Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
Sciendum est
2quod quamquam fides quoddam accidens essentialiter sub
3qualibet specie substantiae constitutum nichilominus(nihilominus) habet
4aliquam denominationem perfectionis moralem quam
5de facto creatura vel creata substantia non habet scilicet deno
6minationem
repraesentationis conformis divino
7iudicio Ideo quantum ad hoc fides et actus
8fidei habent unam condicionem(conditionem) quae est tantae sl
9excellenciae(excellentiae) quod nulli substantiae creatae competit
10Unde quantum ad hoc habet modum aliquem aeternitatis
11non quoniam sit res temporalis sed quia in repraesentando
12non transit in praeteritum et ideo semper manet contin
13gentia
futurorum unde licet sortes per assensum fidei
14assentit quod resurrectio mortuorum erit ille assensus
15quantum ad hoc non trahit aliquam neccessitatem(necessitatem) ex praeter-
16itione
illa verum est tamen quod istud resolvere est
17difficile pro cuius declaratione ad ymagina
18cionem(imaginacionem)
capiamus aliquam creaturam quae ex sua
19natura sequatur regulam divinae intelligenciae(intelligentiae)
20tunc proportionaliter ymaginetur(imaginetur) quod fides de natura
21sua sit conformis divino iudicio et tunc isto
22dato proportionaliter est dicendum de fide sicut de
23divino iudicio ita quod non stat fidem a divino
24iudicio discedere ita quod divinum iudicium sit
25exemplar factum neccessarium(necessarium) ipsius assensus fidei
2
26Item ymaginetur(imaginetur) quod deus ostendat in verbo
27antichristum fore et quod sortes ei assentiat certum est
28quod illa noticia(notitia) quam sortes habebit erit con
29formis
noticiae(notitiae) verbi Item ymaginetur(imaginetur) quod
30verbum non solum obiective repraesentet anti
31christum
fore sed quod realiter sit met notitia in eadem
32proportione sicut esset una notitia creata quare
33ergo deus non posset deus creare unam notitiam
34quae haberet eundem modum repraesentandi sorti sicut
35verbum ipsum non enim videtur aliqua ratio vel repug-
36nantia
Item certum est quod positio est aliquantum
37aliqualiter difficilis Sed si resolvamus quantitatem
38effectus in quantitatem potentiae non erit aliqua difficultas
3
39Item ex quo fides facit credere miranda scilicet
40quod una et eadem res simplicissima est tres personae
41et quod facit intellectum abnegare semet ipsum
42et fertur in obiectum absque apparentia vel ratione
43probabili non est mirum si sit alterius condicio
44nis(conditionis)
quam alia accidentia ymaginando(imaginando) igitur quod ista de-
45nominatio
sit communicabilis creaturae Et cum hoc
46eciam denominatio vitae sit communicabilis creaturae
47et cum ista non repugnant simul esse quia repe
48riuntur
in deo competere possunt creaturae quo dato
49videtur quod talis creatura non posset errare quovis
R4ra
1modo
4
Verum est quod ista positio habet aliquas
2difficultates ita quod arguitur quod quacumque creatura
3intellectiva data quantumcumque perfecta adhuc esset
4peccabilis
5
arguitur primo quod sic hac creatura da
5ta
esset intrinsece et essentialiter libera ponatur
6igitur quod sit libera respectu a effectus tunc potest eum
7producere vel non producere Ulterius ponamus quod
8deus praecipiat sibi facere a quia potest cadere sub
9praecepto et cum sit libera tunc poterit non facere a
10quia propter praeceptum non mutabitur eius libertas
11tunc ultra non facit a et est sibi praeceptum igitur
12peccat
6
2o(secundo) arguitur quia dato quod huiusmodi creatura
13haberet conditionem fidei ita quod esset neccessario(necessario) con
14formis
divino iudicio in repraesentando staret
15quod esset rectitudo alteri et non sibi ergo est de
16fide igitur positio praedicta non est fundata bene quia
17data intelligentia tua non esset rectitudo sibi
18sed alteri quia non est repungnantia(repugnantia) quod aliquid sit aliqualiter
19notitia alicui et non sibi sicut de facto est
20de verbo divino quia potest esse notitia finita creaturae
21et non sibi ideo etc
7
4o(quarto) sic data tali creatura
22deus posset actus suos deacceptare igitur
23actus sui possunt esse peccata consequentia tenet quia
24deacceptatio dei est reddit opus creaturae
25culpabile igitur etc Confirmatur quia sola ac
26ceptatio
dignificat creaturam igitur a simile deac
27ceptatio
sufficienter indignificat antecedens fuit
28tactum in meo principio
10 Dicendum est ad rationes praedictas
11
35Ad primam quando dicitur quod adhuc talis creatura
36esset libera essencialiter(essentialiter) posset dici de li
37bertate
quod non esset libera respectu quorum
38cumque
actuum Sed ista responsio non valet quia sufficit
39quod sit libera respectu alicuius quia de illo ar
40gueretur
dicendum igitur aliter quod loquendum esset de tali
41creatura sicut Deode bono confirmato in gratia sicut de
42anima christi quia eodem modo argueretur quod talis posset
43peccare et sicut responderetur de anima christi ita res
44pondendum
esset hic quod non esset possibilis licet quaelibet
45pars casus esset possibilis adhuc ista res
46ponsio
non vadit ad radicem Ideo aliter
47dicendum est ymaginando(imaginando) quod in isto casu propria natura
48et inseparabilis ab huiusmodi creatura est omnino
49sequi divinumb iudicuma et tunc diceretur quod scante(stante)
50praecepto non libere produceret a licet ante libere
R4rb
51potuisset produxisse et causa est quia a habet tunc
52conformitatem divinae rectitudini Ideo eo ipso
53quod habet conformitatem divino iudicio naturaliter
54talis creatura inclinatur ad illud et ista solutio
55est melior et fundatur in hoc quod naturale est isti
56quod feratur in quodcumque cuius omissio esset
57sibi obliquitas et ideo quantum ad hoc motio
58ad conformitatem divinam non esset libera ad pro
59ducendum
a sed naturalis et istud potest exem
60plificari
aliter nam naturaliter inclinatio prima
61ria
semper est recta quia in mediate(immediate) dirigitur ab
62agente infallibili quare non errat quia si erra
63ret
imputaretur deo quia inclinatio pri
64maria
naturalis est quidam pulsus a deo immediate
65et tunc consequenter dicitur in casu in quo esset aliquod
66praeceptum datum tali creaturae rationali quod esset
67contra eius inclinationem naturalem et variaretur
68eius naturalis inclinatio quia numquam deus in-
69mediate(immediate)
inclinat creaturam contra praeceptum suum
70quia inclinaret in mediate(immediate) ad malum quod in-
71mensae(immensae)
bonitati repungnat(repugnat) divinae istud ponit
72guillelmus parisiensis in libro suo De universo et
73in libro suo De virtutibus etc
12
Ex dictis sequitur
74quod sola extrinseca legis positio variat respectu
75eiusdem operationis speciem causalitatis quia de specie
76causalitatis libera efficitur naturalis sicut dictum est
77Sequitur ultra quod si latenter deus ordina-
78ret
pro bono universi causare a actum creatura
79a actum mere naturaliter produceret Sequitur ultra
80quod si talis naturacreatura obligaretur ad a neccessario(necessario)
81faceret a
13
Contra praedicta arguitur
82probando quod talis creatura adhuc peccare posset
83sive errare quia stante obligatione ponatur quod
84deus subtrahat suam activitatem et quod secum
85non concurrat ad actum causandum tunc talis creatura
86non impleret praeceptum
14
Ad istud dicitur quod trans-
87gressio
obligationis pro tunc non esset culpabilis
88quia deus contra suam misericordiam ageret obligando ali
89quem
ad impossibile 2o(secundo) dicitur quod si deus ad yma-
90ginationem(imaginationem)
sic faceret tunc esset transgressio
91legis omissive quod non imputaretur sibi
92ad culpam
15
Ad 2am(secundam) rationem quando dicitur licet talis
93creatura posset alteri etc ista ratio petit principium
94ita quod negatur antecedens unde bene probat quod
95probatio adducta pro ista ratione non est evi
96dens
sed sufficit quod sit probabilis et breviter
97quando dicitur sic est de fide igitur etc negaretur consequentia
98quia nulla creatura rationalis potest esse notitiam alteri
99licet sibi sicut de suprema intelligentia possibili
100et ideo quantum ad hoc esset conditio opposita fidei
16
R4va
1Ad tertiam rationem de acceptatione quia deus
2posset deacceptare actus suos etc hic
3dicitur breviter negando consequentiam et pro responsione oportet
4dare aliquam notitiam primo dicitur quod non est simile
5de acceptatione quia de acceptatione bene conceditur
6quod eo ipso quod deus acceptat creaturam ipsa est
7deo grata quia non est revocandum in dubium
8quin eo ipso quod deus vult creaturam esse bonam
9ipsa sit bona quia ipse est principalis pars bonitatis
10creaturae quia licet gratia et caritas beati
11ficant
creaturam non tamen sine ista accepta
12tione
deacceptatio autem respectu concurrentium
13ad peccatum non habet istam prioritatem ymmo(immo) deaccep
14tatio
est posterior ad actum malum quia per
15prius creatura male agit quam deus de-
16acceptet
eam nec indignatur sibi nisi quia mala
17econverso autem est in acceptatione quare non est simile
17
18Item comparando illa quae concurrunt ad actum
19bonum et ad acceptationem et comparando illa quae
20concurrunt ad actum malum ad de acceptatio-
21nem(deacceptationem)
acceptatio ad illa quae concurrunt ad bonum
22actum haberet multo maiorem proportionem quam
23de acceptatio(deacceptatio) ad illa quae concurrunt ad actum
24malum
18
Item bonitas est acceptare creaturam
25non suis exigentibus meritis sed deacceptare
26sine meritis illud pertinet ad dyabolum(diabolum) et non
27ad deum
19
Ideo 3o(tertio) dicitur quod de acceptatio(deacceptatio) non
28potest esse sine culpa ideo dicitur quod casus est
29inpossibilis(impossibilis) quod creatura in nullo delinquente deus
30eam de acceptet(deacceptet)
20
4o(quarto) dicendum est ymaginando(ymaginando)
31quod peccatum plura includit scilicet actum liberum
32libere elicitum contra legem et de acceptationem(deacceptationem) et
33alias circumstantias multas et totale agregatum(aggregatum) proprie
34dicitur peccatum et tunc diceretur quod in casu in quo
35creatura in nullo derelinquente de acceptaretur(deacceptaretur)
36non peccaret utendo de peccato sicut nunc
37quia ad integritatem peccati requiruntur multo plura
38quam de acceptatio(deacceptatio) modo ad positionem partis
39non sequitur positio totius sed bene sequitur quod
40haberet aliqualem indignacionem(indignationem) unde yma
41ginandum(imaginandum)
est quod sicut figulus potest ordinare
42de vasis suis unum ad bonum et aliam ad
43malum sicut est de deo respectu creaturarum quod deus
44de sua potestate absoluta potest creaturas ordina
45re
unam ad bonum et aliam ad malum
21
46Ad confirmatione de ob missione(omissione) iam responsum est
47quod stante praecedente iam habet habitudinem respectu produc
48tionis
a ideo neccessario(necessario) facit a quia iam intrat
49rationem illorum quorum omissio esset sibi ob-
50liquitas
22
Ad aliam quando probatur quod posset errare
R4vb
51quia posset transire in praeteritum etc dicendum est quod talis
52creatura quantum ad essenciam(essentiam) suam transiret in praeteritum
53non tamen quantum ad esse iudicium vel cognitionem sicut
54tactum est de fide quia fides licet quo ad eius
55essenciam(essentiam) transeat in praeteritum non tamen quo ad
56eius repraesentare Est igitur fides quidam habitus
57supernaturalis a solo deo ipsi animae infusus
58mentis humanae illustrativus ad assentiendum
59veritatibus theologicis inclinatus naturaliter semper se con
60formans
divino iudicio
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 3, De fide (http://scta.info/resource/lectio3 )
Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 3v-4v (http://scta.info/resource/lectio3/reims)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio3/reims/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio3/reims/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 3, De fide [France, Montmorot, ms 32]
Lectio 3, De fide [Reims] (Currrent Focus)
No results found