Lectio 16, De fide [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio16

Sources: R: Reims

Lectio 16, De fide [Reims Transcription]

[Conclusio: cum fide, lumen naturale in infinitum plures veritates potest pertingere quam se solo posset scientifice]

1 Sciendum est quod sicut in quadam
15lectione praecedenti fuit tactum quod vigore
16luminis fidei intellectus potest invenire
17multos processus breviores ad veritatem
18investigandum quam sit communis modus scilicet
19procedendo a principiis ad conclusiones Ex istis possunt
20inferri plura corollaria tamen pro maiori de-
21claratione materiae ponitur ista conclusio videlicet quod
22quamvis fides sit cognitio aenigmatica
23vigore tamen sui luminis lumen naturale in
24infinitum plures veritates potest pertingere
25quam se solo scientifice

2 prima pars conclusionis est
26satis nota ex dictis apostoli nam secundum apostolum
27"fides est non apparentium" ideo de ratione fidei
28est quod sit cognitio aenigmatica et hoc est ex ordi-
29natione et providentia divina ut scilicet per ipsam
30mereamur credendo scilicet non apparentibus
31quia fides non haberet meritum si esset notitia
32evidens et clara de se secundum auctoritatem
33gregorii

3 2a(secunda) pars conclusionis patet quia lumen naturale
34se solo non adiuto fide potest in pauca
35sicut deductum est in praecedentibus quia in-
36vestigatio humana sibi ipsi derelicta in pau-
37cas potest veritates ymmo(immo) plurimum in errorem
38Sed tamen lumen naturale adiutu fide potest nedum
39in veritates contentas infra latitudinem humanae
40in vestigationis(investigationis) inferiorum veritatum in quarum
41quamlibet potest intellectus humanus adiutus
42fide ymaginor(imaginor) enim duas latitudines
43veritatum una quae infra latitudinem naturalis in-
44vestigationis sine speciali adiutorio
45scilicet sibi ipsi derelictae aliam autem latitudinem
46debemus ymaginari(imaginari) extra primam latitudinem
47investigationis humanae et ista est infini-
48tarum veritatum in quarum quamlibet potest lumen
49naturale adiutum fide tamen et huiusmodi processus
50ad veritates extra latitudinem investigationis R22rb
51humanae purae est theologicus ex lumine tantum naturali
52procedens

[Corollaria]

[Primum: theologia est omnium scientiarum perfectiva]

4 Ex quo patet quod theologia est omnium scientiarum
53perfectiva tam extensive quam intensive patet
54quantum scilicet ad multitudinem veritatum quoniam in infinitum
55plures veritates possunt sciri in lumine naturali
56mediante fide quam sine fide ut ostensum est et hoc
57per theologiam igitur quod intensive ipsa sit perfec-
58tiva probatur quia procedit ex nobiliori modo et per-
59fectiori quam quaecumque alia scientia ut infra patebit
60quia per theologiam eadem veritas perfectius et no-
61bilius cognoscitur quam per quamcumque aliam scientiam igitur etc

5
62Unde sicut dictum est prius iste ordo non est
63essentialis ordo inter se quin per pauca media
64lumen naturale posset in veritates quantumcumque distantes
65a principiis et hoc mediante fide unde ymaginandum(imaginandum)
66quod si in ordine veritatum quantum ad nos aliqua
67propositio habeat talem ordinem alias quod non posset
68sciri quin sciantur decem alia quin sciantur centum
69et alia mille Unde ymaginandum(imaginandum) est et alias
70satis apparenter probavi quod iste processus provenit
71tamen est deffectus(defectus) luminis quia quantum est de se
72quaelibet veritas relucet in suis principiis
73et tunc ad propositum dicitur quod si augeatur virtus
74intellectus et lumen ipsius per fidem poterit
75intantum augeri quod propositio quae prius in lumine
76pure naturali requirebat cognitionem decem
77veritatum antequam cognosceretur poterit cognosci
78ab intellectu sic vigorante et illuminato fide
79per duo vel per tria media et illa quae require-
80bat centum poterit sciri per 4or(quattuor) et sic de aliis

6 Pro
81maiori tamen evidentia sciendum est quod theolo-
82gia potest sic describi Theologia
83est habitus scientificus cognoscendi deum in se et
84in habitudine ad suas creaturas specialiter
85rationales et maxime ad hominem ut ad fe-
86licitabilem scientificus inquam in lumine naturali
87cum adiutorio fidei Et ista descriptio satis
88sumit originem a nominis interpretatione
89unde theologia dicitur a theos quod est deus et lo-
90gos quod est sermo quasi sermo de deo et ista theo-
91logia principaliter de deo considerat et consequenter de crea-
92turis in habitudine ad deum

7 pro cuius intellectu
93advertendum est hic capio theologiam pro in-
94finito gradu theologiae unde theologiae
95multiplex est gradus unus est simpliciter incomprehensibilis
96creaturis et est met ipsa divina scientia de qua apostolus
97ad romanos exclamando dicit "O altitudo
98divitiarum scientiae et sapientiae dei quam incomprehen-
99sibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius"
etc
100illius gradus theologiae est theologia R22va
1animae christi ipse enim post suppremam(supremam) et primam
2theologiam est doctorum theologorum primus
3id est suppremus(supremus) et hic loquor de theologia
4christi communicata animae christi et creata et iste 2us(secundus)
5gradus theologiae est aequalis in multitudine
6cognoscibilium cum primo gradu nam sicut dicit
7magister et alii doctores anima christi cognovit
8omnia quae verbum
ita quod ymaginandum(imaginandum)
9est quod theologia creata animae christi est notitia omnium
10veritatum de deo et de creaturis et illa est perfectissima
11post primam quia est omnium veritatum notitia dicunt
12enim doctores quod christus mediante illa notitia novit
13omnia quae verbum et per consequens est aequalis in
14multitudine cognoscibilium cum prima quae est omnium
15veritatum notitia et tamen impar in perfectione nam
16huiusmodi habitus vel actus in anima christi fuit
17creatus et cum hoc etiam dependens et quoddam
18accidens Et ideo licet sit omnium veritatum notitia
19tamen cum hoc in infinitum defficit(deficit) a compre-
20hendente divinae notitiae

[Secundum: circa theologiam Christi et diversos gradus theologiae]

8 Ubi advertendum
21est quod multum reffert(refert) cognoscere rem secundum omnia
22praedicata de ea dicibilia et eam comprehendere
23ita quod non sequitur anima christi cognovit deum
24per omnia praedicata de eo dicibilia igitur anima christi
25conprehendit(comprehendit) vel verbum et causa est quia ad
26comprehendendum rem non solum requiritur ipsam cog-
27noscere secundum omne praedicatum dicibile de ipsa Sed
28cum hoc requiritur quod cognitio sit aeque perfecta
29in esse cognitionis sicut obiectum est in esse rei
30et quia obiectum est absolute in mensum(immensum) intensive
31in se oportet quod notitia ipsius comprehensiva sit in-
32finita intensive in esse notitia et ideo nulla
33est causalis notitia quae posset esse ipsius dei com-
34prehensiva ymo(immo) solum illa notitia quae est deus
35est ipsius dei conprehensiva(comprehensiva) quia illa solum
36est infinita et in esse cognitionis infinite
37intensa ita quod non sequitur anima christi cognovit
38omnia quae verbum igitur aeque perfectam notitiam
39habet sicut verbum quia cognoscendo eandem veritatem
40possunt esse multi gradus cognoscendi illius
41rei distincti specie ita quod ymaginandum(imaginandum) est
42quod sit una latitudo infinitarum cognitionum
43creabilium quarum quaelibet est omnium veritatum repraesentativa
44et tamen una semper est altior et perfectioris speciei quam
45alia ita quod bene stant diversae cognitiones eius-
46dem obiecti et tamen quod una semper sit perfectior alia
47sicut eadem res cognoscitur ab hominem et ab an-
48gelo et a deo

9 ideo ex aequali multitudine cognoscibilium
49non arguitur aequalitas specifica cognitionum et ideo
50ex hoc quod anima christi haberet theologiam repraesentativam R22vb
51cuiuslibet veritatis ex hoc tamen non sequeretur quod sit supprema(suprema)
52theologia creabilis ymo(immo) inter illam et suppremam(supremam) theo-
53logiam essent infinitae creabiles quarum quaelibet
54esset perfectior theologia christi creata non tamen ad mul-
55titudinem cognoscibilium sed quo ad perfectiorem modum
56repraesentandi tamen propter auctoritates doctorum dicendum est
57quod anima christi in tota latitudine illa talium cognitionum
58theologicarum respectu cuiuslibet veritatis anima christi habet
59suppremam(supremam) theologiam possibilem non solum extensive
60sed intensive Istud patet per plures auctoritates
61hoc sonantes sicut magister expresse dicit quod "deus
62contulit animae christi quidquid potuit et maxime quantum
63ad perfectiones quae concernunt statum beatitudinis"

10
64Ex quo sequitur quod sub theologia animae christi quae
65est cognitio omnium veritatum sunt infinitae cogni-
66tiones creabiles quarum quaelibet est ominum veritatum
67cognitio et aeque perfecta sicut theologia animae
68christi et haec conclusio quoad multitudinem cog-
69noscibilium sed non quoad perfectionem specificam

11
70Alii sunt gradus theologiae non tamen
71omnium veritatum repraesentativi sicut sunt theologiae bonorum
72quibus solum finita cognoscunt et ibi sunt diver-
73si gradus secundum diversitatem bonorum quia
74"in domo patris mei mansiones multae sunt"

12
75Alii gradus possunt ymaginari(imaginari) qui ex
76lumine naturali primo acquirerentur ut si relinque-
77retur angelus vel aliqua intelligentia multum
78excedens speciem humanam ratione suae perfectionis
79posset in altiorem modum cognoscendi pertingere
80ex suis puris naturalibus quam facit homo
81in suis puris naturalibus derelictus Ex quo
82talis intelligentia non esset depressa per culpam
83haberet ratione suae perfectionis statum nobiliorem
84quam fuerit status innocentiae et tamen non est dubium
85quin in statu in nocentiae(innocentiae) homo poterat in al-
86tiores veritates multo plus quam nunc post
87lapsum Item in statu praesenti possent esse
88multi gradus secundum intensionem fidei quia
89quantum fides intenditur tantum lumen naturale inten-
90ditur quantum ad effectum capio tamen theologiam
91secundum communem cursum in homine bene dispo-
92sito et hoc mediante Iuvamine fidei

[Tertium corollarium: ex diversos gradus theologiae ad diversos conceptus Dei]

13 Ex istis
93sequitur quod 2m(secundum) diversos gradus theologiae diversi-
94ficantur conceptus correspondentes huic termino 'deus' nam
95huic termino Deus conceptus correspondens primo gradui
96suppremo(supremo) et in menso(immenso) est simpliciter in mensus(immensus)
97et ipsius 'dei' adaequate comprehensivus secundum autem
98alios gradus semper dividendo diversificantur
99specifice conceptus ipsius 'dei' secundum diversitatem gra-
100duum prius assignatam ultra tamen R23ra
1secundum gradum theologiae conpetentem(competentem) homini bene
2disposito secundum communem cursum correspondent
3sibi diversi conceptus aliqui enim sunt communissimi
4in significando et ex communissimis terminis constituti
5licet sint proprii ipsi deo in supponendo sicut 'ens primum'
6'ens ultimissimum' et sic de aliis unde nulla illarum
7partium supponit pro deo adaequate licet bene aggregatum
8ex illis supponat adaequate

14 Alii sunt tamen
9conceptus magis proprii habiti per abstractionem utrum
10autem simplices vel complexi possint haberi
11conceptus de deo pro nunc non discutio sed de hoc
12videbitur circa 3am distinctionem Quid vero
13conceptus habentur de deo cognotivi qui sunt connotativi
14quorum quidam sunt vere connotativi et quidam false;
15unde quidam habuerunt conceptus de deo false
16connotativi qui eis in mediante(immediate) repraesentabant rem
17corporalem Alii vero habuerunt conceptus qui erant
18cognotivi(connotativi) de deo qui eis immediate signi-
19ficabant aliquod repugnans deo ut 'primum
20motorem'
'necessario agentem' 'primum motorem limi-
21tatum'
et sic de aliis et de istis conceptibus false
22cognotativis(connotativis) potest satis probabiliter dici quod propositiones
23affirmativae ubi erant subiecta vel praedicata de in esse de prae-
24senti erant falsae ad intellectum eorum Et secundum
25illum modum valde viam salvaretur hugelinus
26quantum ad intentionem quam principaliter intende-
27bat quod aliqui habuerunt falsam cognitionem de deo

15
28Utrum autem exemplum bene fuerit applicatum de aristotele
29credo probabiliter quod non, quia credo quod aristoteles fuit
30de suppremo(supremo) gradu concipiendi secundum communem
31cursum nec sequitur habens conceptum de deo et
32diffiniens ipsum et ponens in diffinitione
33ipsius aliquid repugnans deo igitur conceptus
34quem habet de deo non est eius vere conceptus
35causa est quia erravit in diffiniendo non in concipiendo
36deum per illum conceptum Ex quo sequitur quod si fuisset
37formata propositio affirmativa in quo conceptus quem habebat
38aristoteles de deo fuisset subiectum vel praedicatum fuisset
39vera ad mentem eius et tamen diffinitio quam
40attribuisset sibi repungnasset(repugnasset) scilicet ipsi deo

16
41Istis praemissis descendendo magis ad
42materiam dico quod conceptus dei prout est considera-
43tionis theologicae vel connotat ex suo modo significandi
44ex sua natura medium in mediate(immediate) inferendi
45quod deus est summum bonum universaliter perfectum
46vel est causa in mediate(immediate) iudicandi quod deus est
47summum bonum et secundum istam considerationem
48dico quod deus proprie est subiectum in theologia nam sibi
49competunt omnes conditiones subiecti quia quidquid in
50ipsa theologia consideratur hoc est in ordine R23rb
51ad ipsum deum

[Quartum corollarium: primum principium nostrae theologiae]

17 Sequitur ulterius quod 'deum esse'
52est primum principium nostrae theologiae ubi adver-
53tendum quod de habendo huiusmodi conceptum
54est et fuit maxima difficultas intantum quod expres-
55se Raby moyses dicit quod "conceptus affirmativus
56de deo non potest haberi naturaliter ita quod naturaliter
57de deo non potest haberi nisi conceptus negativus
58removendo de deo inperfectiones(imperfectiones) creaturarum
59sicut deus est ens non alterabile non corruptibile"
etc
60"Et quanto plures removentur imperfectiones tanto
61inquit cognoscitur perfectius"
Et Istius
62opinionis fuit sanctus thomas in sum-
63ma sua contra gentiles
in prima parte dicit
64ulterius raby moyses quod unicum fuit nomen
65affirmativum de deo scilicet tetragrammaton et
66istud erat sanctum et paucis notum non quod illud
67esset nomen suum sed nomen 4or litterarum

18 Unde
68ex istis potest inferri quod habere conceptum theo-
69logicum de deo non est possibile sine fide
70vel sine speciali gratia ipsius dei et quia
71sicut alias tactum est 'deum esse' est in ordine
72veritatum primum ideo potest inferri quod omnes
73veritates cuiuscumque scientiae essent theologicae con-
74siderationis Ubi est advertendum quod sicut
75communiter dicitur quod eadem conclusio scitur in philosophia naturali
76et in mathematica ita potest dici quod quaelibet
77veritas est theologicae considerationis secundum unum
78ita quod quaelibet veritas potest considerari et
79inquantum est quaedam conformitas divinae rectitudinis
80Et exemplar posterius ipso divino exem-
81plari 2o modo potest considerari ut est quoddam
82directivum humanae investigationis ad habi-
83tudinem hominis finaliter consequendam Et secundum
84istas duas considerationes quaelibet veritas habet
85attributionem ad illud summum bonum ultimum
86quod est subiectum theologiae igitur etc Ita quod quaelibet enti-
87tas inquantum est extracta a deo et ab omnium boni-
88tatum prima bonitate directa et inquantum reducibilis
89in ipsum summum bonum et suppremum(supremum) inquantum etiam
90est intellectus perfectiva et electiva ad beatitudinem
91eius consequendam habet habitudinem ad subiectum theologiae
92et est theologicae considerationis quia ut dictum est
93theologia est consideratio ipsius dei in se et in
94habitudine ad suas creaturas

19 Unde yma-
95ginandum(imaginandum) est quod sicut voluntas quolibet bono
96debet uti inferendo ipsum in primum bonum et
97optimum actualiter vel habitualiter ita quod intellectus
98debet uti veritatibus secundum istum modum loquendi
99propter primam veritatem et inferendo omnes alias
100veritates ad ipsam primam veritatem ita quod sicut R23va
1theologia habet considerare de quolibet bono in ordine
2ad ipsum primum bonum quia consequenter ponam quod theologia
3est practica et speculativa simul Ita habet considerare
4quodlibet verum sive quamlibet veritatem in ordine
5et in habitudine ad primam veritatem

[Minora corollaria]

20 Sequitur
6ex istis quod theologia nulli scientiae est subalternata
7nec proprie subalternat sibi aliquam scientiam et causa
8est in modo considerandi quia nulla alia scientia a
9theologia habet considerare deum et creaturas in habi-
10tudine ad ipsum

21 Sequitur ulterius quod plures
11sunt invenibiles scientiae non subalternatae nec sub-
12alternantes quam sint de facto adinventae quia
13solus modus considerandi diversificat genus
14scientiae

22 sequitur ulterius quod licet omne verum sit theo-
15logicum non tamen omne verum est fidei patet quia iuxta
16ymaginationem(imaginationem) altissiodorensis et bene secundum videre meum
17fides est praecise circa veritates concernentes specia-
18le regimen generis humani et dirigentes
19intellectum humanum in suum finem theologia autem
20licet in lumine naturali de omnibus veritatibus
21in generali considerat tam pertinentibus ad salutem
22hominis quam non pertinentibus Ex quo sequitur
23quod minus bene dictum est fidem se extendere
24ad quamlibet veritatem formabilem de creaturis
25sive pertinentem ad salutem hominis quemdam
26sive non

23 tamen oportet respondere ad rationem quae communiter
27solet fieri pro ista parte nam capiamus unam propositio-
28nem mere contingentem et inpertinentem(impertinentem) ad salutem
29hominis ut esset levare festucam ponatur
30ulterius quod deus praecipiat illam ut credatur
31igitur isto dato fides inclinat ad illam et est tunc
32respectu illius igitur fides inclinavit ante quia fides
33in se non mutatur propter praeceptum adveniens et
34ita argueretur de qualibet alia propositione hic dicitur
35quod bene possibile est quod aliqua propositio incipiat sub-
36esse fidei quia fides secundum eius formalem
37et generalem rationem inclinat ad omnem
38propositionem credendam a deo revelatam neccessariam(necessariam) ad
39salutem modo stat quod aliqua propositio praecipiatur a deo
40credi quae ante non credebatur et in hoc illa
41propositio habet novam habitudinem secundum quam incipit
42subesse fidei sibi acquisitam propter praeceptum
43ipsius dei

24 Sequitur ulterius quod quaelibet
44res multo perfectius cognoscitur per theologiam
45quam per philosophiam naturalem sive quam per quamcumque aliam
46scientiam probatur conclusio quia philosophus naturalis non cognoscit
47rei productionem nec scit utrum res sit crea-
48bilis nec utrum res sit anichilabilis(annihilabilis) nec scit
49quod continue speciali modo conservetur res a deo
50nec scit quod agente applicato passo est in divina R23vb
51libertate quod tale agens agat in illud passum
52vel non nec scit quod operatio rei est augmentibilis
53vel diminubilis ad voluntatem primae causae et sic de aliis
54et generaliter quidquid scitur per philosophiam naturalem omne illud
55scitur per theologiam et cum hoc multo plura sciuntur
56per theologiam quam per philosophiam per theologiam enim scitur sensibilis
57habitudo divinae veritatis et divinae voluntatis
58ad creaturas scitur etiam qualiter deus potest
59creaturas creare et anichilare(annihilare) et sic de aliis

[Confirmatio conclusionis contra Averroes]

25 Ex
60istis patet error Averroys tamquam apostasia a fide
61scilicet quod instructio in aliqua lege impedit ac-
62quisitionem scientiae etc quia fides nedum et
63theologia inclinant illuminant et roborant
64intellectum ad cognoscendum spiritualia sed omnia
65et ideo male dicit quod fides et religio impe-
66diunt ad bene philosophandum istud satis patet ex praece-
67dentibus et ista sufficiant pro nunc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 16, De fide (http://scta.info/resource/lectio16 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 22r-23v (http://scta.info/resource/lectio16/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio16/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio16/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices