Quaestio 5

By John Mair

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

jMqv4a-d1e483

Sources: B: Badius 1516

Quaestio 5

An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

1 B90va
1TErtio intendo inqui
2rere an consuetudo patriae suf
3ficiat pro obseruatione tam
4ieiunii quaedragesimalis, quam cu-
5iuscunque alterius ieiunii. & gratia
6illius obiter attingere cona-
7Qbor: quam vim legis consue-
8ti tudo in communi habeat.
9Et vt materiam consuetudinis aggrediar: Argui-
10tur probando quod non peccat quis non seruando
11leiunium ecclesiae: vbi ieiunium consuetudine est
12abrogatum. & sic argumentor. Galli solum ieiu
13nant apostolorum profesta quae glossa numerat
14in cap. Consilium. de obseruatione ieiuni. his ver
15siculis compraehensa. Petrus & Andreas Paulus
16cum Simone ludas Vt ieiunemus nos admonet
17atque Mathaeus. & tamen Innocentius tertius dicit
18quod omnium apostolorum vigiliae habent ieiunia
19in cap. praefato, praeter vigilias Philippi & Iacobi
20quae incidunt inter pentecosten & pascha: quo te-
21pore nullum est ieiunium necessitatis. lxxvi. distin.
22s. Non autem. nisi in vigilia pentecostes ex consue-
23tudinem. & praeter vigiliam Ioannis euangelistae,
24quia occurrit inter festa natalia. & tamen non est
25dicendum quod Galli in hoc peccent: cum non dicatur
26eis: & hoc iandiu obseruauerint. Respondetur. con
27suetudo Gallos excusat ne peccent.

2 ⁋ Sed con-
28tra hoc arguitur. primi Galli haec ieiunia frangen
29tes non peccabant: & tamen tunc non erat consue
30tudo: ergo non sola consuetudine deobligantur Galli
31a ieiunio istorum apostolorum. Probatur maior: quia
32dato opposito sequitur quod Gallorum patres comede
33runt vuam acerbam: & filiorum dentes non obstu-
34puerunt. & sic per consequens ex patrum nequitia lu-
35crum consequaerenter. Praeterea ex multis malis non red
36ditur vnum bonum. ergo ex multis actibus fra-
37ctiuis ieiunii culpabiliter, num quam dabitur fractio ie-
38iunti inculpabilis.

3 ⁋ Respondetur negando ma
39iorem. & ad probationem concedo quod successu tem
40porum filii non peccabant. Ad secundu concedo quod
41malorum congeries est malum: sed post multa mai
42la tandem succedit bonum. sicut post multam plu-
43uiam succedit serena dies. Primi enim contraue
44nientes praecepto scito tali peccarunt: pari forma
45& secundo anno sequenti: & sic consequenter quo
46usque consuetudo fuit introducta more praescri-
47ptionis. sicut toto denario annorum detinere alie
48num est peccatum: & in fine illius decennii non
49est alienum: saltem cum possessione bonae fidei
50nisi teneatur more legum Caesarearum quod posses
51sor malae fidei praescribit. Habes analogiam. In
52aliquibus autem non est opus tanta mora: vt pa-
53tet in beneficiorum collationibus. & casus est ex-
54pressus in cap. Cum olim. de causa possessi. & pro- B90vb
55rie. Sed contra istud arguitur. Cum Sortes gal
56us adultus primo anno fregit ieiunium: ille primus
57actus genuit malum habitum: iterum actus secundus ma
58lus genuit similem habitum malum, priorem inten
59dentem. & sic tandem habebis quod ex decem actibus
60malis generabitur habitus malus qui inclinabit in
61fractionem ieiunii. xi. anni. & illa fractio est bona per
62te: & per consequens habitus malus & vitiosus inclinabit
63in actus bonos & laudabiles. Quia fractio in. xi. anno
64sit vel esse possit laudabilis: non est opus suadere.
65quod habitus ille est malus, clarum est, quia semper ex acti
66pus malis habitum vllum generantibus malus ha-
67bitus generatur. Et vlterius actus. xi. anni erit bonus pari
68ter & duodecimi: ergo generabit habitum bonu, quam
69quidem habitus bonus intendit priorem malum. & be ponas
70eos differre in specie moris vel malitiae: sunt tamen eius
71dem speciei specialissimae entitatiue: quod ad intensionem
72formae sufficit: cum sint in eodem subiecto primo. sed quia
73horum argumentorum solutiones ex tertio depen
74dent: & illic ad ea respondemus, transeo.

4
75⁋ Contra instud arguitur. hic popu
76us demonstrando Gallos est subiectus pontifici: & il-
77le popisltls, demonstrando Britannos. ergo consuetudo
78gallorum non potest praescribere contra iegem pontificiam.
79& eodem modo nec consuetudo Britannorum. Prae
80terea. consuetudo non plus roboris habet quam lex.
81modo quando lex superioris & inferioris contradi-
82cunt / seruanda est lex superioris, quod declarat Au
83gustinus de proconsule & imperatore. & recitat
84Magister in fine Secundi sententiarum. ergo si gal-
85 i praecipiant vnum: & pontifex aliud, paredum e pon
86tifici: vbi non oblique praecipit: quemamodum est hic. &
87consuetudo Gallorum non plus valet, quam lex eorum
88ergo Gallorum consuetudo pontificiam legem enerua-
89re nequit. Forte dicis, consensus pontificis tollit le-
90gem eius: cum toleret Gallos non ieiunare haec
91profesta. modo qui tacet consentire videtur. Con-
92ra hoc arguitur. Pontifex Leo Decimus forte ne
93scit consuetudinem hanc. Notum est enim quod mul
94tae sunt consuetudines inter Christianos leges po
95tificum abrogantes, quae Leonem Decimum fu
96giunt. Et istud expresse patet per Bonifacium
97Octauum cap. i. de constitutio. libro sexto. vbi sic
98dicit. Licet Romanus pontifex qui iura omnia in scrinio
99pectoris sui censetur habere, constitutionem condendo
100posteriorem: priorem (quamuis de ipsa mentionem non
101faciat) reuocare noscatur: quia tamen locorum & perso-
102narum singularum consuetudines & statuta, cum
103sint facti & in facto consistant, potest probabiliter igno
104rare, ipsis (dum tamen sunt rationabiliora) per con
105stitutionem a se nouiter editam (nisi expresse ca
106ueatur in ipsa) non intelligitur in aliquo derogare

5
107⁋ Propterea aliter dico: quod non requiritur consen-
108sus pontificis ad hoc vt legem pontificiam abro- B91ra
1get consuetudo: consensus inquam expressus &
2in particulari super illo casu: sed sufficit virtualis
3Scit enim Romanus pontifex quod vnusquisque
4in suo sensu abundat. Ad Romanos. xiiii. & hoc
5in positiuis humanis. Quod enim vni regioni es
6vtile: alteri est inutile. Et istud patet. Cum quaesi-
7tum est ab Alexandro Tertio de celebratione fe
8sti trinitatis: respondit: vt patet in cap. Quonia
9de feriis. S. vltimo, his verbis. Praeterea festiuitas
10sanctae trinitatis secundum consuetudinem diuei
11sarum regionum a quibusdam consueuit in octa
12uis pentecostes: ab aliis in dominica prima ante
13aduentum domini celebrari. Ecclesia siquidem Ro-
14mana in vsu non habet quod in aliquo tempore hu
15iusmodi celebret specialiter festiuitatem: cum sir
16gulis diebus gloria patri & filio & spiritui sanct-
17& caetera similia dicantur ad laudem pertinentia
18trinitatis. Vides quod hic Romanus pontifex dicit
19locorum consuetudines esse seruandas: nec op
20esse habere oculum ad consuetudinem Roma-
21nam. Et Hieronymus ad Lucianum. Illud breui
22ter te admonendum puto: traditiones ecclessast
23cas praesertim quae fidei non officiant, ita obser-
24uandas vt a maioribus traditae sunt: nec aliquo-
25rum consuetudinem aliorum contrario more sub
26uerti. Nam diuturni mores consensu vtentium
27approbati legem imitantur. institutis de iure na-
28turali gentium & ciuili. s. Ex non scripto. Haec leg
29interpretatur, & est optima legum interpres. hoc es
30traditionum humanatum robur dat: abrogat: vel
31derogat. Nam quod vno tempore expedit, alio
32tempore non conducit. quod patet exemplo. lu
33niores enim doctores theologi Parisiis primi deli-
34berauerunt ante seniores vt Lyranus ait. Exodi
35xxiii. nunc autem seniores primo deliberant.

6
36⁋ Ex isto infertur quod consuetudo veniens post
37legem, eam e medio tollit.

7 ⁋ Secundo sequitur quod
38lex veniens post consuetudinem, eam euertit. Si
39enim iam maximus pontifex praeciperet gallis
40leiunare apostolorum profesta: iam eorum con-
41suetudo esset e medio sublata. Et patet ratione. Lex
42posterior praecedentem tollit: & testamentum sequens
43praecedens dirimit. sic rescriptum posterius rescriptum
44prius euertit: potissimum si est mentio de priore in
45legibus autem non est opus mentione: quia cum maio
46re libramine et maturitate promulgatur lex quam conceda
47tur rescriptum. & consuetudo non plus roboris ha-
48bet quam lex. igitur. Patet aliter hoc idem. quia nisi sic: Bo
49hemi communicantes sub vtraque specie essent ex-
50cusati, dicentes se velle seruare suas consuetudi-
51nes: quamuis Romanus pontifex praecipiat oppos
52tum, & concilium Constantiense.

8 ⁋ Tertia pro-
53positio. sequens consuetudo particularis vnius
54loci tollit consuetudinem praecedentem in eoden
55loco: non autem in altero. Prior pars patet. lex se B91rb
56quens tollit praecedentem. igitur. Secunda pars
57patet: quia vnus locus non tenetur seruare con-
58suetudinem alterius. quod declaro exemplariter
59Galli non tenentur ieiunare totiens quotiens Bri-
60tanni. Omnia enim praecipua festa nostrae domi
61nae ieiunant Britanni: licet lex praecipiat ieiunare
62solum profestum assunptionis. econuerso pin-
63guiorem collationem Britanni in quadragesima
64faciunt quam Galli. & consuetudo interprtatur quo-
65modo ieiunium quadragesimale sit seruandum
66supposito quod sit de iure humano, vt in quaestione
67secunda huius materiae diximus. Nonne vides, in
68Francia quod in diebus sabbatinis: inter festum na-
69talis Christi & purificationis, Galli vescuntur carni
70bus: nec oportet respicere ad causam nostrae dominae: qua
71ante purificationem non egrediebatur, siue passa sit
72morbum siue non, quia pars negatiua estnota: sed sufficit
73consuetudo: a quocumque habuerit initium. Patet aliter
74Cathalanenses in omnibus diebus sabbatinis extra qua
75dragesimam vescuntur aliquibus carnibus: non autem Bri-
76tanni vel Galli, & consuetudo sufficit ad excusam
77dos Cathalanenses.

9 ⁋ Quarto sequitur. si aliquis ca
78nonista diceret Gallos peccare eo quod non ieiunant
79apostolorum profesta, ostendendo eis icap. Conci
80lium. ipsi non est parendum nec aliis. sed merito explo
81dendi sunt. Probatur. nullus tenetur relinquare laudabi
82lem consuetudinem pro assertione viri legem abrogatam al
83legantis. Ex isto patet concludendo quod consuetudo
84no est paruae auctoritatis. Consuetudo enim est altera
85natura. secundo metaphy. Alicui in iuuentute potest
86adhiberi paulati parum veneni: sic vt fiat ei natu-
87rale venenum comedere: nec grande venenum in fine
88erit illi toxicum. nimirum ergo quod consuetudo more le
89gis sit obligatoria.

10
90⁋ Sed contra ista arguitur. Aliqua
91consuetudo non obligat sub poena peccati. ergo male
92dictum est. Anices patet de non comedentibus carnes in quai
93ta feria in Scontia Britanna: quia passim illic abstinet
94ab esu carnium.

11 ⁋ Responsio: consequentia est nulla: quia non
95diximus quamlibet consuetudinem esse obligatoriam: sed
96aliqua est obligatoria, & aliqua consultoria: vt nu-
97prime de legibus diximus. Aliqui enim prudentes come
98dentes carnes in quarta feria non reputant se peccare.
99vnde pro consuetudine semper habeatur oculus ad adultos
100& prudentes: & ad maiore partem popistoli: non autem ad foe-
101minas & puerulos, & ad minorem partem.

12 ⁋ Secundo
102arguitur. Cathalanus in Gallia non potest vesci
103carnibus: & tamen est consuetudo suae regionis: igitur
104solutio nulla. Hic respondet Paludensis quod seruanda est
105consuetudo propriae regionis. sed dico illud esse falsum. Ser-
106uabis consuetudinem regionis ad quam vadis. sic enim
107respondet Amb. Augustinu sciscitanti an Monica maitr sua
108debebat ieiunare sabbatum. & recitatur. xii. distinct.
109c. Illa. vbi sic dicit Auustinu scribens ad lanuarium: B91va
1Mater mea Mediolanum me sequuta inuenit eccle-
2siam sabbato non ieiunantem: coeperat fluctuare
3quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatis
4simae memoriae Ambrosium episcopum. At il-
5le ait. Cum Romam venio: sabbatum ieiuno: cum
6Mediolani sum, non ieiuno. Sic & tu ad quamcumque
7forte ecclesiam veneris, eius morem serua: si cuiag
8non vis esse scandalo nec quenquam tibi. Hoc cum
9matri renunciassem, libenter amplexa est. Volebat
10ergo Ambrosius dicere quod Romae ieiunabat sab
11batum: & tamen illic non traxit moram, sed Me
12diolani in suo episcopatu. Dico ergo quod Catha
13lanus Parisiis non debet contrauenire mori galli
14co. Et si peregrinus fuerit, seruabit sententiam isto
15rum carminum. Si fueris Romae Romano viuito
16more: Si fueris alibi viuito more loci. Et per con
17sequens nati apud septentrionales vt German
18& Britanni, licet longiorem comam in sua patria nu-
19trire possint quam meridionales: non tamen cum apud
20meridionales dant operam literis. tunc enim eorum
21quibus conuiuitur sequenda est consuetudo. Sic
22graecus inter latinos in pane aximo consecrabit
23& vxori suae reddet occulte debitum. Non enim
24est ius humanum sed diuinum: quod debet sine scaun
25dalo latinorum implere. Celebrantes tamen secun
26dum consuetudinem regionis suae in aliena sunt
27excusandi: quoniam in eadem vrbe sunt crebro
28varii ritus celebrandi, nec conducit addiscere non
29uum vsum. Neque respiciendum est ad locum par-
30uum vt ad Carthusiam & ad similia. Non enim
31quaero casus qui raro contingunt. vt si Sortes fue
32rit inter Aethiopes & alios infdeles, an posset ser-
33uare consuetudines eorum.

13 ⁋ Tertio arguitur. Ali
34quam humanam legem consuetudo non tollit:
35ergo nullam tollit. Antecedens patet in capi. Ci
36venerabilis. de consuetudinem. vbi dicitur. Cum ingi
37tur haec non tam consuetudo quam corruptela meri-
38to sit censenda, quae profecto sacris canonibus est
39inimica &c. ergo consuetudo aliquam legem hu-
40manam non tollit: quod erat probandum. Hoc idem
41patet. in cap. Messana. de electione. in cap. Ad abd
42lendam. de filiis presbyte. & in cap. aqua. de consecra-
43tione eccle. vel alta.

14 ⁋ Respondetur, consuetudo
44contra ius naturae vel diuinum nulla est: sed coi
45ruptela: quemadmodum est in materiis illorum ca
46ritum, vt patet inspicienti. sed si fuerit aliqua lex
47humana & pure talis, consuetudo illam tollit vtro
48bique. Ex isto patet quando sit corruptela & quan
49do consuetudo. Primum semper sonat in vitium.
50& est contra legem humanam nondum adhuc prae
51scriptam, vel contra legem naturalem vel diuinam.
52Sed contra dicis. ponitur interdum in ipsa lege
53quod non abrogetur per contrariam consuetudinem. hoc totu est
54lex humana: & non potest abrogati per consuetudi
55nem. quod patet. alioquin frustra poneretur. Quia B91vb
56si concedas non posse abrogari, contra: est lex hu
57mana: ergo aliqua lex humana non potest tolli per
58consuetudinem in oppositum. Respondetur. talis
59lex est humana. & quamuis ipsa esset sublata per con
60suetudinem in oppositum: non superflue ponerei
61quia ostendit mentem legissatoris multum velle
62illam legem a subditis seruatum iri. Potest etiam
63apparenter dici quod lex illa non potest abrogari. quia se
64cum affert impedimentum inuolutum.

15 ⁋ Nunc
65vidimus quomodo vim legis approbata consue-
66tudo obtineat: & quod ipsa humanum praeceptum
67nunc abrogat: nunc interpretatur: & ex illo depre-
68hendi potest quomodo collationes sint faciendae
69in vespere ieiunii. vbi enim reputati prudentes vi
70ri comedunt parum panis vesperi in collatione,
71potes tantundem cum eis comedere. & ex illo conse
72quens est quod homo potest maiorem collationem
73in vna regione facere quam in alia. Aliquis etiam vsus
74comestionem specierum inter superiores admittit.
75Pauperes tamen vt opinor & inferioris conditio
76nis homines possunt specierum loco parum sumere
77panis: ne potus sine cibo assumptus obsit: quia
78naturam sic conseruat & gastrimargiae stimulum
79non excitat. Species enim sunt & rarae in multis lo
80cis & carae: quia omne rarum carum.
81Irca hanc quaestionem aliquas
82formabo dubitationes. Prima erit. ar
83istimulus gastrimargiae possit in nobis
84extingui. Hic respodet Martinus ma
85gister quod non. dicit tamen quod stimulus libidinis potest
86in nobis totaliter extingui. & id rationis affert, quod
87quanto diutius abstinemus ab vsu cibi: tanto ma
88gis stimulus gastrimargiae inualescit: & per oppo
89situm stimulus libidinis decrescit. lstud non iudico
90verum de stimulo libidinis. Aliqui enim diu abs
91tinuerunt a tetra libidine, qui occasione modica
92data in eam inciderunt: queadmodum btuns Augustgin
93dicit in quadam epistola quod aliqui de quibus non ma-
94gis dubitauit quam de Hieronymo, in hoc facinus cor-
95ruerunt. Probatur hoc idem auctoritate abbatis Abra
96hae. in secunda parte vitae patrum, in libello de dis
97cretione. Cum enim senex vnus diceret se extinxisi
98se fornicationem, dixit Abraham. Patres sancti
99alligant passiones & non extinguunt, ac si diceret
100Temperantia & bono habitu stimulus gastrimargit
101claudi potest: ne effrenis contra rationem insurgat
102extingui autem non potest. Collatione quinta patrum con
103morantium in Scythica eremo: probat Cassianui
104stimulum gastrimargiae in nobis non posse extin
105gui, per quedam sene qui dicebat quod pater suus re
106liquerat eum multis creditoribus deuinctum: & quo
107libs die satisfaciendo creditoribus omnibus, nisi vni satis
108fecit, quod perbelle senex exposuit de stimulo gastri
109margiae. & in collatione duodecima abbatis Chaeremo B92ra
1nis dicit. Quisquis igitur extractus a confabulatio-
2nibus ociosis & mortificatus ab omni ira ac sollicitu
3dine: curaque mundana: duobus tametnum paximatiis fue-
4rit quotidiana refectione contentus: & aquae satia
5tate subtracta: quietem somno trium aut quatuor ho
6rarum sperando in deo in sex mensibus, reperiret hoc
7possibile. Volebant dicere patres quod aliquis stimulus
8claudi potest. sed stimulus Gastrimargiae est natura
9lior quam stimulus libidinis: quia inclinat in comestio
10nem cibi vitae necessarii. Quantumcumque enim aquia
11la in altum volitet: necessarium est vt ad ima descen
12dat pro habendo cibo. Stimulus autem nihil aliud est quam
13appetitus sensitiuus naturaliter in sui obiecti pro-
14secutionem inclinans. respectu autem variorum obiecto
15rum vario modo impellit. & propter varias inclinatio-
16nes non refert si hos stimulos varios appellaueri-
17mus. sicut intellectus & voluntas ab Aristotele secundo
18de anima diuersae potentiae reputantur.

16
19⁋ Secundo dubitatur: an bruta gau
20deant aliquo alio sensu quam gustus & tactus. & ratio
21dubitandi est quia in prima quaestione de ieiunio
22diximus sobrietatem & abstinentiam esse circa sen-
23sum gustus & tactus: qui nobis communes sunt cum
24brutis. In illis igitur duobus solum sensibus videntur
25bruta voluptatem habere. & hoc expresse dicit Ari
26stoteles tertii Ethicorum decimo. Bruta non gau
27dent aliis sensibus a gustu & tactu nisi per acci-
28dens. hoc est per relationem ad sensum gustus &
29tactus. dicente ipso Aristotele. At neque caetera anima
30lia voluptatem nisi per accidens per hosce capiunt
31sensus. Neque enim odore leporum: sed esu gaudet ca
32nis. odor autem sensum ferit, neque voce bouis leo
33sed esu: per vocem autem scit illum esse propiquum, atque
34hoc ipso gaudere videtur.

17 ⁋ Sed contra hoc ar-
35guitur. aliquae aues gaudent cantu vt perdix quae
36ducitur ad rete aucupis in equo ficto, dulcedine
37cantus: secundum illud Alani. Fistula dulce canit vo
38lucrem dum decipit auceps. Idem patet de stumo,
39Philomela, & psittaco, & de cane leporario & aliis
40tanibus venaticis. nam cornu venatorio audito
41tripudiant & laetantur. Fortasse dici potest quod ma-
42gnus iste sonus, pruritum in corporibus canum
43& auium generat: gratia cuius exultant.

18 ⁋ Secundo
44arguitur. Pauo ex visu pennarum oblectamentum ca
45bit: & superbit: ergo non solo gustu & tactu vo-
46luptatem accipit. Sed forte dicis, non capit volupta
47tem in visu plumarum, quod patet, quia sic sic: tan
48tum voluptatis caperet in alterius pauonis plumis
49quantum in propriis, quod est falsum, sed laetitiam capit
50in habendis illis plumis tanquam propriis. Potest tamen
51dici quod propositio Aristotelis no est vtrobique vera.
52sed in multis brutis habet verum: & ita tenet Pe
53trus Ebonensis in commento penultimi problema
54tis vigesimae octauae particulae problematu Aristi B92rb
55Nos autem in nobis experimur oblectamentum cuili
56bet sensui inhaerere.

19 ⁋ Ecce stimulum gastrimar
57giae nunquam in nobis extinguibilem: qui tamen ad mo
58derationem deduci potest, quod diligentissime fa-
59cere curabis: quia sic tetram illam luem libidinis
60vitam viri maxime denigrantem facile domabis:
61quam si in chamo & freno alligatam habueris: nun
62qui funis a tua manu excidat. Cum vigilantia enim
63quantumcumque petulans fuerit, pessundare potes
64ne vnquam tibi dominetur.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      John Mair, In Quartum Sententiarum (Redactio B), Distinctio 15, Quaestio 5 (http://scta.info/resource/jMqv4a-d1e483 )

      Badius 1516, 90v-92r (http://scta.info/resource/jMqv4a-d1e483/cod-Bda113)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/jMqv4a-d1e483/cod-Bda113/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/jMqv4a-d1e483/cod-Bda113/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Quaestio 5 [Paris 1516] (Currrent Focus)