Lectio 22, de Notitia [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1.0-dev | January 10, 2016

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio22

Sources: S: Sorbonne

Lectio 22, de Notitia [Sorbonne Transcription]

[Circa primam difficultatem]

1 Sciendum
50est quod in praecedenti lectione dictum est quod quaelibet
51creatura potest concurrere obiective hoc est potest efficere
52notitiam sui in potentia perceptiva nunc autem
53restat videndum ex quo notitia dicitur alterius
54obiecti notitia et circa hoc aliqua repetam
55quae dicta fuerunt in quadam lectione praecedenti.

2
56primo enim tangebatur quod notitia sive cognitio non
57est intrinsece et essentialiter eo cognitio sive notitia
58quod patet quia staret per dei potentiam quod esset
59sine subiecto et sic non esset cognitio quia nec sibi
60nec alteri non sibi quia non est potentia vitaliter
61perceptiva cum sit quoddam accidens nec alteri per
62suppositum quia stat sine subiecto.

3 2o(secundo) dicebatur
63quod notitia sive cognitio non dicitur notitia sive cognitio
64in habitudine ad suam potentiam ut subiectiva nam
65deus de potentia sua absoluta posset notitiam po-
66nere in lapide et tunc haberet huiusmodi habitudinem
67ad lapidem et tamen non esset notitia ex illa
68habitudine subiectiva ad lapidem nec denomina-
69ret lapidem cognoscentem.

4 3o(tertio) dicebatur quod notitia
70non dicitur notitia ex habitudine ad potentiam perceptivam
71ut eius activa quia prius natura saltem anima pro-
72ducit notitiam quam vitaliter immutetur per eam
73ergo deus potest separare primum a posteriori quia
74quaecumque distincta deus potest etc. ergo de potentia dei
75absoluta posset poni sine 2o(secundo) et per consequens staret
76quod esset productio huiusmodi notitiae a potentia cognitiva et tamen
77huiusmodi qualitas non esset animae cognitio ideo dice-
78batur consequenter quod cognitio dicitur cognitio ex habitudine
79illa ut est potentia vitaliter immutabilis id est ex habitudine
80illa qua talis potentia est obiecti per illam qualitatem
81cognitiva et non ut subiectiva vel ut productiva
82sed ut obiecti perceptiva ita quod notitia sive cognitio
83ex habitudine illa dicitur cognitio ex qua
84potentiam cognitivam intentionaliter cum obiecto per eam
85cognito et a tali potentia

5 et antequam veniam
86ad principalem difficultatem materiae tactae scilicet
87ex quo notitia dicitur esse obiecti repraesentativa ad-
88vertendum est quod notitia potest dici alicuius obiecti notitia
89multipliciter. uno modo potest dici notitia universalis et sic conceptus
90entis esset dei notitia, quia cuiuslibet rei est notitia
91universalis tamen

6 2o(secundo) aliqua notitia potest esse alicuius
92obiecti notitia propter aliquam determinacionem(determinationem) ita S39va
1quod propter illam determinacionem(determinationem) conceptus ille vel noticia(notitia)
2esset proprius conceptus vel notitia dei verbi gratia
3dato quod conceptui entis superaddatur ista de-
4terminatio 'a se' vel 'independens' vel 'primum' ille
5conceptus 'ens a se' vel 'ens independens'
6vel 'ens primum' erit proprie conceptus dei adaequate
7supponens pro ipso licet nulla pars esset proprie conceptus
8dei

7 3o(tertio) contingit de re causari notitia in
9particulari ut patet de conceptu singulari simpliciter adaequate
10supponens pro illo obiecto et sic de deo mediante conceptu
11creaturae ymaginandum(imaginandum) est quod posset elici aliquis conceptus
12singularis et proprius Sed de hoc erit postea
13difficultas specialis

8 et quarto modo potest haberi notitia de
14aliquo non terminata ad aliud ut immediate causata
15ab alio sed immediate ab obiecto sicut notitia dei
16hic in via intuitiva sicut potuit esse
17in paulo et sicut est in beatis in patria de
18notitia beatifica intuitiva ipsius dei quam ha-
19bent beati in patria

9 ulterius advertendum
20quod differentia est inter notitiam universalem et confusam
21nam notitia confusa potest esse sive sit singularis
22sive universalis unde notitia confusa et notitia distincta
23per hoc distinguuntur quia notitia distincta est causa immediate
24eliciendi propositiones affirmativas et negativas plures de
25obiecto cognito per eam vel est notitia ex qua
26intellectus potest immediate elicere plura praedicata
27essentialia de obiecto cognito sive affirmativa sive
28negativa notitia vero confusa et indistincta
29est illa ex qua non possunt sic elici plura
30praedicata affirmativa et negativa obiecti cogniti exemplum
31ponatur quod sortes videat platonem a tanta
32distancia(distantia) quod virtute suae cognitionis non
33possit elicere magis particulare iudicium de
34platone nisi quod est corpus deinde vi-
35deat cinceronem prope se vel platonem
36multiplicatum prope se tunc eandem rem cogno-
37scet confuse et indistincte et eciam(etiam) distincte

10 indistincte
38et confuse cognoscet platonem distantem ab
39eo quia virtute illius cognitio creata ab eo
40sit distante quam habet sortes non potest
41sortes elicere Iudicium particulare nisi quod
42sit corpus nec potest elicere virtute illius cognitionis
43utrum sit animatum vel inanimatum utrum
44sit animal vel planta utrum sit animal
45rationale vel irrationale utrum sit homo S39vb
46vel asinus utrum sit sortes vel plato nam
47si interrogetur utrum sit animal vel non vi-
48vens vel non semper dubitabit et hoc ratione
49confusionis notitiae ignorabit de ipso tam
50praedicata affirmativa quam negativa ut dictum est.

11 cog-
51noscet eciam(etiam) sortes platonem distincte et notitia
52distincta causata a platone prope se existente
53quia virtute illius notitiae poterit elicere praedicata
54affirmativa et negativa essentialia et accidentalia de
55ipso platone nam primo sciet mediante illa
56notitia quod est corpus sed non est incor-
57poreum quod est vivens et quod non est non vi-
58vens quod est animal et non planta quod est animal
59rationale et non brutum quod est homo et non
60asinus quod est plato et non sortes et sic continue de-
61scendendo per praedicata affirmativa removendo differentias
62negativas et per conceptum confusum non
63posset sic ideo vocatur notitia distincta quia est causa
64sufficiens eliciendi notitiam de distinctione
65obiecti a rebus aliquibus et notitia vocatur
66confusa quae sic non potest.

12 quantum autem est
67de notitia universali sibi non repugnat quod sit
68distincta unde circa hoc posset ymaginari(imaginari) quod notitia
69universalis secundum unitatem intellectus in quo exi-
70steret continue ascendendo secundum perfectionem intellectus
71quod quanto esset in intellectu perfectiori et viva-
72ciori tanto esset distinctior ita quod
73absolute non repugnat quod eadem notitia
74sit distincta et universalis ita quod imaginandum est quod
75universalitas non includit confusionem sive indis-
76tinctionem notitiae sed solum pluralitatem obiectorum ita
77quod de ratione cognitionis universalis est quod sit
78semper sit plurium cognitio utrum autem distincte
79vel indistincte de ratione sua non est quod distincte
80vel indistincte.

[Quattuor conclusiones]

13 veniendo tamen ad propositum
81principale ponam 3es(tres) conclusiones contra modos 3es(tres)
82ymaginandi(imaginandi) quod notitia sit sui obiecti repraesentativa

14
83prima conclusio notitia sive conceptus non dicitur repraesentativa
84vel repraesentativus obiecti ratione similitudinis ipsius ad
85obiectum suum

15 2a(secunda) conclusio conceptus non dicitur re-
86praesentativus sui obiecti ratione convenientiae specificae repertae
87inter ipsum et obiectum essentialis in praedicatis vel
88denominationibus essentialibus sibi et obiecto convenientibus

16
893a(tertia) conclusio conceptus non dicitur esse sui obiecti repraesentativus
90ex conditione sua specifica vel ex conditione suae
91naturae specificae quod idem est et ista conclusio 3a(tertia) S40ra
1est contra magistrum henricum de uta

17 4a(quarta)
2conclusio affirmativa et adam forte post ea aliqua quae
3non dicam pro nunc ideo recipiatur conclusio pro nunc cum
4protestatione aliquali aliqualiter postea decla-
5randa conclusio igitur affirmativa est ista quod conceptui
6convenit repraesentare suum obiectum ex modo
7habitudinum causarum proximarum ad ipsius productionem
8concurrentium et ex modo motivitatis potentiae ab obiecto
9et in obiectum

[Probatur tertia conclusio]

18 et ista conclusio quarta declarabitur posterius
10quia primo volo insistere in probando 3es(tres) primas
11conclusiones negativas et postea redibo ad 4am(quartam)
12probandum quia 3a(tertia) conclusio videtur esse apparentior sed eius oppositum
13ponit magister henricus de uuta ideo primam
14incipiam probando conclusionem et improbando oppinionem(opinionem)
15magistri henrici de uuta unde ipse
16dicit quod conceptus vel notitia dicitur esse sui notitia
17ex conditione suae naturae specificae quam improbabo
18sic quia stat esse duos conceptus eiusdem speciei
19habentes diversa obiecta nec unus potest idem cum alio
20repraesentare stantibus eisdem causis a quibus sunt
21causati ergo consequentia tenet antecedens patet capiendo duos
22conceptus quorum unus sit causatus a sorte et
23alter a platone in potentia cognitiva mere singularis
24quo dato isti duo conceptus sunt eiusdem speciei quod
25patet quia sunt eiusdem perfectionis adaequatae

19 Item
26quia causantur a causis eiusdem speciei omnino eodem modo
27se habentibus in potentia eodem modo se habente quia ponatur
28quod sortes et plato sint inaequali distancia(distantia)
29a potentia cognitiva et cetera omnia sunt paria
30et tamen habent diversa obiecta et unus repraesentat
31illud quod alter non posset repraesentare stantibus
32eisdem causis nam conceptus sortis non repraesen-
33tat nisi sortem singulariter et determinate quia est conceptus
34mere singularis et determinatus et sibi repugnat
35repraesentare platonem causis omnibus eodem modo se ha-
36bentibus quia alias quilibet conceptus singularis repraesen-
37taret omnia alia individua eiusdem speciei quod
38non est dicendum et ita argueretur de conceptu
39platonis habeo ergo quod sunt duo conceptus eiusdem
40speciei habentes diversa obiecta nec unum potest
41repraesentare idem cum alio causis eisdem stantibus
42igitur sequitur quod ex conditione specifica non convenit eis
43repraesentare obiecta sua, quia sic competeret eis
44idem repraesentare non enim essent alia Responsio nisi diceretur S40rb
45quod non esset eiusdem speciei licet essent eiusdem perfectionis
46quia causantur ab obiectis eiusdem perfectionis in eadem
47potentia omnino et cetera sunt paria quia excludo omnem
48aliam diversitatem ideo forte scaret(staret) alia via quod
49huiusmodi conceptus licet sint eiusdem perfectionis sunt
50tamen diversarum specierum et quod ex natura specifica
51convenit uni repraesentare sortem alteri platonem
52et ideo consequenter oporteret dicere quod essent duae species
53diversae eiusdem perfectionis adaequatae et tunc
54cuilibet conveniret ex sua natura specifica repraesentare
55suum obiectum sed non potest stare quia species habent
56ordinem inter se igitur semper oportet quod una sit per-
57fectior alia quia si essent sic collaterales
58quod essent duae aeque perfectae tunc inter species
59esset confusio et non debitus ordo quod non
60est dicendum.

20 Item videtur quod species se habeant
61sicut numeri et istud videtur esse ymaginatio(imaginatio) philosophi
62ergo eciam(etiam) sicut numeri sunt inter se ordinati sic
63quod non stat quod sint duo numeri omnino aequales
64sic ergo non stat quod sint duae species aequae
65perfecte omnino Item ordo ponitur in praedicatis
66essentialibus qui tamen tolleretur si ponerentur
67duae species aequae perfecte et istud ponitur
68a philosopho 2o posteriorum et in aliis locis
69ubicumque agit de processu demonstrativo nam
70in processu demonstrativo oportet accipere praedicata secundum
71sub et supra descendendo usque ad species
72specialissimas ad habendum diffinitiones quidditativas

21
73Item arguitur et forcius(fortius) ex quid nominis denominationis
74perfectae simpliciter communiter dato supponitur enim de
75denominationibus mere essentialibus quod denominatio per-
76fectionis simpliciter mere absoluta est medium suffi-
77ciens arguendi quod illud cui competit est perfectius
78quolibet alio cui non competit et non curo hic
79de logica quia ibi ponitur quam et aliud ideo si velitis
80dicatur propter logicam illud est melius cui competit
81quam aliud cui non competit Istud patet ex de-
82scriptione anselmi unde in monologio capitulo
835o describens 'perfectum simpliciter' dicit quod per-
84fectum simpliciter est quod semper est melius ipsum
85quam non ipsum
ex ista suppositione probo evidenter
86propositum supposito uno modo scilicet quod ab omni conveniencia(convenientia)
87speciei essentialis cum omnibus superioribus speciebus
88eciam(etiam) deo incluso et non curo hic
89utrum univoce aliqua denominatio conveniat deo
90et creaturis potest sumi conceptus mere absolutus ita S40va
1quod gratia exempli capiamus hominem ex convenientia enim
2hominis cum tota latitudine intelligentiarum naturalium
3et deo potest sumi unus conceptus qui solum conveniat
4speciei humone et a speciebus aliarum intelligentiarum
5transcendens perfectionem omnium specierum in-
6feriorum et ita supra totam speciem non vi-
7ventium potest sumi conceptus solummodo competens vi-
8ventibus verum quod grammatici forte non
9fuerunt ita instructi in methaphysicalibus quod
10posuerunt vocabula propria correspondentia cuilibet speciei
11tamen realiter ita est

22 ex istis infertur
12quod dicta positio implicat realiter contradictionem
13nam ex ypostasi(hypostasi) a conceptus sortis habet aliquam de-
14nominacionem(denominationem) perfectionis simpliciter communem sibi et
15aliis speciebus superioribus excludentem omnes
16inferiores sit igitur illa denominatio b tunc b
17convenit sibi et non alteri igitur iste conceptus est per-
18fectior altero patet per primam suppositionem quia quandocumque
19aliqua denominatio perfectionis simpliciter competit
20alicui et non alteri illud cui competit est
21perfectius quam illud cui non competit et per idem
22probatur econverso quod conceptus platonis est perfectior conceptu
23sortis nam sicut a convenientia essentiali inter conceptum
24sortis et omnes superiores sumitur una denominatio
25perfectionis simpliciter c et tunc c competit conceptui
26platonis et non Sortis ergo conceptus platonis per-
27fectior est conceptu sortis ex quid nominis denominationis
28perfectionis simpliciter et tamen per praecedens argumentum
29conceptus sortis est perfectior conceptu platonis ergo
30est perfectior et minus perfectus quod
31implicat contradictionem et sic implicat contradictionem
32esse duas species diversas eiusdem perfectio-
33nis omnino etc et licet huiusmodi denominationibus
34non sint nomina imposita tamen faciliter
35possunt fabricari ab intellectu quia semper inter
36quamcumque speciem et omnes superiores reperitur
37convenientia essentialis sufficiens ad causandum etc et sic
38patet quod non ex conditione specifica potest salvari
39quod notitia sit sui obiecti repraesentativa.

[Probatur secunda conclusio]

23 deinde
40probatur 2a conclusio negativa scilicet quod non convenit conceptui re-
41praesentare suum obiectum ex convenientia essentiali
42sui ad obiectum suum quia tunc homo magis
43repraesentaret asinum quam qualitas illa quae
44est notitia sive conceptus asini quia maior convenientia
45essentialis reperitur inter hominem et asinum
46quam inter asinum et illam notitiam cum notitia illa S40vb
47sit quoddam accidens ista conclusio est clara
48ideo nolo plus insistere probando eam

[Probatur prima conclusio]

24 deinde
49probatur prima conclusio negativa scilicet quod conceptus non sit sui obiecti
50repraesentativus ratione similitudinis et ista conclusio est difficilior
51ad probandum quam 2a(secunda) quia multi tenent oppositum probatur
52igitur conclusio quia si sic tunc conceptus lapidis esset formalis
53similitudo lapidis sicut impressio facta a sigillo
54et per consequens in isto conceptu oporteret esse distinctionem li-
55neationem secundum quod est a parte obiecti quia alias non
56bene salvaretur similitudo inter conceptum et obiectum nisi
57proportionalis lineatio reperiretur in conceptu sicut in obiecto
58adextra confirmatur quia conceptus rei extensae non posset
59haberi nisi ille conceptus haberet aliquid proportionale extensioni
60obiecti ut scilicet pars parti corresponderet sed hoc est
61falsum quia conceptus est mere indivisibilis

25 Item sic eciam(etiam)
62conceptus esset sicut ymago(imago) rei et cum ymago(imago) non
63repraesentat rem nisi cognoscatur prius sequitur
64quod res non posset cognosci sine conceptu sui conceptus
65et iterum illa cognitio esset ymago(imago) conceptus et sic
66iterum non posset cognosci conceptus nisi haberetur cognitio
67notitiae conceptus et sic in infinitum

[Corollaria]

26 Ex istis antequam
68veniam ad principalem materiae difficultatem scilicet ad probationem
694ae(quartae) conclusionis infero aliqua corollaria ubi advertendum quod
70in opposito huius conclusionis primae fundat magister
71Iohannes de Rippa
aliquas conclusiones affirmativas
72contra quas infero negativas

27 primum corollarium non
73quaelibet entitas immaterialis potest esse respectu divinae
74essentiae species intelligibilis ipse enim ymaginatur(imaginatur)
75quod quaelibet res indivisibilis sive immaterialis realiter
76est ymago(imago) trinitatis divinae ideo realiter est eius
77species intelligibilis sed sicut tetigi non ex similitudine
78consurgit quod notitia sit repraesentativa sui obiecti quia
79anima intellectiva est realiter similitudo trinitatis et tamen
80non est eius species intelligibilis sed solum obiective
81repraesentat divinam essentiam et trinitatem et sic patet
82quod prima sua conclusio fundatur in falso scilicet in similitudine
83obiecti ad notitiam.

28 2m(secundum) corollarium non quaelibet enti-
84tas immaterialis creata potest esse respectu dei notitia in-
85tuitiva quia nedum ponit quod quaelibet entitas
86immaterialis creata sit respectu dei species intelligibilis
87sed eciam(etiam) notitia et non solum notitia sed eciam(etiam) notitia
88intuitiva patet quia anima intellectiva est similitudo trinitatis
89et tamen non est notitia ipsius intuitiva Item
90non concedimus quod aliquis angelus sit per
91essentiam suam notitia intuitiva dei ymo(immo) dubium
92est inter doctores utrum sit species intelligibilis
93trinitatis Item ex isto videretur sequi quod dae-
94mones essent notitia intuitiva dei ex quo S41ra
1istud pervenit ratione similitudinis quia daemones
2sunt realiter similitudo trinitatis quia ista similitudo non
3est aliquod accidens ymo(immo) est met essentia licet enim
4quaelibet res sit ipsius dei obiective repraesentativa
5non tamen formaliter Unde ipse magister de Rip-
6pa
tenet quod quaelibet res sive materialis sive im-
7materialis est dei notitia quantum est de se ita
8quod si posset animae uniri esset formaliter sibi notitia
9intuitiva ipsius dei. Ego enim medio
10secum concedo enim quod quaelibet res mundi
11sive materialis sive immaterialis est ipsius dei et tocius(totius)
12trinitatis repraesentativa non tamen formaliter in se sed
13solum obiective et forte circa hoc dicetur
14quod quaelibet res dupliciter repraesentaret trinitatem
15trinitas autem habet duos modos in se secundum quos
16repraesentatur a qualibet creatura nam trinitas tibi
17adextra activa in esse causae efficientis praeter efficere
18obiective ita eciam(etiam) res sunt effectus adextra
19praeter efficere obiective sicut ignis generat
20ignem etc sed praeter hoc in divina essentia est
21quaedam efficientia per modum intentionis quae magis
22reducitur ad concursum obiectalem quam ad aliud et
23ibidem est res fecunda in se sicut pater
24et se habet per modum obiecti communicando se producendo
25filium et deinde ab utroque producitur spiritus sanctus
26per modum amoris sicut quaelibet res creata se
27habet in se nam primo ex natura fecunda producit
28speciem et deinde cognitionem et deinde ab utroque
29producitur amor quia quantum est de se quodlibet
30obiectum est bonum ideo praesentat se ad finis con-
31secutionem ideo cuilibet rei competit repraesentare
32trinitatem per modum efficientis obiectivum nam ex pro-
33ductione speciei in anima ab obiecto consequitur amor
34quia obiectum quantum est de se debet esse conveniens potentiae
35et sic consequentur et amor et obiectum concurrunt
36ad complacentiam obiecti cogniti ideo trinitas
37relucet in creaturis obiective et non formaliter.

29
383m(tertium) corollarium non quilibet intellectus creatus potest sic
39in divina natura videre deum seu divinam essentiam
40se ipso quia licet sit obiective repraesentativus divinae essentiae
41non tamen formaliter in se quia esse similitudinem quandam
42in se divinae essentiae non sufficit ad esse forma-
43liter notitiam intuitivam dei licet bene obiective.

30
444m(quartum) corollarium non oportet quod deus secundum omnem de-
45nominacionem(denominationem) perfectionis essentialis cognoscatur
46ab aliqua creatura formaliter dicit enim de rippa
47et ista ymaginatio(imaginatio) est subtilis licet falsa dicit
48enim quod quanto aliqua species est perfectior S41rb
49tanto repraesentat deum secundum plures denominaciones(denominationes)
50perfectionis ita quod infima species repraesentat
51deum intuitive secundum unam denominationem per-
52fectionis solum et superior species immediate re-
53praesentat secundum duas et sic consequenter ascendendo secundum perfec-
54tionem specierum data ergo suprema intelligentia
55in qua concurrunt omnes denominaciones(denominationes) perfectionis
56simpliciter essentiales quia de nominibus non est curandum
57sicut sunt omne independens omne increa-
58tum quia data suprema intelligentia ad-
59huc esset dependens et creata ipsa suprema
60intelligentia repraesentaret deum secundum omnes de-
61nominaciones(denominationes) perfectionis simpliciter ipsius dei et
62esset notitia intuitiva ipsius dei secundum omnem praedicatum
63perfectionale simpliciter essentiale.

31
64pono igitur oppositum quod non oporteret quod repraesentaret formaliter
65deum licet enim repraesentaret deum obiective non tamen
66formaliter et sic data suprema intelligentia non esset
67ipsius dei notitia intuitiva secundum omnem praedicatum per-
68fectionale licet esset sibi simillima intelligentia
69quae posset creari nihilominus tamen non haberet nisi
70obiectaliter et non formaliter repraesentare ipsum deum
71quia ex similitudine ut dictum est non consurgit
72ratio formalis repraesentandi quantum est de materiae principalis
73prosecutione tractabitur in sequenti lectione
74et faciam finem huius articuli.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 22, de Notitia (http://scta.info/resource/lectio22 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 39r-41r (http://scta.info/resource/lectio22/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio22/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio22/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices