Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
Sciendum est quod
73in praecedenti lectione positae fuerunt duae conclusiones
74una fuit quod actus sciendi et actus fidei de eodem
75sunt compossibiles 2a(secunda) fuit quod lumen naturale in infinitum
76ascendit per latitudinem veritatum a principiis distan-
77tium.
2
et circa primam conclusionem tacta fuit oppinio(opinio)
78communis quod actus fidei et actus scientificus respectu eiusdem
79non possunt simul stare
3
nihilominus considerando materiam sciendum
80est quod magister petrus de candia in ista materia
81ponit istam conclusionem quod licet actus fidei et actus
82scientificus sic sunt impossibiles respectu eiusdem quod im-
83possibile
sit aliquem assentire eidem actu fidei
84et actu scientifico tamen sunt simul possibiles subiective
85ita quod conclusio sua est ista quod actus fidei et actus
86sciendi de eodem sunt simul compossibiles in eadem potentia
87subiective non tamen sic quod quilibet illorum ac-
88tuum
immutet vitaliter potentiam ita quod nullus
S26va
1immutat vel si aliquis immutat alter non
4
2Circa istam conclusionem possent poni multa
3quae pro nunc non discutientur ad plenum sed
4solum ponentur aliqua in generali et possunt poni
5in modum conclusionum
5
primum dictum est cognitio non
6dicitur intrinsece et essentialiter cognitio ita diceretur
7generaliter de quocumque actu cognoscendi probatur
8sic primo quia circumscriptis potentia et obiecto cognitio
9non maneret cognitio igitur etc consequentia tenet quia illud
10quod est intrinsece aliquale semper remanet
11tale omnibus extrinsecis circumscriptis antecedens patet quia
12si non esset potentia praeceptiva talis qualitas quae
13est cognitio non esset cognitio quia nec sibi
14quia non cognovit nec potentiae quia per casum nulla est potentia
6
152o(secundo) probatur conclusio praedicta quia si cognitio esset essentialiter
16et extrinsece cognitio tunc cum quilibet gradus re-
17positus
in latitudine cognitionum dicat perfectionem
18similiter repositam sub latitudine viventium sequeretur
19quod cognitio viveret et per consequens esset perfectior
20subiecta non vivente quod est falsum cum sit quaedam
21qualitas
7
3o(tertio) ad idem sic si cognitio poneretur
22in lapide si esset essentialiter cognitio tunc lapis
23per eam denominaretur intrinsece et essentialiter cogno-
24scens
consequens est falsum quia non stat lapidem
25intrinsece cognoscere nisi esset per communicationem ydio-
26matum(idiomatum)
quod non est ad propositum igitur illa cognitio
27non est intrinsece et essentialiter cognitio consequentia probatur quia
28quandocumque aliqua forma communicatur alicui subiecto illa forma
29communicat sibi in concreto omnem denominationem sibi
30competentem in abstracto suple(supple) essentialem et eodem modo
31esset dicendum de omnibus aliis actibus intellectus
32et voluntatis quod nullus talis est intrinsece et essentialiter
33cognitio vel volitio et sic patet propositum sic patet propositio
34probata
8
2a(secunda) conclusio non ex habitudine potentiae ut activa
35est cognitio denominatur cognitio unde ymaginandum(imaginandum)
36est quod cognitio habet habitudinem multiplicem ad suum subiectum
37una est habitudo ut formae inhaerentis alia est
38ut effectus a potentia producti alia est habitudo ut
39vitaliter immutativus modo venandum est ex
40quo cognitio intrinsece et essentialiter non est cognitio
41a qua denominatione sine habitudine extrinseca
42dicatur cognitio probatur ergo conclusio ergo 2a(secunda) scilicet quod cognitio
S26vb
43non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut activa est
44quia habitudo productionis notitiae est prior saltem natura
45quam sit immutatio potentiae vitalis igitur deus posset
46facere quod potentia produceret cognitionem et tamen per eam
47potentia non cognosceret quia non vitaliter immutaret
48potentiam igitur conclusio vera
9
2o(secundo) nisi conclusio esset vera ita videretur
49esse de qualibet notitia modo instantia est de notitia divina
50quia non dicitur per hoc cognitio quia producitur a potentia
51cognitiva
10
3a(tertia) propositio cognitio non dicitur cognitio in habitudine
52ad suam potentiam ut est receptiva probatur conclusio quia
53de facto aliqua est cognitio quae non est in
54aliquo subiective igitur de ratione cognitionis non est
55quod sit in subiecto
11
2o(secundo) probatur conclusio quia si per dei potentiam
56cognitio poneretur in lapide lapis ad eam haberet
57habitudinem receptivam et tamen per eam lapis non denomina-
58retur
cognoscens igitur etc
12
4a(quarta) conclusio cognitio
59dicitur esse cognitio in habitudine ad suam potentiam ut vi-
60taliter
immutabilem et perceptivam et hoc de cognitione
61creata loquendo probatur conclusio nam oportet ex quo cognitio non
62est intrinsece et essentialiter cognitio quod hoc sit ex
63aliqua habitudine sive denominatione extrinseca et maxime
64ad suam potentiam et hoc non est ex habitudine ad suam
65potentiam ut est activa nec ut est receptiva per
66duas conclusiones praecedentes igitur etc quia non videntur
67esse nisi 3es(tres) habitudines cognitionis ad suam potentiam
13
68ex praedictis patet quod potentiae ad suam cognitionem
69sive econverso triplex est habitudo una est subiectiva in hoc
70quod potentia recipit cognitionem in se subiective alia
71est activa in hoc quod potentia producit illam cognitionem
72alia est vitaliter immutabilis in hoc quod per illam cognitionem
73potentia fertur vitaliter in obiectum suum modo ad propositum
74dicitur quod illa qualitas quae est cognitio dicitur
75esse cognitio ex habitudine illa 3a(tertia) secundum quam scilicet potentia
76fertur in obiectum et cognoscit illud et non ex
77duabus aliis habitudinibus
14
unde ex istis patet quod
78si illa qualitas quae est cognitio poneretur
79extra potentiam cognitivam non esset cognitio quia
80non haberet illam 3am(tertiam) habitudinem ad suum subiectum quae
81est vitalis immutatio requisitam ad hoc quod talis
82qualitas sit cognitio et ista si produceretur a
83potentia et reciperetur etiam in ipsa potentia sine hoc
84quod sic mutaret potentiam vitaliter non diceretur per hoc
85cognitio patet ex praedictis dicunt consequenter iste
S27ra
1magister petrus de candia et sui sequaces
2sicut fuit magister Ioannes de Rippa quod istae
33es(tres) habitudines sunt separabiles ab invicem ita quod quaelibet
4potest esse sine alia utrum autem sic sint separabiles
5ab invicem alias videbitur et non plus pro nunc
6causa brevitatis
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 15, De fide (http://scta.info/resource/lectio15 )
Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 26r-26v (http://scta.info/resource/lectio15/sorb)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio15/sorb/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio15/sorb/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 15, De fide [Sorbonne] (Currrent Focus)
No results found