Lectio 18, De fide [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio18

Sources: R: Reims

Lectio 18, De fide [Reims Transcription]

[Recapitulatio et intentio pro hoc lectione]

1 Sciendum
24est quod in praecedentibus tactum est quod ipsa fides
25iuvat lumen naturale ut attingere posset
26veritates theologicas quia sine fide lumen
27naturale non sufficit ut pertingere posset ad huius-
28modi veritates theologicas Iuvamine tamen
29fidei potest

2 Restat igitur nunc consequenter
30inquirere modum per quem fides confert ad
31theologicas veritates inquirendum et in ista lectione
32faciam finem de materia fidei et processus
33theologici in lumine naturali et veniam ad materiam
34distinctionum

[Prima conclusio: fides non est pars antecedentis in processu theologico, tamen requiritur ad scientifice assentiendum]

3 Pro cuius tamen materiae determinatione
35ponam istam conclusionem quamvis fides non
36intret tamquam processum theologicum tamquam
37pars antecedentis theologicam conclusionem probantis ipsam
38tamen requiritur ad sic scientifice assentiendum

4
39Prima pars huius conclusionis probatur quia antecedens credi-
40tum vel dubium numquam probative infert
41conclusionem scitam nam ex credito vel dubio vel
42credito pure non sequitur probative saltem conclusio
43scita licet bene illative quia ex falso vel impossibili
44sequitur bene scitum non tamen probative modo sic
45est quod ea quae sub sunt fidei non sunt scita sed
46solum credita saltem per fidem ergo igitur pars
47vera et hoc est quod communiter solet dici quod conclusio semper
48sequitur debiliorem partem antecedentis scilicet quo ad scientiam
49et in processu demonstrativo nam si assumatur aliqua
50copulativa cuius una pars sit scita et alia credita R25vb
51vel dubia illa copulativa erit dubia et sic conclusio quae sequitur
52ex illa copulativa erit solum credita vel dubia
53et non scita

5 2a pars conclusionis satis radica-
54ta fuit in praecedentibus nam lumen naturale sibi
55derelictum non posset attingere ad speciales articulos
56fidei nec ad veritates theologiae speciales
57ergo etc

[Qualiter fides conferat ad lumen naturale]

6 unde sicut prius tangebatur ita debet
58et nunc ad propositum applicari qualiter scilicet
59fides conferat ad hoc quod lumen naturale sine
60processu possit de venire(devenire) ad notitiam articulorum
61fidei primo enim ut tactum est fides fortificat
62intellectum 2o illuminat intellectum et 3o liberat
63ipsum ab assensu erroris et apparentiae sophisticarum
64contra veritates theologicas

[De tertia via: Utrum intellectus assentiat immediate sine apparentiis opponentis]

7 et ista pars adiutorii quam
65fides confert lumini naturali est multum notanda
66scilicet quod fides tollit et liberat intellectum ab er-
67roribus et apparentiis sophisticis contra veritates
68theologicas nam secundum quod dicit climeton prima
69parte summae suae ubi tractat de primis prin-
70cipiis et de eorum habitudine ad intellectum nostrum
71ubi dicit quod data aliqua conlusione quae habeat aliquam
72apparentiam ad unam partem si nullam apparentiam
73habeat ad contrarium intellectus ei in mediate(immediate) assentit
74et ad hoc reducit notitiam primorum principiorum
75quia dicit ipse prima principia propositionum per modum
76apparentis et non est ad oppositum apparentia Ideo
77intellectus in mediate(immediate) eis assentit ita quod ymagi-
78nandum est quod si aliqua propositio proponatur intellectui
79sub quantocumque gradu remissae apparentiae si tol-
80lantur omnes apparentiae ad oppositum intellectus naturaliter
81ei assentit ita quod totum reducitur ad non appa-
82rentiam contrariorum et cum hoc ipse plus dicit videlicet
83quod intellectu componente respectu cuiuscumque enuntiabilis et non
84appareat de contrario statim ipse assentit ipsi
85enuntiabili

8 Sed michi(mihi) videtur quod in hoc minus bene
86dicat nec in hoc teneo ipsum quia istud instan-
87tiam habet in propositione dubia verbi gratia si intellectus
88componat istam 'astra sunt paria' quae est sibi dubia
89non statim assentiet sibi et tamen non habet apparen-
90tiam de opposito nec ei dissentiet quia etiam non
91habet apparentiam aliquam quod 'astra sint imparia' ideo
92debet addi quod sit aliqua apparentia et quod non
93sit motivum sine apparentia ad oppositum

[De tertia via: quomodo fides tollit apparentia falsa]

9 Nunc autem
94ad propositum veniendo fides in intellectu existens
95tollit assensum et apparentiam errorum et apparentiam
96sophisticarum ad contrarietates veritatum theologicarum et quia
97duo assensus contrarii de eodem articulo non possunt
98simul esse in eodem intellectu et quia fides licet
99causet assensum aenigmaticum tamen assensus oppositi non potest
100stare cum illo assensu ideo per fidem sive assensum R26ra
1fidei intellectus ei assentit sine formi-
2dine ideo secundum istam viam lumen naturale cum
3modica apparentia sufficit ad veritates theologicas
4credendum Et iste est unus modorum
5secundum quem fides iuvat intellectum ad assentiendum
6in lumine naturali veritatibus theologicis

10 Pro quo
7est notandum quod assensus extrinsecus variat efficaciam
8processus probabilis sive demonstrabilis nam sit
9ita quod sortes habeat firmum assensum quod plato est
10falsigraphus in geometria sive in naturali
11philosophia in hoc quod credit ipsum habere artem in-
12solubilem faciendi syllogismos sophisticos etc
13ponatur quod plato faciat sorti demonstrationem quam
14concedat sortes et concedendo etiam maiorem et minorem
15et tamen negabit conclusionem ita quod bene stat quod sortes
16credat in illo casu se decipi et tamen per nullam
17propositionem determinate credit se decipi Ita quod
18bene stat quod assentiat maiori et minori et consequentiae
19et tamen negabit conclusionem quia credet se decipi
20in illo processu propter firmum assensum de decep-
21tione huiusmodi conclusionis quam habet

11 Et si dicatur quod
22hoc esset contra philosophum primo Posteriorum ubi dicit
23quod "cognita maiore et minore et scito quod consequentia est bona
24statim scitur conclusio"
Respondetur quod illud intelligitur
25ubi non esset aliquis actus generaliter assentivus
26quod in aliquo esset huiusmodi ars sophisticandi
27Et istud apparet in alio exemplo nam staret quod sortes
28esset pluries expertus se credidisse scire
29a b c conclusiones et quod postea reperierit se de-
30ceptum fuisse in sic credendo

12 Et ex isto posset
31in ipso generari habitus suspensivus conclusionis
32apparenter demonstrativae et in tanto gradu sicut
33est apparentia demonstrativa quo dato concederet
34maiorem et minorem et conclusionem et consequentiam
35et tamen negaret consequens vel aliter dicitur quod non
36sufficit habere assensum maioris et minoris et consequentiae
37ad hoc quod assentiatur conclusioni sed cum hoc oportet
38habere firmum assensum quod totus processus est verus
39sine deceptione latente vel apparente

[Corollaria]

13
40Ex quo per modum corollarii potest inferri quod circum-
41stantia personae loquentis immutat de obedientia
42evidentia sive de probatione assentiendi
43conclusioni propositae et hoc tangit aristoteles primo retoricae dicens
44quod sola auctoritas dicentis absque hoc quod assumatur
45per modum antecedentis Iuvat intellectum ad assentiendum
46conclusioni

14 Advertendum ulterius quod fides proprie est respectu
47illorum quae concernunt divinam qr essentiam et illorum
48quae sunt necessaria ad salutem et hoc sub ratione timen-
49tis
deum et diligentis quia in quolibet articulo
50si bene resolvatur includitur deus ita quod in quolibet R26rb
51articulo deus debet esse pars obiecti amantis scilicet
52propter bonitatem et timentis propter notitiam Et ex consequenti
53fides ne dum(nedum) habet verum pro obiecto sed etiam bonum

15
54Et ideo fides est quidam amor et ex consequenti in-
55citat et movet animam ad inquirendum
56veritates theologicas et ratione huiusmodi inquisitio-
57nis animae Iuvat fides animam nedum ad veri-
58tates theologicas sed etiam ad omnes alias veritates
59inquirendas ex quadam affectione et amo-
60re facillime enim et minimo motivo assentimus
61quibus afficimur et dissentimus quibus non af-
62ficimur et iste est 4us modus secundum quem fides Iuvat
63intellectum assentiendum veritatibus theologicis quia ratione
64amoris causati in intellectu per fidem facilior
65est assensus ideo ratione huiusmodi amoris lumen naturale
66facilitatur in assensum veritatum theologicarum et etiam aliarum
67quarumcumque

16 et quia sicut alias dicebatur
68omnes mundi veritates possunt considerari ut sunt
69quaedam exemplata a divino exemplari et
70directa in suum finem ideo secundum istam rationem omnis
71veritas est theologicae considerationis et secundum hoc
72infertur quod in mathematicis est principium atque finis

17
73Et si dicatur quod philosophus dicit expresse oppositum
74scilicet quod in mathematicis non est principium atquenec finis
75hoc est dicere quod mathematicus non considerat res
76sub ratione boni sive sub ratione finis istud
77est verum de mathematica consideratione secundum communem
78modum considerandi et non secundum modum conside-
79randi theologicum nam sicut dicit beatus augustinus
80et hoc etiam deducit bachon scientiae mathematicae
81et omnes aliae scientiae sunt theologicae ymmo(immo) neccessariae(necessariae)
82ad theologiam nam raby moyses in illo
83quod ponit de rota infra rotam describit
84et tradidit geometriam et philosophiam de mo-
85tibus corporum caelestium et de intelligenti-
86is eorumdem et generaliter omnes scientiae sunt
87reperibiles in sacra scriptura licet non appare-
88ant expresse

18 et ex consequenti sequitur quod omnes
89veritates perfectiori modo et nobiliori cognoscuntur
90per theologiam quam per quamcumque aliam scientiam
91quia per theologiam cognoscuntur et quantum ad sua
92principia effectiva et exemplativa quia in deo
93relucent et quantum etiam ad finem et consequenter etiam
94infert bachon quod philosophi non habuerunt plenam
95notitiam sive perfectam de yride(iride) quia ignora-
96verunt eius causam finalem sed de isto vide-
97bitur alias

[Principia theologiae]

[Primum principium theologiae et secunda conclusio lectionis: Quamvis 'Deum esse' est primum principium theologia, tamen simul conclusio theologiae]

19 veniendo iterum ad propositum pono
98istam conclusionem 2am(secundam) quamvis deum esse sit
99simpliciter et absolute primum principium complexum est
100tamen simul conclusio theologica

20 ubi advertendum est R26va
1quod varii possunt esse processus in theologia
2et quod eadem veritas aliquando accipitur ut antecedens aliquando videtur consequens nam per sacram scripturam
3deducitur quod deus est et iterum per hoc quod deus
4est deducitur sacram scripturam esse et quaedam alia
5unde deuteronomii 5o habetur "audi dominum
6deum tuum israhel quia unus est"
et in symbolis
7etiam reperitur deum esse et tamen ut dictum est
8sacra scriptura deducitur ex eo quod deus est
9quia eo ipso quod deus est docet hominem et
10sibi docet et instruit scientiam mentalem et conse-
11quenter scriptam et vocalem requisitam
12pro salute generis humani

[Secundum principium theologiae, Deus est omnipotens et liber, concluditur ex primo principio]

21 secundum principium potest
13poni libera dei omnipotentia ita quod in processu
14theologico deum esse est simpliciter primum principium
15et 2m(secundum) est quod deus est omnipotens et liber et
16istud 2m(secundum) principium concluditur ex primo quia primum
17scilicet deum esse includit quod deus sit res
18aliqua universaliter perfecta et per consequens includit omnipotentiam
19et libertatem ita quod illud 2m(secundum) principium est
20conclusio in mediate(immediate) sequens ex illo principio primo
21deum esse vocatur tamen principium quia est plurimum
22conclusionum theologicum illativum ita quod idem respectu aliquorum
23bene est principium et respectu aliorum est conclusio et breviter
24illud principium est omnino theologiae necessarium per
25cuius ignorantiam habuerunt ortum quasi omnes
26errores in philosophia

[Obiectio philosophorum contra liberam Dei omnipotentiam

22 Ubi est notandum quod philosophi habent
27unum principium quasi omnino isti principio contrarium scilicet quod
28idem in quantum idem non producit nisi idem illud est
29magnae apparentiae in lumine naturali quod idem
30inquantum idem non producit nisi idem ita quod
31illud omnino eodem modo se habens non potest pro-
32ducere in mediate(immediate) diversos effectus quia si eodem
33modo agens se habeat ad effectum non videtur
34quomodo posset non producere ipsum effectum vel eius
35oppositum ita quod si deus producat sortem non videtur
36quomodo sit possibile quod ipse omnino eodem modo se
37habens possit non producere sortem vel platonem
38quia eo ipso ut videtur quod producit platonem
39vel non producit sortem iam mutatus est et non
40eodem modo se habet ad sortem sicut prius

23 Isto
41modo ymaginati(imaginati) sunt philosophi quod deus eodem modo
42se habens non posset uno tempore agere et alio tempore
43non agere in mediate(immediate) et quod mundus non potuit
44incipere esse quia si deus ante mundi creationem nichil(nihil)
45creasset et tunc si semper eodem modo se haberet
46tunc etiam semper nichil(nihil) creasset et propter istam
47causam posuit avicenna exponendo aristotelem in me-
48thaphysica

49sua quia dicitur quod ipse fuit expositor
50aristotelis et quasi revelator in speciali opinionum R26vb
51aristotelis ymaginatur(imaginatur) enim quod omnes creaturae quae sunt
52et quae fuerunt habuerunt esse post non esse per pro-
53ductionem loquendo de individuis tamen ab aeterno
54fuerunt similia in specie et istud allegat ab
55aristotele primo caeli dicente datum et nobis
56"est omnibus esse et vivere" etc et ab eodem
5712o metaphysicae "ab ipso primo ente deperitumde-
58pendet caelum et tota natura"

24 unde ymaginatio(imaginatio)
59avicennae fuit quod deus quia est omnino simplex non
60potest producere nisi unam intelligentiam scilicet intel-
61ligendo se producit primam intelligentiam
62non ab aeterno sed temporaliter ab aeterno tamen
63secundum modum investigandi theologicum utrum
64deus ab aeterno potuerit producere suppremam(supremam)
65intelligentiam etc concedunt theologi quod sic
66ymaginatur(imaginatur) ultra quod in specie intelligentiarum
67non est nisi una intelligentia in una specie
68quia non potest dari ratio quomodo deus qui
69est omnino simplex posset plures intelligentias
70in eadem specie producere quia si posset plures
71in eadem specie producere quia posset etiam infi-
72nitas et sic vel nullam producet vel infinitas
73produceret

25 ymaginatur(imaginatur) ultra quod prima intel-
74ligentia intelligendo deum producit tertiam
75intelligentiam et intelligendo eius potentiam
76producit orbem et sic consequenter usque ad infimam
77intelligentiam quae infima intelligentia vocatur
78dator formarum quia sua potentia producit
79formas materiales istorum inferiorum ita quod
80non est ymaginatus(imaginatus) quod sit deus dator
81formarum sed illa infima intelligentia
82quae producit formas in istis inferioribus
83et iste error provenit ex opposito huius princi-
84pii quod deus est liber et omnipotens unde
85deus eodem modo se habens potest agere et non agere
86et hoc ratione suae in mensitatis(immensitatis) et libertatis
87et ideo dato illo principio omnes huiusmodi erro-
88res evitantur data etiam omnipotentia dei cum
89sua libertate faciliter deducuntur omnia
90miracula circa fidem nostram et ideo in istis
91mirabilibus tota difficultas effecti reducitur in potentiam
92efficientis

[Opinio aliquorum theologorum de libera Dei omnipotentia]

26 Circa quod advertendum
93est quod etiam aliqui theologi secuti sunt
94istam positionem in aliquibus et in aliquibus
95positionem fidei Unde dixerunt quod deus
96non agit volendo ad extra Et eorum radix prin-
97cipalis est quia si ageret volendo ad extra
98oporteret quod esset determinatus per aliquam volitio-
99nem

27 Et ultra arguitur per volitionem deter-
100minatur igitur neccessario(necessario) determinatur quia alias esset R27ra
1mutabilis et ultra igitur neccessario(necessario) talis effectus
2evenit et consequenter inferunt quod omnia de neccessi-
3tate(necessitate) evenirent verbi gratia deus potest pro-
4ducere antichristum si agat antichristum ad extra
5oportet quod determinetur per volitionem et ultra
6determinatur per volitionem ad producendum antichristum
7igitur necesse est quod ita sit determinatus quia alias
8esset mutabilis et ultra neccesse(necesse) est ipsum sic deter-
9minari igitur antichristus neccessario(necessario) eveniet

28 et sic per
10consequens omnia de neccessitate(necessitate) evenirent ideo non agit
11sic libere ad extra volendo sed agit per alium
12modum scilicet per in mediatam(immediatam) libertatis applicationem
13ad effectum verbi gratia sicut voluntas creata
14se habet respectu sui primi actus quem producit
15libere ita voluntas increata se habet respectu effectus
16quem producit ad extra unde quando voluntas
17creata producit suum primum actum quem libere
18producit certum est quod illum non producit
19determinata per aliam volitionem quia etiam oporteret
20quod illam volitionem produceret determinata
21per aliam volitionem et sic esset processus in in-
22finitum producit igitur voluntas creata suum
23primum actum liberum ex applicatione suae
24libertatis ad illum actum absque hoc quod sit de-
25terminata per aliam volitionem Ita voluntas
26increata potest producere effectum ad extra per
27applicationem suae libertatis sine hoc quod deter-
28minetur per volitionem et per hoc salvant mun-
29dum incepisse et huiusmodi sine mutatione
30dei

[Opinio de Plaoul contra philosophos et theologos]

29 Sed iudicio meo ista positio non est
31multum solida ymmo(immo) coincidit cum error-
32ibus philosophorum ideo volo aliqualiter ar-
33guere contra ipsam

[Primum argumentum de Plaoul]

30 et primo aliquis pos-
34set intelligere quod deus non agit ad extra
35volendo determinatus per volitionem quasi
36distinctam ab ipso et istud non haberet apparen-
37tiam sed debet intelligi de determinata voli-
38tione quae est ipsemet quia omnes et philosophi et
39theologi posuerunt deum esse suam cognitionem
40et volitionem

31 Est enim advertendum quemquod er-
41ror in praedictis consurgit ex indebito modo
42inquirendi veritatem semper enim materia et veritas
43debent inquiri secundum suam exigentiam ita quod
44dicit boethius in primo de trinitate quod error
45arrii distinctionem realem ponentis et essen-
46tialem inter personas divinas consurgit ex eo
47quia nescivit tenere modum inquirendi veritatem
48in materia trinitatis unde considerando proprietates
49creaturarum bene arguitur sic Sortes est homo plato est
50homo cicero est homo igitur sunt tres homines distincti R27rb
51in materia vero trinitatis debet sic argui deus est pater
52deus est filius deus est spiritus sanctus ergo
53sunt unus deus et causa est quia diversae res
54diversas habent proprietates unde res mensa
55et res immensa diversas habent proprietates
56ideo non debent teneri processus in investigatione
57ipsius dei secundum proprietates creaturarum quia licet
58aliquae proprietates competant deo et creaturis
59aequivoce tamen cum hoc etiam diversae proprietates
60conpetunt(competunt) deo quae non competunt creaturis

32
61unde ista consequentia esset optima in creaturis
62Sortes scit antichristum fore et antichristus potest
63non esse ergo potest frustrari sua scientiam sed de
64deo secus esset quia non sequitur deus voluit
65ab aeterno antichristum fore et antichristus potest
66non esse ergo sua scientia est frustrabilis ymmo(immo) sequitur
67quod est fallibilis ita quod ista copulativa deus scivit
68ab aeterno antichristum fore et antichristus potest
69non esse et deus est in mutabilis(immutabilis) explicat
70in mensitatem(immensitatem) divinae potentiae et hoc potest
71quilibet in se advertere quia secundum diversas proprietates
72rerum sunt diversi processus investigandi veritatem
73ipsarum ymmo(immo) hoc habent tenentes fidem consequenter
74dicere Ideo quantum ad istam radicem praedicti theologi
75innituntur isti fundamento et innituntur in ista
76ratione deus voluit ab aeterno antichristum fore
77et antichristus potest non esse ergo deus potest
78frustrari in sua scientia quia ista reperitur in creaturis
79ideo neganda est semper consequentia

33Et si petatur quomodo
80stat quod deus scivit ab aeterno antichristum fore
81tamen antichristus potest non esse hoc est petere quomodo
82deus est in mensus(immensus) ideo in talibus recur-
83rendum est ad hoc quod talia pertinent ad eius im-
84mensitatem et perfectionem et ideo praedicti philosophi in pro-
85cessu inquirendi veritatem ipsius dei peccant
86quia secundum quod dicit aristoteles et allegatum est prius
87quod semper procedendum est secundum materiam subiectam
88ideo negatur eis consequentia quando arguunt deus voluit
89antichristum fore igitur neccessario(necessario) voluit Similiter
90enim argueretur de scientia ipsius dei ideo
91apostolus considerat in mensitatem(immensitatem) et per-
92fectionem ipsius dei exclamat dicens
93"o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae dei
94quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et
95investigabiles viae eius"
et tamen consequentia ista
96est satis capibilis(captibilis) a nobis deus est in mensus(immensus)
97ergo deus habet proprietates a nobis incapibiles(incaptibiles)
98et hoc debet nobis sufficere pro quietatione intellectus
99nostri hic in via

34 hic difficiunt(deficiunt) praedicti theologi
100arguentes per similitudinem voluntatis creatae R27va
1ad voluntatem increatam ubi advertendum quod
2anima nostra ratione suae imperfectionis velle
3ad operandum ad extra ideo si ipsa esset sufficienter
4perfecta non indigeret volitione distincta ad agendum
5ad extra ymmo(immo) esset sua volitio ideo cum ipse
6deus sit perfectissimus et in mensus(immensus) ipse est
7sua volitio sua cognitio

[Secundum argumentum]

35 2a(secunda) ratio ista est
8contra eos quia voluntas indiget velle ad ope-
9randum ita quod operatio nobilis ipsius animae voluntatis
10non potest produci sine velle distincto et
11cum autem deus sit suppremus(supremus) et perfectissimus
12est suum velle et suum intelligere

36 Item voluntas
13quando exit in actum exit tamquam inperfecta(imperfecta) quia
14non cognovit suum actum quia non reputat
15suum iudicium secundum obiectum et non iudicium in particulari
16et ista imperfectio non reperitur in deo

37 Item voluntas
17quantum est de se non est sufficiens ad producendum
18unum individuum eiusdem speciei quia non habet
19cognitionem illorum individuorum ideo causa prima
20ipsam determinat ad hoc ut producat istum
21actum sic quod non alium eiusdem speciei et esset
22differentia in hoc quia potentia nobilissima numquam exit in
23actum nisi volendo quia actus exterior semper
24est propter actum interiorem ideo inpossibile(impossibile) est quod deus
25exeat in actum nisi velit illum nam quaeritur
26quid determinat deum ad producendum unum in-
27dividuum unius speciei sic quod non alium non com-
28placentia quia ita conplacet(complacet) in uno sicut in
29reliquo Item si complacentia determina-
30ret ipsum eadem esset difficultas de 2a(secunda) complacentia
31per quid determinaretur ad complacendum in unum
32sic quod non in aliud Item de intellectu
33eodem modo argueretur

38 Item si ponant compla-
34centia ad unam partem et non ponant individuum
35in particulari videtur quod agat a casu et sic non posset
36salvari quare plus produceretur unum quam
37aliud Et ista fuit radix philosophorum ponentium
38quod non possunt esse plures intelligentiae in eadem
39specie quia sicut tactum est si deus posset pro-
40ducere plures intelligentias in eadem specie eadem
41ratione infinitis et sic vel infinitas produceret
42vel nullam quia non est maior ratio quare plus
43produceret unam quam aliam

39 Item doctores
44et scriptura sacra in ecclesia concedunt quod deus
45agit ad extra volendo "deus enim omnia
46quaecumque voluit fecit"
scribitur in psalmo
47et per consequens non debemus negare deum agere
48ad extra non volendo cum non habemus mo-
49tivum ad oppositum nisi sophisticum Sequitur igitur
50periculum esse negare libertatem in deo etiam R27vb
51volendo quia concedendo contrarium esset contra
52scriptura sacra simpliciter

Conclusio de primo duo principiis

40 Istis enim duobus
53principiis tamquam intrinsecis sequuntur quasi omnes
54conclusiones neccessariae(necessariae) ad credendum et etiam omnes
55aliae etiam cum aliquibus aliis contingentibus

[Tertium principium theologiae: Deus providet sufficienter ad salutem]

41
563m principium posset poni quod deus providet
57lege et doctrina supernaturalibus dirigentibus
58ad salutem ex quo enim fuit et est immensae
59bonitatis ex primo principio et creavit hominem ymmo(immo)
60concedendum est quod ordinavit et docuit ipsum in
61neccessariis(necessariis) ad salutem suam consequendum ex quo patent
62duo primum est quod sufficienter docuit genus humanum
63de salute sua mentaliter consequenter vocaliter et consequenter
64in scriptura Ex quo sequitur 2o(secundo) quod biblia et omnia
65in scriptura sacra contenta sunt assentienda tamquam
66approbata a spiritu sancto et a deo dirigendo et
67docendo hominem in neccessariis(necessariis) requisitis ad
68suum finem consequendum et salutem suam

42 Ex
69praedictis patet quod in scriptura sacra est vera circulatio
70et hoc patet per illud quod dicit moyses de rota
71infra rotam quia non solum illud debet exponi
72secundum prius dicta ymmo(immo) etiam de circulatione
73contentorum in scriptura sacra et ideo theologia habet
74infinitos sensus unde totum novum testamentum
75continetur in veteri licet non apparenter unde in veteri
76testamento habetur de ipso deo moyses scripsit
77de me articuli etiam continent se mutuo et
78ista est proprietas sacrae scripturae

43 tamen pro nunc sciendum
79est quod hic possent multa dici de comparatione
80sacrae scripturae ad ecclesiam Tamen pro nunc
81sciendum est quod ecclesia potest capi multis modis
82uno modo pro aggregatione omnium prophetiarum apostolorum
83etc et isto modo auctoritas ecclesiae est in mensa(immensa)
84quia realiter christus fuit unus apostolorum qui fuit
85auctoritatis in mensae(immensae) et isto modo ecclesia esset maioris
86auctoritatis quam scriptura sacra Item capiendo
87ecclesiam pro agregatione(aggregatione) ominum praedictorum secluso capi-
88te
quantum ad auctoritatem infallibilem sunt similes
89quia habuerunt mentales notitias nobiliores quo ad(quoad)
90ipsos quam sit sacra scriptura tamen scriptura sacra
91est utilior quia manet nobis et de hoc videbitur
92specialius in materia de processione spiritus sancti

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 18, De fide (http://scta.info/resource/lectio18 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 25v-27v (http://scta.info/resource/lectio18/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio18/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio18/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices