Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
9Secundum quod dictum fuit in divisione articulorum
10in secundo articulo erat videndum de differentia inter
11noticiam(notitiam) intuitivam et abstractivam quia communiter doctores
12et philosophi utuntur istis terminis Pro cuius materiae declaratione
13notandum est quod de differentia noticiae(notitiae) abstractivae et intuitivae
14diversae fuerunt oppiniones(opiniones)
2
Et primo circa hoc est quiddam
15doctor anglicus qui vocatur campsale qui ponit quod adaequate
16eadem res est notitia intuitiva et abstractiva successive tamen
17et non simul unde ipse ymaginatur(imaginatur) quod notitia aliqua
18eadem adaequate denominatur sive vocatur intuitiva et
19hoc expresse a Rei nomine quia per eam intuetur praesenciam(praesentiam)
20obiecti per eam cogniti quae quidem notitia eadem numero ad-
21aequate
Remanente in subiecta sua absolute obiecto absente
22vocatur et dicitur notitia abstractiva et fundatur principaliter
23iste doctor in uno principio quo consuevit frequenter uti
24Okam et eciam(etiam) trahitur ab aristotele scilicet quod non est ponenda
25pluralitas sine necessitate ita quod quandoque aliqua propositio affirmativa
26verificatur pro Rebus si ad verificationem illius sufficiat positio
27unius Rei cum alia nullo modo est ponenda 3a(tertia) res
28modo sic est quod ad verificationem istius sortes intuetur b
29sufficit notitia de b cum praesencia(praesentia) obiecti et si obiectum sub-
30strahatur(subtrahatur)
ad verificandum istam sortes cognoscit b abstrac-
31tive
sufficit obiecti notitia de b cum non praesencia(praesentia) obiecti sine
32quacumque Re de novo acquisita ideo etc
3Diceretur quod
33Regula illa dupliciter potest intelligi uno modo quod numquam
34est ponenda pluralitas nisi adducatur ratio demonstrativa
35cogens intellectum et isto modo et in isto sensu non
36concederetur illa Regula quia ad ponendum quod compositum
37substantiale sit compositum ex materia et forma non oportet habere
38rationem demonstrativam cogentem intellectum ad hoc ponendum
39nec eciam(etiam) ad ponendum quod visio distinguatur ab oculo
40vel obiecto visibili non oportet eciam(etiam) habere rationem demon-
41strativam
quia si sic dicendum esset quod oculus esset sua
42visio quia ponendo oculum et praesenciam(praesentiam) obiecti visibilis
43sufficere ad videndum salvatur quod visio non distinguitur
44ab obiecto visibili et oculo id est quod illae non Reducentur
45ad contradictionem qui teneret quod visio non esset distincta
SV224rb
46a potentia vel obiecto et sic consequentur salvaretur sine contradictione quod anima
47intellectiva esset omnis sua operatio et multa alia quae non bene
48consonant philosophiae naturali nec veritati theologicae
4
Et ideo est alius
49modus secundum quem Regula debet intelligi scilicet quod non est ponenda
50pluralitas sine necessitate id est nisi sit apparentia sufficiens
51intellectui bene disposito et in isto sensu non probat propositum
52scilicet quod eadem notitia adaequate sit intuitiva et abstractiva
5
Et ideo
53breviter contra positionem volo instare quia iam satis Responsum est
54ad rationem quia si capiatur illud principium in primo sensu falsum est
55si in 2o(secundo) sensu non probat intentum praedicti doctoris
6
Arguitur
56igitur contra praedictam positionem sit quia ponendo quod unica notitia
57sit intuitiva et abstractiva non potest salvare positionem
58suam sine contradictione et ponatur quod sortes cognoscat aliquod
59obiectum intuitive tunc ponatur quod notitia illa maneat eadem
60et quod deus eodem modo concurrat sicut ante et cum hoc ponatur praesentia
61obiecti tunc probatur quod sortes cognoscit obiectum illud abstractive et non cognoscit
62abstractive quod non cognoscit abstractive patet quia cognoscit ab intuitive
63ergo etc quia est notitia cum praesencia(praesentia) obiecti modo ad verificandum
64istam affirmativam sortes cognoscit b obiectum sufficit notitia illa cum praesentia
65obiecti sed quod cognoscit abstractive patet quia ad cognoscendum abstractive sufficit
66notitia cum potentia cognoscente ergo vel simul eadem cognitio
67erit abstractiva et intuitiva vel intuitiva non erit abstractiva
7
682o(secundo) arguitur sic et forcius(fortius) nam notitia intuitiva et abstractiva
69sunt notitiae sensitivae et habent diversa organa ergo distinguuntur
70eciam(etiam) specifice consequentia tenet quia per hoc probamus distinctionem specificam
71notitiarum sensitivarum sive sensationum scilicet propter diversitatem
72organorum antecedens patet quia organum notitiae sensitivae et intuitivae
73vel est sensus exterior vel sensus communis interior organum
74autem notitiae abstractivae est aliud scilicet vel organum ymaginative(imaginative)
75vel aestimative quae in absentia obiectorum format de ipsis notitiam
8
76et ista duo ultima sufficiunt pro Reprobatione illius oppinio-
77nis(opinionis)
quia ubi sunt diversa organa animae sensitivae ibi sunt
78diversae noticiae(notitiae) quod autem in sensu commune non sit noticia(notitia)
79abstractiva satis communiter dicitur Sed de isto non curo quia
80sufficit quantum ad praesens quod alicuius notitiae intuitivae sit aliud
81organum quam abstractivae sicut notitiae sensus interioris vel exterioris
82et notitia eliciente a potentia superiori scilicet ab ymaginativa(imaginativa)
83vel aestimativa
9
In ista materia fuit alia oppinio(opinio) scoti
84Alia aureoli alia okam alia gregorii Scotus
85enim tenet generaliter quod quaelibet notitia intuitiva re-
86quirit
praesenciam(praesentiam) obiecti et in hoc consistit ratio notitiae
87intuitivae scilicet in praesente obiecti
10
contra quia de facto divina essentia
88ab aeterno habuit noticiam(notitiam) intuitivam creaturarum antequam
89essent igitur etc. consequentia tenet antecedens probatur quia ab aeterno
SV224va
1cognovit creaturas et non nisi intuitive nec valet si dicatur
2quod creaturae ab aeterno fuerunt in deo vita quia istud non est
3aliud dicere nisi quod ab aeterno habuit cognitionem de Rebus
4antequam esset extra Rem et factivam et non stat quod habuerint
5nociciam(notitiam) nisi intuitivam et per consequens si notitia intuitiva requi-
6rat
praesenciam(praesentiam) obiecti tunc creaturae fuerunt ab aeterno et cum
7deus ab aeterno neccessario(necessario) cognovit creaturas intuitive ab aeterno
8creaturae neccessario(necessario) fuissent
11
Item istud improbatur de notitia beatifica
9creata nam beatus notitia simplici videt in verbo antichristum
10fore vel aliquod futurum vel aliquam aliam factibilem non factum
11igitur etc. consequentia tenet quia notitia beatifica qua beati vident in verbo antichristum
12est intuitiva et praecipue simplex
12
Alia est oppinio(opinio) aureo-
13li
quae consistit principaliter in duobus primum est quod ad noticiam(notitiam)
14intuitivam non Requiritur praesentia obiecti tamen ad notitiam intuitivam
15requiritur praesencia(praesentia) esse perspicui obiecti Et iste doctor ymaginatur(imaginatur)
16unum satis extraneum scilicet quod notitia intuitiva praeter notitiam et
17praeter potentiam et praeter obiectum requirit quoddam esse perspicuum ipsius
18obiecti praesens intellectui in quod perspicuum immediate infertur
19potentia et in quo creatura Relucet ymo(immo) est quod esse per-
20spicuum
ipsius creaturae Ita quod ipse ymaginatur(imaginatur) quod creatura habet
21quoddam esse perspicuum immediate et hoc maxime respectu notitiae
22intuitivae Ita intellectus eo ipso habet noticiam(notitiam) intuitivam de obiecto
23quia immediate fertur in esse perspicuum ipsius obiecti
13
Et ista positio
24est mirabilis propter illud esse perspicuum quia quaeretur quae res est
25utrum substantia vel accidens et cui eciam(etiam) inhaereat quia non
26videtur quod sit aliud quam notitia obiecti intuitiva in qua obiectum
27Relucet nec videtur quod intellectus posset habere aliquod
28perspicuum obiecti nisi noticiam(notitiam) ipsius
14
hic est advertendum
29quod deffectus(defectus) habendi actum Reflexum supra actum suum re-
30ctum
et difficultas eciam(etiam) quae est causa deffectus(defectus) sit causa multorum
31errorum unde ex hoc quod intellectus difficulter habet reflexio-
32nem
supra actus suos oriuntur duo inconvenientia quae sunt
33principia multorum errorum particularum
15
primum est refleccendo(reflectendo) sic
34supra noticiam(notitiam) suam intellectus aliquando loco noticiae(notitiae) capitur
35obiectum Ita quod in cognoscendo notitiam credit cognoscere obiectum et
36in hoc Reflectendo supra notitias suas universales cognoscendo
37eas credit cognoscere obiectum universale et ista est Radix illorum
38qui posuerunt universalia distincta a singularibus quia in Reflecten-
39do
supra actus suos non distinguebant inter notitiam
40et obiectum ymmo(immo) ferendo intellectum suum supra notitias universales
41credebant quod ferretur in obiectum et ex hoc ut dixi
SV224vb
42posuerunt universalia distincta a singularibus
16
Et ex
43isto sequuntur multi alii errores particulares quod scilicet in in-
44tellectu
vel potentia reservativa vel aestimativa creditur
45cognoscendo notitiam illam quod sit obiectum sicut in hiis
46qui illuduntur qui credunt se videre mirabilia et
47hoc est quia non distinguunt inter noticiam(notitiam) suam et
48obiectum et cono?ae[?]
17
et consequenter viceversa est aliud inconve-
49niens
Ex quo eciam(etiam) consurgunt etiam multi er-
50rores
particulares non distinguendo eciam(etiam) inter obiectum et
51noticiam(notitiam) et sic aliquando loco notitiae causatur obiectum et tunc
52creditur quod loco notitiae sit in anima obiectum et quia scitur
53quod obiectum ut lapis non est in anima realiter ideo creditur
54quod loco sit aliquod distinctum a notitia huius obiecti
55in anima Ita cum quis immediate concipit in anima obiectum
56et intuitivam tunc propter difficultatem et defectum re-
57flectendi
supra noticiam(notitiam) suam capit obiectum pro notitia
58et ex hoc consurgit quod creditur obiectum esse in anima
59et quia talis per rationem habet quod lapis vel obiectum non
60est realiter in anima ideo creditur quod in anima sit aliquid ipsius
61obiecti distinctum a notitia
18
Ita credo quod aureolus bene
62Resolvendo ipsum non distinxit inter notitiam et obiectum
63et tunc non distinguendo inter noticiam(notitiam) et apparenciam(apparentiam)
64obiecti voluit distinguere unum esse perspicuum rei
65in anima distinctum Et istud breviter non
66est aliud dicere quod species sive notitia obiecti est in anima
67et sic illud perspicuum non distinguitur ab ipsa notitia et sic
68quantum ad hoc quod aureolus ponit perspicuum distinctum
69ab anima et a notitia videtur quod ista ymaginatio(imaginatio)
70sit ficticia
19
Ex deffectu(defectu) et difficultate habendi notitia
71suae notitiae non distinguendo scilicet inter noticiam(notitiam) et obiectum
72verum est quod posset inquiri de illo perspicuo quid est
73utrum sit substantia vel accidens sicut tactum est
74et ita consequenter argueretur de deo utrum deus cognoscit
75mediante tali 'perspicuo' et si sic tunc non immediate
76cognoscit creaturas
20
Item si sic illud fuisset ab
77aeterno et necessario fuisset ab aeterno quia deus ab
78aeterno cognovit creaturas et necessario cognovit eas
21
79Item si cuilibet notitiae intuitivae corresponderet unum
80tale esse perspicuum cum fuerint infinitae notitiae ab
81aeterno intuitivae sequitur quod infinita fuerunt huiusmodi
82perspicua
22
Alia est positio okam quae sic distinguit
83quod notitia intuitiva est notitia simplex incomplexa
84virtute cuius immediate potest elici iudicium quod res est si ipsa
SV225ra
1sit vel quod Res non est si ipsa non sit unde ipse yma-
2ginatur(imaginatur)
quod notitia illa intuitiva est talis naturae quod est
3quaedam evidentia simplex et incomplexa quae im-
4mediate
concurrit vel est apta nata immediate concurrere
5ad eliciendum iudicium de existentia Rei si ipsa res
6sit vel ad eliciendum iudicium de non existentia Rei
7si ipsa Res non sit et istud quasi experiuntur de omni
8notitia intuitiva quae ad partem primam
24
Et istud prima facie videtur satis probabile
20tamen istud improbabitur Et breviter contra ipsum
21arguitur sic praecipue contra 2am(secundam) partem quia quicquid sit
22de prima parte videtur qualiter 2a(secunda) posset stare scilicet
23quod virtute notitiae intuitivae immediate posset elici iudi-
24cium
quod Res non sit si ipsa Res non sit nam ca-
25piamus
noticiam(notitiam) intuitivam albedinis potest bene
26concedi quod virtute illius potest elici iudicium quod albedo
27est si sit tunc ponatur quod albedo destruatur
28et quod Remaneat huiusmodi notitia in potentia
29ipsa enim post destructionem obiecti non est alterius naturae
30intrinsece quam ante et est agens naturale et passum
31est omnino uniformiter dispositum post sicut ante
32ergo vel potentia erit causativa eiusdem effectus sicut
33ante vel saltem non erit causativa effectus oppositi
34Item videretur unde consurgeret sibi ista proprietas
35ex quo est agens naturale et passum est idem eodem modo
36dispositum Item ipsa per dei potentiam potest conservari
37et obiecto non existente et eodem modo movere potentiam
38sicut ante igitur sicut ante concurrebat ad eliciendum iudicium
39affirmativum quod Res est ita post re tamen non existente
40et non mobili potentiam ad causandum iudicium ne-
41gativam
quod res non sit igitur etc Istud eciam(etiam) non
42cadit sub experientia scilicet quod notitia intuitiva sit
43sufficiens ad eliciendum iudicium de Re non existente quod
44non sit Ideo okam non potuit hoc experiri
SV225rb
45nec ad hoc habuit rationem efficacem igitur gratis hoc posuit
46igitur etc
25
Alia est oppinio(opinio) gregorii quae Resolvit se breviter
47ad duo et prima facie satis apparenter primo quia omnis notitia
48terminatur immediate ad obiectum ad extra vel ad aliquod aliud repraesentativum
49huiusmodi obiecti sicut ad speciem vel ad aliam similitudinem obiecti
50Primo modo omnis notitia quae immediate terminatur ad obiectum ad extra
51talem vocat intuitivam unde quando albedo se obicit potentiae im-
52mediate
terminat visionem intuitivam ipsius in absentia vero albedinis
53Remanent species quaedam in virtute Reservativa et tunc potest
54causari notitia actualis albedinis quae terminabitur ad illam speciem
55et non ad obiectum ad extra huiusmodi notitiam gregorius vocat
56abstractivam ita quod omnem noticiam(notitiam) terminatam immediate ad speciem
57vel similitudinem obiecti et non obiectum vocat abstractivam intuitivam
58vero quae immediate terminatur ad obiectum ad extra Et ista positio est
59satis facilis ad intelligendum
26
Tamen contra eam arguitur primo sic
60sicut prius argumentum fuit quia divina essentia est notitia creaturarum
61intuitiva et tamen non terminatur immediate ad creaturas ymo(immo) ad se
62quia videndo se videt creaturam igitur videtur quod non sit de ratione
63notitiae intuitivae quod terminetur immediate ad obiectum ad extra eodem modo
64argueretur de notitia beatifica intuitiva quae immediate terminatur ad
65verbum et tamen per eam immediate intuitive videntur creaturae quia
66beati vident intuitive creaturas in verbo ideo etc
27
verum est
67quod qui vellet sustinere gregorium diceret quod Realiter creatura
68est immediatum obiectum cognitionis beatificae in verbo et aeque immediate
69sicut verbum Ita quod verbum et creatura sunt aeque immediate
70obiecta cognitionis beatificae in verbo creaturarum Ita quod non est ordo
71prioritatis obiectalis inter verbum et creaturam quantum ad hoc
72licet creaturae non concurrant obiecitve vel influant obiectaliter efficiendo
73aliquid sicut obiecta sensibilia concurrunt effective obiectaliter influendo
74aliquid in potentia sensitiva sed quo ad terminare praecise utrum autem
75divina essentia aeque immediate cognoscat creaturam sicut se pro nunc
76non discussio quia de hoc communiter fit mentio inter do-
77ctores
28
Item contra gregorium potest fieri una alia Ratio
78nam quod species Reservata in potentia Reservativa posset esse obiectum
79non videtur esse necessarium unde bene posset salvari quod noticia(notitia)
80abstractiva non terminaretur ad obiectum non tamen sub ratione existentis
81et ideo vocatur abstractiva quia abstraheret ab existentia Rei
82esset immediate tamen terminata ad obiectum et sic illa species Reserva-
83ta
non concurret per modum obiecti sed per modum habitus quia
84non dicitur quod habitus sive complexi sive incomplexi concurrant
85ad productionem actuum per modum obiecti sed solum per modum habitus
29
86// Item talis species est insensibilis quia non cadit sub aliquo
875ae sensuum particularium igitur notitiae sensitivae quae sunt in absentia
88sensibilium non terminantur ad illas species non sensatas ymmo
89insensibiles sed magis ad obiecta / licet non sub ratione existentis
SV225va
1vel non existentis ymmo abstrahunt huiusmodi notitiae ab existentia
2vel non existentia rei ideo etc
30
Pro declaratione tamen materiae
3ut veniam ad modum quem nunc intendo ponere advertendum
4est quod dupplex(duplex) est modus sive gradus notitiarum intuitivarum
5nam quaedam sunt posteriores suis obiectis et quasi dependentes
6a suis obiectis immediate et causantur ab huiusmodi obiectis
7Istud quasi docet experientia de omnibus noticiis(notitiis) intuitivis
8causatis immediate ab obiectis sensibilibus Aliae sunt notitiae intuitivae
9quae non sunt sic posteriores suis obiectis ymo(immo) habent quamdam
10rationem prioritatis et istud positum est alias de fide
11sed istud pro nunc ponitur quia est ad propositum verbi gratia notitia
12divina et notitia beatifica de creaturis non dependent
13a creaturis ymo(immo) habent rationem prioritatis quamdam primo
14de divina notitia quae est causa exemplaris et factiva ideo est
15magis notitia creaturarum per modum causae quam effectus et ita
16conformiter de noticiis(notitiis) beatificis
31
loquendo vero de primis
17noticiis(notitiis) intuitivis potest dici quod notitia sensitiva intuitiva
18et intellectiva quae immediate causatur ab obiecto et ab influ-
19xu
obiectivo ipsius obiecti cum certis circumstantiis et denomina-
20tionibus
individualibus virtute cuius potest elici evidens
21iudicium quod Res est
32
Et si instetur contra ponamus quod deus
22conservet noticiam(notitiam) illam intuitivam causatam ab obiecto immediate
23supplendo concursum obiectivum ipsius obiecti utrum virtute illius
24intellectus posset elicere iudicium quod Res sit hic dico primo
25quod illud quod dictum est potest intelligi naturaliter scilicet ubi
26deus non agit supernaturaliter et ita addit okam dico
272o(secundo) quod notitia intuitiva habet neccessariam(necessariam) dependenciam(dependentiam) ab obiecto
28ita quod non stat quod Remaneant notitia intuitiva sensitiva
29de hoc genere quoniam[?] obiectum concurrat ad eius conservationem
30secundum influxum sive concursum obiectivum
33
Ubi advertendum
31quod quantum ad hoc potest poni una propositio quod deus licet quemlibet
32effectum et quamlibet noticiam(notitiam) possit producere immediate se solo
33et eciam(etiam) conservare tamen se solo non potest producere no-
34ticiam(notitiam)
intuitivam creatam ymo(immo) nec noticiam(notitiam) quia eo ipso
35quod est notitia creata est in potentia creata 2o(secundo) quia ratio quare
36notitia est intuitiva est quia est ab obiecto influxive et
37causaliter ideo non potest sub ista habitudine conservari
38notitia intuitiva nisi ab obiecto et aliis circumstanciis(circumstantiis)
39concurrentibus ad hoc quod sit notitia intuitiva unde yma-
40ginandum(imaginandum)
est quod notitia capit esse notitiae ab influxu
41obiectivo obiecto partialiter concurrente cum individualibus circum-
42stantiis
ideo cessante huiusmodi habitudine obiecti
43ad noticiam(notitiam) cessat eius Repraesentatio et sic diceretur quod non
SV225vb
44esset possibile quod subtraheretur obiectum et quod illa notitia Rema-
45neret
in esse notitiae intuitivae ymo(immo) nec notitiae Ideo si
46conservaretur haec notitia a deo obiecto absente conservaretur
47ut nuda qualitas nec esset tunc alicuius obiecti notitia
48nolo tamen dicere aliquid contra omnipotentiam ipsius dei quin[?] deus semper
49sit omnipotens Sed quod non possit conservare huiusmodi
50noticiam(notitiam) in esse notitiae non quod provenit ex parte ipsius dei sed
51quia tali notitiae Repugnat
34
Et si dicatur contra multa
52cognoscuntur intuitive et tamen non sunt sicut sonus
53auditur qui non est et istud communiter experimur Respondetur
54quod istud est negandum scilicet quod Res cognoscuntur intuitive
55dum non est notitia causata ab obiectis sensibilibus etc.
56quia non est dubium quin deus et beati cognoscant
57intuitive Res quae non sunt et causa est quia vix sic Repraesentandi
58dependet ab influxu obiectivo quem non potest deus supplere
59quia tunc esset sensibilis et cognoscibilis per sensum
35
et sic habetur
60quod per viam divisionis notitia intuitiva sensitiva est quae causatur
61immediate ab obiecto obiectivo concursu quae concurrit vel concurrere
62potest immediate ad causandum iudicium evidens de existentia
63Rei si Res sit
36
Alia est notitia intuitiva quae non est
64sic posterior obiecto sed habet rationem prioritatis quamdam et
65talis est notitia intuitiva quam habet deus et notitia eciam(etiam)
66quam habent beati de creaturis et tunc descriptio okam
67de notitia intuitiva habet ibidem locum, ita quod isto modo notitia
68intuitiva est notitia simplex qua immediate potest elici
69iudicium evidens de existentia Rei si Res sit vel iudicium
70evidens de non existentia rei si res non sit ita quod isto
71modo notitia intuitiva est simplex apparentia sufficiens
72ad hoc quod intellectus evidenter iudicet quod Res est quando est
73et quod Res non est quando non est De prima notitia scilicet
74dei certum est quod illa est apparentia simplex et evidentissima
75cuiuslibet Rei et etiam iudicium complexum Ita si inter
76noticias(notitias) dei poneretur ordo ad ymaginationem(imaginationem) notitia
77eius esset intuitiva esset apparentia simplex sufficiens
78ad eliciendum iudicium evidens quod Res est etc., quia transsum-
79ptive
quodammodo ponimus in Deo noticias(notitias) simplices et
80complexas de notitia vero intuitiva beatifica in verbo
81dicitur consimiliter quia illa est apparentia sufficiens beatorum ad
82eliciendum iudicium evidens de Res est etc existentia Rei
83si Res sit etc
37
Et qui vellet habere diffinitionem
84generalem notitiae intuitivae ponatur per modum disiun-
85ccionis(disiunctionis)
quod notitia intuitiva est illa quae immediate
86causatur ab obiecto et influxu obiectivo ipsius obiecti
SV226ra
1cum certis circumstanciis(circumstantiis) individualibus virtute cuius potest
2elici evidens Iudicium quod Res est si ipsa Res sit
3vel est notitia simplex qua mediante potest elicitur immediate
4Iudicium evidens de existentia Rei si Res sit et
5iudicium evidens de non existentia Rei si res non sit
38
6Advertendum tamen quod in verbo Reperitur dupplex(duplex) notitia
7intuitiva una est notitia intuitiva creaturarum ex qua beati
8immediate possunt elicere iudicium evidens de existentia
9Rei etc. ad quam causandum creaturae non concurrunt obiective
10alia est obiecti immensi Repraesentativa ad quam obiectum immen-
11sum
immediate concurrit obiective et ista quantum ad hoc
12quod causatur obiective a verbo est similis notitiae creaturae
13immediate causata ab obiecto sensibili quia ipsa est
14posterior obiecto beatifico licet habeat rationem prioritatis
15respectu creaturarum Et circa hoc possent poni aliquae
16propositiones
39
Prima propositio quamvis verbum non posset
17per suam essentiam cognoscente aliquid nisi intuitive, in ipso
18tamen aliquid potest cognosci abstractive a creatura illud patet quia
19deus cuiuslibet Rei immediate habet iudicium evidens id est
20quod de qualibet Re immediate Iudicat evidenter quod ipsa
21est si sit et quod non est si non sit ideo quaelibet notitia
22ipsius est mere intuitiva 2a(secunda) pars conclusiones patet quia non
23videtur impossibile quin Deus creare posset aliquam
24notitiam in verbo absque hoc quod Res cognoscatur
25secundum habitudinem existendi vel non existendi de creatura
26igitur respectu creaturae non erit intuitiva
40
Tamen tenendo
27quod deus posset concurrere per modum notitiae vel speciei
28vel obiecti obiective Repraesentantis creaturam non for-
29maliter
in quolibet istorum casuum haberet virtutem
30concurrendi ad producendum noticiam(notitiam) abstractivam creaturae
31Ex qua non eliceret creatura immediate evidens iudi-
32cium
etc. unde ymaginandum(imaginandum) est secundum aliquos
33quod licet deus non posset concurrere per modum obiecti obiective
34Repraesentantis potest tamen per modum speciei licet non sit
35notitia et ideo quia deus sic esset species Repraesentativa
36libere videtur quod posset concurrere ad Repraesentandum
37creaturam et non esse quo dato videtur quod posset
38concurrere aliam habitudinem quam intuitiva etc.
39quia de facto in beatis est species Repraesentans ma-
40gis
vel minus secundum statum ipsorum ideo non videtur
41quin posset esse species in beatis ad causandum
42noticiam(notitiam) de non existentia Rei et sic non videtur
43Repugnantia quin deus Repraesentare posset crea-
44turam
non secundum modum existendi vel non existendi
45quo dato talis notitia esset abstractiva ideo etc
41
SV226rb
46Quantum est de ista materia notitiarum intuitivarum et abstractivarum
47quia doctores consueverunt tractare istam materiam sub istis terminis
48ideo eciam(etiam) volo insequendo modum doctorum tractare aliquid de materia
49ista sub praedictis verbis licet non sit multum theologica sed magis
50metaphysica ideo sub istis verbis tota difficultas est in quid nominis
51Ideo Respondens semper habet distinguere quid intelligitur per huiusmodi nomina
52ideo ista materia habet tractari sub aliis terminis scilicet utrum stet
53aliquem deum videre et tamen vi illius notitiae non posset immediate elicere
54iudicium evidens quod deus est utrum eciam(etiam) stet aliquem videre
55aliquid in verbo et tamen vi illius notitiae non posset immediate elicere
56evidens iudicium etc. utrum eciam(etiam) notitia intuitiva immediate
57causata ab obiecto posset conservari a deo obiecto corrupto etc.
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 26, de Notitia, Opinio Aureoli, Paragraph l26-perdas (http://scta.info/resource/l26-perdas )
Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 224v (http://scta.info/resource/l26-perdas/svict)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/l26-perdas/svict/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/l26-perdas/svict/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Resource l26-perdas in Critical
Resource l26-perdas in Sorbonne
Resource l26-perdas in St. Victor (Currrent Focus)
No results found