Quaestio 1

By Petrus Palude

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, Transcription Editor

Edition: 0.0.0-dev | June 17, 2023

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

khj78y-q40458

Quaestio 1

Utrum non sacerdos possit conficere

1
61DIsTINCTIO. 13. QVAESTIO. I.

2
62Si haeretici, & excommunicati hoc sacramentum confi-
63Dciant. Circa. I3. distinctionem quaeruntur quatuor.
64Primo, vtrum non sacerdos possit conficere. secundo, S154b
65vtrum sacerdos teneatur celebrare. Tertio, de haereticis.
66Quarto, vtrum plures sacerdotes possint eandem ho-
67stiam consecrare.

3
68De saceraore ac conniciencum requijiro.

4
69Thom. 3. q. s4. arti. 1.

5
70PRIMO Ergo quaeritur, vtrum
71non sacerdos possit conficere.
72Et videtur quod sic: quia omnis san-
73ctus est sacerdos secundum Chry
74sostomum.

6 CONTRA,
75non licet non sacerdoti corpus
76Christi dispensare. ergo multo
77minus celebrare.

7 RE-
78SPONDEO, circa istam quaestionem sunt quatuor
79videnda. Primo, de hoc, quod quaeritur. secundo, vtrum
80Papa prohibente possit sacerdos celebrare. Tertio, vtrum
81plus valeat missa boni, vel mali sacerdotis. Quarto, de
82hoc, quod tangitur in argumento.

8 QVAN-
83TVM ad primum sunt quinque conclusiones. Prima, quod
84non sacerdos propter quancumque sanctitatem, aut potestatem
85a Papa commissum non potest corpus, & sanguinem Chri
86sti consecrare: quia cuius non est potentia illius, illius
87non est actus. Vnde sicut Papa non posset facere, quod
88caecus videret, qui non habet potentiam videndi: sic
89non potest facere, quod non sacerdos conficiat, aut ab
90soluat: quia non habet characterem, qui est proprie potentia
91conficiendi, & ligandi, & soluendi. Nam quod est episcopi, non
92potest non episcopiscus: nec quod est sacerdotis, non potest
93non sacerdos. Actus vero inferiorum ordinum etiam non
94habens ordinem pont: quia non sunt ad posse simpliciter, sed
95ad posse ex officio.

9 secunda conclusio est, quod for-
96te exorcistae officium non posset non exorcista: cum habeat
97specialem potestatem ad expellendum daemones, quod alius
98non potest: nisi forte per gratiam gratis datam: & tunc inter
99miracula computatur, & non inter sacramenta. sed quod
100exorcista per exorcismum daemonem expellat, videtur
101non esse miraculum: sed de lege communi, sicut quod sacer-
102dos conficiat. sed quia illud non experimur, videtur
103magis actus exorcistae exorcismos dicere, quam daemones ex-
104pellere. Vnde quod beatus Martinus a beato Hylario factus
105exorcista mox daemoniacum liberauit: miraculo non sa
106cramento attribuitur: quia non sic est de aliis exorci-
107stis.

10 Tertia conclusio est osanctitas facit homi
108nem sacerdotem dupliciter. Primo, quasi sacrum ducem
109aliorum exemplo, & forte verbo. secundo, quia offert seip
110sum Deo hostiam viuentem: non autem, quod possit conficere,
111vel absoluere, vt dicunt haeretici: contra quod dicitur: ex-
112tra de summa Trini. c. 1. q. vna vero. vers. Et hoc vtique sa
113cramentum nemo potest conficere nisi sacerdos: qui ad
114hoc rite fuerit ordinatus secundum claues ecclefiae: quas
115ipse concessit apostolis, eorumque successoribus Iesus Chri
116stus.

11 Quarta conclusio est, quod qui non sacer-
117dos de facto celebrare praesumit irregularitatem incur-
118rit: vt dicitur de clerico non ordinato ministrante. cap.
119primo, & secundo.

12 Quinta conclusio est, quod ar-
120chidiaconus, qui visitans confessiones audiebat: dicens
121se per manus impositionem recepisce spiritum sanctum: in
122quo dat remissio peccatorum, errabat, quia licet diacono de
123tur spiritussanctus cum manus impositione: non tamen ei da-
124tur eum manus impositione sicut sacerdoti, cui dicit, quo
125rum remiseritis peccata, re. &c, Et sic, quia vt sacerdos ab-
126foluebat. ideo irregularitatem incurrit: sicut ille, qui non sa S155a
1rdos solemniter baptizabat: extra de cle. non ordi. c. 1.

13
2 QVANTVM ad secundum sunt etiam quinque
3conclusiones. Prima, quod sacerdos etiam Papa prohibente po-
4test consecrare, licet non sit episcopus: quia in consecratio-
5ne corporis, & sanguinis veri tantum potest minimus sacer-
6dos, quantum summus pontifex, etiam Petrus apostolus: quia
7ita habet potentiam, quae est character, sicut aeque potest
8videre seruus, sicut Rex: si habet aeque potentiam visiuam.
9In consecratione autem corporis Christi mystici, sicut ab-
10batum, virginum, episcoporum, & huiusmodi: plus potest episcopus,
11quam simplex sacerdos: imo tantum per se, quantum Papa, licet
12non ita committere. Vnde consecrationem ecclesiarum non potest
13epraes non episcopo committere: quod Papa potest, quia habet pleni
14tudinem potestatis. Vnde Greg. extra de conse. eccle. c. poe.
15ratam habuit consecrationem factam per simplices presbyte-
16ros, quod non potuisset, si a principio committere non posset.
17sed quia ratihabitio retrotrahitur, & mandato comparatur.
18ideo ratihabitione consecratio facta est, quae prius com-
19missione fieri potuit. Et ideo non sequit, quod si Papa potest
20committere confirmationem, & mi nores ordines, quod propter
21hoc inferior episcopus possit. Nec tum Papa potest habere ra
22tam confirmationem, vel collationem minorum ordinum fa-
23ctam de facto a non episcopo: sicut consecrationem: quia
24illud est sacramentum, istud autem est sacramentale. Non potest
25autem Papa dare effectum sacramenti sine sacramento: quia non ha-
26bet potestatem excellentiae in sacramentis, sicut Christus. Vnde
27cum absolutio in foro poenitentiae, & confirmatio, & ordi
28natio sint sacramenta: si a principio nihil actum est, sacramentum non
29est. Nec potest ratihabitio Papae facere illud sacramentum, quod
30a principio fuit non sacramentum quicquam valere. sed in sacramenta
31libus ipse habet plenitudinem potestatis: cum sacramentalia per
32ecclesiam instituta ab ipso habeant robur, per quae etiam
33sola relatio rationis acquiritur. Potest igitur Papae rati
34habitio facere, quod ecclesia sit consecrata, id est, quod licite pos
35sit in ea ita celebrari missa, & ordines, & chrisma, ac si es-
36set perepiscopum consecrata. sed non tantum valebunt
37orationes in ea factae, quantum si propter orationes fuis
38set sanctificata.

14 secunda conclusio est, quod si es-
39set pessimus homo: puta Iudas conficeret nihilominus:
40dummodo sacerdos esset: non illa ratione, quam ponunt
41quidam, scilicet, quia quae sunt de essentia sacramenti,
42debent esse nota ministranti saltem: alias nesciretur esse
43sacramentum: bonitas autem non potest esse sibi nota: quia nescit
44homo, vtrum amore dignus sit &c. ideo. &c. Haec enim ra-
45tio non valet. Impossibile enim est ea scire, quae sunt de
46essentia sacramenti: si intentio est de essentia: quia tunc ordi-
47nans nescit se conferre ordinem: quia nescit, vtrum ille in-
48tendat recipere: quia nemo scit, quae sunt hominis, nisi
49spiritus hominis, qui est in ipso. Et similiter econuerso.
50Vnde sacerdos non potest scire per euidentiam, vtrum con
51ficiat: quia nescit, vtrum fit sacerdos: quia nescit vtrum fue-
52rit ipse, vel qui ordinauit baptizatus: & vtrum ille in-
53tenderit ordinari, vel ordinare: vel vtrum fuerit episco-
54pus, & multa huiusmodi. Vnde est alia ratio: quia pote
55stas artis sine bonitate morali nihil minus potest opera-
56ri, sicut est bonus artifex, qui est malus homo. Et simili-
57ter etiam qui habet characterem sacerdotalem: licet sit
58malus homo: est tamen aeque potens conficere, sicut bo-
59nus: sicut etiam sequitur proles ex adulterio, & ex actu
60debito, sic & in proposito.

15 Tertia conclusio
61est, quod etiam haereticus conficit, & scismaticus: quia
62quanuis de ordinatis ab haereticis posset magis dubita-
63ri: quia illud facit episcopus ratione consecrationis episcopi
64scopalis: quae quia non est sacramentum: sed sacramen-
65tale, quod videretur magis subi acere potestati Papae, vt
66potestatem acquisitam per eam posset aufferre: tamen de
67haereticis, & ordinatis a catholicis certum est, quod confi- S155b
68ciunt: quia cum potestas conficiendi fundetur in chara
69ctere impresso per sacramentum: super quod Papa nihil
70potest: aeque conficit haereticus, sicut catholiculus: dum
71tamen non mutet formam, neque materiam.

16
72 Quarta conclusio est, quod suspensus, & excom
73municatus, licet non habeat executionem clauium iu-
74risdictionis: habet tamen executionem clauium ordinis.
75Vnde conficere potest, sed absoluere non potest: quia ab
76solutio requirit characterem hinc, & subiectionem inde,
77& sic vtranque clauem, siue potestatem requirit: quia sicus
78Papa non potest impedire hominem, quin videat, si ha-
79bet visibile, & potentian visiuam: nisi amoueat sibi ob-
80iectum, vel claudat ei oculum: sic non potest impedire,
81quin sacerdos conficiat, nisi amoueat sibi materiam, vel
82praescindat sibi linguam.

17 Quinta conclusio
83est, quod si est degradatus, vel simoniacus in ordine, quod etiam
84conficit: quia licet iste habeat characterem vitiosum: ita
85quod non licet ei celebrare. Ex quo tamen habet sacramen
86tum absolute, siue ordinem quantum ad posse absolute:
87posset conficere degradatus, brachio seculari expositus:
88in scala existens ad suspendium, si materiam haberet:
89quia manente tota causa, manet totus effectus.

18
90 QVANTVM ad tertium. sciendum, quod
91istis non obstantibus, melius valet missa boni sacerdo-
92tis, quam mali, & melius est audienti: & mellus est ei pro
93quo dicitur: quia licet sit idem sacramentum: & ex ope-
94re operato aequalis sit valor: tamen quia missa non dicit
95solum sacramentum: sed includit omnia, quae procedunt
96ab exordio confessionis vsque in finem gratiarum actio-
97nis, vel saltem ab introitu missae, vbi sunt multae oratio-
98nes: & Deus peccatores non audit: sed iustos, inde est, quod
99ex opere operante plus valet missa boni, quam mali sa-
100cerdotis. Dico autem opus operantis, personae, non ec-
101clesiae: quia ex quo sacerdos malus non est ab ecclesia
102praecisus: aeque gerit personam ecclesiae celebrando bo-
103nus, sicut malus. Vnde ex parte meriti ecclesiae est etiam
104aequalis valoris.

19 CIRCA quartum, scilicet,
105circa id, quod arguitur, sunt sex conclusiones. Prima, quod
106solus sacerdos est dispensator huius sacramenti, sicut &
107celebrator. Nullus enim inferior sacerdote habet ex of-
108ficio aliquod sacramentum ministrare. Diaconus autem
109ex officio per partem eucharistiae habet dare. scilicet sanguinem:
110sicut beatus l. aurentius dicit. Cui commisisti Dominici
111sanguinis dispensationem, non autem corpus: quia san-
112guis mediante calice sacrato dispensatur. Vnde non opor-
113tet manus dispensantes esse sacratas: corpus autem cum di
114spensatur: dispensatur immediate manibus contrectan-
115tibus. Vnde ab illo solo debet dispensari, cuius digiti sunt
116sacrati, & manus. scilicet sacerdotis, qui etiam non debet tan-
117gere, nisi duobus digitis.

20 secunda conclusio
118est, quod eadem ratione inferior diacono vasa sacra non de
119bet tangere, quando in eis est corpus, & sanguis Domi-
120ni: quia diaconi est sanguinem Domini dispensare, &
121corpus ad sacerdotem deferre. Quando autem non est
122in eis corpus, aut sanguis subdi aconus tangit ministrans:
123quia & tangit, quando ordinatur: vasa autem reliquia-
124rum, & huiusmodi, acoliti, non alij. Nec acolitorum est
125tangere calicem consecratum, nec laicorum vasa reli-
126quiarum, siue reliquias portare: quantuncunque sint
127nobiles, nec etiam in choro stare: cum etiam Ambro-
128Imperatorem inde expelleret, quod modo nullus facit
129De istis habetur. 21. distinctio. c. sacer. &. c. Non opor-
130tet. &. c. sequenti. licite. & dis. 24. nullus.

21 Ter-
131tia conclusio est, quod propter necessitatem presbytero infir-
132mo, & non valente, vel etiam absente, licet diacono in-
133firmo eucharistiam portare: non autem inferioribus, cu
134ius tamen contrarium legitur in occlesiastica historia. 6. vel S156a
136. c. de serapione, qui moriens misit puerum ad sacer-
2dotem petens viaticum: & ille, qui infirmus erat, partem eu
3charistiae misit ei, & per eundem puerum. Nec est verisimi
4le, quod ille puer fuerit diaconus. sed non, quod fit Romae,
5sed quod fieri debet spectandum est.

22 Quarta
6conclusio est, quod licet laico non liceat corpus Christi dispen
7sare: licet tamen inuentum eleuare reuerenter: vt ad locum debi-
8tum per sacerdotem portet, licet non habeat manus sacra-
9tas: quia hoc non est ad consecrandum, vel dispensandum: sed
10ad custodiendum. Illa autem, quibus secundum legem commu
11nem tangitur consecrandum, vel dispensandum, debent esse
12consecrata, vel benedicta, vt corporale, & calix. Non sic
13autem piscis: in qua est in tabernaculo reseruandum.

23
14 Quinta conclusio est de haereticis, scismaticis, ex-
15communicatis. & caeteris ab ecclesia praecisis. Et de haereti-
16cis est regula generalis, quod siue sint publici, siue occulti:
17ab eis non est eucharistia recipienda, nec alia ecclesiasti
18ca sacramenta: imo melius est mori, quam de manu haeretici eucha-
19ristiam recipere, etiam in morte, 24. q. 2. Coepit. vbi Er-
20migildum regem martyrem facit Grego. quia in festo Pa-
21schae maluit securi interire, quam mandato patris de manu
22Arriani episcopi eucharistiam suscipere. sed quia occul
23te excommunicatus, & multo magis occulte simoniacus
24non debet vitari publice, sed tantum occulte: extra de
25senten. excommuni. Cum non ab homine. ideo intelli-
26gendum est, quod ab istis non debent talia recipi occulte,
27nec etiam publice si sit manifestum, vel etiam si occul-
28tum: dum tamen sine proditione occulti possint talia
29omitti.

24 sexta conclusio est, quod de criminibus
30est distinguendum: quia si est fornicarius, vel simoniacus,
31non in ordine occultus, & non notorius: vel si est irreti
32tus, quocunque alio crimine occulto, vel publico: dum ta
33men non sit irregularis, qui per consequens est suspensus
34sicut homicida: ab omni, inquam, tali licet recipere eu-
35charistiam, & missam audire. sed si est fornicarius noto
36rius per confessionem in iure, aut sententiam, & facti eui-
37dentiam, non licet talis missam audire, nec per conse-
38quens ab eo sacramenta recipere publice, vel occulte.
39si autem non est notorius, tunc licet. Et idem est de si-
40moniaco, non in ordine. simoniacus vero in ordine est-
41suspensus quo ad se, & quo ad alios, sicut & excommu-
42nicatus maiori excommunicatione. Vnde etiam si isti
43sunt occulti in occulto non in publico sunt vitandi.
44sed in omnibus talibus si quis in occulto, vt ruborem
45ad poenitentiam sacerdoti peccanti incutiat, non recipien
46do sacramenta, vel missam eius non audiendo: si hoc ex
47despectu non faciat, bene facit. Et sic intelliguntur de
48cleri. excommunicationis mi. c. Nostra. &. c. vlti. Ad argumentum
49dicendum, quod omnis sanctus est sacerdos ad immolan-
50dum se, non Christi corpus conficiendum.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter of Palude, Commentarius in libros sententiarum, Liber 4, Distinctio 13, Quaestio 1 (http://scta.info/resource/khj78y-q40458 )

      , (http://scta.info/resource/khj78y-q40458/cod-s1552l)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/khj78y-q40458/cod-s1552l/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/khj78y-q40458/cod-s1552l/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Quaestio 1 [Salamanca 1552] (Currrent Focus)