Lectio 119, de Libertate [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | March 21, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio119

Sources: S: Sorbonne

Lectio 119, de Libertate [Sorbonne Transcription]

Recapitulatio et plures vias solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia

1 Et quia viae
38satisfaciendi in materia concordiae praescientiae divinae respectu
39futurorum contingentium quae fuerunt eri(heri) tactae sunt
40arduae et quaelibet requireret plures lectiones pro
41sua distinctione proprie et ideo circa 3(tres) ultimas quae
42videntur diffinitiones ad capiendum est aliqualiter in-
43sistendum.

Tertia via

2 et ideo circa primam est advertendum quod per eam
44salvatur quod deus contraria potest scire sine
45sui mutatione et hoc est una de difficul-
46tatibus arduissimis in ista materia, scilicet, quod deus
47sciat antichristum fore et nunquam sciverit absque S198vb
48sui mutatione hoc autem salvatur per hanc viam
49evidenter, scilicet, ratione perfectionis divinae notitiae et unico suo
50simplici intuitu non compositiva nec divisiva non
51tamen volo negare compositionem realem adextra
52sed negatur compositio et divisio in deo propter similitudinem
53quamdam in nobis repertis quae denotat imperfectionem

3
54sed divina cognitio debet resolvi ad primum nostrum
55modum considerandi et concipiendi secludendo illam
56imperfectionem quia notitia divina repraesentat res pure
57comprehensive secundum omnes habitudines intrinsecas et ex-
58trinsecas rerum et in nobis est imperfectio quia
59concipimus res compositive vel divisive nam
60simplex intelligentia in nobis numquam potest esse falsa
61et ita dicitur quod in deo simplex intelligentia est respectu
62utriusque partis contradictionis comprehensiva etiam immensa
63notitia et sive eveniat hoc vel illud nulla arguitur
64in deo mutatio unde si deus cognoscit evidenter
65antichristum fore et ponatur quod non erit per hanc
66viam salvatur quod si non erit tunc deus
67cognoscet eum non fore qui eodem intuitu
68adaequate deus cognoscit utrumque oppositorum

4 et hanc
69viam tenet alexander de halis in primo ubi
70movet istam quaestionem utrum scientia dei possit
71esse oppositorum et breviter Respondet quod sic sed ipse arguit
72contra ipsum met quia si sic sequitur quod deus
73sciret utrumque oppositorum esse verum igitur opposita essent
74simul vera ipse Respondet distinguendo de li 'simul'
75quando proponitur talis propositio 'deus scit simul
76opposita esse vera'
quia vel li 'simul' determinat li 'scit'
77vel 'scire' imponatur in propositione de possibili et
78tunc conceditur quod deus simul scit utrumque oppositorum
79esse verum si li 'simul' determinet li 'oppositorum' vel
80hoc complexum 'utrumque oppositorum esse verum ut sit
81sensus quod deus scit utrumque esse verum simul'
et isto modo
82propositio esset neganda et sic sine mutatione divinae praescientiae
83stat futurorum contingentia cum praescientia divina et
84eodem intuitu deus est oppositorum praescientia.

Quarta via

5
854a(quarta) via posuit quod sicut homo de contingentibus
86et singularibus Invenit sibi modum enunciandi certitudinaliter
87demonstrative vel universaliter per terminos universales universaliter
88enunciando ut omnis triangulus habet 3es(tres) angulos
89aequales duobus rectis haec propositio est scita
90ab homine quae tamen nihil significat praeter contingencia(contingentia)
91et mutabilia eciam(etiam) homo invenit sibi modum certitudinaliter
92demonstrative ex singularibus ut dicendo sortes erit vel
93non erit et hiis modis includitur imperfectio
94quo ad nos quia per universalem cognitionem confuse S199ra
1cognoscimus per demonstrativam confuse eciam(etiam) cognoscimus cum nesciamus
2quae illarum contradictoriarum sit vera et sic modus universaliter seu di-
3monstrative[?]
enunciandi non est sine confusione sed ymaginatur(imaginatur) quod in divina
4notitia remaneat certitudo cognoscendi et astrahatur(abstrahatur) illud quod
5dicit imperfectionem in nobis tunc habebitur quod deus distinctione
6cognoscit et concipit res certitudinaliter et sine confusione
7nam aeque certe cognoscit ymo(immo) certius de quolibet futuro
8contingenti sicut homo cognoscit de duobus contradictoriis propositis
9dimonstrative[?] quam alterum illorum est verum nescit tamen determinate
10quod illorum est.

Quinta via

6 5a(quinta) via ponebat quod intellectus
11divinus practicus in cognoscendum veritates contingentes se habet libere
12non quod sit neccessarium(necessarium) quod ista sit vera et quod ista sit vera
13sed cognoscit libere istam vel istam esse veram nam scit
14determinate quae illarum est vera demonstratis duobus contradictoriis
15contingentibus nam voluntas divina eadem existens adaequate
16est causa ponendi a inesse et uniformiter se habens est
17causa eius destructionis hoc vocatur in divina natura libertas
18nam deus nunc est scientia quod antichristus erit in quando erit
19deus erit scientia quod ipse est et postquam erit destructus
20deus erit scientia huiusmodi quod antichristus non est et quod antichristus
21non erit et talis condicio(conditio) reperitur in homine quia positis
22quibuscumque causis requisitis ad alicuius effectus productionem
23voluntas eodem modo se habens adaequate potest producere effectum
24vel potest non producere nam voluntas humana ex eo
25quod producit formaliter non recipit aliquid quia habitudo effective
26causalitatis est prior quam habitudo ad actus receptionem
27et si nihil voluntas in se haberet ante productionem actus
28et post eodem modo se haberet

Sexta via

7 6a(sexta) via salvandi praescientiam
29divinam cum contingentia futurorum est quae dicit quod inter divinam
30cognitionem et quamcumque veritatem sit talis neccessaria(necessaria) habitudo
31scilicet quod absolute et neccessariam(necessariam) sit deum omnem veritatem
32cognoscere et quia aliquae veritates sunt contingentes ita
33contingens est habitudo conformitas dei intellectus ad illas veritates
34ut quod sortes currit vel non currit neccessarium(necessarium) est unum illorum
35esse verum et ita neccessarium(necessarium) est divinum intellectum habere habitudinem
36assertivam[?] respectu cuiuslibet significabilis et talis habitudo respectu con-
37tingentium veritatum est contingens

8 et istam viam sequitur adam
38in 3o(tertio) ubi resolvit contingenciam(contingentiam) futurorum concordari
39cum divina praescientia reducendo ad neccessitate(necessitate) divini in-
40tellectus ut ipse conformetur cuilibet veritati nec est
41neccessaria(necessaria) habitudo dei ad istam antichristus erit nec ad oppositum
42quia habitudo huiusmodi quae est dei respectu veritatum est
43praecise ratione conformitatis veritatum ad intellectum divinum
44et quaelibet oppositarum potest esse conformis eo quod quaelibet potest
45cadere sub eius assensu

Septima via

9 7ma(septima) via est quam ponit S199rb
46hybernicus ymaginando(imaginando) quod in deo respectu omnium factibilium
47sunt ydeae(ideae) et rationes cognoscendum omnia cognoscibilia.

10
482o(secundo) sumit quod ad sciendum futurum contingens requiruntur
49plures notitiae agregatae(aggregatae) secundum plures habitudines et concursum
50qui requiruntur ad hoc quod effectus producitur

11 3o(tertio) dicit
51quod eadem notitia sic agregata(aggregata) potest esse alicuius notitia
52et sine mutatione illius noticiae(notitiae) ipsa potest desinere
53esse notitia illius et ponit exemplum nam capitur hoc
54complexum summus hoc sumit pro illo qui est papa tempore quo
55est papa praecise et sine sui mutatione desinit
56supponere pro illo et supponet pro alio qui loco ipsius elegetur
57in summum sacerdotem et ita dicitur quod in divina
58essentia est agregatio(aggregatio) notitiarum respectu illius antichristus
59erit quaequid notitia agregativa(aggregativa) est assensus respectu
60antichristi quod futurus est et quando antichristus ponetur
61inesse nihilominus remanebit illa notitia sed non
62propositionis de futuro assertiva[?] sed propositionis de praesenti.

Octava via

12
638va(octava) via quod divina veritas se habet ad omnem
642am(secundam) veritatem ut vis activa vel conservativa
65ad omnem rem quae inesse conservatur unde consequenter
66dicitur quod sicut ad definitionem rei in deo nulla
67fit mutatio eo quod deus non conservat nunc
68illam rem et ante conservat ita ymo(immo) eadem virtus
69conservativa remanet et tamen hanc rem non conservat
70ita quidquid intrat latitudinem veritatum intrat latitudinem
71divini assensus et sicut est contingens aliquid desinere
72esse de latitudine scitorum ita aliquid potest desinere
73a deo contingenter conservari absque mutatione ipsius,
74quia per eandem causalitatem ponit rem inesse et
75destruit.

Propositiones

13 Iuxta istos modos concedere
76debemus plures propositiones

14 prima est non stat
77deum neccessarium(necessarium) scire illud quod dependet a
78voluntatis creatae libertate patet quia deum
79neccessario(necessario) scire a fore infert evidenter quod a
80erit ex quo sequitur non concursus libertatis vo-
81luntatis creatae

15 2a(secunda) propositio deus praecise
82contingenter scit futura contingentia

16 3a(tertia) nullum futurum
83contingens neccessario(necessario) scit

17 4a(quarta) omnem quod deus scit
84esse futurum potest non esse futurum

18 5a(quinta) loquendo
85de posse non demonstrativo sed illativo voluntas
86creata potest deum facere aliquid scire quod ne-
87scivit ante patet quia potest facere deum scire quod
88a actus erit qui subiacet voluntati creatae
89quidquid non producitur quia eo ipso quod a non producitur
90deus non scit a fore et tamen voluntas
91creata potest producere a actum igitur ipsa potest facere S199va
1quod deus sciverit a fore qui tamen ab aeterno
2scivit a non fore

19 6a(sexta) creatura de sua
3potestate illativa potest facere quod deus eam ab
4aeterno praedestinaverit patet quia ipsa potest facere
5actum meritorium ratione cuius deus eam praedesti-
6navit vel quo fuit praedestinata a deo
7stante lege simile diceretur de praescito
8quia in potestate creaturae est aliquid facere quod
9ab aeterno fuerit a deo praescita stante lege
10ex quo sequitur quod quilibet praescitus potest esse
11praedestinatus et econverso ita quod est in potestate
12praestiti ut fiat praedestinatus et in potestate
13praedestinati ut fiat praescitus non loquendo tamen
14de potestate demonstrativa sed illativa adiuncto tamen
15quod lex stet additur tamen stante lege
16antecedens pro prima parte est in potestate illativa voluntatis
17creatae alia pars est constantia legis stantis
18ex quo sequitur quod aliquis habet in sua potestate illativa
19quod sit a deo praedestinatus. ex quo sequitur quod divina
20reprobacio(reprobatio) seu pd praescientia nullam penitus imponit
21neccessitatem(necessitatem) quin homo salvetur nec claudit viam
22salvandi et eciam(etiam) praedestinatio non includit quin
23electi et praedestinati possint cadere et
24dampnari

20 alii sunt modi salvandi concordiam
25praescientiae divinae cum futuris contingentibus qui poterunt aliquo modo
26explanari

Rationes pro apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus

21 et ideo nunc accedendum est ad unam
27manuductionem gressam ut materia facilius habeatur
28descendendo ad materiam ponitur unde consurgit tanta
29apparentia contra compossibilitatem divinae praescientiae cum futuris
30contingentibus

22 prima causa est consuetudo audiendi facta existens
31in dispositione hominis nam vulgus habet de quolibet
32eventu quod ita debebat evenire

23 2a(secunda) causa est
33affectio excusandi mala propter neccessitatem(necessitatem) et inevi-
34tabilitatem nam infortunia et mala naturae
35et mala moris[?] ut excusant quia nec ipsi
36dicunt eis inevitabiliter eveniunt

24 3a(tertia) causa est
37ygnorantia(ignorantia) divinae immensitatis et assimilatio cum nostra
38potentia cognitiva quia in nobis experimur quod non
39est in potestate nostra scire aliquod contingens nec staret
40de scientia naturali quod sortes sciret a fore quia
41posset ibi esse deceptus immensitas autem divinae
42notitiae non est talis quia sine sui mutatione potest
43stare cum opposito alicuius contingentis nam assensus contrarii
44in nobis non possunt stare non sic de divina S199vb
45notitia quia ipsa est cuilibet contradictorium compossibilis.

25 4a(quarta) causa
46est praesumptio cognoscendi arduas veritates circa
47deum sine labore doctrina vel studio nam
48cognitio divinae immensitatis declarat concordiam
49praescientiae divinae cum futuris contingentibus et maxime cognitio
50de altissimis veritatibus quae homo vix potest scire
51institutio 20 annorum et tamen vetula vel vulgus
52dicit se habere huiusmodi cognitionem et ita de aliis ar-
53tibus verum est quod dicunt se habere illas et tamen lic-
54terati(litterati) et studiosi non possunt habere in studio
55plurium annorum et ideo mirandum est

26 5a(quinta) causa
56est deffectus(defectus) logicae quia dicunt aliqui quod ex eo
57quod ordinatum est ita erit vel ex eo quod non est
58ordinatum ita non erit et ponit saberiensis exemplum
59de quod stoico dicente sibi an possis aliquid
60facere quod non es facturus passum in quam stoicus
61Respondet dabo tibi mille si facias quod non
62es facturus ecce ignorantia sit pollicentis quia
63petit quod duo contradictoria sunt simul vera unde licet utrumque
64contradictorium sit contingens constat tamen quod oportet alterum
65illorum evenire et sic praesens difficultas est omnino
66impertinens concordiae a compossibilitate divinae praescientiae
67respectu futurorum contingentium nam ad ymaginationem(imaginationem) ponatur
68quod deus concurrit tantum respectu futurorum contingentium in genere
69causae finis vel quod deus nihil adextra cognoscit ex
70facto contingit aliquando vera sillogizare(syllogizare) nam remanebit
71eadem difficultas quia nihilominus sortes currit vel non currit
72nam ponere alterum contradictorum esse verum non imponit
73neccessitatem(necessitatem) nam determinatum est quod alterum contradictorum est
74verum sed non est determinatum quod aliud[?] sit verum sit quod
75non possit esse falsum nec determinatum est quod aliud contradictorum
76sit verum taliter quod non possit esse falsum et ista
77via decipit intellectum credendum quod verificatio
78unius partis sit eius determinatio sic quod non possit
79esse falsa et sic ista difficultas est impertinens divinae
80scientiae sed solum causat intellectus deceptionem credendo
81quod si oporteat alterum contradictorum esse verum quod una pars
82sit neccessaria(necessaria)

27 6a(sexta) causa est ex mala consideratione
83modorum enunciandi quia ex modo enuntiandi qoud a erit sequitur
84quod ab aeterno futurum erat quod a erit modo
85ista perspicacitas futuricionis(futuritionis) nullam imponit ne-
86cessitatem futuro effectui et illud est imperti-
87nens ad divinam praescientiam quia ponatur quod deus
88nihil cognoscit nisi se ipsum tunc illo stante currit
89eodem difficultas quia quocienscumque(quotienscumque) ante instans positionis S200ra
1rei in esse ista est vera a erit et tamen potuit esse
2falsa et tamen illa veritas non potest mutari de veritate
3in falsitatem quia si ponatur quod a vel antichristus non
4erit tunc illa antichristus erit erat ab aeterno falsa
5nam difficultas stoici petebat verificari contradictoria
6et ideo erat frustratoria petitio et igitur tollantur omnia
7ista impedimenta et materia tenebitur facilior.

Dua manuductiones de concordia ad futura contingentia

28 Istis
8igitur Impedimentis remotis tanquam impertinentibus agendum
9est ad manuductionem quae est ymaginatio(imaginatio) ad percipiendum
10materiam ubi notandum est quod aliquae conclusiones demonstratae habent
11evidenciam(evidentiam) intrinsecam vel ex aliis causis quod ex praemissis
12ex quibus deducuntur unde una conclusio geometrica potest
13sciri per aliqua principia licet ipsa habeat notitiam aliunde
14vel ex consuetudine audiendi vel ex persuasione re-
15thorica(rhetorica) vel ex alia causa sed potest esse alia conclusio de-
16ducibilis quae nullam habet apparenciam(apparentiam) nisi quantum per principia cogunt
17seu probant et illud habet locum in conclusionibus de quanti-
18tatibus non quadratis vel cubicis quae non
19sunt demonstrabiles aliqua demonstracione(demonstratione) rationali nec obi-
20ciunt se sub ratione apparentis tunc dicitur quod materia
21de concordantia de praescientia divina respectu futurorum contingentium
22debet resolvi ad 2m(secundum) genus veritatis quia non
23se obicit ex apparentia quantum est de se sed sufficit
24notitia et apparentia de principiis et causis quia deus
25est praestius omnium distincte et voluntas libere operatur.

29
26Ex istis sequitur concordantia praescientiae divinae respectu futurorum
27contingentium quae non est de se apparens nisi ex
28principiis quoniam ipsa non habet apparentiam de se sed sua
29apparentia provenit ex principiis via doctrinae.

30 2a(secunda) via
30seu manuductio est boecii 5o(Vo) de consolacione
31unde ipse ymaginatur(imaginatur) quod ad ymaginationem(imaginationem) deus nihil cognoscit
32ad extra deinde ratione aeternitatis licet non cognoscit ex-
33trinsece tamen ponatur quod omnia suo intuitu aeterno
34post cognoscit vel sit clarius ponatur quod deus
35non cognoscit res adextra sed se habeat suo
36cursu ut nunc tunc nihilominus libera voluntas nostra
37quia experimur libertatem in nobis. deinde ponatur
38quod deus vel alia creatura quae non habet causalitatem
39respectu actuum nostrorum sit tantae perspicuitatis quod
40clare videat quidquid agimus vel quidquid acturi
41sumus nam isto casu deus seu ista creatura nullam
42imponit neccessitatem(necessitatem) actibus nostris ut si videam
43sortem currere mea volitio non cogit eum ad S200rb
44currendum ita stante libertate voluntatis nostrae
45superveniat divinus intuitus non in genere
46causae efficientis quia deus non agit per intellectum
47proprie loquendo sed per voluntatem ut sic percipiat
48igitur solum dispositionem rerum tunc videbit contingentia
49a voluntate producibilia non neccessitata(necessitata) ab illa perceptione
50seu intuitu divino sed illa perceptio non mutat
51dispositionem nec causalitatem rerum nec aliquo modo perturbat
52remanebit igitur aequalis contingentia in rebus ante
53dei intuitum et post eodem modo ac si deus non
54cognosceret ut oculus non causat contingentiam
55nec tollit eam nec neccessitatur(necessitatur) ad suos actus
56quantum ad visionem nam deus omnia conspicit
57et illa cognitio seu intuitus nullam habitudinem rerum
58variat ymo(immo) aliter non esset perfecta cognitio
59igitur praescientia rerum nullam imponit neccessitatem(necessitatem)

31 et ad
60hoc est augustinus in libro de libero arbitrio dicens
61quod res sunt contingentes modo divina cognitio super-
62veniens non variat cognitiones rerum nam
63si cognoscendo res earum variaret habitudines
64cognitio illa esset erronea quoniam voluntas nostra
65habet omnes suos actus in pleno divino ac
66si deus eos non cognosceret nec aliquam im-
67ponit neccessitatem(necessitatem) ad actus nostros nam a
68esse scitum a deo evenire non neccessario(necessario) eve-
69niet nec ex eo habet neccessitatem(necessitatem) eveniendi
70magis quam si deus non cognosceret eum esse
71futurum nec sciret eum evenire

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Libertate, Lectio 119, de Libertate (http://scta.info/resource/lectio119 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 198v-200r (http://scta.info/resource/lectio119/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio119/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio119/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 119, de Libertate [Critical]

      Lectio 119, de Libertate [Reims]

      Lectio 119, de Libertate [Sorbonne] (Currrent Focus)

      Lectio 119, de Libertate [St. Victor]