Lectio 12, de Fide [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio12

Sources: SV: St. Victor

Lectio 12, Prologus [St. Victory Transcription]

[Conclusio]

1 Consequenter continuando materiam inceptam, infertur
26ex praedictis quod humana investigatio nec debite nec sufficienter
27dirigit tam intellectum practicum quam speculativum.

2
28De intellectu practico, patet nam circa felicitatem tot
29fere fuerunt oppiniones(opiniones) quot fuerunt philosophantes. Unde Augustinus
3019o(XIXo) De civitate Dei capitulo primo, dicit "sic Varronem recitasse
31centum et octoginta octo sectas varias
32philosophorum de felicitate humana."
Et ex hoc apparet quod tanta diver-
33sitas oppinionum(opinionum) in materia felicitatis humanae provenit ex
34debilitate et caecitate investigationis humanae, quia
35unica est via attingendi signum.

3 Quantum autem est
36de intellectu speculativo, patet conclusio nam sicut dicit Sanctus Tho-
37mas(Tomas)
in suo libro quem fecit de angelis philosophantes
38vigore naturali investigatione, non elevati per fidem
39seu per specialem Dei gratiam, non devenerunt nisi
40in notitiam substantiarum corporearum, ita quod non poterant
41concludere 'aliquod ens esse incorporale', et ibidem
42nominat philosophos. Unde aliqui prima principia posuerunt
43corporalia, et aliquando vocabant talia principia corporalia
44Deum, et ideo poetae proportionaliter secundum vocabula proportionalia
45finxerunt deos esse entia corporalia. Unde tales sicut
46Melisius(Mellisius) ponit aliquem primum principium ut poetae vocaverunt
47proportionaliter Deum suum primum principium occeanum(oceanum). Et Diogenes SV202rb
48posuit primum principium esse ignem, et Empedocles
494or(quatuor) elementa, litem et amicitiam, etc. Et sic patet
50qualiter primaeva investigatio decidit in erro-
51res varios propter defectum dirigentis.

[Alia conclusio]

4 Et
52circa hoc sit haec conclusio: investigatio humana
53non iuta fide vel consuetudine vel auctoritate
54vel gratia speciali non concluderet ultra sensibilia
55quicquid insensibile; sicut enim est consuetudo in malum,
56ita consuetudo est in bonum, et ita consuetudo
57in bonum multum iuvat philosophos ad bene philosophandum,
58scilicet, ad ponendum Deum et causas separatas, et huiusmodi.

[Objectio]

5
59Sed contra istam conclusionem instatur de Socrate, Platone, et
60Aristotele, qui philosophando et humanam investigationem
61insequendo unum Deum separatum posuerunt et
62quasi tamquam martir(martyr) Socrates mortuus est
63confitendo veritatem et reprehendendo Athenienses
64ponentes ydolatria(idolatria). Ideo, Plato naturali modo inve-
65stigandi posuit unum Deum suppremum(supremum) et
66ad idem 12o(XIIo) Metaphysicae posuit unum Deum suppremum(supremum),
67dicit enim: entia nolunt male disponi, plura-
68litas principium mala, unus igitur princeps.

[Responsio]

6Respondendum
69et tenendo conclusionem ut prius pro quo notandum est
70hic quod secundum quod dicit Iosephus in libro Antiquita-
71tum
"Caldaei(Chaldaei) et Gentiles in principio, sicut non co-
72gnoscunt nisi creaturas, ita etiam nec adorave-
73runt nisi creaturas. Ideo adoraverunt stellas et
74huiusmodi, et licet lex divina non esset adhuc
75data, tamen semper fuit aliquis populus peculiaris
76Dei."
Ideo semper a principio illi, qui fuerunt
77derelicti per investigationem humanam, non potuerunt
78devenire nisi in notitiam creaturarum, nihilominus
79filii Adae et instructi a parentibus habuerunt
80semper aliquam notitiam de Deo et aliqui vere cre-
81diderunt mediante speciali Dei auxilio. Istud
82continuatum fuit a principio seu ab initio usque ad filios
83Noae, et consequenter ab illis usque ad Abraham, qui
84fuit valde perfectus et sanctus homo, qui existens
85in Caldaea(Chaldaea), reprehendit Caldaeos(Chaldaeos) ponentes
86plures Deos et eis praedicavit unum solum
87Deum esse colendum tamquam suppremum(supremum) bonum, a
88quo omnia dependent. Et ideo positus fuit
89in igne et in hoc ostendit et declarat
90Deus miraculum per manifestationem veritatis, etc.
91Consequenter ymaginandum(imaginandum) est quod ex tunc est
92derivata fama quod esset unus Deus suppremus(supremus),
93et ista promulgatio potuit devenire usque
94ad philosophos. Et est varius modus salvandi quod
95ex consuetudine tali, una cum inclinatione naturali SV202va
1philosophantes posuerunt unum Deum suppremum(supremum)

7 2o(Secundo) notandum
2quod nedum hoc potuerunt habere ex consuetu-
3dine audiendi, sed ex scriptura, quia nedum
4illud praedicatum est secundum scriptum, ita quod multi erant li-
5bri de principio mundi in quibus continebantur multae
6veritates de ipso Deo suppremo(supremo) antequam Biblia componeretur

8
73o(Tertio) propter quamdam necessitatem, Deus voluit concurrere
8cum philosophis ut unum Deum solum praedicarent propter
9necessitatem divini cultus. Et hoc fuit mediante gratia
10speciali ipsius Dei, et ita tam ex consuetudine quam
11auctoritate quam ex gratia speciali philosophi potuerunt
12habere notitiam ipsius Dei, non tamen ex pura inve-
13stigatione naturali cum influentia Dei generali

9 Et
14forte nedum habuerunt praedicta tria secundum fidem
15super quod notat Nicolaus de Lira Ad Romanos
167o(septimo) capitulo quod ante adventum Christi sufficiebat credere
17duobus articulis, scilicet, credere 'Deum esse' et 'providere generi
18humano'.

10 Et quando obicitur sibi ex dicto Augustini
198vo(VIIIo) De civitate Dei "nullus unquam salvabitur nisi in fide
20unius salvatoris,"
ipse respondet et dicit quod "Non
21oportebat philosophos et gentiles expresse habere
22notitiam omnium articulorum fidei et Trinitatis, sed
23sufficiebat habere notitiam articuli generalis sub
24quo continebantur notitiae articulorum specialium."
Modo,
25sub isto 'providere generi humano' continetur modus et notitia
26in generali articuli incarnationis. Quo dato fa-
27cile esset salvare quod Socrates fuisset salvatus,
28quia non est verisimile quod vir tantae perfectionis, et scientiae,
29probitatis vitae fuerit dampnatus(damnatus). Ideo verisimile est
30quod ipse et alii plures philosophi habuerunt fidem
31et quod si vixissent secundum doctrinam et modum
32quem tradiderunt quod Deus supplevit residuum.
33Et si aliquid ab eis de fide reperiatur scriptum, dicendum
34est quod hoc fecerunt mediante gratia speciali Dei,

11 et
35si dicatur quod cum hoc quod posuerunt unum solum
36Deum suppremum(supremum) erraverunt contra aliquos articulos
37particulares, similiter etiam quia modernis temporibus multi
38sunt oppionis(opiniones) contrariae, ita quod non est magnum
39malum oppinative(opinative) solum aliquid asserere contra aliquos
40articulos particulares; nam sicut dicit Rabi Moyses(Moses),
41"Aristoteles non habuit scientiam nec credidit assen-
42tive quod mundus fuerit ab aeterno et quod non
43habuerit principium sed solum oppinative(opinative)."
Et hoc
44testatur Aristoteles in Thopicis(Topicis) reputans illud
45problema neutrorum. Ideo non fuit magnum
46inconveniens, si philosophi erraverunt circa aliquos
47particulares articulos oppinando(opinando) solum.

12 Narratur
48etiam quod Socrates habuit unum spiritum privatum, SV202vb
49et istud potest exponi ad malum et ad sortilegum, sed
50istud non debet sic exponi aut applicari ad malum sed
51ad bonum, scilicet, de ipso intellectu agente de quo Aristoteles. Secundum
52expositionem Commentatoris et Alberti 3o(IIIo) De anima, et 12o(XIIo) Metaphysicae,
53narrat duplicem modum cognoscendi. Unus est a sensibilibus ad in-
54sensibilia a facilioribus ad difficiliora. Et iste modus est
55communis et facilis satis Alius modus intelligendi est per eleva-
56tionem intellectus et abstractionem sensibilium, et iste fit per im-
57mediatam in radiationem intelligentiae agentis ad
58intellectum nostrum, ita quod intellectus noster isto modo non intelligit
59discursive eliciendo conclusiones ex principiis, sed intelligit
60immediate per irradiationem intelligentiae agentis,
61et forte immediate obiective in Deo, ita quod Deus suplet(supplet)
62vicem cognitionis. Et quod ita sit, potest apparere vi-
63dendo Commentatorem et Albertum, 3o(IIIo) De Anima et 12o(XIIo) Metaphysicae
64sicut allegatum est; et forte quod illud fuit oppinio(opinio)
65Aristoteles 10(X) Ethicorum dicentis quod felicitas humana con-
66sistit in coniunctione intellectus humani cum divino. Et ita
67salvaretur quod Socrates per bonam vitam suam et suum bonum
68regimen, quia non solum praebuit vivere sicut habetur ex li-
69bris suis, sed etiam sic vixit et coniunctus fuit cum illo
70intellectu agente, ita quod sequestravit se a sensibus
71et mundanis et coniunxit se cum illo intellectu
72divino, qui docebat eum de agendis et etiam spe-
73culabilibus, et sic patet quid sit dicendum ad rationem prius factam.

[Corollaria]

13
74Sequitur ex praedictis quod ab initio, fides fuit investigationis
75humanae directiva, et quod sine ea non fuisset aliquid
76vere scitum de Dei cognitione speciali et arduissimarum
77rerum

14 Ex quo ulterius sequitur quod fidei subiacere debet
78investigatio humana per modum servi; duae enim sunt
79servi conditiones secundum Philosophum, primo(Io) Politicae. Una est
80quod servus non sufficit sibi, ita quod sibi derelictus non
81sufficeret sibi, ymmo(immo) quod malum esset sibi, si non subi-
82ceretur. Secunda conditio est quod servus debet obedire et
83ista conditio sequitur ex prima, quia, ex quo non sufficit
84sibi, debet obedire dirigenti ipsum. Proportionaliter huma-
85na investigatio respectu fidei habet duas praedictas conditio-
86nes, quia sibi derelicta defficeret(deficeret), ideo non sufficit
87sibi; sed directa et adiucta fide bene sufficit, nec
88potest tunc errare, quia fides non permitteret aliquem errare
89investigando aliquid mediante ipsa

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 12, De fide, Conclusio, Paragraph l12-dipvas (http://scta.info/resource/l12-dipvas )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 202r (http://scta.info/resource/l12-dipvas/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/l12-dipvas/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/l12-dipvas/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices