Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
96Istis praemissis venio ad ostendendum qualiter
97fides est potentiarum animae curativa et infir-
98mitatum
earumdem partes enim ymaginis(imaginis) ut alias
99dictum est sunt defformatae(deformatae) unde prima pars
100ymaginis(imaginis) ut quae correspondet patri in divinis
R18ra
1conversa est in debilitatem intantum quod subiecta
2est sensualitati et dominatur ea Intelligentia
3autem quae est 2a(secunda) pars ymaginis(imaginis) correspondens
4filio facta est caeca affectio vero quem est
53a(tertia) pars ymaginis(imaginis) depravata est quia afficitur
6circa temporalia et renuit spiritualia Contra
7primam fides auget causalitatem intellectus et
8reddit ipsum victorem et dominationem respectu ipsius
9sensus contra 2am(secundam) fides confert intellectui lumen
10et expellit ab eo tenebras contra 3m(tertium) colligit
11affectionem temporalium et inducit affectionem
12spiritualium
2
Quantum igitur ad primum patet quod auget
13potentiam intellectus et eius causalitatem quia
14sicut alias tangebatur ipsa est supprema(suppprema)
15dispositio potentiae intellectivae in via igitur etc
16exemplum in materialibus caliditas est supprema(suprema)
17dispositio ignis et summa et convenientissima
18ideo per caliditatem reducitur ignis ad suppre-
19mam(supremam)
eius activitatem si autem subtrahatur
20ab igne caliditas efficitur inpotens(impotens) in opera-
21tiones
sibi debitas et istud clarius patet
22de aqua si ab ea subtrahatur frigiditas
23erit inpotens(impotens) ad frigefaciendum quae est eius
24supprema(suprema) operatio et quam operationem optime
25inducit mediante frigiditate
3
Confirmatur
26quia fides facit intellectum exire in sensum rei
27non apparentis et illud est summae difficultatis
28et perfectionis quia vigore proprio mediante fide
29intellectus assentit aliquibus sine apparentia
30aliqua Confirmatur nam sicut caritas se habet
31ad voluntatem ita fides ad intellectum sed cari-
32tas
reddit voluntatem potentiorem ut notum
33est igitur etc huic posset addi quod fides est
34tantae potentiae quod sibi annectitur quantum ex eius
35ordinatione primaria virtus faciendi miracula
36ymmo(immo) posset dici virtus faciendi miracula
37istud christus videtur testari in pluribus auctoritatibus
38et apostolus etiam nam dicit christus si habueritis
39fidem dicatis montibus quod transferantur et
40se transferent et apostolus ad chorinthios 7mo
41si habuero fidem transferam montes hic tamen
42est advertendum ne aliquid male capiatur in materia
43ista quod nolo dicere quod aliqua creatura habeat vim
44faciendi miracula ex se utrum autem vis fa-
45ciendi
miracula sit communicabilis creaturae est alia
46quaestio quae forte videbitur
4
dico tamen secundum
47opinionem augustini in dyalogo(dialogo) quod potestas facien-
48di
miracula iuxta quod dicitur Sancti per fidem
49vicerunt regna etc Ita quod potestas facien-
50di
miracula est aliquid creatum et aliquod donum
R18rb
51creatum modo ad propositum potest dici quod virtus
52faciendi miracula communicata creaturae potest
53vocari fides nam in apostolis ita fuit ex in-
54stitutione
divina et duravit quantum oportuit
55usque scilicet ad plenam fidei promulgationem
56et non amplius et quia tunc non oportuit amplius
57facere miracula
5
ideo non competit fidem habere huiusmodi
58efficaciam nihilominus potest bene ymaginari(imaginari)
59ut tactum est quod fides concurrat effective ad
60miraculum utrum illa potentia fuerit sibi apti-
61tudinaria
relinquo sub dubio et credo for-
62te
quod sic ita quod daretur aliquis gradus
63quo adepto esset virtus faciendi miracula
64aptitudinaliter Istud enim videtur sequi ex sacra
65scriptura et ex modis loquendi doctorum modo non est
66conveniens nec expedit exire modum communem
67loquendi doctorum patet igitur de vigore fidei
68in se etiam de vigore quem confert intellectui
69et hoc merito quia miracula sunt effectus fidei
70manifestativa et sic patet quod fides confert intellectui
71duo scilicet dominium et potestatem supra sensualitatem
72Ex quo sequitur quod intellectus efficitur victor dyaboli(diaboli)
73mundi et carnis per fidem nam Ioannes 3o "haec
74est victoria quae vincit mundum fides vestra"
75vincit dyabolum(diabolum) ad hebraeos IIo "sancti per fidem
76vicerunt regna" etc scilicet regna potentiarum animae
77nam sensualitas sine fide ducit et vincit
78rationem ad nutum suum ratione autem adiuta
79fidei versavice vincit sensualitatem
6
quantum ad 2am(secundam)
80ymaginis(imaginis) scilicet intellectivam fides confert lumen
81quia est illuminativa intellectus et tollit ab eo
82tenebras veritatum ymmo(immo) etiam apparentium peri-
83culosarum
in lumine naturali quae ostenduntur contra illa
84quae pertinent ad salutem nec permittit errare
85intellectum operantem per eam
8
hic possunt inferri
88corollaria multa quorum quodlibet esset materia pulchra
89sed ne nimis vos attediam pro nunc non intro-
90ducam
Sed deo dante de quolibet illorum vi-
91debitur
loco suo videlicet primo posset inferri qualiter
92fides resistit temptationibus qualiter operatur
93contra artes magicas qualiter non subicitur in-
94fluentiis
caelestibus et qualiter non subi-
95citur
incantationibus sortilegiis et huiusmodi
9
96Sequitur consequenter qualiter non describitur in caeli
97armonia(harmonia) lex christiana quia astrologi non po-
98tuerant
cognoscere legem christianam ex constellatio-
99nibus
coniunctionibus et motibus orbium et pla-
100netarum
et huiusmodi ex quibus consueverunt
R18va
1concludere huiusmodi eventus rerum sicut fuit albu-
2masar
et alii Et forte ostendetur loco suo
3quod talia iudicia sunt contra astrologiam nolo
4tamen per hoc deturpare scientiam astrologiae
5sed scientia illa vituperatur per ignorantes qui attri-
6buunt
sibi multa quae non deberent attribuere
10
7Sequitur ulterius quod ratio probabilis virtute fidei
8efficitur intellectui scientifica vel demonstrativa
9probatur quia intellectus per fidem fortificatur et roboratur
10causaliter et proportionaliter illuminatur igitur tantum potest
11fortificari et illuminari a fide quod ratio quae prius
12apparebat sibi probabilis tantum efficeretur propter
13eius debilitatem sibi de monstrativa(demonstrativa) nam sicut
14alias dicebatur propter meliorem complexionem(conplexionem)
15vel dispositionem una conclusio potest esse scita a platone
16quae potest scire a sorte modo capiamus ex-
17cessum
complexionis platonis supra complexionem sortis
18et hoc non est propter debilitatem rationis quod sit uni
19demonstrativa et alteri non capiamus etiam
20gradum virtutis et perceptibilitatis quem habet intellectus
21non adiutus fide et gradum quem habet adiutus
22fide valde bene stat quod secundus gradus
23tantum excedit primum quam plato excedat sortem
24et maxime cum fides Iuvat intellectum dupliciter
25primo quia reddit ipsum potentem causaliter 2o
26quia illuminat ipsum proportionaliter
11
Sequitur ulterius
27quod fides potest intantum augmentari quod vigora-
28bit
intantumintellectum usque saltem proprie statum
29in nocentiae(innocentiae) quantum ad vigoritatem et percep-
30tibilitatem
non nego tamen quin semper remane-
31at
aliqua culpa vel aliqua vanitas
32et huiusmodi quia talia sunt inseparabilia a nobis
33patet igitur corollarium ex quo fides huius in certo
34gradu vigorare intellectum si dupletur vigorabilis
35in duplo et sicut vigorabit intellectum in esse
36causalitatis ita in esse luminis
12
Ulterius sequitur
37quod per adiutorium fidei possunt deduci articuli
38fidei in lumine naturali per medium extrinsicum
39et intrinsecum probatur corollarium in lumine naturali
40possunt fieri probantes aliqualiter quod deus est
41ymmo(immo) etiam alios articulos et maxime illos
42qui habent habitudinem naturalem ad creaturas
43tamquam causa ad suos effectus ut est deum esse
44primam causam esse aqua omnia alia dependent
45et huiusmodi ita quod huiusmodi articuli possunt deduci
46in lumine naturali ex principiis naturalibus licet non
47deductione naturali sine adiutorio fidei
48quia non est dubium quod est aliqua conclusio tantum
49distans a principiis naturalibus deducibilis
50ex illis quae tamen propter eius minimam distantiam
R18vb
51non potest ab intellectu humano sine speciali
52auxilio deduci et quae forte esset deducibilis
53angelo Ex quo igitur articuli fidei probabiliter assentiendo
54tantum sequitur ex principiis naturalibus et non
55restat difficultas nisi ex parte deductionis
56et cum fides posset roborare et illuminare
57intellectum tantum sicut dictum est non videtur repugnan-
58tia
quin intellectus sit roboratus et illuminatus
59fide posset huiusmodi articulos qui sequitur ex prin-
60cipiis
naturalibus deducere ex illis principiis
13
61Instaret tamen aliquis probando quod fides non in-
62tenditur
quia aeque firmiter credit vetula mediante
63fide sicut maximus clericus igitur etc
14
Respondeo
64concedendo antecedens et negando consequentiam quia firmitas fi-
65dei
non intensibilis ideo fides non est inten-
66sibilis
in esse firmitatis quod patet nam penes quid
67attenditur firmitas fidei certe penes hoc: quod non
68admittit rationem contra se et renuit omnem
69rationem Et ideo quia quilibet gradus fidei facit
70hoc ideo firmitas eius non capit latitudinem
71quia si admittantur rationes aeque admittuntur
72fides Tamen bene intenditur in esse luminositatis
73et vigorositatis quia in se vigorosior est et in com-
74paratione
ad intellectum
15
Ex praedictas intendo de-
75scribere
theologiam et ostendam quod theologia est
76communis scientia Pro cuius evidentia non
77describendo theologiam sciendum est quod ego
78voco theologiam notitiam articulorum fidei
79deductorum in lumine naturali et aliorum sequentium
80ex eis sive directe sive indirecte Ita quod
81conclusiones circa materiam Trinitatis sive ipsius dei et
82creaturarum inter se et in comparatione ad deum
83et huiusmodi habitus cognoscendi talium cum ad-
84iutorio
fidei vocabo theologiam
16
Et ex
85hoc inferam contra aliquos qui aliter ymaginantur(imaginantur)
86de theologia sicut uucha qui dicit quod theologia
87non est superior fide quia licet assensus theologicus sit
88clarior fide non tamen est perfectior
17
prima
89pars quia licet fides sit de se luminosa tamen habet lumen
90alterius speciei ab assensu theologiae et habet semper
91aenigma sibi convictum theologia vero non est
92lumen aenigmaticum ymmo(immo) clarum nihilominus
93lumen fidei est nobilius et perfectius Sequitur
94ulterius quod ad proficiendum in theologia expedit
95principaliter proficere in fide patet quia fides est causa
96neccessario(necessario) requisita ad bene theologizandum
18
Secundo
97sequitur quod ceteris paribus 2m(secundum) augmentationem
98fidei potest augmentari theologia
19
Sed quaereret
99quis quomodo huiusmodi habitus fidei infusus
100potest intendi quia de actibus non est magna
R19ra
1difficultas
20
Respondetur ymaginando(imaginando) proportionaliter
2de fide sicut de caritate nam existenti in ca-
3ritate
quando occurrit materia sibi diligendo deum
4et proximum tunc si ex caritate eliciat actus
5dilectionis infundetur sibi gratia nova Item potest
6dici per actualem exitum in actum fidei fre-
7quenter
intenditur habitus ille infusus ideo
8homo debet laborare ut saepe occurrat sibi
9materia fidei et quod eliciat actus fidei
21
Sed
10tunc quaereretur de articulis fidei contingentibus
11quomodo possunt deduci ex principiis naturalibus
12sicut est incarnatio verbi et huiusmodi
13quia non subiciuntur naturae nec habent aliquam neccessariam(necessariam)
14habitudinem toti naturae
22
Respondetur hic notando quod
15aliqui sunt articuli qui habent neccessariam(necessariam) habitudinem
16ad creaturas sicut deum esse et huiusmodi et
17huiusmodi articuli habentes talem habitudinem ad crea-
18turas
possunt in lumine naturali per media intrinseca
19deduci id est per propria principia naturalia et conclusiones
20proprias
23
pro quo notandum est quod duplex potest
21esse deductio in aliqua scientia uno modo per principia
22intrinseca sicut dictum est alio modo per principia
23extrinsica supponendo principia ex quibus de-
24ducuntur
conclusiones ut si in naturali philosophia demonstratur
25michi(mihi) quod triangulus habet tres angulorum
26aequales duobus rectis etc quia demonstratur principaliter
27in mathematica ideo oporteret praesupponere principia ex mathe-
28maticis
vel alio modo ut si argueret sic istam
29propositionem a alias scivi igitur est demonstrabilis et isto modo
30a scio aliter quam si michi(mihi) demonstratur per principia
31et inferretur ex illis in bona consequentia
24
et tunc dico quod
32articuli contingentes sicut articulus incarnationis
33non possunt deduci ex principiis quia non depen-
34dent
ab eis possunt tamen deduci per ex-
35trinseca
media scilicet per rationes quae consueverunt
36fidefieri ad probandum huiusmodi articulos contra
37negantes eos quia teneo quod fides potest
38probari mediante fide et de hoc deservit theologia
39et hoc non debet fieri ut credatur sed ut ostendatur
40esse credibilis adversariis quantum autem est de
41mediis illis extrinsecis per quae fides
42probari multa sunt talia et forte aliqua tangam
43in lectione sequenti etc
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 13, De fide (http://scta.info/resource/lectio13 )
Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 17v-19r (http://scta.info/resource/lectio13/reims)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio13/reims/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio13/reims/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
No results found