Lectio 11, Prologus [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio11

Sources: R: Reims

Lectio 11, Prologus [Reims Transcription]

[Conclusio de debilitate intellectus: nihil concludere potest contra articulos fidei]

1 Continuando
69materiam de intellectus nostri debilitate, quia est valde la-
70ta, pono istam conclusionem pertinentem ad propositum: quamvis
71intellectus humanus ratione suae infirmitatis plus moveatur
72apparentiis falsis quam veris, processu tamen artis nihil
73concludere potest contra articulos fidei

2 Prima pars
74huius conclusionis patet exemplum prius positum de gustu,
75nam sicut est de gustu corporali sive spirituali
76ita videtur esse de intellectuali, sed infirmitas or-
77gani sensitivi sic immutat gustum corporalem
78quod facit apparere dulce amarum et e contra.
79Et ita videtur esse de gustu intellectuali, ut alias
80allegatum fuit Isaiae quinto: ""vae qui dicitis
81bonum malum et malum bonum.""
Item istud
82posset probari per comparationem affectivae ad intellectum,
83nam post lapsum, affectiva semper tendit
84ad ima dimissa suae naturae et magis tendit
85in creaturam quam in Deum, in malum quam in bonum, ergo
86etiam intellectus magis movetur falso quam vero. Et in ista
87radice fundatur positio sanctorum doctorum anti-
88quorum, qui omnino conveniunt in hoc quod: stando[?] omnino in[?] experientiis
89naturalibus sine speciali dga[?] hoc non potest bene modum
90mortualitermortaliter agere sive operari sicut
91fuerit Origines, Lactantius et Augustinus. Et si
92non ita loquuntur doctores moderni de gratia
93gratum faciente, tamen dicunt quod requiritur speci-
94alis Dei gratia gratis, data sicut fuit Brad-
95wardinus
et alii

3 Secunda pars conclusionis probatur ex ista ra-
96dice, quod ars in suo processu non supponit principia
97falsa, quia alias non esset ars. Ergo nihil infert
98falsum ex suis principiis. Tenet consequentia quia in bona
99consequentia ex vero non sequitur, nisi verum, ita quod si
100aliqua conclusio falsa concluditur ex principiis artis, non R16ra
1sequitur ex illis principiis, et si inferatur ex
2illis sophisticis in logica, quia non bene infertur in
3bona consequentia, ita quod si aliquid inferunt contra
4articulos fidei, non inferunt ex principiis
5alicuius artis, et si inferant ex illis principiis,
6hoc non est in bona consequentia, sed solum sophistice

[aliqua corollaria]

4
7Ex istis, infero aliqua corollaria. Primum corollarium: quod
8nulla veritas investigationis humanae re-
9pugnat sacrae theologiae vel fidei. Patet corollarium,
10quia omne verum omni vero consonat

5 Secundum corollarium:
11contra Holcot quod articuli fidei non sunt contra rationem
12naturalem, sicut 'Deum esse incarnatum'. Ipse enim
13Holcot expresse ponit oppositum, dicens quod "articuli
14fidei repugnant rationibus naturalibus, sicut 'Deum
15incarnari,' 'virginem parere', quia, sequendo
16rationem naturalem, oppositum sequeretur sive concluderetur
17quod 'virgo non posset parere'. Et in hoc salva sui
18reverentia videtur defecisse. Et ideo, si ex veris
19principiis artis concluderetur quod 'virgo non posset
20parere', sophisticaretur nec sequeretur ex ratione naturali;
21fides enim non est contraria principiis scientiarum de quorum
22ratione est quod sint vera, ergo nec contraria scientiis
23ex eisdem principiis introductis

6 Sequitur
24ulterius st quod istae propositiones 'Deus non est trinus
25et unus' et quod 'ab eodem uniformiter se habente
26non possunt produci diversari effectus in mediante'
27non sunt conclusiones philosophiae, immo sunt contra philosophiam, ita
28quod sunt quaedam propositiones falsae praesumptiose assumptae
29absque hoc quod sequerentur ex principiis naturalibus.
30Et maxima illa quae est principium omnium errorum in
31philosophia, et propter hoc dixerunt antiqui quod a voluntate an-
32tiqua non procedit actio nova, quia tunc mutaretur.
33Per hoc etiam tolleretur libertas primae causae; propter hoc
34etiam Avicenna finxit primam causam solummodo producere
35unam intelligentiam. Et de isto magis videbitur
36in materia de Trinitate, quia istam viam secuti sunt haere-
37tici in illa materia. Ex quo patet falsum est aliquam
38propositionem esse falsam in philosophia et esse veram in
39theologia vel e contra, quia ex veris principiis non
40sequitur nisi verum. Ideo si aliqua propositio est vera in philosophia,
41est vera simpliciter; modo omne verum omni vero con-
42sonat

7 Sequitur ulterius quod omnes leges hu-
43manae consonant legi divinae. Patet quia leges
44humanae non sortiuntur denominationem nisi in-
45quantum sunt directivae homini per rectam rationem, modo
46ratio semper consonat veritati fidei, quare sequitur
47propositum. Unde notandum est hic quod denominatio
48'legis' est proportionalis denominatio sicut denominatio
49'esse', ita quod imaginandum est quod sicut nulla cau-
50sa secunda potest aliquid agere nisi prima causa illud
51concauset sic nulla lex sortitur denominationem R16rb
52legis, nisi a prima lege. Et hoc testatur Tullius,
53qui fuit legista rationarum[?] legum, ubi est
54notandum quod tres sunt leges. Prima est lex
55divina. Secunda lex est humana ratio. Tertia lex huma-
56na positiva. Primae semper est obediendum.
57Secundae etiam, quia conformatur primae legi, nisi in casu
58in quo deviaret a prima lege sic, scilicet, quod crederetur
59aliquod iudicum esse rationale dictamen. Si tamen
60appareret quod non esset conforme legi divinae,
61non esset illi dictamini obediendum, sed legi divinae

8
62Ulterius vero in casu in quo lex rationis et
63lex principis discordarent, non esset obediendum
64legi principis, immo rationi, quia ratio habet superioritatem
65essentialem ad legem principis, quia eo ipso quod lex
66humana positiva sive lex principis discor-
67daret rationi non esset lex. Ideo non esset obediendum
68ei in illo casu, sed rationi. Ideo auctoritas principis
69non debet repraesentari causa legis positivae humanae,
70sed ratio ipsa dictans sic esse faciendum. In certis
71etiam casibus esset obediendum legi principis,
72et non rationi, scilicet, in casu in quo contingit quod ratio
73non est lex absolute propter indifferentiam actuum
74rationis; et in illo casu ratio non elicit aliquam
75partem, sed permittit Principi; adhuc tamen secunda
76lex derivatur a ratione pro tanto quod reliquit
77hoc suae voluntati

9 Sequitur ulterius quod omnes
78leges humanae consonant inter se. Patet, quia con-
79sonant rationi

10 Sequitur ulterius quod in secta
80mathematici[?] sunt traditae plures leges
81quae nulli proprie sunt conformes, ita dicendum
82est de tyrrannis[?] qui multas leges intro-
83duxerunt quae nulli legi consonant, immo sunt
84contra leges. Habeo enim testem idoneum de primo,
85scilicet, Senecam, qui dicitur fuisse de secta mathe-
86matici[?] et de progenie sua. Unde dicit quod
87leges corporis sive voluptatis bene tradidit
88propheta noster mathomet[??], sed leges animae alicuius
89tradidit theologia, et lex ista animae contradicit
90primae legi, scilicet, legi corporis et voluptatis
91quia docet tollere voluptates. Intantum quod propter
92evitationem voluptatum et huiusmodi quis secundum
93legem animae posset devenire ad spiritum propheticum
94quod cognosceret talis de futuro, et hoc expresse
95testatur Seneca

11 Sequitur ulterius quod lex hu-
96mana aliter consonat legi naturali quam lex
97divina. Ubi advertendum est quod lex humana
98positiva derivatur a lege naturali et est quasi
99quisconsequens ad suum antecedens, ita quod lex naturalis
100debet imaginari per modum antecedentis inferentis,
101legem humanam per modum consequentis

[Significatio legis naturalis]

12 Pro cuius R16va
1intellectu est notandum quod lex naturalis potest capi
2multipliciter. Uno modo pro instinctu naturali ad bonum et
3ista lex naturalis est communis[?] omnibus et brutis.
4Unde Gratianus dicit quod ""ius naturale est quod
5omnia dirigit in bonum.""
Alio modo capitur lex natura-
6lis strictius prout pertinet ad intellectum practicum
7humanum in quo relucent principia practica moralia,
8quo mediante assentitur principiis illis et consequenter
9ex illis principiis mediante illo lumine assentitur
10conclusionibus quae inferuntur ex illis principiis.
11Tertio modo capitur lex naturalis pro illis principiis
12quibus assentitur. Et quarto modo pro conclusionibus
13illatis ex illis principiis, et illae conclusiones
14sunt dictamina quaedam rationis rectae et ab istis
15conclusionibus debent derivari leges humanae
16positivae

13 Viso igitur isto processu, appa-
17ret satis conclusio praedicta quod lex divina non potest
18sic derivari a lege naturali quia ex principiis
19legis naturalis non possumus inferre legem
20divinam, quia ex illis principiis quia ex illis
21principiis non possumus devenire ad le-
22gem elevant?tam[?]. Et sic praeter consonantiam quam
23habet lex divina cum naturali, scilicet, quia sunt verae, habet
24lex naturalis aliam consonantiam cum lege huma-
25na positiva derivationem per modum consequentis ab antecedente;
26sic ut autem non est de lege divina respectu
27naturalis. Dico tamen consequenter quod lex naturalis est de-
28positio praevia legi divinae, licet non sufficiens
29ad inferendum illative. Unde tenendo legem
30naturalem et vivendo secundum eam, qui bene potest
31se disponere ad hoc quod sibi infundatur
32gratia sive lex divina, et sic quasi dispositive
33lex naturalis antecedit legem divinam, licet non
34deducitur a nobis, nec a quocumque alio, quia lex natura-
35lis non continet omnia puncta legis divinae,
36quia ibidem sunt aliqua puncta quae transcendunt totam
37legem naturalem, sicut incarnatio Verbi
38et huiusmodi. Dico ulterius quod viceversa, ius
39naturale est consequens ad ius divinum, unde Gratianus
40dicit expresse quod "ius divinum est quod in Ev-
41angelio continetur et ratione suae aequitatis et veritatis
42eminenter[?] et continentur et magis perfecte[?] quam quacumque
43quae continentur in iure naturali. Ideo ius naturale
44est tamquam consequens ad ipsum ius divinum.
45Ex istis patet quod ius humanum positivam sequitur
46ex iure divino, quia ius naturale sequitur ex divino
47et ius humanum ex iure naturali, ergo quicquid sequitur
48ad consequens, sequitur ad antecedens

[Rationes pro erroribus de miraculis in processu naturalis investigationis]

14 Ex praedictis,
49patet quod peccat in processu naturalis investigatio-
50nis concludens 'virginem non posse parere.' R16vb
51Patet ex dictis etiam ex alia causa, quia talis peccat dupliciter.
52Primo quia praesumptiose contra divinam potentiam concludit
53quod tota resolutio philosophorum est in hoc, quod non sunt ita experti,
54igitur ita non est modo. Ista consequentia non valet: non est expertus
55quod ita sit, ergo ita non potest esse. Unde non esset vere
56philosophus, qui A proprietatem negaret a planta vel
57huiusmodi, ita quod impossibile est quod philosophus experiatur
58istam negativam, herba vel planta non habet
59istam proprietatem A, quia ad hoc requireretur
60applicatio A ad omnia passa, modo hoc esset
61sibi impossibile, immo dato quod applicaret
62haec forte quod ibi esset aliqua influentia vel aliquod
63agens particulare impediens eius actionem

15 Item dato
64quod non esset aliquod impediens, adhuc bene staret
65quod A haberet aliquam actionem cum illoalio quam non
66haberet se sola. Et sic, si adhuc dato quod philosophus
67posset experiri omnes proprietates convenientes sibi soli,
68non tamen cum aliis, quia staret quod se sola esset pro-
69ductiva unius effectus et cum alio agente sit
70productiva oppositi, ergo si non experiatur 'virginem
71parere'
non habet negare a Deo quin Deus posset
72hoc facere

16 Item possibilitas naturae non est cognita
73a philosopho. Et hic est advertendum quod possibilitas
74naturae est secundum quod congruit decori universi ex
75divina Dei providentia, nam capiamus aerem
76vel aliquod aliud ens imperfectum; certum est quod potentia
77eius motiva videtur esse infinitam, quia subito
78movetur ad repletionem vacui; modo istud ar-
79guit infinitatem potentiae quia potentia quantificatur penes
80quantitatem actus, ergo ubi congrueret decori
81universi natura esset mirabilis activitatis. Et sic, si propter bonum
82universi in specie humana congrueret 'virginem
83parere', philosophus non haberet hoc negare, ita etiam
84credo ad imaginationem. Et hoc haberet dicere
85philosophus, si non esset nisi una mulier adhuc ipsa
86pareret, et si omnes homines essent anni-
87hilati, quod adhuc producerentur homines. Ideo
88videtur esse ita in proposito. Per istam deductionem
89volo investigare, 'utrum posset salvari
90quod virgo peperisset virgo?' Et non est dubium
91quod illud fuit miraculum, ideo non teneo unam
92partem nec aliam, tamen dico quod philosophus non habet negare
93hoc vel quod saltem negando transgreditur modum vere
94philosophandi

17 Alia exempla habebantur in quibus
95apparere poterat quomodo natura in casu necessitatis
96vel congruentiae decoris universi est mirabilis
97activitatis. Unum est de quod puero, qui erat
98mutus, cuius pater eratfuit devictus in bello
99et adversarii volebant eum occidere, credebant
100quod non esset nisi unus simplex miles quando mutus R17ra
1ille, qui puer erat, locutus est et illud bene
2potest reduci ad providentiam naturae

[Conclusiones de philosophia]

18 Ex prae-
3dictis patet quod articuli fidei relinquendi sunt neuter
4apud vere philosophantes, id est, quod ex puris naturalibus
5philosophus vere philosophando non potest devenire
6ad notitiam articulorum, et sic non potest determinare
7quae pars sit vera vel non. Ideo debet relinque-
8re eos neutros, id est, non determinans
9unam partem nec aliam. Dico ulterius quod philosophus, vere
10philosophando, bene potest ad hoc devenire quod
11sciret se non posse devenire ad notitiam
12seu determinationem articulorum fidei. Patet consequenter
13quod, vere philosophando, essent paucae propositiones
14scitae in philosophia excepta mathematica, immo quasi
15nullae, immo scientia naturalis esset quaedam hypothesis ex quadam iposta-
16sis[?]. Etiam ponendo materiam
17primam, fingendo eam ad imaginationem, et sic per istum
18modum salvarentur actiones et passiones
19quas experiuntur melius quam per modum Anaxa-
20gorae
ponentis quodlibet esse in quolibet

19
21Sequitur finaliter quod ad vere philosophandum requiritur
22theologia, immo ipsa est vera philosophia

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 11, De fide (http://scta.info/resource/lectio11 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 15v-17r (http://scta.info/resource/lectio11/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio11/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio11/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices