntatem istam velle et quia tunc non esset in potestate voluntatis velle et non velle quia voluntas
27non habet plus in potestate sua nisi causare istam qualitatem et ista potest non esse velle esse per id quod non est
28in potestate sua puta per cognitionem vel non nisi mediante cognitione secundum hoc ab aliis poneretur hic sit quia differunt quod omnis volitio
29est cognitio quaedam sed ista volcognitio quae simul est cognvolitio non potest non esse volitio nec unquam potuit sicut nec iudicium
30potest non esse apprehensio dum informat potentiam eandem potentia constantia subiecti et tamen apprehensio praesupposita
31iudicio nec est nec esse potest assensus vel dissensus et hoc est apud me probabilior ex tertia quaestione primae distinctionis per hoc patet ulterius
32quod non sequitur quod aliquid possit esse volitum et non cognitum

129 ad confirmationem etiam dico quod voluntas libere potest imperare co-
33gnitionem actualem et distinctam de aliquo de quo non cogitatur actu distincte utpote contingit quandoque
34cum quis audivit unum bonum verbum et non recogitat quid fuerit illud tunc praecipit voluntas intellectui ut in-
35quirendo recogitet et inveniat quid fuerit illud vel cum occurrit mihi unus homo et scio quod vidi istum
36et nescio ubi et per imperium voluntatis componendo et dividendo discurrendo imaginarem(imaginarem) per loca in quibus fui
37vel quid fecerim quando vidi eum esse et similia secundum artem philosophi quam dat circa huiusmodi in libello de memoria et
38reminiscentia tandem invenio etc. et cum arguitur aut illud cuius actualis cognitio imperatur est actu apprehensum vel
39non dicendum quod sit in universali et confuse utpote quod vidi eum in loco aliquo sed non distincte videtur quia hoc inquiritur et ita patet quod non fuit voluntas cognitum etiam cognitione prasuppositum naturalis illi volini
40ideo sed quod cognoscitur uno modo et praecipitur cognosci alio modo

Quartum dubium

Opinio adam

130 Utrum autem voluntas possit diligere incognitum est dubium
41magnum in se et ad propositum etiam quia tunc in isto casu pars tertia imaginis non procederet a secunda Et teneo quod non
42tum quia apud me omnis volitio est apprehensio quaedam sicut patet distinctione prima quaestio tertia tum quia secundum augustinum in visa diligere
43possumus incognita nequaquam

131 Praeterea non plus potest voluntas velle incognitum quam intellectus assentire non apprehenso quia
44volitio non minus in suo fieri et esse dependet ab apprehensione quam assensus sed assensus non potest naturaliter causari sine apprehen-
45sione istius cui assentitur igitur igitur similiter in propositio de volitione et apprehensione praesupposita igitur naturaliter

132 Item apprehensio sensitiva non potest naturaliter haberi sine sensatione exteriori vel interiori
46praesupposita naturaliter igitur similiter in proposito quia libertas non tollit similem ordinem in proposito

133 Item omnis effectus
47praesupponit causam suam sed omnis volitio naturaliter causata est effectus alicuius cognitionis et nullius potius quam istius quod diligitur et cum volit ita quod essentialiter
48cognitio tali volitione assumptum patet quia illud est causa quo posito ponitur aliud et per naturam poni non posset sine eo nam
49omnis sufficienter essentialiter dependet a suis causis ita quod illis positis poni posset aliis circumstantiis sed sic requirit ipsam requirit ipsam secundum naturam et quando naturaliter causatur natura omnis effectus
50requirit volitio cognitionem per auctoritatem augustini et per experientiam igitur

Contra opinionem adam

134 Sed contra hoc arguitur quia voluntas praecipit
51intellectui quod consideret a aut igitur tunc a est actu consideratum et tunc superflue praeciperet voluntas aut non et habetur propositum

135 V112r
1Item voluntas potest conformare se intellectui et suspendere actus proprios et velle istos et etiam sensationes quas experitur etiam si eas
2actu non intelligat

136 Item non minus videtur quod requirat effectum suum praecognosci quam obiectum quia effectum suum libere
3et contingenter et a proposito producit sed primum non requirit secundum omnes igitur nec secundum

137Item voluntas potest intellectum velle non habere
4aliquam cognitionem et potest continuare istam aut igitur intellectus obediet sibi et tunc stabit volitio sine intellectione aut non et tunc
5voluntas non esset potentia libera non plus quam ignis

138 Item si non hoc maxime videretur quia cognitio ista intellectiva eiusdem
6obiecti naturaliter sibi praesupposita esse causa volitionis sed hoc videtur falsum quia causa naturalis non potest causare in idem passum uniformiter
7dispositum contrarios effectus sed stante eadem intellectione potest voluntas indifferenter velle vel nolle illud quod intelligitur igitur non
8est causa naturalis utriusque

139 Item cognitio habitualis videtur sufficere quia habitibus uti possumus cum volumus secundum philosophum igitur non videtur
9requiri cognitio actualis

140 Item dato quod intellectio actualis requireretur ad causationem volitionis tamen videtur quod voluntas ex sua
10libertate postquam actus est causatus possit istum continuare cessante intellectione quacumque nam species sensibilis rei in organo
11sensus exterioris non minus dependet a receptivo sensibili quam volitio ab intellectione sed hoc non obstante licet res extra requiratur ad
12causandum speciem istam et visionem consequentem tamen illa species postquam est causata potest per aliquod tempus conservari sine
13praesentia istius rei sensibilis sicut patet per experientiam perspectivae ad claudentes oculos postquam vidit res lucidas et augustinus
14idem dicit

141 Item dato quod requiratur cognitio actualis obiecti illius quod debet esse volitum ita quod volitio non esset nisi intellectio
15praecessisset actum non videtur eam semper actualiter co exigere se nec actus voluntatis requiritur semper actus existere ad hoc quod
16homo libere et meritorie vadat ad ecclesiam sed sufficere videtur quod vel tunc actu sit vel quod sic praecessit quod nisi praecessisset illuc non misset
17praecessisset nisi enim istud sufficeret sequitur quod omnis distinctio tolleret meritum executionis et tunc ex hoc in forma potest
18argui sic non plus requirit actus voluntatis intellectionem quam libera executio exterior actum voluntatis sed ista executio
19exterior non requirit semper quod actus voluntatis tunc actu sit igitur etc.

142 Item videtur quod saltem respectu alicuius obiecti possit voluntas
20habere actum suum licet pro tunc illud obiectum non sit obiectum alicuius intellectionis nam quando aliqua intellectio est in intellectu circumscripta
21omni alia intellectione potest voluntas velle istam intellectionem et tamen ??? intellectio isto casu posito non est obiectum actualiter in-
22tellectum igitur probo assumptum quia cognitio ista potest esse conveniens licet sit respectu alicuius obiecti odibilis et stante ista cognitione voluntas potest
23delectari sicut patet per experientiam ista delectatio non est respectu obiecti cogniti quia illud cognitum non est sibi delectabile per positum
24igitur respectu est istius cognitionis et per consequens voluntas potest velle illam cognitionemcogitationem licet istam non intendat quia delectatio huiusmodi est quoddam
25velle vel saltem velle aliquid potest esse respectu eiusdem omni alia cognitione circumscripta eodem modo posset argui de delectatione
26de actu voluntatis non intellectio

responsio

143 Ad primum istorum responsum est inmediate ante hanc dubitationem vel
27enim non distincte vulttunc voluntas a nec intellectus distincte cognoscit sed confuse et indistincte et in communi et tunc imperat rationabiliter
28voluntas quod distinctius cognoscatur per inquisitionem vel reflexionem vel simili modo sicut patet alibi in questione de distinctione specifica
29cognitionum quod per imperium voluntatis reflectit se intellectus super actum rectum per hunc modum attendendum quid agis
30ubi operatio quae praecipitur cognosci et attendi in communi cognoscitur solum quando voluntas imperat eius distinctam considerationem si
31autem voluntas distincte vult a tunc non praecipit rationabiliter distinctam cognitionem ipsius primo causari quia habet eam sed potius
32habitam continuari vel aliam eiusdem cognitionem causari puta diffinitivam(definitivam) vel intellectivam vel huiusmodi

144 Ad secundum dicendum quod oportet vo-
33luntatem si quem actum debet suspendere istum apprehendere distincte si particulariter et distincte istum vel in communi si in communi et ideo assumitur
34ibi falsum illud quod additur de conformatione verum est sed hoc non est velle cognitionem sed obiectum cognitionis

145 Ad tertium assumptum falsum
35est quia non vult effectum suum quemlibet quem libere producit
36 sicut obiectum quodlibet quod diligit quem tamen si vellet et istum proportionaliter
37cognosceret nisi quando intellectus dictat aliquid esse diligendum et voluntas conformat se dictamini illi
38tunc enim praecognoscitur eius effectus

146
39 Ad quartum concedatur assumptum et cum quaeris aut obediet sibi intellectus etc. dicendum quod si intellectus debeat sibi obe-
40dire oportet quod ipsamet obediat sibi ipsi cessando ab omni volitione et ab actus imperati contradictione quia omnis actus volitionis
41cognitionis essentialiter et naturaliter dependet a cognitione si detur alia pars non sequitur quin ipsa sit libera quia ipsa potest cessare ab actu
42propositio et simul vel consequenter ab actu quolibet intelligendi forte saltem non habet libertatem cessandi ab omni
43intellectione nisi cessando simul vel prius ab omni volitione

147 Ad quintum minor falsa est de causa partiali illimitata ad varios
44effectus determinabili libere ab alia|concausa sicut est in proposito

148 Ad sextum assumptum negandum est et ad probationem dicendum quod
45habitibus uti non volumus nisi cum de eorum usu confuse vel distincte cogitamus actualiter

149 Ad septimum dicendum quodlibet
46species rei sensibilis causata in organo sensus exterioris non minus dependeat in suo fieri a re sensibili quam volitio a voluntatecognitione
47prima naturaliter tamen minus dependeat ab eo in essendo et permanendo in aliquo subiecto unde etiam aliqui ponunt
48quod species in organo imaginativae(imaginativae) natae sunt ibidem naturaliter permanere sine re sensibili cuius sunt species et in organo
49sensus exterioris aliquantulum licet in medio exteriori non volitio autem non minus requirit in suo primo fieri et in suo toto conservari intellectionem a qua in essendo naturaliter dependet quam radius solis in medio requirit solem et eius praesentiam

150 Ad octavum dicendum quod executio exterior
50non est libera nisi denominatione extrinseca a libera causatione voluntatis et electionis interioris a qua causata libere
51ipsa executio huiusmodi mediate vel immediate naturaliter causatur et patet quod mediate virtute motiva fit quia ex sola
52volitione nulla executio exterior provenit sine alia causa vel eadem aliter operante quam volitione propter quod etiam cessante V112v
1volitione potest executio quandoque aliquam diu continuari sicut ad hoc scilicet quod substantia creatura alia nihil operetur extra per solum velle est articulus
2parisiensis et propter hoc potest singulariter tribuit deo quod ipse dixit et facta sunt mandavit seu voluit et crea-
3ta sunt et quod omnia quantumque voluit fecit et quia tota ambulatio erat volita tota est extrinsece meritoria
4merito scilicet actus interioris eadem bonitate meritoria ad hunc sensum quod eiusdem praemii praecise meritoria sicut secundum quosdam subiectum
5et omnia accidentia sua corporalia unica extensione seu quantitative extenduntur vel in exemplo minus dummododuo sicut calor
6ignis et ipse ignis calidus eadem califactione calefaciunt et sicut in propositosicut album et albedo eadem visione universaliter quia subiectum non videtur nisi quia formaliter accidente viso eodem modo nulla executio exterior est meritoria nisi quia causatur mediante operatione interiori meritoria quae si desit non est meritoria et pro quanto tempore deficit actus interior pro tanto
7tempore iste non actualiter non meretur licet actuale meritum novum prius habitum et acquisitum adhuc in perpetuum sibi imputetur
8donec per velle et nolle contrarium demeretur ipsum conservari et ideo concedo quod ille sit ambulans ad ecclesiam si moreretur
9in instanti quo cessat habere actum meritorium interiorem tantum praemium haberet in caelo sicut si ultra procedat ambulando sine omni
10actu meritorio interiori et ideo ratio sumit falsum distractio enim impedit meritum novum non tamen tollit antiquum
11et praehabitum nisi sit distractio affectata ubi haberetur praeceptum de ex cognitione in operando sicut habemus de officio divino ad dicendo devote et studiose ibi
12enim distractio de libertate praemissa non solum impedit augmentum meriti sed imponatur ad demeritum et peccatum Ratio
13quod ulterius formata sumit maiorem falsam vel minorem secundum quod diversificandae possunt secundum iam declarata

151 Ad nonum dicendum quod
14assumitur falsum licet enim experientia doceat quod quandoque delectatur de ordinata et debita cognitione rei odibilis
15experientia tamen non docet quod hoc sit sine apprehensione istius cognitionis convenientis sed contrarium potius

Quintum Dubium

Principales rationes

152 Quintum dubium principale est
16an partes imaginis creatae sint aequales et videtur quod non quia augustinus 15 de trinitate c. 68 a singulis bina et a binis
17singula maioribus minora vincuntur et per hoc probat quod non sunt equales(aequales) sed respondetur quod
18ipse probat per hoc quod non sunt equales(aequales) secundum suos actus in via et hoc est verum

153 Contra si hoc intelligit tunc acceperit falsum quod a singulis
19singula vincuntur quia numquam vincitur memoria ab intellegentia quia quicquid intelligentia intelligit actu memoria meminit suo modo
20actu

154 Item si sint aequales tunc quicquid memoria memineret intellectus intelligeret sicut dicit augustinus 10 de trinitate c. 28 et Magister
21allegat primo libro d. 3
et in hoc ibidem ponitur aequalitas partium imaginis(imaginis) quia sic possunt saltem sed consequens videntur falsum quia aut intelligeret
22augustinus de intelligere actu primo aut actu secundo non primo quia intelligere in actu primo non est nisi meminere manifestum est et tunc nihil decla-
23raret per illud dictum si intellegat de intelligere in actu secundo tunc accipit falsum scilicet quia quicquid meminit intelligit quia multa habeo
24in memoria quae non actualiter cogito

155 Item tunc memoria et intelligentia et voluntas essent aequales consequens falsum quia ista non distinguntur
25realiter igitur ista non sunt aequalia consequentia patet per Hillary 3 de trinitate et per Magistrum primo libro d. 31 ubi dicit quod "aequalitas et simili-
26tudo non sunt nisi ubi est distinctio realis"

156 Item si sic tunc istae partes forent aequales ratione suorum actuum in patria cum
27ibi erant sanatae a languore sicut dicit augustinus 15 de trinitate c. 68 sed hoc est falsum quia tunc in patria amor naturaliter esset
28aequalis cognitioni si voluntas non impediretur quia voluntas potest ibi tantum amare quantum intellectus potest videre et per consequens cum voluntas ibi habeat
29adiuvans ipsam puta caritatem quae non excidit secundum apostolum sequitur quod voluntas plus amabit quam intellectus intelliget

157 Item tunc
30in patria cognitio mentis et eius amor forent aequales consequens videtur falsum quia ibi amor eius erit perfectus sicut dicit augustinus 9 de trinitate c. 9
31de parvis
si igitur cognitio sit aequalis amori sequitur quod ibi mens tantum se cognoscit quantum est sed deus ibi ipsam non cognoscit nisi tantum quantum
32ipsa est igitur ipsa mens ibi tantum se cognoscit quantum deus eam cognoscit quod est impossibile

158 Item si sic tunc beatus in patria aequaliter
33amaret deum et omnia alia posito quod aequae clare cognoscat deum et omnia alia quod est impossibile quia cogitatis bonis in equalibus equaliter
34magis amat beatus magis bonum manifestum est Praeterea actus malus hic in via non est volitus a beato quia tunc ipse peccaret
35nec est nolitus quia tunc non esset in omnibus sicut vellet quia vellet ipsum actum suum esse et per consequens non haberet quicquid vult et ita non esset beatus et tamen talem actum
36cognoscit igitur non aequantur in eo igitur etc.

ad oppositum

159 Ad oppositum arguitur per Augustinum 10 de trinitate c. 28 et Magister allegat d. 3 primi libri ubi
37probat augustinus quod memoria intelligentia et voluntas sunt aequales

160 Praeterea 15 de trinitate c. 68 dicit quod erunt haec aequalia quando erunt ab omni
38languore sanata

161 Praeterea 9 de trinitate in fine mens amor et notitia aequales sunt Praeterea 9 de trinitate cap. 9 de parvi in principio
39 mens amor et notitia eius tria quaedam sunt et cum perfecta sunt entia sunt si enim mens minus se amat quam est
40verbi gratia si se tantum amet hominis mens quantum amandum est corpus hominis cum plus sit ipsa quam corpus peccat
41et non est perfectus amor eius Item si Apostolus se amet quam est velut si tamen se amet quam amandum est deus
42etiam sic minimum im peccat et non habet perfectum amorem sui etc.

162 Et notitia bene hanc auctoritatem augustini qui probat solutionem
43quam alias respondi quod tunc apprehendit intellectus creatus aliquid cum cognoscit illud ita perfecte sicut ipsum est ens non autem sicut ipsum est cognoscibile
44quia infinite est cognoscibile ita dicit hic augustinus quod partes imaginis cum sunt perfectae tunc mens non minus amat se quam est et non
45dicit non minus amat se quam est amabilis nam est infinite amabilis infinite divini amoris

responsio Fitzralph

163 Ad istum dubium
46respondet et bene in quibusdam Fitzralph dicens quod 'pars' dupliciter sumitur scilicet pro parte secundum fidem et pro parte secundum imaginationem hanc
47distinctionem de 'parte' ponit Commentator primo Physicorum commento 4 et voco inquit partem secundum fidem illud quod in re est pars et partem secundum
48imaginationem voco ipsum totum consideratum per modum partis et suppono quod per 'imaginationem creatam' intelligamus mentem
49humanam et per partes potentias naturales eiusdem scilicet memoriam intelligentiam et voluntatem quarum quaelibet est tota substantia animae ex alia
50quaestione sed significatur ipsa per quamcumque istarum intellectionum per modum partis quod autem istae sint aequales potest multipliciter intelligi
51uno modo ratione obiecti scilicet quod quicquid potest esse obiectum unius potest esse obiectum cuiuslibet earum et quicquid est obiectum unius
52est obiectum alterius eodem modo habitu scilicet vel actu et sic loquitur augustinus 9 de trinitate c. 14

164 alio modo possunt intelligi esse aequales V113r
1ratione suorum actuum sic scilicet quod nulla earum sit magis impedita a suo actu quam alia a suo sed quod omnes habeant comple-
2tam dispositionem naturalem in nullo impeditam a suo proprio actu et isto modo loquitur augustinus 15 de trinitate c. 68 ubi dicit quod memoria
3intellegentia et voluntas in via aliquando sunt inaequales quia videmus in aliquo maiorem memoriam quam intelligentiam in aliquo econtra
4et in aliquo duo haec amoris magnitudine superari sed in patria erunt aequales quando erunt ab omni languore sanatae haec ipsae
5et vult dicere quod mens humana quae est sua memoria et intelligentia et voluntas respectu actus memoriae scilicet ad conservandum species
6in aliquo viatore est magis tenax et facilioris receptionis et minus impedita quam ad actualiter subtiliter intelligendum in alio
7econverso et in alio magis prona et minus impedita ad amandum quam ad conservandum vel subtiliter intelligendum sed in patria erunt
8aequales et ab omni languore sanatae id est in nullo erit mens impedita ibi ab aliquo istorum actuum sed erit incompleta dispositione
9naturali unde augustinus secundum istum modum loquens 10 de trinitate c. 26 dicit quod in hiis(his) tribus scilicet memoria intelligentia et voluntate solent
10inspici ingenia parvulorum cuius praeferunt indolem quanto enim tenacius et facilius puer meminit quanto actus
11intelligit et studet ardentius tanto est laudabilioris ingenii ubi satis patet quod cooperat ista penes facilitatem et
12difficultatem quantum ad actus suos et hoc accidit eis ex dispositione corporis certum est et virtutibus sensitivis secundum earum dis-
13positionem in bonitate comprehensionis et debilitatem

165 Et secundum hoc et bene respondet doctor iste ad dubium praenotatum quod loquendo
14de partibus secundum imaginationem quae sunt memoria intelligentia et voluntas et de aequalitate primo modo dicta scilicet quae attenditur penes
15obiecta sic partes imaginis sunt semper aequales tam in via quam in patria sed loquendo de aequalitate secundo modo non oportet quod sint actu
16aequales in via sed sic in patria aequantur sicut probatum est auctoritatibus augustini tam de aequalitate patriae quam de inaequalitate viae
17in secundo sensu 'aequalitatis'

166 Tertio modo possunt intelligi sic esse aequales ratione actuum quod respectu eiusdem obiecti habeant actus aeque inten-
18sos et de isto sensu est speciale dubium et videtur quod sic quia dicit magister libro 2 d. 9 c. 4 tantum ut teradit au-
19ctoritas quisque ibi cognoscit quantum diligit Sed respondetur quod non immo quod hoc est impossibile quantum potest rationaliter videri et quod magister
20et si qui aliqui hoc dicunt intelligunt quod ibi sic erit amor proportionalis cognitioni respectu dei quod qui plus ibi alio diliget deum clarius deum
21cognoscet et econverso et iste sensus seu expositio sufficit ad illud quod magister intendit probare videlicet quod seraphim plus cognoscat
22deum quam cherubim quia plus diligunt igitur plus cognoscunt

167 Et quod impossibile sit ibi amorem esse praecise aequalis intenssio(intentio)
23nis cum cognitione probatur per hoc quod caritas intendit actum dilectionis ita quod sit dilectio intensior quam foret ceter-
24is paribus remota caritate habituali sed actus dilectionis foret ibi amota caritate habituali ad minus ita fer-
25uens et intensus sicut cognitio vel visio quia voluntas ita intense ad minus potest diligere obiectum summe delectabile apprehensum
26quam intense apprehenditur quia solet etiam dici quod "amor intrat ubi cognitio foris stat"

168 Nec valet instare quod in patria
27tantum promovetur intellectus ad intensionem visionis per lumen gloriae quantum caritas promovet voluntatem ad intendendum actus suos
28ultra illud quod posset sine ea quia posita illa illuminatione adhuc amota caritate habituali esset amor ita intensus sicut
29cognitio quia semper ut praetactum est videtur quod voluntas possit tam fruenter amare sicut de facto intellectus intelligit obiectum summe
30delectabile igitur addita caritate voluntas intensius amat nisi forte quis dicat quod caritas non
31intendit actum amoris nec se habet active respectu istius

169 Secundo arguit doctor ille sic aliqua claritate cognitio-
32nis cognoscitur deus sit illa a et petrus etiam cognoscitur aliqua claritate cognitionis sit illa b a ad b est aliquo certa
33proportio sic quod dupla tunc duplato b et duplata bonitate petri erit duplatus amor respectu petri ut
34videtur igitur respectu istius erit tantus amor intensive ut videtur sicut respectu dei consequens non est dandum de beatis igitur amor
35respectu dei est intensior quam cognitio respectu dei igitur etc.

Contra

170 Sed primum motum potest impediri sic quia caritas viae id est quae
36adquiritur vel habetur a viatore in via est mensura beatitudinis conferendae tam cogitative quam fruitive et potest esse
37ut videtur quod tanta visio sibi correspondeat pro merito et causa clara quod voluntas non sufficeret sine caritate
38ad naturaliter ad causandum ista visione habita amorem aeque intensum in specie amoris fruitivi sicut ista visio est cla-
39ra et intensa in specie visionis et per consequens si habebit ex se quasi naturaliter amorem aequalis intensionis intensioni visio-
40nis requirit aliquod aliud promotum

171 Assumptum arguo sic ubi multae causae effectivae alterius rationis concurrunt et requi-
41runtur ad naturalem causationem effectus alicuius duplatio alterius earumdem sine alia non sufficit ut videtur ad
42duplationem effectus licet sufficiat ad notabilem eius melior actionem igitur cum sola dei visio non
43efficiat ibi inter causas creatas beatificam dei finitorum sed ipsa voluntas sicut causa creata principalior cum ista visione
44licet dupletur visio huius quia tamen manet praecise eadem voluntas et eiusdem virtutis et non duplatae non sequitur quod
45duplabitur fruitio igitur ad hoc quod dupletur fruitio ad duplationem visionis per naturalem actionem voluntatis oportet
46eius activitatem promoveri per caritatem vel aliquodud principium promotum in tali proportione ut ad hoc sufficiat
47et sic excluditur prima huius ratio manifeste

responsio ad primum

172 et cum arguitur quod voluntas semper potest aeque ferventer diligere id est aeque intense obiectum summe
48delectabile et placibile diligere sicut intellectus istud intelligit etiam amota caritate istud negandum est haec tamen concedendum est
49quod ita intensum amorem posset causare voluntas respectu summae delectabilis visi sicut esset visio ista
50intensa quae imaginaretur causari mere naturaliter ex natura obiecti et potentiae intellectivae secundum imaginationem falsam prae praehabitam
51quae imaginaretur deum agere mere naturaliter quicquid ageret et ita de aliis amabilibus et placibilibus V113v
1causatis naturaliter cum intellectu vel sensu suarum visionum de ista tamen visione quae beatifica est quae non est talis sed excellentioris
2lentius forte specie quam talis esse imaginaretur quae et voluntariae et non naturaliter est causabilis ab obiecto credibile est mihi
3quod in multis beatis sit talis clarior visio et intensior quam esset intensio amoris quae tamen ista visione sive
4promotivo sufficeret voluntas ad causandum

173 exemplum huius qui velim dicere ecce brutum animal vel homo videt rem
5multum placibilem visione naturaliter causata vel causabili a tali re placibili et potentia cognitiva bene volo quod
6appetitus correspondens tali potentiae cogitativae potest si nihil obstet obiectum sicillud sibi naturaliter conveniens et placibile seu delecta-
7bile ita fruenter diligere vel appetere quam intense apprehenditur dico tamen iuxta rationem praefatampraefatam quod si deus
8duplaret huius apprehensionem ultra intensionem quam posset quam natura talis potentiae cogitativae virtute sui et obiecti
9sic praesentis appetitus iste idem manens non sufficeret sine alio promotivo duplare appetitum seu amorem
10priorem cum ista duplata cognitione quia totalis causa non est duplata sed solum pars eius minus principalis causa autem quare
11potuerunt aequari in primis naturaliter causabilibus est quod ita fecunda et potens est talis natura respectu amoris a se causandi
12sicut respectu cognitionis a se causandae respectu eiusdem obiecti quamdiu promotiva hinc inde fuerunt paria sed cum duplatur
13actus non ex natura potentiae et obiecti sed a causa voluntariae vel tali modo receditur a proportione aequalitatis huiusmodi nisi aliud ad-
14iuvet sicut credo

responsio ad secundum

174 Ex eodem patet planissime Ad secundum dato enim quod dupletur visio petri et etiam eius boni-
15tas dummodo non duplicetur activitas propria voluntatis sit duplatio clarius videntis eum non sequitur quod dupla-
16bitur dilectio erga petrum quia ut prius duplatio partis causae non infert duplationem effectus naturaliter consequenter ex
17causa collecta vel collectione causarum ex illa et alia vel aliis cum causis

175 Aliter etiam dici potest ex eodem primo respondendi
18quod licet duplaretur bonitas petri vel caperetur bonum aliud duplatum petro quod obiceretur eidem intellectivi cui primo
19obiciatur petrus non sequeretur ceteris permanentibus sicut ante duplex visio dupli boni quia licet dupletur obiectum et per
20consequens activitas obiectiva non tamen duplatur alia principior visionis causa scilicet intellectus datus et tamen a cognoscentis et cognito
21pariter notitia sicut supra igitur non oportebit visionem duplari cuius oppositum imaginatur argumentum si ad formam debi-
22tam deducatur qualiter autem sit de facto utrum videlicet amor et visio beatifica sint aequaliter intensi hic in sua
23specie et hic in sua est quaestio facti et non est nobis scibile in via peregrinantibus nisi fuerit a deo vel aliter
24revelatum

Responsio Fitzralph ad rationes principales

176 Ad primum argumentum istius dubii augustinus loquendo ibi de aequalitate secundo modo dicta in positione et isto modo verum
25est quod non sunt partes illae imaginis aequales in viatoribus communiter quando ut saepius una pars sic loquendo est in viatore
26magis impedita quam alia

177 Ad secundum respondet Fitzralph cum accipitur quod tunc intellectus intelligeret quicquid memoria memineret
27dico inquit quod intelligere est duobus modis scilicet in actu et habitu et secundo modo ibi loquitur augustinus et cum accipitur quod sic
28intelligere non est tantumnisi meminere dicendo inquit quod hoc est verum sed tamen secundum aliam rationem dicitur intelligere et secundum aliam meminere dicitur nisienim meminere quatenus est cognitio
29conservata et dicitur intelligere quatenus absolute est habitus cogitativus quae rationes diversae sunt sicut intellectus et memoria unde
30bene probatur per idem medium quod memoria et intelligentia sunt aequales quoad obiecta

178

179 Ad tertium patet quod memoria intelligentia et
31voluntas in eadem mente non sunt aequales proprietas sicud nec sunt partes mentis sed sunt aequales per modum dictum in positione
32scilicet quo ad obiecta et secundo modo similiter et auctoritas Hillary solum probat quod non proprie distinguuntur aequales quia non realiter distinguuntur
33et hoc est verum

180 Ad quartum respondet Fitzralph quod amor est in patria intensior propter causam superius improbatam sed
34patuit quod illud medium non necessitat illud ponere sed argumentum tangit unum dubium facti ubi posset esse sic et aliter
35et ideo qualiter sit de facto nobis totaliter est incertum

181 Ad quintum respondet Fitzralph quod augustinus dicens quod quando amor
36erit perfectus tunc mens amat se quantum est intelligit quod amat se quantum ipsa est a se tunc amanda a sesed deus multo magis amat eam quam ipsa sit amanda a se
37ideo non sequitur ad intellectum augustini quod ipsa tamen amet se quantum deus amat ipsum

182 sed haec responsio est glossa ob-
38scurior textu vel potius obscuratio textus clari cuius causa non est alia nisi quia conatur vitare unum
39verum conclusio enim deducta per illud quintum argumentum est ad intellectum Augustini vera ad litteram sicut sonat sicut enim nos actu
40finito deum diligimus infinite ad intellectum saepe datum quia scilicet praeponimus eum in amore vel per amorem infinitis a-
41mabilibus si darentur illa econtrario non est negandum quin deus suo amore infinito in finite diligat petrum vel men-
42tem de qua loquimur et appretiatur eam quantum est et quantum valet valore naturali et gratuito et non ultra et secundum istum va-
43lorem praeparat vel confert sibi bonum et isto modo loquendo plus diligit petrum quam linum secundum istum excessum secundum quaestionem
44plus valet petrus et plus meruit eodem modo loquendo mens ipsa iam beata licet infinite infinitorum appretiationis passive
45et ita loquar diligat deum et in infinitum plus gaudium et omne bonum illi possibile optet deo quam sibi vel in infinitum sic loquendo plus complacet in eo quod deus habet gaudium seu gaudet gaudio sibi proportionali quam faciat in gaudio quod ipsa optimum
46quam sibi cum ipsa praecise diliget se ipsam quantum ipsa valet appretiative et praecise ad tantum bonum
47quantum ipsa meruit et minus seipsam quam animam christi vel beatae virginis isto modo quia isto modo unumquodque diligit
48et appretiatur secundum gradum sui valoris et secundum hoc optat sibi proportionaliter quantum bonum ipsa meruit optinere

Responsio Wodeham

183 sic igitur concedenda est conclusio quod sic loquendo mens quando amor sumus
49erit perfectus ipsa tantum amat se quantum est et deus ipsam etiam ipsum tantum quantum ipsa est et ideo ipsa seipsam V114r
1quantum deus ipsam quia neuter nisi quantum valet licet deus diligat ipsam in infinitum plus quam ipsa seipsam secundum magnitudinem perfec-
2tionis ipsius dilectionis quia deus quicquid amat amat infinite infiniteinfinitae amoris et creatura nihil diligit nec deum nec creaturam
3nisi finite finitefinitae amoris

184 Ad sextum dicendum quod mente aeque clare cognoscere deum et alia potest dupliciter intelligi vel quod aeque
4proportionate et aeque comprehensive et dixi alias quod isto modo in infinitum minus perfecte et minus clare deum quam seipsam vel
5aliam creaturam visam a se et hoc quamvis visione multo intensiore videatur deus quam aliquid aliud alio modo potest intelligi
6quod aeque clare cognoscat deum et alia quia cognitione aeque intensa in sua specie diligit deum sicut facit creaturam vel aliud
7ibi visum vel quam intense diligit aliud in specie visionis congrua creaturae et dico quod non est sic quia deum videt visione
8suam capacitatem in specie visionis in qua deum videt replente nihil autem aliud ita intense ibi videt per cognitionem in genere
9proprio quia talis non videt nisi visione quam ipsa cum obiecto causare naturaliter sufficiunt ibi et ista multum deficit a tanta secundum inten-
10sionem quanta cum ista quae habetur respectu dei cuius probatio plana est quia si imaginetur(imaginetur) duplari entitas creaturae da-
11tae ipsa cum eodem intellectu sufficeret ad causandum cognitionem eiusdem speciei priori intensiorem licet non duplo inten-
12dere quia altera causa puta obiectum est activius quam primo datum totale tamen principium non duplatur

185 Dicendum est igitur
13quod nihil aliud a deo potest cognosci in genere proprio ita clare id est ita intense in specie cognitionis sibi congrue videri seu cognosci
14a creatura sicut cognoscitur ab ea deus et hoc cognitione in gradu naturaliter ab ipsa causabili et obiecto et propter hoc argumentum imaginatur unum
15falsum super quo fundatur scilicet quod mens ita clare ibi ad sicut deum dices licet nihil aliud possit mentem
16replere sui cognitione naturaliter ab ipso et mente cui obicitur causabili tamen deus poterit istius speciei cognitione
17ipsam replere quo posito stat argumentum quod vel partes imaginis non erunt respectu illius creaturae aequales secundum intensionem vel
18quod mens isto casu posito tantum diliget aliud sicut dictum Et est dicendum quod neutrorum sequitur quantum ad sensum praesentem loquendo
19in quo ly 'tantum' et 'quantum' debet notare aequalitatem intensionis actus hinc inde nam si deus in ea duplaret
20respectu a creaturae cognitionem maximam naturalem ab ea et a tali obiecto causabilem et relinqueret eam sibi ipsi respectu amoris causan-
21di respectu creaturae eiusdem amabilis rationaliter placibilis ipsa non diligeret eam ita intense sicut cognosceret quia ibi non teruit nisi
22altera de causis et minus etiam principalis respectu amoris causandi sicut superius est notandum Alia autem pars consequentis illati vera esset si deo placeret amorem duplare
23ibi proportionalem cognitionem quam per causam duplaret certe hoc non esset impossibile et si in facto poneretur tunc mens ista
24tantum diligeret creaturam sicut deum si ly 'tantum' et ly 'sicut' notent aequalitatem intensionis alio tamen modo isto
25casu posito loquendo infinite plus diligeret mens ipsa deum quam creaturam istam qua tamen aeque intenso actu
26diligeret quanto deum ut iam praedeclaratum est

186 ad ultimum respondetur quod peccatum si sit aliquid in mundo
27est volitum a beato sicut et a deo tamen nec deus nec beatus vult illud esse peccatum sed credo quod argumentum non cogat
28nec necessitet illud concedere immo credo quod multa velint beati quae numquam fient quia caritatem magnam habent
29erga viatores quos optant saltem salvari et orant pro eorum salute sibi devotorum quae ad hoc possibilis est quorum tamen plurium dampabuntur et hoc supposito sicut possibile est quod non
30revelet eis qui erit finaliter de tali pro quo orat

187 Item in legenda beati iohannis evangelistae habetur "vidi angelos
31viros flentes"
igitur illi angelis displacuit ruina istorum iuvenum

188 Item in evangelio "magnum gaudium
32est angelis in caelo super uno peccatore"
etc. credo quod tales displicentiae quae procedunt ex caritate ad proximos via-
33tores non repugnent eorum statui beatifico nec credo quod omnia fient circa alios quae fieri optant circa alios sed circa se concedo quod quicquid optant sibi ipsis optinent et si
34velint non circumstari de ruina suorum devotorum non circumstabuntur sicut visibile est quod omnis eis circumstantia
35sit adempta et si vellent quod eis non displiceret ruina talium non displiceret eis

189 et tunc ad alius de actu peccati bene credo quod vellent illum non esse in aliquo eis devotode vo-
36to
nec aestimo quod tenentur in omni volito conformari deo nec credo eos consequi in omnibus quicquid vellent citra
37saltem diem iudicii quia animae beatae appetunt secundum augustinum ibi uniri suis corporibus in tantum ut sint
38propter hoc minus beati quam post erunt quia hic non distentio qualiter debent intelligi consequenter tamen quicquid volunt de
39hiis(his) in quibus aequaliter sunt beati quia non possunt desiderare nisi quod ratio secundum legem divinae iustitiae dictat eos licite
40posse velleposse velle vel ??? hoc igitur eis deus liberaliter conferre voluerit ut quod dum in via viverent meruerunt

ad rationes principales

190 Ad primum argumentum principale quaestionis "si servasset in se bonum" etc. dicendum quod imago dei sumitur uno
41modo pro substantia mentis creaturae quae semper dum est est memoria intelligentia et voluntas et illud bonum non perdidit homo quoad substantiam
42per peccatum licet perdiderit efficientiam bene operandi ex impedimentis quae incurrit et haec sit sua in naturalibus
43vulneratio Alio modo pro ista substantia cum actibus cognitionis et dilectionis dei et actus istos perdidit in
44qua licet forte creatus fuit vel in quales poterat in statu innocentiae et semper si non delinquerent potuissent nunc autem pro statu naturae lapsae in tales actus non potest et maxime non tunc cum
45servit peccatis et a dei notitia et amore distrahitur et advertitur ad terrena

191 Ad secundum patet per idem

192 Ad tertium concedendum
46est quod tam mens est imago dei quam homo secundum mentem quia mens seu anima rationalis est nobilius inter partes hominis
47et cum quaeritur utrum homo magis vel anima sit imago dei respondet unus doctor Fitzralph quod mens et cum arguitur quod non quia homo est nobilius ens
48et per consequens deo similius per antecedensanselmum et per consequens magis imago

193 Respondet quod homo est ens nobilius extensive sed mens intensive
49et secundo modo loquitur anselmus quia tamen istud non apparet esse verum cum nobilitas mentis sit essentialis pars humanae nobilitatis
50et per consequens homo sit aeque nobilis vel nobilius mente sua Ideo potest dici quod sicut homo ita perfecte intelligit sicut anima sua et V114v
1neque perfectius neque imperfectius neque magis neque minus licet non aeque primo ita est homo imago dei neque magis neque minus quam
2humana mens secundum perfectionem licet mens primo et principalius quam homo quia homo non est dei imago ut nunc loquimur nisi secundum mentem
3suam et unumquodque propter quod et illud magis etc.

194 Ad quartam ait ratione substantiae suae aut ratione actuum respondetur et bene quod
4magis ratione essentiae suae quia ipsa substantia mentis etest imago dei actus autem non sunt imago dei sed tantum ipsa mens
5in comparatione ad actus quos potest secundum ordinem supra tactum quia scilicet potest deum per actus suos capere ideo maius et
6expressius est mens ipsa imago dei cum actualiter habet actus huius quam cum non habet unum per oppositum potest una vice
7unus perfecte dicit imago quam alias quia magis ductam in notitiam trinitatis quoad personarum distinctionem et ordinem personarum prius
8habitualiter fide vel revelatione cogitatum non est enim ut supra tactum est de ratione imaginis vel vestigii ducere in primam
9notitiam istius cuius est

195 ad rationes contra in argumento factas patet supra quia non est ibi secundum magistrum tanta similitudo quin maior
10sit dissimilitudo

196 Ad quintum respondetur et bene quod quoad aliquid cognitio eius est nata abducere et quo ad aliquid est nata
11est iuvare ad cognitionem perfectam trinitatis quantum enim ad hoc quod in deo sit alia trinitas ex hoc quia meminit et intelligit et a-
12mat iuvat et etiam quantum ad hoc ut cognoscatur distinctius modus emanationis filii a patre et spiritu sancto ab utraque quia similes emanationes inveniuntur in actu intellectus et in actu voluntatis sicut augustinus declarat 5 de trinitate c. 15 in fine sed quantum ad
13hoc abducit ut sciatur scilicet an pater et filius et spiritus sanctus sint distincti quod cum hoc sint unum ens se ipsum abducit in quam
14nisi quia fides firmus facit adhaerere quia sit sicut quam argumentum a simili in mente ad contrarium faciat adhaerere illi colori fides igitur excludit istam
15abductionem et hoc facto magis iuvat cognitio mentis etc.

197 Ad sextum quod immortaliter insita est etc. responsum est
16supra in solvendo rationes primi dubii

Apparatus Fontium

  • a -- 1 Corinthians 13:13

Apparatus Criticus

    Citation

    Adam Wodeham, Ordinatio, Liber I, Distinctio 3, Distinctio 3, Quaestio Unica, Secundus articulus, Tertium Dubium, Ad rationes principales, Ad secundam rationem, Paragraph b1d3qun-sspfse (http://scta.info/resource/b1d3qun-sspfse )

    Vatican, Vat. lat. 955, 111r (http://scta.info/resource/b1d3qun-sspfse/vatlat955)

    Transcription Resource: http://scta.info/resource/b1d3qun-sspfse/vatlat955/transcription
    Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/b1d3qun-sspfse/vatlat955/transcription

    View Explanation of Citation Practices