Lectio 21, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1.0-dev | January 10, 2016

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio21

Lectio 21, de Notitia

1 Secundum quod tactum est in lectione praecedenti ex divina providentia factum est quod res se ipsas diffundunt multiplicando species quasdam quia non possunt immediate se ipsis * communicari sive cognosci, et sicut dictum est, omnia ista facta sunt ad utilitatem hominis, nam res istae inferiores ad usum hominis multiplicantur et * se offerunt ut eis utatur homo ad eius indigentias varias, * nunc * aliquas consumendo, nunc * alias * conservando * et ordinando ad alios usus secundum quod homini congruit, et nedum praesentant se huiusmodi res sive * offerunt pro indigentiis hominum succurrendo, sed etiam pro perfectione SV215ra ipsius * ut V40vb si * ab ipso intellectu cognoscantur tam physice quantum * ad proprietates eius * naturales quam mathematice sive metaphysice et generaliter secundum omnes modos secundum quos intellectus * perficitur eas S37ra cognoscendo et finaliter * se praesentant et * offerunt ostendendo suum creatorem in quo consistit humana felicitas, et hoc testatur Augustinus in pluribus locis. Unde in libro Confessionum et in libro De Civitate [Dei] sic inquit: "Totus enim iste mundus clamat se esse * factum a suo creatore. Tamen a turpe audientibus non auditur clamor iste " [a] , ita quod generaliter omnes res mundi sunt sui ipsius * diffusivae cognitive, id est, quod omnis res mundi, sive sit * res * immensa sive intelligentia spiritualis sive sit * res corporalis, causat vel causare potest obiective sui ipsius cognitionem * in potentia cognoscente * , et hoc ex divina providentia specialiter omnia bene disponente quod posui pro illo * principio theologico [b] .

[Duae extremae opiniones]

2 Advertendum tamen quod in ista materia * sunt duae opiniones extremae praeter opinionem Magistri Ioannis de Ripa de qua nunc aliqualiter veritas est declaranda.

[Prima opinio]

3 Prima opinio ponit quod realiter res diffundunt * se ipsas * , ita quod species rei est met ipsa res in esse tali in quo potest animae uniri cognitive. Et istam opinionem legi in Bachon in quodam tractatu [c] quem fecit de multiplicatione * specierum agentium, et ultra * multa pulchra * continentur. Sed diu est quod ego vidi * alias, sed non potui reperire usque nunc.

[Secunda opinio]

4 Alia opinio totaliter extrema quod nullae sunt * huiusmodi species, nec res se sic diffundant * per suas species, sicut dictum est, sed ex ordinatione divina ad praesentiam obiecti ipsi potentiae cum certa distantia medii et dispositione res cognoscitur, licet nihil * penitus causet * in potentia cognoscente, ita quod eo * ipso quod obiectum * sic se habet ad potentiam ex parte quantitatis distantiae et qualitatis oritur quod ipsa res potest percipi. Unde imaginandum est quod una certa latitudo habitudinum * distantiae potentiae * ad obiectum in qua res potest percipi. R31va Posset tamen dari maior distantia in qua res non perciperetur vel minor propter maximam elongationem vel maximam propinquitatem * . Et * consequenter infra huiusmodi * habitudinum * latitudinem V41ra ponunt quod res per applicationem ipsarum rei opacae, vel * speculo vel alio * opaco res videtur, et * tamen non statim obiectatur et distincte, quia istud clauditur in habitudines illas quibus positis cognoscitur obiectum et istud Sb provenit ex ordinatione divina, quia non semper congruit quod res obiectaliter * et directe cognoscatur. Et consequenter dixerunt * alii quod in anima non formantur actus cognoscendi distincti ab ipsa anima, sed anima est met sua cognitio.

[Responsio ad primam et secundum opinionem]

5 Et circa materiam istam, quia non teneo primam nec secundam opiniones, * volo eas aliqualiter improbare.

6 Prima enim opinio videtur repugnare philosophiae naturali multipliciter. Primo quod una res materialis * SV215rb sit in diversis locis secundum se totam id est * quod non stat de potentia Dei ordinata sive communi quod res eadem * sit in diversis locis secundum se totam. Item videtur repugnare philosophiae naturali quod aliquod compositum * ex materia et forma inhaereat animae et * immutet eam vitaliter. Item, illud videtur immediate contra Aristotelem III De anima ubi dicit * quod " lapis non est in anima, sed species lapidis " [d] .

7Verum est * quod ista opinio responderet quod res corporea * non se diffundit vel * multiplicat corporaliter * cum suis accidentibus corporalibus communibus, sed communicat se pure substantialiter sine huiusmodi accidentibus communibus corporalibus quae insunt ipsi rei in se.

8 Et breviter circa istam * materiam notandum est quod varietas istarum opinionum reducitur ad debilitatem ingenii humani ex qua infirmitate * infinito * contingit, singulare errore et infinitis * erroribus adhaerere propter pronitatem * intellectus ad errores * qui * magis inclinatur ad errores * quam ad veritates * , et sicut dicit Aristoteles in libro Ethicorum [e] , in materia moralium * infiniti sunt modi procedendi, et tamen unicus est modus attingendi signum, sic in veritatibus, infiniti sunt modi inquirendi veritatem et tamen unicus est modus attingendi * eas. Et ideo in talibus principaliter insistendum est * auctoritatibus in philosophia, sicut fuit Aristoteles, qui maxime laboravit ad inquisitionem veritatis. Ideo * opinio sua est tenenda * quasi ex quadam fide * supponenda. Ideo tenendum est quod res sic se multiplicant diffundendo suas species quia istud Aristoteles * posuit et istud est * consonum fidei et veritati, quia Aristoteles in omni doctrina sua quasi imitatus * est veritatem, et quasi in omnibus consonat V41rb fidei et veritati * , licet tamen cum auctoritate habere rationes. Et tamen ne oporteat redire solvam illam quaestionem * , utrum anima seipsam cognoscat. Et breviter pro isto ponam duas conclusiones.

[Prima conclusio]

9 R31vb Prima est * quod S37va anima realiter distinguitur a suis actibus. Ad hoc enim * sunt * articuli tres Parisius condemnati. Unus est quod aliqua intelligentia creata intelligat per suam essentiam, error [f] . Secundus articulus * est * quod anima non possit in se acquirere dispositiones, error . Tertius articulus * est * quod habens meliora naturalia sit perfectior, error [h] . Et tamen immediate illud sequeretur * , si * anima esset sua cognitio. Item, in Clementinis [i] continetur expresse quod anima se ipsa sine actu superaddito posset * beatificari, error; unde Decretalis [j] ponit quod sunt duo actus beatitudinis formalis ipsius animae distincti ab ipsa anima, * scilicet, fruitio et dilectio. Ideo apparet satis * ex determinatione ecclesiae et determinatione Parisiensis quod anima habet in se actus cognoscendi distinctos ab ipsa anima, sicut communiter ponitur de actibus gratuitis, sicut sunt spes fides et * caritas * , et istud consonat dictis Aristotelis. Etiam consonat rationi et veritati.

[Secunda conclusio]

10 Secunda conclusio non est demonstratio absolute cogens protervum ad contrarium, ita quod oppositum potest sustineri * sine contradictione, seclusis articulis condemnatis, licet sit falsum. SV215va Et istud salvaretur resolvendo se ad habitudines quasdam * potentiae ad obiectum secundum certas applicationes ad ipsam animam, ita quod per huiusmodi habitudines et * applicationes obiecti ad potentiam anima esset cognitio et inter cognitiones poneretur * talis ordo quod primo anima esset cognitio simplex apprehensiva, deinde compositiva vel divisiva, deinde assertiva, et sic ascendendo per * gradus cognitionum, et consequenter esset prius intellectio quam volitio.

11 Secundo sustineretur praedicta * opinio per alium modum imaginando de ipsa, sicut de divina essentia quae modo * cognoscit 'Sortem esse' et ante non cognoscebat et sic de aliis, et hoc sine acquisitione alicuius rei de novo * in se. Tamen ibi esset aliqualis mutatio, quia de non-sciente fieret sciens. Ad articulos diceretur quod intelliguntur * quod anima creata * non est intrinsece et essentialiter notitia, modo licet de facto esset cognitio sive * notitia sua, tamen non esset essentialiter cognitio, quia ipsa remanente posset non esse cognitio. Item * imaginatur de quantitate V41va figurata * , licet non distinguitur a figura, non tamen est essentialiter figura quia potest non esse circulus nec * quadrangulus, et sic de aliis, ipsa eadem remanente in sua essentia. Et ista proficiunt intellectui ad exercitationem et non alias. Et si dicatur replicando quia tenendo quod anima est sua cognitio non posset salvari quod esset species intelligibilis * . Negatur consequentia, quia anima per prius esset species intelligibilis et postea * intellectio * postea * volitio, R32ra quia stat quod simul sit cognitio, intellectio, volitio * quod etiam simul sit odium unius et amor alterius, et sic de aliis. Sb Ad auctoritates * faciliter salvarentur * reducendo totum ad ordinem et habitudinem animae in se.

[Una alia opinio extrema]

12 Est adhuc una alia opinio extrema quae ponit quod visio sit * extra mittendo, et istam tangit Philosophus III De anima [k] et in De * sensu et sensato , [l] et eam * reprobat. Ideo pro nunc de ea transeo.

[Reditio ad inquisitionem de veritate]

13 Redeundo ergo * ad praedicta * de veritate inquirendum est. Et sicut dixi teneo et tenebo quod quaelibet res concurrit vel * concurrere potest obiective ad causandam * sui ipsius notitiam in anima. Et hoc potest imaginari dupliciter.

[Primus modus]

14 Uno modo, quod per eandem speciem per quam immutat sensum res materialis per eandem immutet * intellectum, et hoc dupliciter. Uno modo quod species * existens in sensu communi concurreret ad speciem aliam in intellectu causandam, alterius speciei et * immaterialem, cum adiutorio obiecti et potentiae intellectivae quae concurrit active ad actum intelligendi et forte ad speciem intelligibilem. Secundus modus imaginandi esset quod species sensibilis et obiectum non aliter concurrerent ad immutandum potentiam intellectivam et sensitivam, quia realiter non distinguuntur anima intellectiva et sensitiva, ita quod species sufficeret cum sensu * ad producendum * intentionem * sicut cognitio intellectus sufficit ad producendum volitionem * et cum hoc * , cum ipsa voluntate, ita quod species quae reperiretur * et * reciperetur in sensu esset causa * sufficiens cum intellectu ad producendum intentionem * SV215vb Et ita, de phantasmate * quod est species sensibilis reservata in phantasia quod intellectus immediate, mediante ipso phantasmate, producit intentionem * .

[Secundus modus]

15 Alia via est quod materialis res multiplicat duplicem * speciem: unam extensam quae habet immutare potentiam materialem, * aliam autem multiplicat quae est talis naturae quod * immediate sufficit immutare potentiam V41vb intellectivam. Verbi gratia, si albedo esset angelo * praesens, angelus perciperet albedinem illam * per aliam speciam quam per speciem * multiplicatam ad organum visus, et isto modo salvabitur * quod species immaterialis immediate causabit notitiam in intellectu. Et istam viam posuit * Magister Girardus * Calcar in suo principio Sententiarum [m] . Et hoc totum provenit * ex divina providentia omnia optime disponente, quia certum est quod angelus praesens albedini cognoscit eam, et tamen non materialiter eam cognoscit, nec * per organum corporeum, ergo videtur quod eam cognoscat intuitive per speciem immaterialem * . Et haec est via * satis sustinibilis. Et sic * teneatis quam viam vos * * volueritis. Quidquid tamen teneamus, teneo tamen * quod ab infima re usque * ad supremam quaelibet S38ra posset * concurrere scilicet * obiective Rb ad causandam sui ipsius notitiam intuitivam, et istud quasi experimur et est * doctrinae Aristotelis, et * veritati, et rationi consonum.

[Reditio ad opinionem Ioannis de Ripa]

16 Redeundo ergo ad opinionem Magistri Ioannis de Ripa, quae non negat omnino multiplicationem * specierum * sed concedit multiplicationem specierum * ab obiectis materialibus * sed ponit quod possibiles sunt aliquae creaturae non communicabiles multiplicando huiusmodi species [n] . Ideo * non debet sic unde * recipi quod neget * multiplicationem specierum omnino, sed solum eam negat * in aliquibus. Et istud est unum punctum suae imaginationis.

17 Aliud punctum est quod genus accidentium est finitum et limitatum et quod, cuilibet obiecto * alterius speciei correspondet notitia alterius speciei intuitiva, ita quod dato aliquo obiecto causabit notitiam alterius * speciei et aliud alterius speciei * causabit notitiam alterius speciei. Et sic continue ascendendo ab infimo obiecto procedendo per creaturas tandem deveniretur ad aliquam creaturam * quae causabit notitiam supremam possibilem * , ex quo genus et latitudo accidentium sunt finita. Et tamen inter illam creaturam quae causabit supremam notitiam et Deum sunt infinitae creabiles quarum nulla erit sui ipsius diffusiva nec * poterit obiective concurrere ad causandam notitiam sui ipsius * intuitivam in potentia, quia sic illa notitia excederet totam latitudinem datam, et sic * excederet supremam, quod implicat contradictionem, ideo etc.

18 Tertio * enim * ipse arguit sic, * [o] dato quod species non se haberent sicut numeri, V42ra tamen advertendum est ibi * quod tota latitudo notitiarum sive accidentium sive notitiarum est finita, et tunc * praemittit * duas suppositiones. Prima [p] est quod perfectior species causat perfectiorem notitiam * in eadem proportione. Secunda suppositio [q] quod genus accidentium sit finitum, tunc arguit sic ex quo perfectior species causat semper * perfectiorem notitiam in eadem proportione * , tunc continue * ascendendo per * perfectionem specierum et earum notitiarum, * ex quo processus accidentium est finitus, tandem * dabitur aliqua quae erit suprema, et maxime * concursus obiectalis sit naturalis, quia nisi sit, tunc esset processus in infinitum in latitudine accidentium, contra primam suppositionem. Et tunc ex istis duabus suppositionibus admissis * infert aliquas conclusiones * SV216ra pertinentes ad propositum suum, quas postea improbabo et dabo solutionem * suarum rationum. Ponit ergo supremam intelligentiam factam * quae potest concurrere obiective ad causandam * sui ipsius * notitiam in potentia, ita quod, inter omnes res quae possunt concurrere obiective ad sui ipsius * notitiam causandam in potentia, dabitur suprema quae finita est * .

19 Alia propositio [r] : illa notitia quae esset suprema etiam non posset concurrere obiective * * ad sui ipsius notitiam R32va causandam, quia sic * causaret Sb aliam notitiam ab ipsa nobiliorem et alterius speciei per secundam suppositionem * et sic illa esset supra supremam datam * quod implicat * .

20 Consequenter ponit et satis pertinenter * ad propositum pro solvendo * unum dubium quod posset sibi fieri. Domine tu ponis quod inter supremam creaturam, quae concurrere potest ad sui ipsius notitiam causandam * in * intellectu, et dum * essent * infinitae intelligentiae creabiles * , quarum nulla posset concurrere etc, cum non * ergo essent cognoscibiles sive communicabilis * ad invicem. Respondet [s] quod quaelibet intelligentia quae non esset apta nata * obiective concurrere ad sui ipsius * notitiam, esset sua notitia. Immo generaliter sua notitia esset et sui ipsius alteri notitia * et sic salvaretur quomodo omnes huiusmodi intelligentiae possent adinvicem cognosci, quia quaelibet esset sibi notitia et posset esse alteri notitia sui. Ideo non indigeret actu medio distincto ab ipsamet.

21 Consequenter ponit [t] quod Deus non * potest obiective concurrere ad sui ipsius notitiam causandam, quia iam * de facto data esset * suprema species cognitionis * , ergo nec per Dei potentiam nec alias * est causabilis superior, quia implicaret ut dictum est. Circa materiam istam advertenda sunt aliqua, quantum enim est de concursu * obiectivo rerum materialium, non esset magna * V42rb difficultas, quamvis intendo tenere oppositum.

22 Item, quantum ad hoc, quod intelligentiae aliquae possint esse sibi ipsis et alteri * notitia non esset nimis offensivum absolute, circumscriptis articulis. Quantum ad hoc, quod Deus non posset * concurrere obiective ad sui notitiam causandam, omnino teneo oppositum, et causa est ista quia, sicut Deus agit ad extra effectum quemcumque * vult producere, ita agit vel agere potest ad sui * notitiam causandam in potentia obiective. Et hoc propter * sui libertatem, ita quod secundum quod potest producere diversos effectus, omnino eodem modo se habens intrinsece, quosdam magis perfectos et * quosdam minus. Non obstante divina essentia immensa, immense concurrente ita * potest obiective * producere notitiam sui intuitiva * minus vel magis perfectam secundum quod sibi placet, quia tenui in principio meo * primo [u] et tenebo quod Deus respectu cuiuscumque effectus ad extra immense et indifferenter * agit, ita quod, quantum ad modum agendi, semper uniformiter agit, et tamen nihilominus producit magnum vel parvum effectum secundum libertatem suae voluntatis * . Ita dico quod per * libertatem suae voluntatis, SV216rb Deus, omnino eodem modo se habens intrinsece in se, producit sui ipsius * notitiam obiectalem * R32vb maiorem S38va vel minorem secundum speciem et gradum secundum quod * sibi placet. Et hoc testatur Sacra Scriptura, ubi ipsemet dicit " In domo patris mei mansiones multae sunt " [v] . Et istae mansiones diversae non sunt nisi beatitudines formales beatorum * differentes secundum speciem vel secundum gradum * in eadem specie, ita quod, secundum merita ipsorum, dat eis diversos gradus et diversas species beatitudinis.

23 Ex isto sequitur quod Deus * obiective potest concurrere ad sui notitiam causandam. Immo de ipso adaequate, eodem modo se habente, quantum est de se habentur diversae cognitiones intuitivae. Istud patet ex determinatione ecclesiae scilicet * quod sunt duo actus distincti ab ipsa anima in quibus consistit formalis beatitudo. Modo, si Deus non posset obiective concurrere ad sui notitiam, oporteret * redire * ad hoc: quod Deus esset formalis notitia beatorum beatifica. Modo determinatio ecclesiae est realiter * ad oppositum, ideo quantum ad hoc non esset tutum dicere quod Deus V42va non posset obiective concurrere ad causandam sui ipsius * notitiam intuitivam, sicut de facto facit in beatis, ex quo sequitur contra aliquos qui quasi pro principio tenebant quod concursus obiectalis est mere naturalis. Contra quos, infero quod concursus obiectalis * in Deo est mere liber. Utrum autem * sit liber in materiali agente, quis dubitat quod non, quia nec in agendo est liber, ita quod sicut in genere causandi non est liber, ita * nec in exemplari quodammodo se communicando, licet iste concursus reducatur ad genus causae agentis * . Concurrit naturaliter et secundum ultimum sui posse, et * sic non esset de agente libero. Unde si albedo esset mere libera in omni eius actione, mere libere concurreret ad sui obiective notitiam causandam. Ita quod * breviter de ratione concursus obiectalis non est quod sit naturalis. Ideo secunda suppositio Magistri * Iohannis de Ripa [w] non est tenenda. Restat ergo respondere ad radices * suas.

[Ad rationes Ioannis de Ripa]

24 Ad primum, quando supponit quod totum genus accidentium sit finitum, distinguo * sibi * . Si intelligatur * sic quod totum genus * accidentium sit finitum, sic quod quaelibet species quae produceretur in illo genere esset finita et finitae * perfectionis, isto * modo concederetur * sibi. Sed isto modo non esset ad propositum. Si vero intelligat quod totum genus accidentium sit * finitum, id est, quod solum * finitae * species sunt producibiles sub * illo genere, tunc * isto modo negaretur sibi, nec sequitur infinitae species accidentium * sunt producibiles, quarum una S38vb semper est perfectior * alia. Ergo in isto genere est infinita latitudo specierum producibilium, vel * illud genus est * infinitum. Similiter arguitur * de continuis * , quia quocumque continuo dato illud R33ra est finitum, et tamen in quolibet continentur infinitae partes quarum quaelibet est maior una certa data, ut * si detur una medietas, infinitae sunt maiores, quod patet continue accipiendo aliquid de illa * parte, ponendo cum prima eundo per * partes SV216va proportionales numquam residua * medietas evacuaretur.

25 Secundo diceretur quod accidentia non reponerentur sub aliquo genere loquendo metaphysicaliter * . V42vb Et illud tenui * in primo principio meo * [x] , ideo reservabo * illud usque * ad secundum principium meum [y] et ibidem, Deo dante, illud declarabo. Alia posset esse via quod notitia non sortitur speciem penes obiectum quod repraesentat, quia possibile esset quod essent duae notitiae eiusdem speciei, et tamen una non posset repraesentare idem quod * alia. Et illud patebit quando videbitur de notitiae intuitivae et abstractivae differentia [z] . Et isto modo salvaretur quod diversae notitiae intrinsece et essentialiter repraesentarent idem. Et sic non esset processus in infinitum in speciebus notitiarum * metaphysicalium * sed solum logicalium * , scilicet, quod circa eandem rem acquirerentur aliae et aliae denominationes.

26 Et sic patet quod non oportet quod species accidentium sive notitiarum se habeant sicut numeri * , ita quod inter duas species finitas datas * , * sunt infinitae producibiles, ut * forte nullae, sicut inter numerum ternarium et binarium non sunt infiniti numeri * producibiles, immo nulli. Tamen quantum est de me tenui et tenebo quod se habet sicut numeri, ita quod inter duas species finitas datas non sunt infinitae producibiles, immo forte nullae *

27 Et sic tota radix Magistri Ioannis * de Ripa stabat in duobus. Primum erat * quod species se habent sicut numeri * . * Stabat etiam secundo in hoc * quod obiectum alterius speciei producit notitiam alterius speciei. Verum est quod tota radix sua de obiecto materiali stabat in hoc, quod nullum agens agit ultra gradum proprium * . Et illud non arguit de agente materiali composito ex materia et forma, quia supposito quod produceret * accidens spirituale * adhuc * non ageret ultra gradum proprium, quia esset substantia; modo substantia perfectior est accidente, sed haberem * intentum de albedine materiali, quia est materialis et produceret * S39ra quasi immateriale * .

[Opinio Petri Plaoul resolvitur]

28 Circa hoc, tenebo quod activitas * rerum et causalitas * et influxus resolvuntur ad * divinam providentiam libere sic ordinantem magis quam ad proprias specificas rationes, et hoc totum fit per regimen * universi, non autem sic est de formali concursu quia limitatus est. Patet * quia nos videmus ad experientiam aliquas res minus perfectas magis * agere quam magis perfectas. Patet * quia cum influentia generali homo producit hominem * V43ra Rb et * asinus asinum, et tamen intelligentia non potest producere intelligentiam nec caelum potest producere sibi simile. Ita quod nos videmus ad experientiam quod causalitas non sequitur formas rerum, et ideo non est inconveniens concedere quod aliqua res minus perfecta producit rem perfectiorem se, non tamen se sola sed cum * concursu Dei, SV216vb quia nulla creatura quantumcumque perfecta potest aliquid producere * sine * concursu generali ipsius Dei * . Ideo actio sive influxus * non competit rebus secundum perfectionem specificam sed secundum quod congruit pro regimine * universi, et hoc est * ex divina providentia, et sic patet quid sit dicendum ad praedictam. Et tunc * ad unum quod inducit quod tunc accidentia materialia deberent immutare animam Christi in sacramento * altaris, illud argumentum retorquetur * contra ipsum, ipse enim bene concedit quod accidentia materialia habent immutare potentias sensitivas et tunc argueretur quod accidentia in sacramento altaris deberent immutare potentias sensitivas Christi corporis ibi * existentis * . Ideo respondetur pro se et pro aliis negando consequentiam, quia corpus Christi in sacramento altaris non habet * habitudinem quae requiritur potentiae cognitivae ad obiectum, ut patet * per ipsum, potentia * immutetur ita quod corpus Christi non est ibi modo naturali secundum quem * potentiam intellectivam et potentiam * sensitivam posset * immutare, quia naturaliter visio fit per pyramidem cuius basis est in re visa et conus in oculo. Utrum autem * posset videri in sacramento altaris, opinio quaedam dicit quod si non ageret supernaturaliter, videret, sed suspendit actionem ne videamus ibidem * illud quia ibidem credere debemus.

29 Ex praedictis satis apparet qualiter magister Ioannes de Ripa non est tenendus in hoc quia dicit quod sunt aliqua obiecta quae non possunt concurrere * effective ad sui * notitiam causandam * quod etiam Deus non posset * concurrere, quod etiam S39rb influxus obiectalis * est mere * naturalis de genere etiam * accidentium; qualiter sit finitum et qualiter * infinitum apparet satis quid dicendum sit * et illa sufficiant pro praesenti lectione * .

Apparatus Fontium

  • a -- Non invenimus
  • b -- Vide lectio 18
  • c -- cf. Roger Bacon, De multiplicatione specierum, (ed.) David C. Lindberg in Roger Bacon's Philosophy of Nature (Oxford: Clarendon Press, 1983)
  • d -- Aristotle, De anima III, c. 8 (431b29-432a1)
  • e -- Aristoteles, N. Ethica, I, c. 3 (936a12-23)
  • f -- Cf. Chartularium Universitatis Parisiensis, ed. H. Denifle et A. Chatelain, I, 115, p. 550: "anima intellectiva cognoscendo se cognoscit omnia alia."
  • h -- Cf. Collectio errorum in Anglia et Parisius Condemnatorum, c. 4 (Anzulewicz, Von Henryk, "Eine weitere Uberlieferung der Collectio errorum in Anglia et Parisius condemnatorum im Ms. lat. fol. 456 der Staatsbibliothek Preusischer Kulturbesitz zu Berlin" in Franziskanische Studien 74 (1992), p. 382): "nonus, quod qui habet meliora naturalia, de necessitate habet maiorem gratiam et gloriam."
  • i -- Cf. Enchiridion Symbolorum, ed. H. Denzinger, ed. 37, Bologna, 1995, no. 895: "quinto, quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipse elevante ad Deum videndum et eo beata fruendum."
  • j -- Decretalis, XXX
  • k -- Aristoteles, De anima, III, c. 12 (435a6-8)
  • l -- Aristoteles, De sensu et sensato, c. 2 (437b24-438a2; 438a25-438b2)
  • m -- Non invenimus.
  • n -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2 (Combes, II:368, ll. 43-44): "secunda conclusio est ista: non cuilibet obiecto immateriali potest correspondere activitas obiectiva."
  • o -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda,, quest. VI, art., 2, (Combes II:370, ll. 89-93).
  • p -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:370, ll. 95-97): "universaliter cuilibet obiecto intensiori obiective concurrenti ad visionem intuitivam sui, necessario correspondet proportionalis activitas obiectiva intensior."
  • q -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:371, ll. 25-28): "quod activitas obiectiva ut sic est activitas naturalis et non libera, ita quod, sicut determinatur ad intensissimum gradum agendi possibilem, ita per ipsam effectus determinatur ad summum gradum essendi sibi possibilem."
  • r -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:376, ll. 41-43): "Non quelibet species qualitatis immaterialis ad sui visionem intuitivam potest concurrere obiective."
  • s -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2 (Combes, II:377, ll. 75-77): "quelibet entitas immaterialis non potens ad sui visionem intuitivam obiective concurrere est visibilis per suam essentiam ut actualem notitiam."
  • t -- Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:379, ll. 92): "Non est possibile divinam essentiam ad aliquam sui intuitivam notitiam, in qualicumque creato vel increato lumine, concurrere obiective."
  • u -- Cf. Plaoul, Principum I
  • v -- Ioannes 14:2
  • w -- Cf. Vide supra; Cf. Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quaest. VI, a. 2 (Combes 2:371, ll. 25-28)
  • x -- Cf. Plaoul, Primum principium
  • y -- Cf. Plaoul, Secundum principium
  • z -- Vide Lectio 26

Apparatus Criticus

  • 1 -- ipsis ] ipsas R
  • 2 -- et ] om. V
  • 3 -- varias, ] om. S
  • 4 -- nunc ] nec R SV ut V
  • 5 -- nunc ] nec R SV om. V
  • 6 -- alias ] aliquas V
  • 7 -- conservando ] observando R SV
  • 8 -- sive ] se R suae SV
  • 9 -- ] ab intellectu add. sed del. R
  • 10 -- ut si ] vel scilicet V
  • 11 -- quantum ] quam V
  • 12 -- eius ] om. S
  • 13 -- intellectus ] intelligitur S
  • 14 -- ] et finaliter in textu V
  • 15 -- et ] et corr. ex omnes SV sive V
  • 16 -- esse ] om. R SV S
  • 17 -- ipsius ] om. S
  • 18 -- sit ] sit corr. ex sint R
  • 19 -- res ] om. R V
  • 20 -- sit ] om. R SV S
  • 21 -- cognitionem ] cognitive V
  • 22 -- cognoscente ] cognitiva V
  • 23 -- illo ] uno R om. V
  • 24 -- ista materia ] isto modo V
  • 25 -- diffundunt ] diffundit V
  • 26 -- ipsas ] ipsam V
  • 27 -- multiplicatione ] multiplicatione corr. ex gubernatione V
  • 28 -- et ultra ] ubi V
  • 29 -- ] specialia in textu V
  • 30 -- vidi ] videram V
  • 31 -- sunt ] om. V
  • 32 -- diffundant ] diffundent V
  • 33 -- nihil ] om. R SV
  • 34 -- causet ] esset R SV
  • 35 -- eo ] ex V
  • 36 -- obiectum ] subiectum R
  • 37 -- habitudinum ] habituum V
  • 38 -- potentiae ] possibilis V
  • 39 -- maximam elongationem vel maximam propinquitatem ] propter nimiam appropinquationem V
  • 40 -- Et ] om. S
  • 41 -- huiusmodi ] huius V
  • 42 -- habitudinum ] habituum V
  • 43 -- vel ] ut V
  • 44 -- alio ] alii R SV alteri S
  • 45 -- et ] om. SV S V
  • 46 -- obiectaliter ] obiectatur V
  • 47 -- dixerunt ] dicerunt S
  • 48 -- opiniones, ] opinionem, R SV
  • 49 -- materialis ] om. V
  • 50 -- id est ] aut V idem S
  • 51 -- eadem ] om. V
  • 52 -- aliquod compositum ] aliqua composita V
  • 53 -- ] quod in textu V
  • 54 -- ubi dicit ] dicentem V
  • 55 -- est ] om. SV
  • 56 -- corporea ] corpore S
  • 57 -- vel ] et V
  • 58 -- ] et in textu V
  • 59 -- istam ] ista V om. R SV S
  • 60 -- infirmitate ] infinitate R SV om. S
  • 61 -- infinito ] infinitis V
  • 62 -- singulare errore et infinitis ] om. V in S
  • 63 -- pronitatem ] parvitatem R SV
  • 64 -- errores ] errorem V
  • 65 -- qui ] cum R SV
  • 66 -- errores ] errorem V
  • 67 -- veritates ] veritatem V
  • 68 -- moralium ] morali V
  • 69 -- signum, sic in veritatibus, infiniti sunt modi inquirendi veritatem et tamen unicus est modus attingendi ] om. S
  • 70 -- insistendum est ] insistendi etc S
  • 71 -- Ideo ] Et ideo V
  • 72 -- ] et in textu V
  • 73 -- fide ] om. V
  • 74 -- Aristoteles ] nihil S
  • 75 -- est ] etiam V
  • 76 -- imitatus ] imutatus S insecutus V
  • 77 -- et veritati ] om. V
  • 78 -- quaestionem ] conclusionem R SV
  • 79 -- est ] om. V
  • 80 -- enim ] om. V
  • 81 -- ] realiter in textu R SV
  • 82 -- articulus ] om. V
  • 83 -- est ] om. R SV S
  • 84 -- articulus ] om. V
  • 85 -- est ] om. R SV S
  • 86 -- sequeretur ] sequitur V
  • 87 -- ] ipsa in textu V
  • 88 -- posset ] possit V
  • 89 -- anima, ] om. V
  • 90 -- ] evidenter add. sed del. R
  • 91 -- et ] om. V
  • 92 -- caritas ] varitas R
  • 93 -- ] seclusis add. sed del. R
  • 94 -- quasdam ] quasdem SV
  • 95 -- habitudines et ] om. S
  • 96 -- poneretur ] ponentium V
  • 97 -- per ] om. V
  • 98 -- praedicta ] ista R SV S
  • 99 -- quae modo ] quomodo V
  • 100 -- de novo ] om. R SV S
  • 101 -- intelliguntur ] intelligeretur V
  • 102 -- creata ] om. S
  • 103 -- sive ] vel V
  • 104 -- Item ] Sicut R SV V
  • 105 -- figurata ] finita V
  • 106 -- nec ] vel R SV S
  • 107 -- quod esset species intelligibilis ] etc. V
  • 108 -- postea ] posse V
  • 109 -- ] cognitio in textu V
  • 110 -- postea ] et V
  • 111 -- quia stat quod simul sit cognitio, intellectio, volitio ] om. V
  • 112 -- auctoritates ] auctoritatem V
  • 113 -- salvarentur ] salvaretur V
  • 114 -- sit ] fit S
  • 115 -- ] s in textu V
  • 116 -- eam ] tam V
  • 117 -- ergo ] om. R SV
  • 118 -- praedicta ] praedictum V
  • 119 -- vel ] et V
  • 120 -- causandam ] causandum V
  • 121 -- immutet ] immutat V
  • 122 -- species ] sit V
  • 123 -- et ] om. V
  • 124 -- sensu ] intellectu V
  • 125 -- producendum ] productionem R SV
  • 126 -- intentionem ] intellectionem V
  • 127 -- ad producendum volitionem ] ad hoc quod producitur volitio V
  • 128 -- et cum hoc ] om. V
  • 129 -- reperiretur requireretur et ] om. V
  • 130 -- reperiretur ] requireretur S
  • 131 -- causa ] tam R SV
  • 132 -- intentionem ] intellectionem V
  • 133 -- phantasmate ] phantasmata V
  • 134 -- intentionem ] intellectionem. V
  • 135 -- ] sensum add. sed del. R
  • 136 -- ] Aliam autem multiplicat quae est talis naturae quod immediate sufficit immutare potentiam materialem in textu R
  • 137 -- quod ] quae V
  • 138 -- angelo ] angelus R SV
  • 139 -- ] et hoc in textu V
  • 140 -- quam per speciem ] om. V
  • 141 -- salvabitur ] salvatur V
  • 142 -- posuit ] ponit V tenuit S
  • 143 -- Girardus ] Aegidius R SV V
  • 144 -- provenit ] pro nunc V
  • 145 -- nec ] ut V
  • 146 -- immaterialem ] immutabilem V
  • 147 -- via ] viam S
  • 148 -- sic ] om. V
  • 149 -- viam vos ] om. S
  • 150 -- vos ] om. V
  • 151 -- teneo tamen ] om. V
  • 152 -- usque ] om. R SV V
  • 153 -- posset ] possit V
  • 154 -- scilicet ] om. R SV S
  • 155 -- ] etiam in textu S
  • 156 -- et ] om. V
  • 157 -- multiplicationem ] multitudinem V
  • 158 -- ] omnino add. sed del. V
  • 159 -- sed concedit multiplicationem specierum ] om. V
  • 160 -- materialibus ] materialis V
  • 161 -- Ideo ] Et ideo V
  • 162 -- unde ] unde V
  • 163 -- neget ] negat V
  • 164 -- negat ] negaret V
  • 165 -- ] causabit notitiam alicuius add. sed del. V
  • 166 -- alterius ] alicuius V S
  • 167 -- alterius speciei ] om. R SV S
  • 168 -- aliquam creaturam ] unum V
  • 169 -- ] et in textu V
  • 170 -- nec ] vel R SV
  • 171 -- ipsius ] om. R SV S
  • 172 -- ] exss add. sed del. V
  • 173 -- Tertio ] Secundo V
  • 174 -- enim ] om. V
  • 175 -- sic, ] om. S V
  • 176 -- ibi ] mihi SV S om. V
  • 177 -- tunc ] sic V
  • 178 -- praemittit ] permittit V
  • 179 -- ] et in textu V
  • 180 -- Secunda suppositio Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:371, ll. 25-28): "quod activitas obiectiva ut sic est activitas naturalis et non libera, ita quod, sicut determinatur ad intensissimum gradum agendi possibilem, ita per ipsam effectus determinatur ad summum gradum essendi sibi possibilem." quod genus accidentium sit finitum, tunc arguit sic ex quo perfectior species causat semper perfectiorem notitiam in eadem proportione ] om. V
  • 181 -- semper ] om. S
  • 182 -- continue ] contingit V
  • 183 -- per ] secundum S V
  • 184 -- notitiarum, ] notitiam V
  • 185 -- tandem ] om. V
  • 186 -- ] cum in textu V
  • 187 -- admissis ] om. R SV S
  • 188 -- conclusiones ] propositiones V
  • 189 -- solutionem ] om. S
  • 190 -- factam ] finitam V
  • 191 -- causandam ] causandum R V
  • 192 -- ipsius ] om. S
  • 193 -- ad sui ipsius notitiam causandam in potentia, dabitur suprema quae finita est ] om. S
  • 194 -- ipsius ] om. V
  • 195 -- Alia propositio Ioannes de Ripa, Prologi pars secunda, quest. VI, art., 2, (Combes II:376, ll. 41-43): "Non quelibet species qualitatis immaterialis ad sui visionem intuitivam potest concurrere obiective." : illa notitia quae esset suprema etiam non posset concurrere obiective ] om. S
  • 196 -- obiective ] om. V
  • 197 -- sic ] sicut tunc V si R
  • 198 -- per secundam suppositionem ] ex secunda suppositione V
  • 199 -- supremam datam ] suprema data V
  • 200 -- implicat ] implicet S
  • 201 -- pertinenter ] pertinaciter V
  • 202 -- pro solvendo ] quod solummodo V
  • 203 -- causandam ] causandum R
  • 204 -- in ] cum R SV
  • 205 -- dum ] deum V S SV
  • 206 -- essent ] esse V
  • 207 -- creabiles ] causabiles S
  • 208 -- cum non ] Quomodo S V
  • 209 -- essent cognoscibiles sive communicabilis ] esset cognoscibilis seu communicabilis V
  • 210 -- nata ] om. V
  • 211 -- ipsius ] om. V
  • 212 -- alteri notitia ] alteri notitia corr. ex notitia alteri R
  • 213 -- non ] om. V
  • 214 -- iam ] ipsa V
  • 215 -- esset ] est V
  • 216 -- cognitionis ] om. V
  • 217 -- alias ] aliter V
  • 218 -- concursu ] concursu corr. ex conconcursu R
  • 219 -- magna ] magnis V
  • 220 -- alteri ] alteris S
  • 221 -- posset ] possit V
  • 222 -- quemcumque ] quantumcumque V
  • 223 -- sui ] suam V
  • 224 -- propter ] per V
  • 225 -- et ] R SV S
  • 226 -- ita ] om. V
  • 227 -- obiective ] om. V
  • 228 -- intuitiva ] om. R SV S
  • 229 -- meo ] om. V
  • 230 -- indifferenter ] indistincte V
  • 231 -- libertatem suae voluntatis ] libertatis suae voluntatem R SV S
  • 232 -- per ] secundum S V
  • 233 -- ipsius ] om. R SV S
  • 234 -- obiectalem ] obiective S om. V
  • 235 -- quod ] quos S
  • 236 -- beatorum ] bonorum R SV
  • 237 -- gradum ] gradus V
  • 238 -- ] potest in textu S
  • 239 -- scilicet ] secundum V
  • 240 -- oporteret ] oportet V
  • 241 -- redire ] reducere S
  • 242 -- realiter ] realiter corr. ex duce R
  • 243 -- ipsius ] om. V
  • 244 -- est mere naturalis. Contra quos, infero quod concursus obiectalis ] om. R
  • 245 -- autem ] om. V
  • 246 -- ita ] om. V
  • 247 -- agentis ] agendi V
  • 248 -- et ] sed V
  • 249 -- quod ] om. V
  • 250 -- Magistri ] om. R SV S
  • 251 -- radices ] rationes V
  • 252 -- distinguo ] distinguitur V
  • 253 -- ] quia in textu S
  • 254 -- intelligatur ] intelligitur R ipse intelligat V
  • 255 -- ] humanum add. sed del. SV
  • 256 -- finitae ] finitae corr. ex infinitae S
  • 257 -- isto ] et isto V
  • 258 -- concederetur ] conceditur V
  • 259 -- sit ] est V
  • 260 -- ] sint add. sed del. SV
  • 261 -- finitae ] finitae corr. ex infinitae S infinite V
  • 262 -- sub ] in V
  • 263 -- tunc ] om. V
  • 264 -- accidentium ] accidentis V
  • 265 -- perfectior ] perfectio V
  • 266 -- ] ergo in textu V
  • 267 -- ] finitum vel in textu V
  • 268 -- arguitur ] argueretur S V
  • 269 -- continuis ] conceptu S
  • 270 -- ut ] et V
  • 271 -- illa ] secunda V
  • 272 -- per ] om. V
  • 273 -- residua ] residui R SV
  • 274 -- metaphysicaliter ] metaphysice V
  • 275 -- tenui ] tenetur V
  • 276 -- meo ] non R SV
  • 277 -- reservabo ] reservando R SV S
  • 278 -- usque ] om. R
  • 279 -- quod ] cum V
  • 280 -- notitiarum ] notitiam R SV
  • 281 -- metaphysicalium ] metaphysicalibus V
  • 282 -- logicalium ] logicalibus R
  • 283 -- ] tamen quantum est de me Tenui et Tenebo quod se habet sicut numeri in textu V
  • 284 -- datas ] creatas V
  • 285 -- ] tenui quod non in textu V
  • 286 -- ut ] immo V
  • 287 -- numeri ] modi V
  • 288 -- Tamen quantum est de me tenui et tenebo quod se habet sicut numeri, ita quod inter duas species finitas datas non sunt infinitae producibiles, immo forte nullae ] om. V
  • 289 -- Magistri Ioannis ] om. V
  • 290 -- erat ] est V
  • 291 -- sicut numeri numerii numeri . ] om. V
  • 292 -- numeri ] numeri corr. ex numerii R
  • 293 -- Stabat etiam secundo in hoc ] Secundum V
  • 294 -- ] quia esset substantia modo substantia perfectior est accidente add. sed del. SV
  • 295 -- produceret ] producere V
  • 296 -- spirituale ] om. V
  • 297 -- adhuc ] ad hoc V
  • 298 -- haberem ] haberet V
  • 299 -- produceret ] producerit S
  • 300 -- immateriale ] materiale R SV
  • 301 -- activitas ] activitates V
  • 302 -- causalitas ] causalitates V
  • 303 -- resolvuntur ad ] resolvitur in V
  • 304 -- per regimen ] pro regimine V
  • 305 -- Patet ] om. V
  • 306 -- magis ] minus R SV
  • 307 -- Patet ] om. SV
  • 308 -- ] et sol in textu V
  • 309 -- et ] om. R SV
  • 310 -- sed cum An example of preferring the more explicit reading. concursu Dei, quia nulla creatura quantumcumque perfecta potest aliquid producere ] om. S
  • 311 -- cum ] om. R SV S
  • 312 -- sine ] si S
  • 313 -- ipsius Dei ] om. S
  • 314 -- influxus ] concursus V
  • 315 -- pro regimine ] quod regimen R
  • 316 -- est ] om. R SV S
  • 317 -- tunc ] etiam V
  • 318 -- sacramento ] corpore R SV
  • 319 -- retorquetur ] retorqueretur S V
  • 320 -- et tunc argueretur quod accidentia in sacramento altaris deberent immutare potentias sensitivas Christi corporis ibi ibidem existentis ] corporis Christi in sacramento altaris V
  • 321 -- ibi ] ibidem S
  • 322 -- habet ] om. V
  • 323 -- patet ] om. R SV S
  • 324 -- potentia ] ipsa V
  • 325 -- quem ] quam R
  • 326 -- potentiam ] om. R SV S
  • 327 -- posset ] possit V
  • 328 -- autem ] om. R SV
  • 329 -- ibidem ] om. R SV S
  • 330 -- ] obiective add. sed del. R
  • 331 -- sui ] suam V
  • 332 -- causandam ] causandum R
  • 333 -- posset ] potest V
  • 334 -- ] non in textu V
  • 335 -- mere ] pure V
  • 336 -- etiam ] om. V
  • 337 -- et qualiter ] vel R SV V
  • 338 -- sit ] est R
  • 339 -- pro praesenti lectione ] om. V

Citation

Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 21, de Notitia (http://scta.info/resource/lectio21 )

, (http://scta.info/resource/lectio21/critical)

Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio21/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio21/critical/transcription

View Explanation of Citation Practices