Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
Con-
23sequenter
continuando materiam inceptam, infertur
24ex praedictis quod humana investigatio nec de-
25bite
nec sufficienter dirigit tam intellectum practicum
26quam speculativum
2
De intellectu practico, patet nam circa
27felicitatem tot fere fuerunt opiniones quot fuerunt
28philosophantes. Unde Augustinus 19o(XIXo) De civitate Dei
29capitulo primo, dicit "sic Varronem recitasse centum
30et octoginta octo sectas varias philosophorum
31de felicitate humana. Et ex hoc apparet quod tanta
32diversitas opinionum in materia felicitatis humanae
33provenit ex debilitate et caecitate investiga-
34tionis
humanae, quia unica est via attingen-
35di signum
3
Quantum autem est de intellectu speculativo,
36patet conclusio nam sicut dicit Sanctus Thomas(Tomas) in libro suo
37quod fecit de angelo philosophantes vigore natura-
38li
investigatione, non elevati per fidem seu
39per specialem Dei gratiam, non devenerunt
40nisi in notitia substantiarum corporearum, ita quod non
41poterant concludere 'aliquod ens esse incorporale',
42et ibidem nominat philosophos. Unde aliqui prima
43principia posuerunt corporalia, et aliquando vocabant
44talia principia corporalia Deum, et ideo poetae
45proportionaliter secundum vocabula proportionalia finxe-
46runt
deos esse entia corporalia. Unde tales
47sicut Mellisius ponit aliquem primum principium
48ut poetae vocaverunt proportionaliter Deum
49suum primum principium oceanum. Et Diogenes
50posuit primum principium esse ignem, et Empedocles
R17rb
51quatuor elementa, litem et amicitiam, etc. Et sic patet
52qualiter primaeva investigatio decidit in er-
53rores
varios propter defectum dirigentis
4
Et
54circa hoc sit haec conclusio: investigatio humana non
55nutavitaiuta fide vel consuetudine vel auctoritate vel gratia
56speciali non concluderet ultra sensibilia quicquid insensibile;
57sicut enim est consuetudo in malum, ita consue-
58tudo
est in bonum, et ita consuetudo in bonum multipliciter
59iuvat philosophos ad bene philosophandum, scilicet, ad ponendum
60Deum et causas separatas, et huiusmodi
5
Sed contra istam
61conclusionem instatur de Socrate, Platone, et Aristotele,
62qui philosophando et humanam investigationem
63insequendo unum Deum separatum posuerunt et
64quasi tamquam martir(martyr) Socrates mortuus est confiten-
65do
veritatem et reprehendendo Athenienses po-
66nentes
ydolatria(idolatria). Ideo, Plato naturali modo investigandi
67posuit unum Deum supremum et ad idem 12o(XIIo) Metaphysicae
68posuit unum Deum supremum, dicit enim entia
69nolunt male disponi, pluralitas principium
70mala, unus igitur princeps
6
Respondendum est tenendo
71conclusionem ut prius pro quo notandum est hic quod secundum quod
72dicit Iosephus in libro Antiquitatum, "Chaldaei et
73Gentiles in principio, sicut non cognoscunt nisi
74creaturas, ita etiam nec adoraverunt nisi creaturas.
75Ideo adoraverunt stellas et huiusmodi, et licet lex
76divina non esset adhuc data, tamen semper fuit
77aliquis populus peculiaris Dei." Ideo semper
78a principio illi, qui fuerunt derelicti per inves-
79tigationem
humanam, non potuerunt devenire
80nisi in notitiam creaturarum, nihilominus filii
81Adae et instructi a parentibus habuerunt semper
82aliquam notitiam de Deo et aliqui vere credide-
83runt
mediante speciali Dei amx auxilio Istud
84continuatum fuit a principio seu ab initio usque
85ad filios Noae, et consequenter ab illis usque ad Abra-
86ham,
qui fuit valde perfectus et sanctus
87homo, qui existens in Chaldaea, reprehendit
88Chaldaeos ponentes plures Deos et eis
89praedicavit unum solum Deum esse colendum
90tamquam supremum bonum, a quo omnia depen-
91dent.
Et ideo positus fuit in igne et in hoc
92ostendit et declarat Deus miraculum
93per manifestationem veritatis. etc. Consequenter
94imaginandum est quod ex tunc est derivata fama
95quod esset unus Deus supremus, et ista pro-
96mulgatio
potuit devenire usque ad philosophos.
97Et est varius modus salvandi quod ex consuetudine
98tali, una cum inclinatione naturali philosophantes
99posuerunt unum Deum supremum
7
Secundo notandum
100quod nedum hoc potuerunt habere ex consuetudine
R17va
1audiendi, sed ex scriptura, quia nedum
2illud praedicatum est secundum scriptum, ita quod multi erant
3libri de principio mundi in quibus continebantur
4multae veritates de ipso Deo supremo antequam
5Biblia componeretur
8
Tertio propter quamdam necessitatem,
6Deus voluit concurrere cum philosophis ut unum Deum
7solum praedicarent propter necessitatem divini cultus. Et hoc
8fuit mediante gratia speciali ipsius Dei, et ita tam
9ex consuetudine quam auctoritate quam ex gratia speciali
10philosophi potuerunt habere notitiam ipsius Dei, non tamen
11ex pura investigatione naturali cum influentia
12Dei generali
9
Et forte nedum habuerunt praedicta
13tria secundum fidem super quod notat Nicolaus
14de Lira Ad Romanos 7o(septimo) capitulo quod ante adventum
15Christi sufficiebat credere duobus articulis, scilicet, cre
16dere 'Deum esse' et 'providere generi humano'.
10
Et
17quando obicitur sibi ex dicto Augustini 8vo(VIIIvo) De ci-
18vitate
Dei "nullus unquam salvabitur nisi in fi-
19de
unius salvatoris, ipse respondet et dicit
20quod "non oportebat philosophos et gentiles expresse
21habere notitiam omnium articulorum fidei et Trinitatis,
22sed sufficiebat habere notitiam articuli generalis
23sub quo continebantur notitiae articulorum speci-
24alium
Modo, sub isto 'providere generi humano' continetur modus et
25notitia in generali articuli incarnatio
26nis. Quo dato facile esset salvare quod So
27crates fuisset salvatus, quia non est verisimile
28quod vir tantae perfectionis, et scientiae, probitatis vitae
29fuerit damnatus. Ideo verisimile est quod ipse
30et alii plures philosophi habuerunt fidem et quod si
31vixissent secundum doctrinam et modum quem[?] tradiderunt
32quod Deus supplevit residuum. Et si aliquid
33ab eis de fide reperiatur scriptum, dicendum est
34quod hoc fecerunt mediante gratia speciali Dei,
11
et
35si dicatur quod cum hoc quod posuerunt unum solum Deum
36supremum erraverunt contra aliquos articulos
37particulares, similiter etiam quia modernis temporibus multi
38sunt opiniones contrariae, ita quod non est magnum malum
39opinative solum aliquid asserere contra aliquos
40articulos particulares; nam sicut dicit Rabi Moses,
41"Aristoteles non habuit scientiam nec credidit assentive
42quod mundus fuerit ab aeterno et quod non habuerit principium
43sed solum opinative." Et hoc testatur Aristoteles in Topicis
44reputans illud problema neutrorum. Ideo
45non fuit magnum inconveniens, si philosophi erraverunt
46circa aliquos particulares articulos opinando solum.
12
47Narratur etiam quod Socrates habuit unum sensum
48spiritum privatum, et istud potest exponi ad ma-
49lum
et ad sortilegum, sed istud non debet sic
50exponi aut applicari ad malum sed ad bonum,
R17vb
51scilicet, de ipso intellectu agente de quo Aristoteles. Secundum
52expositionem Commentatoris et Alberti IIIo De anima, et XIIo
53Metaphysicae, narrat duplicem modum cognoscendi. Unus
54est a sensibilibus ad insensibilia a facilioribus
55ad difficiliora. Et iste modus est communis et facilis
56satis Alius modus intelligendi est per eleva-
57tionem
intellectus et abstractionem sensibilium,
58et iste fit per immediatam irradiationem
59intelligentiae agentis ad intellectum nostrum, ita quod
60intellectus noster isto modo non intelligit discur-
61sive
eliciendo conclusiones ex principiis, sed intelligit
62immediate per irradiationem intelligentiae agentis,
63et forte immediate obiective in Deo, ita quod Deus
64supplet vicem cognitionis. Et quod ita sit, potest
65apparere videndo Commentatorem et Albertum, 3o(IIIo)De Anima
66et 12o(XIIo) Metaphysicae sicut allegatum est; et forte quod illud
67fuit opinio Aristoteles 10(X) Ethicorum dicentis quod felicitas
68humana consistit in coniunctione intellectus huma-
69ni
cum divino. Et ita salvaretur quod Socrates per bonam
70vitam suam et suum bonum regimen, quia non
71solum praebuit vivere sicut habetur ex libris
72suis, sed etiam sic vixit et coniunctus fuit cum illo
73intellectu agente, ita quod sequestravit se a
74sensibus et mundanis et coniunxit se cum illo
75intellectu divino, qui docebat eum de agendis
76et etiam speculabilibus, et sic patet quid sit dicendum ad
77rationem prius factam
13
Sequitur ex praedictis
78quod ab initio, fides fuit investigationis
79humanae directiva, et quod sine ea non fuisset
80aliquid vere scitum de Dei cognitione speciali
81et arduissimarum rerum
14
Ex quo ulterius sequitur
82quod fidei subiacere debet investigatio humana
83per modum secundumservi; duae enim sunt servi conditiones
84secundum Philosophum, primo(Io) Politicae. Una est quod servus non
85sufficit sibi, ita quod sibi derelictus non sufficeret
86sibi, immo quod malum esset sibi, si non subiceretur.
87Secunda conditio est quod servus debet obedire
88et ista conditio sequitur ex prima, quia, ex quo
89non sufficit sibi, debet obedire dirigenti
90ipsum. Proportionaliter humana investigatio respectu
91fidei habet duas praedictas conditiones, quia sibi
92derelicta deficeret, ideo non sufficit sibi; sed
93directa et adiuta fide bene sufficit, nec potest
94tunc errare, quia fides non permitteret aliquem
95errare investigando aliquid mediante ipsa
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 12, De fide, Conclusio, Paragraph l12-dipvas (http://scta.info/resource/l12-dipvas )
Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 17r (http://scta.info/resource/l12-dipvas/reims)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/l12-dipvas/reims/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/l12-dipvas/reims/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Resource l12-dipvas in Critical
Resource l12-dipvas in Reims (Currrent Focus)
Resource l12-dipvas in Sorbonne
No results found