Lectio 30, de Notitia [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio30

Sources: R: Reims

Lectio 30, de Notitia [Reims Transcription]

Utrum demonstrabile est 'Deum esse unicum'

1
17Consequenter ad materiam inceptam, pono
18aliquas conclusiones faciendo finem in
19 lectione praecedenti praesenti

2 Quantum ad hoc: dictum
20est enim prius quod demonstrabile est 'Deum esse', tunc
21consequenter videndum est de eius unitate

3 Pro quo, sit
22haec prima conclusio: necesse est 'unicum esse Deum', ita quod
23impossibile est plures esse deos

Quod Deum esse unum in specie

4 Probatur conclusio, quia q[?] si
24essent plures dii, vel differunt specie vel numero.
25Non potest dici primum, quia omnia, quae differunt specie, habent
26talem ordinem inter se, quod semper unum est perfectius
27alio. Si igitur sunt plures dii differentes specie per adver-
28sarium, sit A et B, et A excedat B. Ergo A
29sic excedat B in perfectione, ergo B non est Deus.
30Consequentia tenet, quia in nomine Dei includitur 'aliquid
31quo nihil est maius nec perfectius imaginabile.
32Et per consequens quodlibet quod ab alio exceditur est creatura
33et non Deus

5 Et quod autem inter differentia specie sit
34talis ordo quod unum semper sit perfectius alio; patet,
35quia alias non esset ordo perfectionis rerum vel
36specierum inter se. Alias etiam istud probabatur per
37descriptionem Anselmi de perfecto simpliciter,
38quia cuilibet speciei correspondet denominatio perfectionis
39simpliciter sumpti a convenientia essentiali illius ad
40Deum et ad omnes superiores species se. Et
41illud est medium sufficiens ad concludendum quod in quocumque
42est melius ipsum quam non ipsum, id est, quod omne illud
43cui competit talis denominatio est perfectius
44illo cui non competit. Modo per adversarium ex quo
45A et B differunt specie, A habet aliquam convenientiam
46essentialem ex ratione sua specifica a qua potest
47sumi denominatio perfectionis simpliciter

6 Sit igitur
48illa D, tunc sic D competit B, et non com-
49petit A, ergo B est perfectius A. Et tamen A est
50perfectius B per praecedentem rationem, ergo etc

Quod Deum esse unum in numero

7 R50rb
51Deinde probatur quod non possunt differre solum numero,
52quia differunt solum numero et sunt eiusdem speciei, qua
53ratione possunt esse duo eadem ratione, possunt
54esse tria, quattuor, et sic infinitum; et ultra possunt
55esse infinita, ergo sunt de facto, quia individuis inter
56esse et posse nulla est differentia. Ita quod bene sequitur
57A potest esse Deus, ergo A est Deus, si sit n[?]
58absolutum

8 Item pluralitas individuorum in
59eadem specie semper est propter imperfectionem indivi
60duorum. Ergo in illa specie in qua reponitur Deus,
61non est ponenda pluralitas in individuis. Consequentia tenet,
62quia Deus est universaliter perfectus. Antecedens patet ex communii[?]
63philosophia et ex ratione, quia ex multitudine individuorum
64non est, nisi propter aeternitatem et continuationem specierum.
65Unde, quia species non possunt conservari perpetuo indi
66viduo, ideo natura ingeniavit quod producerentur in
67dividua multi specie ad perpetuandum illam speciem.
68Ideo, opinio Aristotelis fuit quod: in specie intelligen-
69tiarum, ratione suae perfectionis, non esset nisi unum
70individuum in una specie. Ergo cum Deus ponatur
71a philosophis universaliter perfectus, sequitur quod non sunt ponendi
72plures dii in eadem specie, quia alias ex isto argu-
73eretur species imperfecta

9 Item si essent plures
74dii in eadem specie tota latitudo in se considerata
75quo ad pluralitatem individuorum in ipsa inclu-
76sam esse maioris perfectionis quam aliquod perfectius

10
77Item, si perfectio illorum duorum individuorum
78concurreret simul unitive, perfectio resultans esset
79perfectior quam perfectio alicuius illorum per se sumpti,
80et sic patet propositio declarata

11 Alia propositio nedum sic est
81quod necesse est esse unum Deum, id est, quod non possunt esse
82plures dii, sed istud est evidenter demonstrabile
83non quid a priori sed a posteriori. Unde philosophi pro
84cessum suo concluserunt unum esse Deum universaliter
85perfectum. Nam Aristoteles XIIo Metaphysica ponit expresse
86quod unus est aeternus infinitae nobilitatis
87et perfectionis. Et tandem concludit pluralitas
88principum mala, unus igitur princeps. Patet quod ex
89deductione Philosophi unitas Dei est evidenter
90demonstrabilis in lumine naturali

12 Ad istam materiam
91doctores multi, sicut Scotus, Ioannis de Ripa,
92et alii faciunt plures rationes multas pro
93lixas et multipliciter reiteratas; videatis eas, si pla-
94cet

Duo argumenta contra istam rationem

13 Contra tamen istam rationem, facit Scotus
95talem rationem valde apparentem. Et hoc in lumine
96naturali et arguit sic: si esset aliquod bonum simpliciter
97infinitum, nullum esset malum, quia unum contrarium maxime
98infinitum excludit reliquum

14 Secundo non potest
99evidenter probari via doctrinae 'unum esse Deum
100universaliter et infinite perfectum', quia primo non potest probari R50va
1a priori quod sit unus Deus infinite perfectus,
2ut notum est. Ergo si probetur, oportet quod sit a posteriori,
3quia arguitur sic: quaelibet creatura est finita, ergo
4ad eius productionem non potest probari quod concur-
5rat potentia infinita. Ergo ex ipsa creatura non
6potest argui 'aliquod esse infinitum', ergo nec
7Deus

Responsio ad primum argumentum

15 Ad ista, respondendum est ad primum, dicendum est
8quando arguitur: 'si esset aliquod infinitum et infinitatem
9bonum, nullum esset malum, quia unum contrarium habet
10corrumpere reliquum', dicendum est quod illud intelligitur
11de agente naturali vel de agente naturaliter quod, scilicet,
12si esset unum contrarium infinitum agens naturaliter
13vel modo naturali, destrueret reliquum. Deus autem
14non est agens naturale, nec habet contrarium, quia malum
15non contrariatur sibi, quia malum inquantum malum nihil
16est. Si autem malum sit aliquid positivum,
17sicut actus prohibitus factus contra legem Dei, illud
18quantum est de se est bonum, sed extrinsece inquantum
19sit contra legem Dei denominatur malus
20actus vel malum

16 Sed quid dixerunt philosophi
21qui ponuntur quod Deus agit naturaliter ad extra

17
22Quantum est de hoc reputatur in dubium apud
23philosophos, quae fuit opinio Aristotelis, sic Commentator,
24Avicenna, Albertus, et omnes expositores
25Aristotelis. Nam aliquibus dictis suis evidenter
26videtur sequi quod Deus agit libere, quia IIo Metaphysicae
27ponit expresse quod generaliter omne praedicatum perfectionale
28competit Deo modo esse omnipotentem esse libere
29agentem dicunt denominationem perfectionis
30simpliciter. Ergo ex illa radice quod omne praedicatum
31perfectionale attribuebat Deo, sequitur quod sibi
32attribuit esse liberum et esse omnipotentem, ergo etc.
33Ex aliis dictis suis, videtur evidenter con
34cludi quod agat naturaliter, nam Io in Ethicorum[?]
35ponit quod necesse est hunc mundum esse conti-
36guum etc

18 Item ex actibus nostris concluditur
37quod agat libere, quia cum ad omnem actionem
38necessario concurrat Deus, sequitur quod libere con-
39currit ad actus nostros liberos nobiscum

19
40Item 4o physicorum videtur expresse ponere
41quod motus potest in infinitum velocari[?] propter infi-
42nitam subtilitatem medii. Ex quo evidenter
43trahitur quod non negavit quin Deus possit
44agere libere ultra communem cursum naturae; posset
45dici probabiliter, licet non sit, ita quod posuit
46ipsum Deum agere libere ad extra et etiam
47per modum naturae, ita quod naturaliter agit quantum
48ad aliquod effectus, et libere quantum ad alios.
49Exemplum posset poni de anima nostra quae in corpore
50habet quasdam operationes naturales, sicut sentire, R50vb
51vegetare. Sed etiam alias operationes liberas sicut
52sunt actiones liberi arbitrii. Ita imaginandum
53est apud philosophos quod posuerunt Deum cum anima
54nostra concurrere ad aliquos suos effectus modo
55naturali, quo autem ad alias operationes intellectus[??]
56libere elicitas[?], posuerunt ipsum Deum libere concurrere
57cum anima. Et istud patet satis probabiliter sustineri

20
58Respondendum ergo est ad rationem secundum theologiam
59et secundum veritatem, tenendo quod Deus ad extra agit
60mere libere, immo quod si repugnaret agere ad
61extra naturaliter. Et sic, dato quod sit infinitum et infini-
62tae perfectionis, non tamen haberet destruere malum,
63supposito quod esset aliquod positivum, quod tamen non conceditur

Responsio ad secundum argumentum

21
64Ad aliam rationem: quando dicitur quod non potest probari a posterio-
65ri ex creaturis quod Deus sit infinitae virtutis,
66negatur istud. Immo dicitur quod, ex productione
67creaturarum et habitudine et consonantia et con-
68sonantia et dispositione ipsarum, concluditur quod ipse
69Deus est infinitus et immensus. Et quando dicitur quod quaelibet
70creatam est simpliciter finita ergo etc., neganda est
71consequentia propter multiplicem causam

22 Primo quia licet creatura sit finita,
72tamen ad sui productionem et ad hoc quod producatur de
73non-esse ad esse requirit actum simpliciter im-
74mensum. Et propter istam radicem quam ignoraverunt
75vel non cognoverunt, philosophi negaverunt aliquid
76posset creari de non-esse simpliciter ad esse, quia de
77non-esse ad esse videtur infinita distantia; vel
78facere rem de illo quod nihil est videtur esse infinitae
79virtutis. Ideo quia non consideraverunt istam habitudinem
80creaturae ad Deum, negaverunt aliquid posse creari

23
81Item, nisi sic, non videretur esse aliqua repug
82nantia quin Deus totam causalitatem productivam alicui
83creaturae communicare posset, taliter quod creatura posset
84effectum suum producere totaliter effective; si con-
85servaretur a Deo ipso, non tamen concurrente active ad
86productionem effectus illius creaturae. Verbi gratia, ponatur per
87adversarium ex quo causalitas productiva creaturae
88solum est finita quod, quod sit ut decem. Tunc supponatur quod Deus
89communicet creaturae causalitatem activam in duplo ma-
90iorem quam decem, quo, casu dato, cum producere crea-
91turam sit solum finitae difficultatis. Puta ut decem
92et data creatura habet maiorem in duplo causalitatem,
93si conservetur creatura illa a Deo poterit producere
94se sola aliam creaturam, et si sic, esset aliqua
95creatura quae non immediate a Deo emanaret, quod
96est contra theologiam et philosophiam, ergo etc, quia secundum
97philosophiam et theologiae virtutem, quaecumque creatura, quantum
98cumque perfecta, immediate emanat et dependet
99ab ipso Deo. Et sic patet quod, quamvis creatura quaelibet sit
100solum finita, tamen ad eius productionem de non-esse ad R51ra
1esse requirit causam agentem infinitam

24 Item
2licet quaelibet creatura absolute in se considerata
3esset solum finita, tamen creaturarum inter se sunt
4infinitae habitudines et proportiones et circum-
5stantiae, in quibus evidenter relucet immen-
6sitas et infinitas artificis. Ergo, licet ex creatura
7per se et absolute sumpta non posset evidenter
8concludi immensitas artificis. Et sic patet quod illa
9ratio satis soluta est

De subordinatione essentiali causarum inter se

25 Sequitur ex dictis quod in
10quolibet genere finalis et efficientis, Deus est simpliciter
11prima causa et perfectissima; et istud est demonstrabile.
12Verum est quod pro ista materia doctores multum diversifi-
13cantur inter se de subordinatione essentiali
14causarum inter se et faciunt multas difficultates.
15Sed breviter, tota difficultas stat in verbis
16quantum est ex parte parte rei ad pauca resolvitur. Unde
17uno modo, causae dicuntur subordinatae essentialiter,
18quae sic se habent quod secunda nullo modo potest agere
19sine prima seu nisi virtute primae principaliter[?]
20coagentis et eligente[?] ipsam in agendo. Et ista
21est stricta acceptio causae essentialiter alteri subor-
22dinatae. Et isto modo causando, nulla causa secunda potest
23alteri causae secundae essentialiter subordinari, loquendo
24de causis efficientibus, sed solum primae causae. Patet
25evidenter, quia quibuscumque causis secundis
26datis, una potest agere sine secunda, quia Deus absolute
27potest unam destruere conservando aliam; et tunc
28Deus cum illa potest producere quemcumque
29effectum quem cum alia causa secunda poterat producere
30cum alia causa secunda producta destructa. Ideo,
31isto modo, nulla causa secunda essentialiter essentia
32liter subordinatur alteri causae secundae, sed solum
33primae, quia nulla causa secunda potest agere, ni-
34si prima coagente

Obiectio ad definitionem causae essentialiter ordinatae

26 Et si dicatur contra: capi
35amus primam et causam secundam concurrentes
36ad productionem alicuius effectus, et omnis effectus
37ille producitur ab illa causa secunda; et influxus
38causae secundae realiter ponit effectum illum in esse,
39et etiam influxus primae causa. Ponatur igitur
40quod Deus subtrahat influxum suum pro-
41ductivum illius effectus et quod conservet causam
42secundam et influxum eius productivum. Tunc videtur
43quod huiusmodi effectus adhuc produceretur a causa secunda,
44quia huiusmodi causa secunda sufficiebat prius ad pro-
45ductionem illius effectus licet cum Deo, quia realiter
46componebat illum effectum in esse

[Responsio]

27 Secundum tactum
47prius, quicumque effectus qui producitur requirit
48immensam activitatem et immediate a Deo producitur
49active. Et quando ponitur 'prima causa et secunda
50agant simul ad productionem alicuius effectus
51communis', placet; deinde quando dicitur 'subtrahatur R51rb
52influxus Dei conservata illa causa secunda', hic respondetur
53dupliciter

28 Primo: quod effectus ille non produceretur,
54quia nulla influentia activa finita suf-
55ficeret ad productionem alicuius effectus

29 Secundo dicitur
56quod aliquam causam secundam influere causaliter et primam non
57proportionaliter influere implicat, quia influxus
58causae secundae in eodem genere dependet ab influxu
59causae primae, ergo non stat quod causa secunda influat efficiendo
60aliquem effectum quin Deus principaliter secum influat in
61eodem genere. Et hoc est propter necessariam subordinationem
62essentialem causae secundae ad primam, ita quod recolligendo
63cuiuslibet causae secundae ad primam causam est subordinatio
64essentialis. Sed causae secundae ad secundam est subordinatio
65accidentalis. Verum est quod aliquando magis communiter dicuntur
66causae essentialiter subordinari inter se, et isto
67modo causae dicuntur essentialiter subordinatae, quae
68sic habent quod secunda non potest agere nisi prima
69coagente secundum statum et communem cursum. Et secundum
70hoc ista inferiora subordinatur corporibus caeles
71tibus, et corpora caelestia intelligentiis, et in-
72telligentiae Deo. Et sic anima nostra quantum ad naturales
73eius operationes subordinatur corporibus caeles-
74tibus

30 Utrum autem omnia quoad actus liberos
75et libere ab ipsa causatos subordinetur totaliter
76corporibus caelestibus, omnino respondendum est quod non.
77Immo quantum ad hoc soli, Deo subordinatur. Sed
78quantum ad alias operationes ut dictum est concedendum
79est quod essentialiter subordinatur causis secundum
80ut soli et corporibus caelestibus, nam IIo Physicorum
81habetur quod homo generat hominem et sol. Et secundum
82Albertus: Philosophum quantum ad productiones naturales quae hic
83inferius producuntur, non producuntur, nisi concurrentibus
84corporibus caelestibus propter necessariam subordina
85tionem istorum inferiorum ad corpora caelestia; necessariam
86inquam secundum communem cursum, et quasi per accidens, et non
87absolute. Nam Io in Ethicorum habetur quod
88necesse est hunc mundum esse contingens[??] lationibus
89superioribus ut inde tota virtus gubernetur

De causis finalibus

31
90Et sicut dictum est de causa efficiente, ita proportionaliter
91dicendum est de causa finali, ita quod sicut absolute
92quaelibet causa efficiens secunda necessario subordinatur
93causae primae et quodammodo per accidens secundae. Ita quilibet
94finis absolute necessario subordinatur essentialiter
95ultimo fini in suo genere et secundum communem cursum
96et quasi per accidens finis aliquis bene subor-
97dinatur essentialiter alteri fini. Unde media,
98quae sunt ad finem ultimum, sunt contingentia.
99Habitudo autem creaturae ad Deum est omnino necessaria
100et insolubilis

Utrum ratione Scoti est demonstrativa

32 Quantum autem est de ratione
101Scoti, quia tangit de subordinatione essen-
102tiali rerum, et inter rationes quas faciunt doctores R51va
1in ista materia, reputatur valde apparens. Et verum
2est, et ideo illa fuit heri tacta. Arguebatur enim
3sic: aliquid est ineffectibile, et non a se, nec
4a nullo, ergo ab alio

33 Circa istam materiam, docto
5res multa dicunt et notant. Dicunt enim
6aliqui quod ista ratio non est demonstrativa

34 Primo
7quia non est evidens quin sit processus in infinitum
8in causis. Et hoc colorans per hoc, quia de facto est
9processus in infinitum in causis accidentaliter sub
10ordinatis tenendo mundi aeternitatem, quia data
11aliqua causa, illa est ab alia, et alia ab alia, et sic sine
12fine

35 Secundo dicunt quod non est evidens quod aliquid
13fiat absolute. Nam aliqui plures philosophi posuerunt
14rerum aeternitatem, sicut fuerunt illi qui non posuerunt
15materiam et formas quos impugnat Philosophus
16Io De Generatione; sicut Anaxagoras
17qui ponebat quodlibet esse in quolibet, illi etiam qui po
18suerunt corpora componi ex atomalibus, non posue
19runt aliquid fieri de nihil absolute

36 Tertio dicunt
20quod non est evidens quin aliquid fiat a se. Pro
21quo colorando ponatur casus quod aliqua res
22producatur subito in aliquo instanti. In illo eodem
23instanti potest concurrere ad sui ipsius produc-
24tionem. Ita quod ponatur quod Deus in A instanti
25producat unum angelum, de m[?] ponatur quod ille
26angelus in eodem instanti producat verum an
27gelum sibi similem eiusdem speciei; et sit primus an
28gelus A, secundus B, tunc arguitur sic: A producit B, ergo potest
29producere A, quia quaecumque causa, quae sufficit producere
30unum effectum unius speciei, potest producere quaecumque
31eiusdem speciei

37 Item, ex quo productio est vere actua-
32lis, quare igitur non erit possibile quod habeat aliquem actum
33quo velit se efficaciter producere, et ad cuius posi-
34tionem Deus velit creaturam poni in esse

38 Item,
35B potest concurrere ad producendum A, quia non videtur
36maior repugnantia quod A concurrat ad pro
37ductionem B quam e converso, ergo B poterit producere
38A et A etiam potest concurrere ad producendum B. Et sic,
39A producet B, licet mediante, quia producet suam
40causam, et ita de B. Ergo tam A quam B producent
41se, igitur idem potest producere se ipsum, vel saltem
42istud non est evidens, scilicet, quod idem non possit se
43producere

39 Item dicunt quod non est evidens
44quod aliquid producatur ab alio. Unde aliqui
45dicunt quod creatura incipit esse a casu, sicut illi
46philosophi, qui negaverunt intellectum agentem
47et intellectionem. Sed dixerunt omnia fieri a casu,
48ergo nihil fit ab alio, vel saltem non est evidens
49aliquid fieri ab alio, sed solum ex consuetudine

40
50Et per consequens, cum omnia praedicta sint inevidentia, R51vb
51non causabant evidentiam conclusionis, ergo etc

41
52Consequenter de processu in infinitum, non est evi-
53dens quin sit processus in infinitum. Et tunc quando
54arguit Scotus, dato quod ita sit, scilicet, quod sit mul-
55titudo infinita creaturarum etc., et signat illam
56multitudinem effectibilium, primo diceretur quod non
57potest signari. Secundo, dato quod significaretur, tunc
58distingueretur vel caperetur li 'tota' syncategorematice.
59Et tunc bene concedunt quod illa tota multitudo effectibilis
60ab aliquo, id est, quaelibet pars illius multitudinis est
61causata a aliquo, a nullo tamen est causata quaelibet
62pars. Si autem capiatur li 'tota'
63categorematice, negant quod illa tota multitudo sit ef-
64fectibilis quia subiectum illius propositionis pro nullo supponit

Responsio: Natura demonstrationis

42
65Hic est notandum secundum quod alias tangebatur, quod aliquid
66esse demonstrativam debet attendi penes intellectum
67bene dispositum. Secundo notanda est, una verba[?] alias
68posita quod materiae debent recipi secundum quod sunt, ita quod
69evidentia mathematica in alio genere quam evi-
70dentia theologica vel moralis. Et hoc tangit Philosophus
71Io Ethicorum, excusans se ex hoc quod non facie
72bat demonstrationes mathematicas in materia morali.
73Nam quaelibet scientia habet suas demonstrationes in suo
74genere; nam quaerere demonstrationes mathematicas in materia
75morali est deficere in modo procedendi in mo-
76ralibus quia sufficiunt ibidem demonstrationes mo-
77rales Unde etiam quaerere persuasiones rhetoricas
78in mathematicis est pervertere ordinem et modum procedendi

43
79Ex quo sequitur quod duplex est causa sic protervendi
80in aliqua scientia: scilicet, vel quia ignoratur genus sciendi,
81vel quia tales sic protervientes non capiunt sermones
82secundum materiam subiectam, vel quia deficiunt in intellectu

44
83Unde quantum est de evidentia sufficiente in praesenti materia,
84tenendum est quod ratio Scoti est evidens et evidenter de
85monstrat, quia non sequitur protervendo. Potest oppositum teneri
86sine contradictione, ergo non evidenter concludit, quia etiam
87mathematicae demonstrationes sunt evidentissimae, et tamen
88oppositum protervendo potest defensari a contradictione

45
89Item, demonstratio huiusmodi proterventium aliqui negaverunt
90principium, ut patet IVo Metaphysicae. Quando ergo dicunt quod non
91est evidens 'non esse processum' etc., dicitur quod illud est
92evidens evidentia sufficienti ad intellectum bene dispo-
93situm

46 Et si dicatur de philosophis, qui oppositum opinaverunt,
94eos reprobat Aristoteles. Ideo non sunt tenendi quantum est de secundo
95puncto, scilicet, quod non sit evidens aliquid generari
96sive produci a se, licet bene de potentia Dei absoluta
97posset esse quod aliquid produceret se ipsum. Tamen non
98est ad propositum, quia sufficit quod aliquid producatur
99ab alio, quia non sequitur de potentia Dei absoluta
100aliquid potest produci a se. Igitur nihil produ-
101citur ab alio, possibile enim est quod aliquid producatur R52ra
1a se pro communicationem idiomatum. Verbi gratia, possibile
2fuisset quod Christus genuisset se ipsum, nam ponatur quod: per
3Dei potentiam quod ipse generasset naturam materiae naturaliter
4de muliere, deinde quod in instanti infusionis
5animae assumpsisset huiusmodi naturam, quo dato,
6ipse esset ille puer, qui generaretur, et esset pater
7illius pueris. Et sic in illo casu, Christus esset pater et
8filius. Sed istud est extra propositum, scilicet, utrum aliqua res
9possit se producere de non-esse ad esse. Ut sic
10unde, licet Christus potuisset se genuisse, non tamen ut esset
11quia ante fuisset. Ideo Augustinus in Io De Trinitate dicit quod:
12impossibile est quod aliquid generet se, ut sic, quia si aliquid
13posset se producere, ut sic, sequeretur evidens contradictio,
14scilicet, quod idem haberet quamdam proprietatem prioritatem naturalem
15respectu sui ipsius

47 Pro cuius declaratione est sciendum est
16quod in eodem instanti, quamvis possunt imaginari
17duo instantia naturae, quorum unum est prius reliquo,
18unde tam in esse causae est in aliquo instanti naturae prius
19quam sit effectus. Verbi gratia, capiamus primum instans
20naturae instantis temporis, in quo est causa nundum[?] est
21effectus, sed in quoddam instanti posteriori naturae, ita
22quod causa instantis naturae prior est effectum, ergo etc.

48 Et
23tunc ad rationem quando dicitur, 'ponatur quod generetur unus angelus
24subito in aliquo instanti,' admittitur tamquam possibile,
25deinde quando ponatur quod, 'velit efficaciter se pro
26ducere conceditur' et quando ulterius ponitur quod, 'in ista volitio
27sit causa effectiva sui ipsius', istud est ponere contra
28dictionem in terminis, quia ista volitio est posteriori ad
29ad esse angeli, ideo non potest habere rationem posterio
30ritatis respectu eiusdem; ideo casus est impossibilis, quia ex habitudine
31prioritatis causae ad effectum consurgit impossibilitas
32quod idem non sit se producere, ut sic. Et consequenter quando arguitur
33'A producit B, igitur potest producere quodlibet eiusdem
34speciei', Negantur consequentia, quia non potest producere se, quia
35etiam respectu alicuius potest habere rationem prioritatis
36causae et non respectu alterius. Tamen bene conceditur quod quando
37producit unum effectum unius speciei potest producere
38omnem individuum illius speciei praecise, ideo etc.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 30, de Notitia (http://scta.info/resource/lectio30 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 50r-52r (http://scta.info/resource/lectio30/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio30/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio30/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices