Lectio 119, de Libertate [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | March 21, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio119

Sources: SV: St. Victor

Lectio 119, de Libertate [St. Victor Transcription]

Recapitulatio et plures vias solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia

1 Et quia viae satisfaciendi
2in materia concordiae praescientiae divinae respectu futurorum contin-
3gentium quae fuerunt heri tactae sunt arduae et
4quaelibet Requireret plures lectiones pro sua distin-
5ctione propria, et ideo circa 3es(tres) ultimas quae videntur
6diffinitiones ad capiendum est aliqualiter insistendum.

Tertia via

2
7Et ideo circa primam est advertendum quod per eam
8salvatur quod deus contraria potest scire sine sui mutatione.
9Et haec est una de arduissimis difficulta-
10tibus in ista materia, scilicet, quod deus sciat antichristum
11fore et nunquam sciverit absque sui mutatione
12haec autem salvatur per hanc viam evidenter, scilicet,
13ratione perfectionis divinae notitiae. et unico suo
14simplici intuitu non compositiva nec divisiva
15non tamen volo negare compositionem Realem ad extra
16sed negatur compositio et divisio in deo propter similitudinem quamdam
17in nobis Repertis quae denotat imperfectionem

3 Sed divina
18cognitio debet Resolvi ad primum nostrum modum consi-
19derandi et concipiendi secludendo illam imperfectio-
20nem, quia notitia divina Repraesentat Res pure comprehensive
21secundum omnes habitudines intrinsecas et extrinsecas Rerum
22et in nobis est imperfectio quia concipimus res compositive
23vel divisive nam simplex intelligencia(intelligentia) in nobis
24numquam potest esse falsa, et ita dicitur quod in deo simplex
25intelligentia est respectu utriusque partis contradictionis comprehen-
26siva etiam immensa notitia et sive eveniat hoc
27vel illud nulla arguitur in deo mutatio. unde si deus
28cognoscit evidenter antichristum fore et ponatur
29quod non erit per hanc viam salvatur quod si non erit
30tunc deus cognoscet eum non fore qui eodem intui-
31tu adaequate deus cognoscit utrumque oppositorum

4
32et hanc viam tenet alexander de halis
33in primo ubi movet istam quaestionem utrum scientia
34dei possit esse oppositorum, et breviter Respondet
35quod sic, Sed ipse arguit contra ipsummet
36quia si sic sequitur quod deus sciret utrumque oppositorum
37esse verum, igitur opposita essent simul vera. Ipse Respondet
38distinguendo de li 'simul' quando proponitur talis propositio 'deus
39scit simul opposita esse vera'
, quia vel li 'simul' de-
40terminat li 'scit' vel li 'scire' imponatur in propositione
41de possibili et tunc conceditur quod deus simul scit utrumque oppositorum
42esse verum. Si li 'simul' determinet li 'oppositorum'
43vel hoc complexum 'utrumque oppositorum esse verum
44ut sit sensus quod deus scit utrumque esse verum simul'
SV346rb
45et isto modo propositio esset neganda, et sic sine mu-
46tatione divinae praescientiae stat futurum contingencia(contingentia)
47cum praescientia divina, et eodem intuitu deus est
48oppositorum praescientia.

Quarta via

5 4a(quarta) via posuit quod sicut
49homo de contingentibus et singularibus invenit sibi modum
50enunciandi certitudinaliter demonstrative vel universaliter
51per terminos universales universaliter enunciando ut omnes
52triangulus habet 3es(tres) angulos aequales duobus
53Rectis, haec propositio est scita ab homine quae tamen nihil
54significat praeter contingencia(contingentia) et mutabilia, eciam(etiam) homo
55invenit sibi modum certitudinaliter demonstrative ex
56singularibus ut dicendo sortes erit vel non erit
57et hiis modis includitur imperfectio quo ad
58nos quia per universalem cognitionem confuse cognoscimus
59per demonstrativam confuse eciam(etiam) cognoscimus cum ne-
60sciamus quae illarum contradictoriarum sit vera, et sic modus
61universaliter seu demonstrative enunciandi non est sine
62confusione. Sed ymaginatur(imaginatur) quod in divina notitia
63Remaneat certitudo cognoscendi et abstrahatur
64illud quod dicit imperfectionem in nobis tunc
65habebitur quod deus distinctione cognoscit et concipit
66Res certitudinaliter et sine confusione, nam aeque
67certe cognoscit, ymo(immo) certius de quolibet futuro contingenti
68sicut homo cognoscit de duobus contradictoriis propositis
69demonstrative[?] quam alterum illorum est verum nescit tamen
70determinate quod illorum est

Quinta via

6 5a(quinta) via pone-
71bat quod intellectus divinus practicus in cognoscendum veri-
72tatis contingentis se habet libere non quod sit neccessarium(necessarium)
73quod ista sit vera et quod ista sit vera sed cognoscit
74vere istam vel istam esse veram nam scit determinate
75quae illarum est vera demonstratis duobus contradictoriis
76contingentibus, nam voluntas divina eadem existens adae-
77quate est causa ponendi a in esse et uniformiter
78se habens in causa huiusmodi destructionis, hoc vocatur
79in divina natura libertas, nam deus nunc est scientia
80quod antichristus erit in quando erit deus erit scientia quod
81ipse est, et postquam erit destructus deus erit scientia
82huiusmodi quod antichristus non est et quod antichristus
83non erit, et talis condicio(conditio) Reperitur in homine, quia
84positis quibuscumque causis Requisitis ad alicuius effectus
85productionem voluntas eodem modo se habens adaequate
86potest producere effectum, vel potest non producere, nam
87voluntas humana ex eo quod producit formaliter
88vel non Recipit aliquid quia habitudo effective SV346va
1causalitatis est prior quam habitudo ad actus productionem seu
2inceptionem et si nihil voluntas in se haberet ante
3productionem actus et post eodem modo se haberet

Sexta via

7 6a(sexta) via
4salvandi praescientiam divinam cum contingentia futurorum est
5quae dicit quod inter divinam cognitionem et quamcumque veritatem
6sit talis neccessaria(necessaria) habitudo, scilicet quod absolute et neccessariam(necessariam)
7sit deum omnem veritatem cognoscere et quia aliquae
8veritatis sunt contingentes, ita contingens est habitudo
9conformitas dei intellectus ad illas veritates ut quod
10sortescurrit vel non currit neccessariam(necessariam) est alterum esse verum
11et ita de antichristus, nam quod antichristus sit vel
12non sit neccessariam eset unum illorum esse verum / et ita
13neccessariam(necessariam) est divinum intellectum habere habitudinem assertivam
14respectu cuiuslibet significabilis et talis habitudo respectu contingentium
15veritatum est contingens

8 et Istam viam sequitur adam
16in 3o(tertio) ubi Resolvit contingenciam(contingentiam) futurorum concor-
17dari cum divina praescientia Reducendo ad activitatem dei intellectus
18ut ipse conformetur cuilibet veritati, nec est neccessaria(necessaria)
19habitudo dei ad istam antichristus erit nec ad oppositum
20quia habitudo huiusmodi quae est dei respectu veritatum est
21praecise ratione conformitatis veritatum ad intellectum divinum
22et quaelibet oppositarum potest esse conformis eo quod quaelibet
23potest cadere sub eius assensu

Septima via

9 7ma(septima) viam est quam
24ponit hymbericus ymaginando(imaginando) quod in deo respectu omnium facti-
25bilium sunt ydeae(ideae) et rationes cognoscendum omnia cogno-
26scibilia.

10 2o(secundo) sumit quod ad sciendum futurum contingens requi-
27runtur plures notitiae agregatae(aggregatae) secundum plures habitu-
28dines et concursum qui Requiruntur ad hoc quod effectus
29producitur

11 3o(tertio) dicit quod eadem notitia sic agregata(aggregata) poterit
30esse alicuius notitia et sine mutatione illius noticiae(notitiae)
31ipsa potest desinere esse notitia illius, et ponit exemplum,
32nam capitur hoc complexum sacerdos summus hoc
33sumit pro illo qui est papa tempore quo est papa praecise
34et sine sui mutatione desinit supponere pro illo
35et supponet pro alio qui loco ipsius elegetur
36in summum sacerdotem, et ita dicitur quod in divina essentia
37est agregatio(aggregatio) notitiarum respectu ip illius antichristus erit
38quae quid notitia agregativa(aggregativa) est assensus respectu antichristi
39quod futurus est et quando antichristus ponetur in esse nihilominus
40Remanebit illa notitia sed non propositionis de futuro
41assertiva[?] sed propositionis de praesenti.

Octava via

12 8va(octava) via quod divina
42veritas se habet ad omnem 2am(secundam) veritatem, ut vis SV346vb
43activa vel conservativa ad omnem Rem quae in esse con-
44servatur. unde consequenter dicitur quod ante definitionem
45Rei in deo nulla fit mutatio eo quod deus non conservat
46nunc illam Rem et ante conservabat, ymo(immo) eadem virtus
47conservativa Remanet et tamen hanc Rem non conservat
48ita quidquid intrat latitudinem veritatum intrat la-
49titudinem divini assensus, et sicut est contingens aliquid
50desinere esse de latitudine scitorum ita aliquid potest desinere
51a deo contingenter conservari absque mutatione ipsius,
52et quia per eandem causalitatem ponit Rem in esse et
53destruit.

Propositiones

13 Iuxta istos modos concedere debemus
54plures propositiones

14 Prima est non stat deum neccessarium(necessarium)
55scire illud quod dependet a voluntatis creatae liberta-
56te, patet quia deum neccessario(necessario) scire a fore infert evi-
57denter quod a erit. Ex quo sequitur non concursus
58libertatis voluntatis creatae

15 2a(secunda) propositio deus praecise
59contingenter scit futura contingentia

16 3a(tertia) nullum futurum
60contingens neccessario(necessario) scit

17 4a(quarta) omnem quod deus scit esse
61futurum potest non esse futurum

18 5a(quinta) loquendo de posse
62non demonstrativo[?] sed illativo voluntas creata poterit deum
63facere aliquid scire quod nescivit ante patet quia potest
64facere deum scire quod a actus erit qui subiacet vo-
65luntati creatae qui quid non producitur, quia eo ipso quod a
66non producitur deus non scit a fore et tamen voluntas
67creata potest producere a actum igitur ipsa poterit facere
68quod deus sciverit a fore qui tamen ab aeterno scivit a
69non fore

19 6a(sexta) creatura de sua potestate illa-
70tiva potest facere quod deus esse ab aeterno eam praedestina-
71verit. patet quia ipsa potest facere actum meritorium ratione
72cuius deus eam praedestinavit vel quo fuit praedestina-
73ta a deo stante lege. Simile diceretur de prae-
74scito quia in potestate creaturae est aliquid facere
75quod ab aeterno fuerit a deo praescita stante lege.
76Ex quo sequitur quod quilibet praescitus potest esse
77praedestinatus et econverso, ita quod est in potestate
78praestiti ut fiat praedestinatus et in potestate
79praedestinati ut fiat praescitus non loquendo tamen
80de potestate demonstrativa sed illativa adiuncto tamen quod lex
81stet additur tamen stante lege antecedens pro prima parte
82est in potestate illativa voluntatis creatae. alia pars
83est constantia legis stantis, Ex quo sequitur
84quod aliquis habet in sua potestate illativa
85quod sit a deo praedestinatus. Ex quo sequitur SV347ra
1quod divina Reprobatio seu praescientia nulla penitus imponit
2neccessitatem(necessitatem) quin homo salvetur, nec claudit viam
3salvandi, et eciam(etiam) praedestinatio non includit quin
4electi et praedestinati possint cadere et dampnari

20
5Alii sunt modi salvandi concordiam praescientiae divinae cum
6futuris contingentibus qui poterit aliquo modo explanari

Rationes pro apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus

21
7Et ideo nunc accedendum est ad unam manu-
8ductionem gressam ut materia facilius habeatur
9descendendo ad materiam ponitur unde consurgit tanta
10apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris
11contingentibus

22 prima causa est consuetudo audiendi
12facta existens indispositione hominis, nam vulgus habet
13de quolibet eventu quod ita debebat evenire

23 2a(secunda)
14causa est affectio excusandi mala propter neccessi-
15tatem(necessitatem) et inevitabilitatem, nam infortunia
16et mala naturae et mala morum[?] ut excusant
17quia nec ipsis dicunt eis inevitabiliter eveniunt

24
183a(tertia) causa est ygnorantia(ignorantia) divinae immensitatis et a-
19ssimilatio cum nostra potentia cognitiva, quia in nobis ex-
20perimur quod non est in potestate nostra scire aliquod
21contingens nec staret de scientia naturali quod sortes
22sciret a fore et posset ita esse deceptus,
23immensitas autem divinae notitiae non est talis
24quia sine sui mutatione potest stare cum opposito
25alicuius contingentis nam assensus contrarii in nobis
26non possunt stare, non sic de divina notitia quia
27ipsa est cuilibet contradictorium compossibilis

25 4a(quarta) causa est
28praesumptio cognoscendi arduas veritates circa deum
29sine labore doctrina vel studio, nam cognitio
30divinae immensitatis declarat concordiam praescientiae
31divinae cum futuris contingentibus et maxime cognitio
32de altissimis veritatibus quae 5o(quinto) vix potest scire
33institutio 20a annorum et tamen vetula vel vulgus
34dicit se habere huiusmodi cognitionem et ita
35de aliis virtutibus actibus verum est quod dicunt
36se habere illas et tamen litterati et studiosi non
37possunt habere in studio plurium annorum et ideo
38mirandum est

26 5a(quinta) causa est deffectus(defectus) logicae quia
39dicunt aliqui quod ex eo quod ordinatum est ita
40erit vel ex eo quod non est ordinatum ita non
41erit et ponit saberiensis exemplum de quod
42stoico dicente sibi an possis aliquid facere SV347rb
43quod non es facturus passum in quam scotus respondet
44dabo tibi male si facias quod non est factu-
45rus. Ecce ignorantia sit pollicentis quia
46pedit quod duo contradictoria sint simul vera vade
47licet utrumque contradictorium sit contingens constat tamen
48quod oportet alterum illorum evenire et sic praesens di-
49fficultas est omnino impertinens concordiae a compo-
50ssibilitate divinae praescientiae respectu futurorum contingen-
51cium(contingentium) nam ad ymaginationem(imaginationem) ponatur quod deus
52concurrit tantum respectu futurorum contingentium
53nam ad ymaginationem(imaginationem) ponatur quod deus concurrit
54tantum respectu futurorum contingentium in genere causae
55finis , vel quod deus nihil ad extra producit cognoscit
56ex facto contingit aliquando vera sillogizare(syllogizare)
57nam Remanebit eadem difficultas quia nihilominus
58sortes[?] currit vel non currit, nam ponere alterum
59contradictorum esse verum non imponit neccessitatem(necessitatem)
60nam determinatum est quod alterum contradictorum
61est verum. Sed non est determinatum quod illud sit
62verum sit quod non possit esse falsum, nec de-
63terminatum est quod aliud contradictorum sit verum taliter
64quod non possit esse falsum et ista via decipit
65intellectum credendum quod verificatio unius partis
66sit eius determinatio sic quod non possit esse falsa
67et sic ista difficultas est impertinens divinae scientiae,
68sed solum causat intellectus deceptionem credendo
69quod si oporteat alterum contradictorum esse verum quod
70una pars sit neccessaria(necessaria)

27 6a(sexta) causa est ex
71mala consideratione modorum enunciandi quod
72a erit sequitur quod ab aeterno futurum erat
73quod a erit, modo ista perspicacitas futuritionis
74nullam imponit neccessitatem(necessitatem) futuro effectui
75et illud est impertinens ad divinam praescientiam quia
76ponatur quod deus nihil cognoscit nisi se ipsum tunc illo
77stante erit eodem difficultas quia quo-
78cienscumque(quotienscumque) ante instans positionis Rei in esse
79ista est vera a erit et tamen potuit esse falsa
80et tamen illa veritas non potest mutari de verita-
81te in falsitatem quia si ponatur quod a vel anti-
82christus non erit, tunc illa antichristus erit erat ab
83aeterno falsa nam difficultas scoti petebat
84verificari contradictoria et ideo erat frustratoria
85petitio et igitur tollantur omnia ista impedimenta SV347va
1et materia tenebitur facilior

Dua manuductiones de concordia ad futura contingentia

28 Istis igitur impedimentis Re-
2motis tanquam impertinentibus accedendum ad
3manuductionem quae est ymaginatio(imaginatio) ad percipien-
4dum materiam, ubi notandum est quod aliquae conclusiones de-
5monstratae habent evidenciam(evidentiam) intrinsecam vel ex aliis
6causis quod ex praemissis ex quibus deducuntur,
7unde una conclusio geometrica potest sciri per aliqua principia
8licet ipsa habeat noticiam(notitiam) aliunde vel ex consuetudine
9audiendi vel ex persuasione Rethorica(Rhetorica) vel ex
10alia causa Sed potest esse alia conclusio deducibilis quae nullam
11habet apparenciam(apparentiam) nisi quantum per principia cogunt seu probant
12et illud habet locum in conclusionibus de quantitatibus non quadratis
13vel cubicis quae non sunt demonstrabiles aliqua demonstratione
14rationali, nec obiciunt se sub ratione apparentis,
15tunc dicitur quod materia de concordantia de praescientia divina
16respectu futurorum contingentium debet Resolvi ad 2m(secundum) genus
17veritatis quia non se obicit ex apparentia quantum est
18de se sed sufficit notitia et apparencia(apparentia) de prin-
19cipiis et causis quia deus est praestius omnium distin-
20cte et voluntas libere operatur

29 Ex istis sequitur
21concordancia(concordantia) praescientiae divinae respectu futurorum contingentium
22quae non est de se apparens nisi ex principiis
23quoniam ipsa non habet apparentiam de se, Sed sua
24apparentia provenit ex principiis via doctrinae

30
252a(secunda) via seu manuductio est boecii 5o(Vo) de
26consolatione
unde ipse ymaginatur(imaginatur) quod ad yma-
27ginationem(imaginationem) deus nihil cognoscit ad extra. deinde ratione
28aeternitatis licet non cognoscit extrinsece tamen ponatur
29quod omnia suo intuitu aeterno post cognoscit, vel sic
30clarius ponatur deus non cognoscit Res ad extra sed
31se habeat suo cursu ut nunc tunc nihilominus libera
32voluntas nostra, quia experimur libertatem in nobis.
33Deinde ponatur quod deus vel alia creatura quae non
34habet causalitatem respectu actuum modorum sit tantae
35perspicuitatis quod clare videat quidquid agimus
36vel quidquid acturi sumus nam isto casu deus
37seu ista creatura nullam imponit neccessitatem(necessitatem) actibus
38nostris ut si videam sortem currere mea vo-
39litio non cogit cum ad currendum ita stante
40libertate condicionis(conditionis) nostrae superveniat divinus
41intuitus non in genere causae efficientis quia deus
42non agit per intellectum proprie loquendo Sed per vo-
43luntatem ut sic percipiat igitur solum dispositionem
44Rerum videbit contingentia a voluntate pro-
45ducibilia non neccessitata(necessitata) ab illa perceptione
46seu intuitu divino. Sed illa perceptio non SV347vb
47mutat dispositionem nec causalitatem Rerum nec
48aliquo modo perturbat Remanebit igitur aequalis
49distantia contingentia in Rebus ante dei intuitum et
50post eodem modo ac si deus non cognosceret ut oculus
51non causat contingenciam(contingentiam) nec tollit eam nec
52neccessitatur(necessitatur) ad suos actus quantum ad visionem, nam
53deus omnia conspicit et illa cognitio seu intui-
54tus nullam habitudinem Rerum variat ymo(immo) aliter
55non esset perfecta cognitio igitur praescientia Rerum nullam
56imponit neccessitatem(necessitatem)

31 et ad hoc est augustinus in libro
57de libero arbitrio dicens quod Res sunt contingentes
58modo divina cognitio superveniens non variat
59cognitiones Rerum, nam si cognoscendo Res earum varia-
60ret habitudines cognitio illa esset erronea
61quoniam[?] voluntas nostra habet omnes suos actus imple-
62nio[?] divino ac si deus eos non cognosceret nec aliquam
63imponit neccessitatem(necessitatem) ad actus nostros, nam a esse sci-
64tum a deo evenire non neccessario(necessario) eveniet,
65nec ex eo habet neccessitatem(necessitatem) eveniendi magis quam
66si deus non cognosceret eum esse futurum nec sci-
67ret eum evenire etc.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Libertate, Lectio 119, de Libertate (http://scta.info/resource/lectio119 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 346r-347v (http://scta.info/resource/lectio119/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio119/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio119/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 119, de Libertate [Critical]

      Lectio 119, de Libertate [Reims]

      Lectio 119, de Libertate [Sorbonne]

      Lectio 119, de Libertate [St. Victor] (Currrent Focus)