Lectio 32, de Notitia [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 07, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio32

Sources: R: Reims

Lectio 32, de Notitia [Reims Transcription]

Responsio ad quintam rationem

1
17Quinta ratio principalis inducta ad probandum quod Deus
18non sit a nobis cognoscibilis tangebat illam
19difficultatem: utrum huiusmodi notitia esset finita
20vel infinita. Et breviter resolvitur ad hoc quod si
21ponatur esse finita, tunc aliqua notitia creaturae
22erit perfectior. Si autem ponatur infinita,
23tunc creatura non erit illius notitiae capax

2
24Quod autem si ponatur quod sit finita, sequitur ex hoc
25quod sit aliqua notitia creaturae perfectior. Probabatur,
26quia obiectem certae perfectionis causat notitiam
27sui certae perfectionis, et obiectum perfectius causat
28etiam perfectiorem notitiam, et cum sit processus
29in infinitum in obiectis creabilibus, sequitur quod tandem
30deveniretur ad aliquuod obiectem quod causabit notitiam
31sui perfectiorem quam sit notitia Dei. Nam si ponatur
32quod notitia ipsius Dei sit finita, habeat igitur
33certam proportionem notitiae albedinis; cum igitur sit
34processus in infinitum in obiectis creabilibus
35et correspondenter eorum notitiis, et semper perfectius obiectum
36causat perfectiorem notitiam, sequitur quod tandem da-
37bitur aliquod obiectum quod causabit notitiam quae habebit
38maiorem proportionem ad notitiam albedinis
39quam notitia ipsius Dei finita

3 Ista ratio prima
40facie est apparens, tamen ipsius possunt esse variae
41possunt esse solutiones. Primo igitur, quia tenendum est
42quod ipsa est finita et finitae perfectiones, ideo
43restat respondere ad rationem unde Magister Ioannes
44de Ripa
ponit quod non est processus in in-
45finitum in notiis huiusmodi causatis ab
46obiectis, quia tenet quod tota latitudo et totus numerus
47omnium accidentium est finita sive finitus; ideo
48tenet quod solum sunt finitae species cognitionum
49accidentium; ideo datur aliqua suprema etiam finita;
50ideo non est processus in infinitum in notitiis R54rb
51sicut in obiectis creabilibus. Et ideo consequenter diceret
52quod aliqua sunt obiecta, quae non possunt concurrere obiecti-
53ve ad sui notitiam causandam. Et ideo ascendendo
54secundum obiecta veniendo ad intelligentias dabitur
55aliqua intelligentia, quae non poterit concurrere
56obiective ad sui notitiam causandam. Sed si debeat
57cognosci, ipsa erit suimet notitia. Et ideo
58difficultas argumenti non est aliqua apud ipsum, quia illa
59notitia erit perfectior quam notitia Dei creata, quia est una
60intelligentia et notitia Dei est accidens. Ideo ista
61ratio non est difficilis in aliquo. Dicendo[?] consequenter
62ad sua principia

4 Verum est quod ista positio, licet sit
63probabilis, quia non est contra fidem, tenui tamen in praecen-
64dentibus lectionibus contrarium. Ideo ipsa relicta respondendum
65est aliter ad rationem admittendo quod sit processus
66in infinitum in huiusmodi notitiis obiectorum crea-
67bilium quod tamen non admitterem, si concederem quod ac-
68cidentia reponerentur in genere perfectionis metaphorice
69loquendo. Ideo repono accidentia extra latitudinem
70illorum, quae constituunt genus perfectionis metaphorice.
71Advertendum tamen quod non est proportionalis habitudo
72notitiarum inter se sicut obiectorum a quibus
73causantur et in hoc stabit fundamentum huius
74dubii. Et causa est, nam valde bene possibile
75est quod aliquod idem obiectum uniformi concursu
76quantum est ex parte sui esset variarum notitiarum
77diversarum specierum exemplum[?] de obiecto sensibili quod causatis[?]
78notitiam intellectivam et sensitivam immaterialem
79et alterius speciei quam sit notitia sensitiva ab eo
80causata

5 Item eodem concursu causaret in angelo
81notitiam perfectiorem et alterius speciei, si angelus
82esset praesens, uniformi tamen concursu et inter alias
83causas, una causa est, quia obiectum non est totalis causa huius-
84modi notitiae, sed potentia concurrit active ad
85huiusmodi notitiam causandam. Et ideo non sequitur,
86si aliqua multitudo causarum concurrit ad pro-
87ductionem alicuius effectus, si una dupletur
88vel augeatur quod effectus dupleturduppletur vel augetur.
89Et ideo potentia diversificat effectum, quia si sic potentia
90nobilior ipsa cum obiecto producit effectum no-
91biliorem, et ex ista radice bene apparet quod non secundum
92proportionem obiectorum est proportio notitiarum, immo
93staret quod idem obiectum eodem concursu quantum est
94de se in infinitum produceret diversas notitias
95perfectiores et perfectiores secundum quod potentiae
96quibus applicarentur variarentur continue ascen-
97dendo secundum perfectius et perfectius. Et sicut
98continue ascendendo secundum perfectius et per-
99fectius contingit quod idem obiectum causet infini-
100tas notitias, ita descendendo, quia sicut intuitivam R54va
1notitiam in homine, ita sensitivam, deinde potest causare
2aliam notitiam in potentia sensitiva, deinde potest causare non
3aliam notitiam sensitivam in potentia sensitiva minus bene
4disposita, et sic in infinitum continue dividendo
5vel diceretur quod ex alia radice ascendendo per
6obiecta contingit devenire ad aliqua quae
7mere libere agerent et viderentur secundum quod
8placeret eis, et istud est conveniens in angelis
9propter misteria et officia, quae Deus vult esse
10secreta, ideo etc.

6 Quarto dicitur quod non dantur huiusmodi
11proportiones, sicut imaginatur Adam, et quod in
12perfectionibus essentialibus notitiarum non erit processus
13in infinitum secundum perfectionem obiectorum, ita quod
14semper perfectioris obiecti erit perfectior notitia. Et sic
15data notitia aliqua potest dari in duplo per-
16fectior et in triplo, et sic in infinitum eo quod
17species non concurrunt in aliqua perfectione unica
18in quo possint sic comparari. Modo comparatio
19debet esse in aliquo quod sit eiusdem rationis
20in quolibet comparabilium, comparatio enim sive proportio
21proprie dicta semper reperitur in rebus eiusdem
22generis, sicut quantitatis ad quantitatem, vel numerum
23ad numerum. Sic autem non est in speciebus, nec
24potest imaginari quomodo daretur perfectio dupla
25ad perfectionem humanam. Quid enim esset hoc
26dicere quod proportio perfectionis humanae duplaretur,
27ideo argumentum procedit ex falsa imaginatione, scilicet,
28quod species sint adinvicem comparabiles secundum per-
29fectionem essentialem, et sic consequenter diceretur de
30notitiis

7 Alio modo potest dici quodlibet adhuc ad modum
31loquendi communem et causa doctrinae admitteretur
32quod aliquo obiecto dato dabilem[?] est perfectius
33in duplo, in triplo, et sic in infinitum secundum quod
34placuerit diceretur quod non esset eadem proportio
35notitiarum, sicut obiectorum, quia non oportet quod causatas obiectiva
36correspondeat proportionaliter ad perfectionem essentialem
37et intrinsecam, quia iam de facto ita est de causa-
38litate activa. Videmus enim quod non est ordo
39causalitatis activae secundum ordinem perfectionis rerum,
40quia materia prima ponitur perfectior quam causalitas, et
41tamen materia prima non est activa. Et calidum[??] est activa,
42ita in proposito potest dici quod causalitas obiectiva non
43correspondet proportionaliter ad perfectionem essentialem et
44intrinsecam rerum secundum congruentiam et indigentiam
45universi, ita quod res secundum magis congruunt et
46sunt magis necessariae et magis influunt obiective
47et aliae quae non sunt, ita necessariae, nec ita
48congruunt secundum hoc etiam influunt minus obiective,
49sicut non congruit universo quod materia prima agat
50secundum quod recipiat formas substantiales, etc. Et sic tenendo R54vb
51quod perfectiones notitiarum sicut secundum perfectiones obiectorum, non
52tamen in eadem proportionem, sed ascendendo per non gradum
53adderetur, immo quod forte in ascendendo infinitum
54non adderetur, nisi unus gradus vel duo. Et iste
55modus est satis probabilis

8 Respondendo ad istam rationem,
56ita quod data una notitia causata finita, non oportet quod
57obiecti perfectioris in duplo sit dupla notitia, immo
58data dupla ad illam forte non attingeret
59suprema intelligentia, si daretur. Et sic non oportet
60quod si visio Dei esset finita quod posset dari cognitio
61creaturae perfectior

9 Sexto dicunt aliqui quod aliquo
62modo visio Dei est infinita, licet non absolute, quoniam
63scilicet in eadem specie posset dari maior et inten-
64sior. Et istud dicit Adam. Non capio, ideo repu-
65diat. Tamen iste modus potest satis sustineri secundum
66unum modum loquendi, quia quando loquimur de perfectione
67visionis, utrum sit finita vel infinita, non loquimur
68de perfectione graduali, quia dicimus quod tota lati-
69tudo accidentium est sub anima. Unde notitia Dei pro
70tanto potest dici infinita, quia scilicet habet infinitas potentias
71sub se minus perfectas se. Sicut enim infinita sunt
72obiecta creabilia, et cuilibet correspondet notitia alterius
73specie et minus perfecta quam notitia Dei. Ideo in comparatione
74ad illas, potest dici infinita, tamen in suo esse
75absolute est finita. Et istud potest satis stari secundum
76istum modum loquendi.

10 Aliter respondet adam imaginando
77quod ex parte capacitatis animae evadetur huiusmodi
78difficultas. Nam dicit ipse, dato quod omnia obiecta
79essent creata quae posset[?] concurrere obiective ad
80sui notitiam causandum et quod influerent secundum ultimum sui
81posse, quia est anima est finitae capacitatis, non
82posset agere notitiam ultra gradum capacitatis animae.
83Imaginetur enim ex quo capacitas animae est
84finita quod sit repleta mille gradibus, quodlibet
85ergo obiectum est causatum in ipsam notitiam graduum ut
86mille, et sic finite, quia non, nisi ut mille. Et
87tunc consequenter dicit, dato quod Deus ageret obiective natura-
88liter causando sui notitiam, non causaret eius notitiam
89nisi ut mille, ergo tunc quaelibet notitia creavit in
90ipsa potentia sit finita et visio Dei sic aequalis
91graduum et nobilior obiecti. Sequitur quod adhuc
92erit perfectior et nobilior quam quaecumque notitia
93creaturae, quia ipsa erit causata quoad gradum
94sicut quaecumque notitia creaturae debetur, et nobilior
95quantum ad speciem et etiam quantum ad obiectum.

Contra opinionem Adamae

11 Ista
96solutio non sufficit iudicio meo nec eva-
97cuat difficultatem.

12 primo quia impertinens est haec
98de capacitate animae, utrum sit finita vel infinita;
99quia capiatur angelus, vel ex quo est processus
100in infinitum in obiectis secundum perfectionem, iste processus R55ra
1ponit suffi potentias sufficientes et sufficientes capacitates.
2Ideo de illis fiat augmentum, nam sicut in
3infinitum per obiecta perfectioris et perfectioris speciei
4causabant, etiam perfectiorem et perfectiorem notitiam
5imperfectionem et perfectionem potentia continue ascendendo secundum
6perfectionem potentiarum, sicut obiectorum. Et sic restabit
7adhuc difficultas procedens.

13 Iterum non
8solvit difficultatem, quia hic non arguimus de
9intensione graduali vel perfectione graduum
10eiusdem speciei, sed de perfectione specifica. Nam
11graduum eiusdem speciei, eadem est perfectio intrinseca
12et essentialis. Nam circa hoc tenendum est quod: albedo
13mille graduum non esse nec perfectior quam albedo
14unius gradus. Ex acquisitione enim novorum
15graduum eiusdem speciei non acquiritur nova
16perfectio essentialis. Ideo ubi agimus de perfectio-
17ne cognituum, agimus de perfectione specierum
18et quantum ad latitudinem specierum, et non quantum
19ad perfectionem graduum eiusdem speciei. Et sic ad-
20huc restabit difficultas, quia de huiusmodi perfectio-
21ne specifica, Adam non respondet. Verum est
22quod iudicio meo ipse ponit notitiam Dei perfectio-
23rem quoad speciem et quoad intentionem
24graduum quam notitia creaturae, licet non expresse

Aliqua, quae declarandum sunt

14 Cir-
25ca istam materiam pro eius ampliori declaratione
26sunt aliqua advertenda, licet solutio rationis
27possit elici ex aliquibus iam dictis. Tamen
28advertendum est quod nos possumus loqui de
29essentiali perfectione notitiae quando quaerimus: 'utrum notitia
30Dei,' etc. Et quantum ad hoc non videtur inconveniens quod
31aliqua notitia creaturae esset essentialiter perfectior vel aeque
32perfecta, sicut notitia Dei vel visio Dei A vel
33B, si daretur, quia quantum est ex parte obiecti creati non
34repugnat sibi quam talibus cognitio, quia obiectum
35creata notitia infinita cognoscitur, sicut notitia
36qua creatura cognoscitur a Deo, quae est simpliciter in-
37finita et immensa. Et ideo aliqua notitia est
38infinite perfectior quam sit notitia animae Christi, quam
39habet de Deo. Consequenter, quia obiectum non est causa totalis
40notitiae, sed potentia active concurrit ad productionem
41notitiae, ideo secundum concursum potentiae perfectioris potest
42esse perfectior notitia de eodem obiecto ascendendo
43continue ad perfectiores potentias. Et sic videtur
44quod aliqua potentia cum obiecto causato causabit notitiam
45perfectiorem quam sit per notitiam Dei A vel B.
46Unde ponatur quod Deus concurrat finite
47quantum ad effectum respectu potentiae debilis, producitur
48tunc notitia Dei valde debilis quoad
49speciem, et sic videtur quod aliqua creatura posset
50producere nobiliorem qualitatem, quae sit R55rb
51odium Dei, quam sit a visio Dei, loquendo de
52perfectione essentiali. Verisimile enim est quod
53supremus angelus elicuerit odium Dei valde
54perfectum essentialiter et forte magis perfectum
55intrinsece et essentialiter quam sit una parva notitia
56Dei quam Sortes elicit hic in via cum notitia aeni-
57gmatica fidei. Ideo non esset magnum inconveniens
58concedere quod aliqua notitia creaturae esset perfectior
59speciei essentialis quam essentia Dei.

15 Secundo nos pos-
60sumus quantificare notitiam quantum ad intentionem, et tunc
61non est difficultas, quia bene stat quod de creatura
62habeatur notitia intensior quam sit notitia
63Dei, quia sicut potest producere Deus notitiam sui
64ut duo, ita ut unum, et sic in infinitum continue
65dividendo, ergo etc.

16 Quarto potest quantificari notitia quantum
66ad gradum perceptionis, et pono hic ma-
67gnam differentiam inter gradum perceptionis et
68gradum notitiae. Pro cuius intellectu advertendum
69est quod si eadem notitia, vel similis omnino quoad partes
70intensivas notitiae, ponetur in angelo,
71quae est in homine, angelus esset maior et
72intensior perceptio quam homini realiter, quia angelus
73est maioris perceptibilitatis quam homo, ideo etc.
74Utrum autem gradus perceptionis et gradus
75notitiae sint aequales, credo quod non, vel saltem
76dubium est quod si sint aequales in uno quod
77non in alio, quia perfectio potentiae accidit ad
78intentionem perfectionis perceptionis notitiae
79et non in se. Non, quod ponam
80divisionemdistinctionem rerum inter gradus perceptionis
81et notitiae, sed quia notitia in esse perceptionis
82est intensior quam in esse notitiae, vel quod potentia
83per notitiam intensius percipit quam notitia sit
84in se notitia. Et tunc, isto modo loquendo, bene sta-
85ret quod notitia creaturae esse maior perceptio
86quam a notitia Dei.

17 Quarto modo, potest conclusio intelligi
87quantum ad speciem lucis in se, quia realiter
88Deus est lux in se, immo quaelibet notitia
89est quaelibet lux et species lucis, tunc imaginando
90latitudinem omnem cognitionum, quae sunt quaedam lu-
91ces. Et primus gradus sit lux divina, quae
92est prima lux. Tunc diceretur quod lux Dei semper
93est perfectior lux quam lux cuiuscumque creaturae, quia
94lux Dei est immediatior et propinquior
95primae luci immediate et immediate emanans
96a prima luce. Ut si comparemus lucem
97solis ad lucem alterius minus lucidi: tunc
98quaelibet lux solis, sive quilibet radius solis
99esset perfectior quam lux, sive radius alterius
100lucidi minoris, quia quaelibet lux sive radius R55va
1solis esset immediate emanens a luce solis,
2quae est perfectior quam lux alterius minus luci-
3di, ita lux Dei, quae esse immediate emanans
4a luce prima. Ideo esset perfectior quam quaecumque lux
5creaturae

18 Quinto modo, potest una notitia comparari alteri
6notitiae quantum ad perfectionem, quae est in habitudine
7ad finem ultimum, vel ad finis ultimi consecu-
8tionem. Et quantum ad hoc notitia creaturae est imperfectior
9notitia Dei, quia notitia Dei immediate coniungit po-
10tentiam cum sua luce et cum fine ultimo
11in qua coniunctione consistit ultimata perfectio
12creaturae. Et ideo quantum ad hoc notitia Dei tenet
13supremum gradum. Et quantum ad hoc potest dici quod
14creatura non posset habere notitiam de creatura perfectio-
15rem quam sit notitia Dei, ut illa quae ut ita
16loquar sufficeret immutare potentiam creaturae
17cum Deo. Et secundum illum modum, notitia creaturae esset
18imperfectissima, quia multa sunt cognitiones creaturae quae
19sunt omnino impertinentes ad finis ultimum
20consecutionem. Et inter illas, quae sunt perti-
21nentes una est magis pertinens quam alia. Et ideo
22Deus non indidit nobis quod nos cognosceremus
23multa, quae sunt sicut angelus, quia eorum cognitio
24non multum confert nobis ad salutem, nec
25eorum esset nobis utilis, nisi quod in ea reluceret
26divina essentia quae relucentia satis apparet in aliis. Ideo
27quantum ad hoc notitia fidei est perfectior quam quaecumque notitia
28alia, quia est ad fidem. Et licet non immediate feratur[?]
29in finem ultimum, tamen disponit immediate ad
30finem ultimum et etiam cognitio sui multum confert.
31Quantum ad hoc, quia facit homini cogitare fragilitatem
32suam et appetere virtutes per quas creatura
33dum ducitur in finem suum. Et sic finaliter
34quantum ad hoc, quaelibet notitia Dei est perfectior
35quam quaecumque alia notitia.

19 Sexto quo[?] potest intelligi
36sumendo extrinsece perfectionem notitiae, scilicet ex perfectione
37obiecti. Et tunc isto modo notitia Dei esset infinita,
38quia esset infiniti obiecti repraesentativa, cum hoc
39tamen esset intrinsece et essentialiter finita

20 Alio
40modo potest attendi perfectio notitiae penes modum
41repraesentandi comprehensive suum obiectum, et sic illa
42notitia esset isto modo perfectior quae perfectiori
43modo et magis accedit ad suum obiectum. Et
44secundum hoc, ponitur hic conclusio: notitia Dei quaelibet
45creata est in infinitum imperfectam et infinite mo-
46dica, quia quaelibet notitia Dei creata infinite dis-
47tat sive deficit ab adaequata comprehensione
48sui obiecti. Ideo isto modo ipsa est imperfectissima,
49quia quaelibet notitia creaturae magis appropinquat ad-
50aequatam comprehendentem[?] sui obiecti quam quaecumque R55vb
51notitia creata Dei

21 Unde uno modo creatura debet est
52comprehensibilis ab illa creatura, et alio modo non.
53Pro quo notandum est quod creaturam comprehendi ab alia
54creatura potest dupliciter intelligi. Uno modo pro cognoscitur
55secundum omnem praedicatum disci?le[?] de ea, et tunc isto modo
56non potest creatura comprehendi ab creatura, nisi mi-
57raculose et supernaturaliter, sicut secundum aliquos
58est de anima Christi propter infinitas habitudines
59quas habet ad se et ad alias res. Tamen istud non
60denego ab anima Christi, sed cuicumque alteri de lege
61ordinata. Alio modo potest intelligi quod cognoscitur
62secundum omnia praedicata essentialia disci?lia[?] de ea, et
63tunc creatura bene est comprehensibilis ab alia isto modo

22
64Ex istis statis apparet qualiter uno modo quantificandi notitias,
65notitia Dei uno modo est perfectior quam notitia creaturae;
66alio modo vero est e converso, scilicet, quod notitia creaturae est
67perfectior quam notitia Dei. Et secundum istas distinctiones
68respondendum est in ista materia, et sic apparet solutio istius quintae rationis.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 32, de Notitia (http://scta.info/resource/lectio32 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 54r-55v (http://scta.info/resource/lectio32/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio32/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio32/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices