Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
3 Nihilominus considerando materiam, sciendum est quod Magister Petrus de Candia in ista materia ponit istam conclusionem: quod licet actus fidei et actus scientificus * sic sunt * impossibiles respectu eiusdem quod impossibile sit aliquem assentire * eidem * actu fidei et actu scientifico, tamen sunt simul compossibiles * subiective, ita quod conclusio est ista: quod actus fidei et actus scientificus de eodem sunt facilis compossibiles in eadem potentia subiective * , non tamen sic: quod quilibet illorum actuum immutet * vitaliter * potentiam, ita quod vel * nullus * immutat vel, si unus * immutet * , alter * non immutat * .
4 Circa istam conclusionem, possunt * poni plura * quae pro nunc non discutientur ad plenum, sed solum ponentur aliqua * in generali et possunt * poni in modum conclusionum.
5Primum dictum est * : cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter cognitio, et * ita diceretur de quocumque actu cognoscendi generaliter. Probatur sic primo: quia, circumscriptis potentia et obiecto, cognitio non remaneret * cognitio, ergo etc. Consequentia tenet quia illud quod est intrinsece * aliquale * semper remanet tale omnibus extrinsecis circumscriptis. Patet * antecedens quia, si non, esset potentia praeceptiva talis qualitas * quae * est cognitio, non esset cognitio * quia nec sibi quia non cognovit * , nec potentiae, quia per casum nulla * est potentia.
6 Secundo probatur conclusio praedicta quia si cognitio esset essentialiter et intrinsece * cognitio, tunc cum quilibet gradus repositus in latitudine cognitionum dicat perfectionem similiter repositam sub latitudine viventium sequeretur quod cognitio viveret. Et per consequens esset perfectior subiecta non vivente, quod est falsum, cum sit quaedam qualitas.
7 Tertio ad idem * sic, si cognitio poneretur in lapide, si esset essentialiter cognitio, tunc lapis per eam denominaretur intrinsece et essentialiter cognoscens. Consequens est falsum quia non stat * lapidem intrinsece cognoscere, nisi esset per communicationem idiomatum quod non est ad propositum. Ergo illa cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio. Consequentia probatur * quia quandocumque aliqua forma communicatur alicui subiecto, illa forma communicat sibi, in concreto omnem denominationem sibi competentem, in abstracto supple essentialem. Et eodem modo * esset dicendum de omnibus aliis actibus intellectus et voluntatis quod nullus talis est intrinsece et essentialiter cognitio vel * volitio, et sic patet propositum * , et * sic patet propositio probata.
8 Secunda conclusio: non ex habitudine potentiae ut activa R21vb est cognitio denominatur cognitio. Unde imaginandum est quod cognitio habet * habitudinem multiplicem ad suum subiectum. Una est habitudo ut * formae inhaerentis. Alia est habitudo ut effectus a potentia producti. Alia est habitudo * ut vitaliter immutativus * . Modo venandum * est ex quo cognitio * intrinsece et essentialiter non est * cognitio a qua denominatione sine habitudine extrinseca dicatur * cognitio. Probatur ergo conclusio secunda, scilicet quod cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut activa est quia habitudo productionis * notitiae est prior, saltem natura, quam sit immutatio potentiae vitalis. Ergo Deus posset facere quod potentia produceret cognitionem, et tamen per eam potentia non cognosceret, quia non vitaliter immutaret potentiam. Igitur conclusio vera.
9 Secundo, nisi conclusio esset vera, tunc * ita videretur esse de qualibet notitia. Modo, instantia est de notitia divina quia non dicitur per hoc cognitio quia producitur a potentia cognitiva.
12 Quarta conclusio: cognitio dicitur esse cognitio ex * habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter * immutabilem, * et hoc loquendo de cognitione creata. Probatur conclusio, nam oportet ex quo cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio, quod hoc sit ex aliqua habitudine sive denominatione extrinseca et maxime ad suam potentiam, et hoc non est ex habitudine cognitionis * ad suam potentiam ut est activa, nec ut est receptiva, per duas conclusiones praecedentes, ergo etc., quia non videntur esse nisi tres habitudines cognitionis ad suam potentiam.
13 Ex praedictis * patet quod potentiae ad suam cognitionem sive e converso triplex est habitudo. Una est subiectiva * in hoc, quod potentia recipit cognitionem in se subiective. Alia est activa in hoc, quod potentia producit illam cognitionem. Alia est vitaliter immutabilis * in hoc, quod per illam cognitionem talis * potentia fertur vitaliter * in obiectum suum. Modo ad propositum dicitur quod illa qualitas, quae est cognitio, dicitur esse cognitio ex habitudine illa tertia, secundum quam, scilicet * potentia fertur in obiectum suum * et cognoscit illud, et non ex duabus * aliis habitudinibus.
14 Unde * ex istis patet quod, si illa qualitas, quae est cognitio, poneretur R22ra extra potentiam cognitivam * non esset cognitio quia non haberet illam tertiam habitudinem ad suum subiectum, quae est vitalis immutatio, requisitam * ad hoc: quod talis qualitas sit cognitio. Et ista si produceretur a potentia et reciperetur etiam in ipsa potentia, sine hoc * quod * vitaliter immutaret * potentiam, non diceretur per * hoc cognitio. Patet ex praedictis * . Dicunt * consequenter iste * Magister Petrus de Candia et sui sequaces, sicut fuit Magister Ioannes de Ripa, quod istae tres habitudines sint separabiles ab * invicem, ita quod quaelibet potest esse sine alia. Utrum autem sic sint separabiles ab invicem * , alias videbitur * et non plus pro nunc causa brevitatis * .
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 15, De fide (http://scta.info/resource/lectio15 )
, (http://scta.info/resource/lectio15/critical)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio15/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio15/critical/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 15, De fide [Critical] (Currrent Focus)
No results found