Quaestio 3

By Petrus Palude

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, Transcription Editor

Edition: 0.0.0-dev | June 17, 2023

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

khj78y-q38248

Quaestio 3

utrum in sacramento altaris sint accidentia sine subiecto

1
17QVAESTIO TERTIA.
18De modo, quo accidentia in hoc sacramento existum

2
19 Thom. 3. part. q. 77.

3
20QVAERITVR Tertio, vtrum
21in sacramento altaris sint accidentia si-
22ne subiecto? Et videtur, quod non: quia
23eucharistia est quoddam sacramentum, si-
24cut & alia: & alia supernaturalia
25sicut istud: sed in aliis non po-
26nunt accidentia sine subiecto. er-
27lgo nec in isto poni debent.

4
28 CONTRA, quia si essent in subiecto, aut in cor
29pore Christi, aut in substantia panis, aut in aere, sed non
30in corpore Christi: in quo sunt alia eiusdem rationis. Ite-
31rum nec est Christus ita paruus, sicut hostia, nec ita co-
32loratus. Nec in substantia panis, & vini, quae non manet.
33Nec in aere, quia est locus specierum, qui differt supposito,
34 & subiecto a locato. Et iterum sunt ibi aliae dimensiones
35eiusdem speciei.

5 Et si dicatur, quod Deus potest face
36re duo accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto non
37videtur: quia quaecumque sunt vnum subiecto, sunt vnum per acci-
38dens: sed sicut ipse non potest facere vnum per se ex duobus
39actibus, nisi vnum sit actu, & aliud in potentia: ita videt, quod
40nonpossit facere vnum per accidens ex duobus actibus
41aequalibus, nisi vnum sit potentialius, & aliud actualius:
42quod non est in his, quae non differunt specie nisi per ac-
43cidens, quando differunt gradu.

6 REsPONDEO,
44communis opinio omnium catholicorum est hic esse acciden
45tia fine subiecto. Circa hoc tamen est triplex modus dicendi.

7
46 PRIMVS, quod sunt hic naturaliter, nec proprie
47subsistunt, quia sunt in alio. Dicunt enim, quod sicut qua-
48litas remanet hic naturaliter: quia remanet suum immedia-
49tum subiectum, quod est quantitas: licet tollatur suum remo
50tum, quod est substantia, & sic ipsa qualitas non subsistit,
51sed inhaeret: sic etiam quantitas caret quidem suo subiecto
52remoto: quod est essentia substantiae, quae conuertit: sed
53habet suum subiectum proprium, & propinquum: quod esse sub
54stantiae, quo mediante inest substantiae: quia illud esse pos-
55sibile est remanere essentia non remanente, imo necesse est
56ipsum remanere considerato modo, quo desinit hic esse,

8
57 Et quidem, quod hoc sit possibile, patet: quia licet essen-
58tia sit prior ipso esse ex quo videtur, cum prius possit sepa-
59rari a posteriori, quod magis possit separari, & fieri essentia
60sine esse, quam econuerso: tamen considerando ex alia parte, q
61essentia se habet ad esse, sicut potentia ad actum, & sicut ma
62teria ad formam, quia actus minus dependet a potentia, quam
63econuerso: sicut Deus magis potest facere formam sine S147b
64materia, quam econuerso: imo illud potest, & istud non pont:
65sic videtur magis factibile esse sine essentia, quam econuer-
66so: sed Deus in incartione verbi fecit essentiam humani-
67tatis sine suo esse. ergo multo magis hic potest facere es-
68se substantiae panis sine essentia, vt sicut est ibi assumpta
69essentia, & manet: non autem esse & non manet: sic econ-
70uerso hic conuersa potest esse essentia, & non manet, &
71non conuersum esse manebit.

9 secundo, osten-
72dunt, quod non solum istud sit possibile, sed necesse, quia nihil
73creatum potest conuerti in increatum, sed vnum creatum po-
74test conuerti in aliud, quando communicant in materia, & in ge
75nere, aliter non: sicut accidens non conuertitur in substan
76tiam, nec in accidens alterius praedicamenti secundum com-
77munem opinionem: essentia autem panis cum essentia corpo-
78ris Christi conuenit in materia, & in genere. Vnde vna po-
79test cooerti in aliam etiam per naturam, si corpus esset mor-
80tale: sed esse panis non communicat in materia, nec in ge-
81nere cum esse corporis Christi substantiali: cum illud sit in-
82creatum diuinum, quod est suppositi diuini, cum in Christo
83non sit nisi vnum esse actualis existentiae substantialis. ergo
84impossibile est esse panis conuerti, & necesse est ipsum re-
85manere.

10 sed contra hanc opinionem arguitur
86primo, quod non necesse sit ipsum remanere: tum quia si non
87posset conuerti: potest tamen annihilari, vel potest corrum-
88pi cedendo in potentiam materiae: ita quod sicut humanitas
89potuit assumi non assumpto esse, sed manente in potentia
90materiae: sic essentia potest conuerti non conuerso esse, sed
91redacto in potentia essentiae. Item licet esse panis non pos-
92sit conuerti in esse increatum: potest tamen conuerti in essentiam
93creatam: quia quae communicat in materia, sunt adinuicem
94transmutabilia: dato quod non communicent in materia pro-
95pinqua, sed solum in remota: sicut elementum potest conuerti
96in animatum, & econuerso: esse autem panis, & esse corporis
97Christi conueniunt in materia prima, quae est vtriusq, po
98tentia remota, licet non conueniant in propinqua, quia ma-
99teria est pura potentia: essentia autem est potentia cum actur
100imo etiam ratio contraria si aliquid valeret: concluderet, quod
101de omni cibo, quem Christus ante passionem sumpsit: sola
102essentia in ipsum conuersa fuit, & non esse, sed remansit,
103vel aliter, quae per conuersionem corruptum fuit, quia esse sub
104stantiale Christi erat increatum ante resurrectionem, sicut
105post.

11 Praeterea, sicut dicimus, quod aqua, quae de po-
106tentia ordinata non potest conuerti in sanguinem Christi:
107prius conuertitur in vinum, & postea totum in sanguinem: sic es
108se si non potest de potentia absoluta conuerti in aliquid Chri
109sti: prius natura conuertir in suam essentiam transiens in eam:
110sicut forma, quae cedit in potentiam materiae, & post illa es
111esse remanere, vt probat vltima ratio, quae per hoc est so
112luta.

12 secundo etiam videt, quod non sit possibile
113ipsum manere: quia impossibile est, quod Deus faciat effectum
114formalem sine causa formali sua: puta esse album sine albe-
115dine. vnde cum esse panis sit effectus formalis essentiae
116panis, videtur impossibile, quod Deusfaciat esse panis sine
117essetia panis.

13 Et ad argumentum est dicendum, quod Deus
118non potest facere essentiam sine omni esse: quia tunc esset, &
119non esset: sed bene potest facere essentiam sine suo esse natura
120li, communicando sibi esse perfectius. sic etiam non potest fa-
121cere esse panis sine essentia panis, vel aliquid nobiliore:
122ergo non potest manere esse panis nisi cum aliqua essentia
123substantiae, quae vel sit panis, vel alia nobilior, quae sit idem
124supposito, & per se cum ipso esse. ergo cum haec non sit essen-
125tia corporis Christi: oportet ibi aliam esse, cum qua non
126plus ibi esset corpus Christi, sicut nec erat ante conuer-
127sionem, sicut fit quando ex speciebus alia substantia genera-
128tur.

14 sECVNDVs modus dicendi est, quod
129sentia tota conuertitur in essentiam. Et sic non necesse est
130quae sit vnum cum ea: haec autem non est essentia accidentis. S148a
1ibi subsistunt accidentia supernaturaliter per virtutem su-
2peradditam: quia quod aliquid habeat actu illud, quod de-
3betur suae naturae, potest esse non per aliquid additum, sed
4solum per conseruationem naturae, & per remotionem prohi-
5bentis, si quod est. sicut quod leue ferat sursum, ad quod est tan-
6tum in potentia accidentali: sufficit tantum generans conser-
7uans in esse, & remouens prohibens: ad hoc autem, quod non le-
8ue possit sursum ferri, cum sit in potentia essentiali: oportet
9sibi addi actum primum: vt dicit. 2. de anima, &. 8. Physi. quia
10nihil potest aliquid, cum prius non posset, nisi per aliquod si-
11bi additum. sic igitur, quia substantiae naturale est subsistere
12non oportet aliquid superaddere sibi ad subsistendum:
13sed sufficit ipsam cum seruare. Vnde substantia per nihil
14sibi additum subsistit: & si ipsa prohibeatur subsistere ali-
15quo alio sufficit illud amouere, nec oportet aliquid ad-
16dere, sicut humanitas Christi sola de positione a deitate
17sibi derelicta nullo addito subsisteret. sed accidens non
18habet per naturam subsistere, sed magis inhaerere: vnde
19non potest subsistere nisi per aliquid sibi additum, sicut nec
20vapor sursum stare, nisi per calorem incorporatum.

15
21 sed nec ista opinio valet: quia illud additum, aut
22esset essentia, aut esse, id est, aut esset principium subsisten-
23di, aut ipsum subsistere. Non primum: quia tunc inter essen
24tiam quantitatis, & suum esse caderet medium, quod est absur
25dum. Et iterum esset vnicum esse duplicis essentiae, quod non
26est nisi materiae, & formae. Non etiam secundum, quia illud
27subsistere cum esse preexistente essent duo esse vnius essen
28tiae, quod est inconueniens. Et iterum illi subsistere inesset es-
29se primum, & inhaeret: & per consequens essentia sua, & sic
30non subsisteret quantitas, sed inhaeret, aut si non inhaereret,
31per consequens subsisteret: & sic non essent duo subsiste-
32re. Et quod dicitur de posse, quod prius non poterat, dicen-
33dum, quod ad hoc, quod aliquid possit per se, & de se intrinsece,
34quod prius non poterat indiget aliquo sibi addito: sicut
35graue ad hoc, quod ab intra sursum feratur, requirit aliquid
36sibi impressum a coelo, vel ab adamante. sed ad hoc, quod ex
37alio, & per aliud non indiget, sicut ad hoc, quod graue aliquo
38substentet sursum, non oportet aliud sibi addere: sed per
39aliud separatum illic potest teneri, vel violenter ab agente par
40ticulari: puta columna, vel supernaturaliter a natura vni
41uersali supplente vacuum: ita accidentia non ex se subsistunt,
42sed diuina virtute, quae portat omnia verbo virtutis suae,
43& lapidem posset substentare sursum nullo ei addito, quamuis
44natura eius tendat deordum: sic & accidenti, quod natum est
45inhaerere alteri tribuit subsistere in se, non per additum.

16
46 Et ideo est tertius modus dicendi, quod per nihil ad
47ditum, sed per solam diuinam virtutem subsistunt, nec per hoc
48quod est ibi corpus Christi, sine cuius poenitentia idem pos-
49set fieri, & hoc patet: quia illud additum, aut esset substantia,
50aut accidens non accidens: quia pari ratione indigeret ali-
51quo alio substentante. cum aequaliter omni accidenti abso
52luto esse sit in esse: non minus naturali, quam supernaturali,
53nec minus corporali, quam spirituali, nec econuerso, nec sub-
54stantia: quia aut illa esset affecta illa quantitate subiectiue,
55aut non. Non primo modo, quia tunc non esset ibi corpus
56Christi, ex quo est ibi alia substantia, quae succederet loco
57primae: quia corpus Christi non est ibi, nisi quia succedit sub
58stantiae prius existenti: aut non esset affecta, & tunc non
59posset substentare illam, cum hoc sit proprium virtutis infi-
60nitae. scilicet posse substentare aliquid in se a se distinctum na-
61tura, vel subiecto: quod non potest virtus finita per ali-
62quod medium.

17 Ad argumentum in oppositum
63dicendum, quod non est simile de eucharistia, & aliis sacramentis:
64quia in eucharistia debet esse Christus realiter, & non in
65aliis sacramentis, nisi virtualiter. ideo hic oportet substantiam
66in ipsum conuerti, cum alius modus sufficiens nondum sit
67inuentus, per quem possit hoc esse, non autem in aliis.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter of Palude, Commentarius in libros sententiarum, Liber 4, Distinctio 12, Quaestio 3 (http://scta.info/resource/khj78y-q38248 )

      , (http://scta.info/resource/khj78y-q38248/cod-s1552l)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/khj78y-q38248/cod-s1552l/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/khj78y-q38248/cod-s1552l/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Quaestio 3 [Salamanca 1552] (Currrent Focus)