Lectio 33, de Notitia [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 07, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio33

Sources: S: Sorbonne

Lectio 33, de Notitia [Sorbonne Transcription]

Continuatio responsionis ad rationes principales

1
11Consequenter restant aliquae rationes solvendae
12inductae contra veritatem fidei probantes quod
13deus non sit a nobis

Sexta ratio principalis

2 et arguebatur
14sic primo et 6o(sexto) in ordine probando quod notitia
15dei sit impossibilis creaturae quia huiusmodi notitia
16est infinita igitur est nobis impossibilis consequentia est nota
17est antecedens probatur nam talis notitia dei est
18perfectior quam quaecumque notitia infinitorum
19obiectorum distincte cognitorum per talem
20notitiam sed notitia infinitorum obiectorum
21et cuiuscumque distincte est infinita igitur
22antecedens patet quia notitia dei esset obiecti aequivalentis
23infinitis obiectis creatis ita quod obiectum ipsius
24notitiae dei esset perfectius et nobilius infinitis
25obiectis creatis si darentur quae esset obiectum al-
26terius notitiae ergo etc

3 Ad istam rationem
27Respondet adam quod si daretur notitia quae esset in-
28finitorum obiectorum et cuiuscumque distincte re-
29prasentativa concedit quod esset infinita ergo notitia
30dei est infinita negat consequentiam et causa
31est quia notitia ipsius dei non est adaequate
32et perfecte repraesentativa ita quod notitia dei in
33infinitum defficit(deficit) a comprehendente ipsius dei
34si enim argueretur de notitia dei quod adae-
35quate et comprehensive esset repraesentativa bene
36concederetur quod esset infinita et immensa quia
37repraesentaret obiectum immensum et immense com-
38prehensive verum est quod ipse dicit quod antecedens est
39impossibile scilicet quod sit aliqua notitia infi-
40nitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa
41sed in adam abreviato(abbreviato) notum est per ma-
42gisterum henricum de huta
vel magistrum
43henricum de hassia
quod notitia quantum est
44de se aequaliter potest esse plurium obiectorum
45distinctiva sicut unius ut si poneretur
46infinita ova adaequate in eodem loco et
47applicarentur potentiae perceptivae quod possent
48influere in potentiam perceptivam tunc illa potentia immediate S68vb
49et distincte omnia illa ova cognoscet

4 ad-
50vertendum est circa ista duo quod proprie loquendo
51nec primum nec 2m(secundum) stant in veritate
52unde advertendum est quod pro illo puncto quod quantum est
53ex parte notitiae creatae non repugnat sibi
54quod sit distincta cognitio infinitorum obiectorum
55et cuiuslibet per se unde circa hoc et pro de-
56claratione materiae recolligenda est una distinctio
57alias posita scilicet quod quaedam sunt notitiae supernaturales
58aliae sunt notitiae immediate vel mediante causatae ab
59obiectis creatis et ista distinctio fuit posita
60ad ostendendum quod diversae proprietates competunt istis
61notitiis unde circa hoc de notitiis adhae-
62sivus supernaturalibus dicebatur quod universaliter quaelibet
63talis notitia licet sit res imperfecta essentialiter
64quia quaelibet talis reponitur sub habitudine ac-
65cidentium nihilominus tamen habent aliquos modos
66perfectionis immensae sibi tamen extrinsecos verbi
67gratia ut infallibilitas notitiae iudicare in con-
68tingentia detur esse sicut ipsa significat
69ista enim esset conditio immensae perfectionis si sibi
70essentialiter competeret ista conditio est conveniens
71omnibus notitiis revelatis immediate a deo
72quia quaelibet talis est infallibilis notitia de
73contingentia de sit esse sicut ipsa significat
74et sic istum modum nedum prima notitia sed eciam(etiam)
75notitiae immediate revelatae a deo consequenter
76eciam(etiam) de simplicibus potest dici quod habent aliquam
77perfectionem non repertam in noticiis(notitiis) simplicibus
78immediate vel mediante causatis ab obiectis creatis
79sicut est repraesentare immediate infinita sicut
80est de notitia animae christi licet sit essentialiter
81modice perfectionis quia omnium doctorum conclusionis
82est oppinio(opinio) quod anima christi cognoscit vel sa-
83pit realiter cuncta quae verbum modo distincte
84repraesentare infinita est modus perfectionis quodammodo
85sequens immensam et infinitam notitiam si
86competeret sibi intrinsece ideo notitia simplex
87remanens eadem potest esse infinitorum
88repraesentativa et proportionaliter sicut notitia iudi-
89caria est infallibilis contingentia desit esse
90sicut ipsa significat sic notitia simplex manens
91eadem potest esse notitia unius et post ea
92alterius et numquam formae notitia illius cuius fuit
93notitia prius ita consequenter dico de distincte re-
94praesentare plura quia sicut dictum est alias
95talis notitia simplex causata ab obiecto non est
96repraesentativa sui obiecti ex intrinseca ratione specifica S69ra
1sed ex influxu obiectivo illius quod obiective
2se habet ad sui productionem ita quod secundum quod obiectum concurrit
3ad sui productionem talis notitia est talis obiecti
4reprasentativa

5 ex quo sequitur quod non stat aliquam
5noticiam(notitiam) creatam ab obiecto creato esse plurium distincte
6repraesentativa quia data aliquo obiecto si concurrat
7ad sui notitiam producendum talis notitia non est
8repraesentativa nisi illius obiecti quod obiective se
9obicit adaequate causando illam notitiam ita
10quod si sint sortes et plato praesentes causabunt diversis
11notitias nec notitia huius erit notitia alterius

6
12ideo satis videtur apparere quod secundum dictum sit falsum
13scilicet quod possibile est aliquam notitiam causatam
14ab obiecto creato et esse infinitorum cuiuslibet
15illorum distincte repraesentativa sicut si essent infinita
16ova in eodem loco adaequate applicata
17potentiae perceptivae quilibet omni concurreret ob-
18iective ad producendum notitiam sui et tunc
19opportebit dicere quod in potentia illa causabuntur
20infinitae notitiae et quod potentia illa cognoscet
21simul per infinitas notitias vel opportebit(oportebit) dicere
22quod omnia illa ova causabunt unam notitiam confu-
23sam illorum sicut notitia infinitarum parc-
24ium(partium) continui concurrencium(concurrentium) ad causandum notitiam
25alicuius continui ymo(immo) in tali casu sensus
26non discerneret utrum essent ibi plura ova ymo(immo)
27habendo actum reflexu iudicaret quod ibi
28non esset nisi unum ovum ideo opportebit(oportebit)
29in tali casu dicere altero trium modorum scilicet
30vel quod in casu illo causabitur notitia confusa
31et omnia simul concurrent ad sui
32obiective nunc non erit alicuius illorum distincte re-
33praesentativa sicut notitia parcium(partium) continui causata
34ab infinitis partibus continui concurrentibus simul
35ad productionem illius notitiae vel quod quodlibet ovum
36causabit notitiam sui et sic erunt in potentia tali
37infinitae notitiae vel quod ex ordinatione et limitatione
38causae superioris aliquod ovum vel aliqua
39causabunt notitiam sui et non alia secundum quod potentia
40erit capax quicquid tamen dicatur non
41stat quod sit aliqua notitia creata infinitorum
42obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa immediate vel
43mediate causata ab obiecto creato et quantum ad hoc
44concedo quodcum adam quod non stat quod sit aliqua
45notitia immediate ab obiecto creato causata quae
46sit infinitorum obiectorum et cuiuslibet distincte repraesentativa
47nisi forte hoc proveniret ex parte potentiae
48sicut esset de supprema(suprema) intelligentia si daS69rb -
49retur de qua non videtur magnum inconveniens
50quod per praesentiam alicuius obiecti singularum causarum notitiam
51ipsius obiecti et cuiuslibet individui illius speciei reprae-
52sentativam distincte quia sicut tactum est in praecedentibus
53ad causandum notitiam cum concursu obiectivo ipsius
54obiecti est concursus potentiae causativus illius notitiae
55et continue ascendendo secundum perfectionem specierum semper
56perfectior species perfectiori modo concurrit et perfecciorem(perfectiorem)
57notitiam producit cum eodem concursu obiectivo modo
58quantum est ex parte ipsius obiecti non videtur magnum
59inconveniens si supprema(suprema) intelligentia crearetur quod
60per praesenciam(praesentiam) eiusdem obiecti cum eodem concursu omnino
61posset causare notitiam ipsius et cuiuslibet individui speciei
62illius repraesentativa de notitiis autem obiective causatis
63a deo quae sunt supernaturales eciam(etiam) non videtur in-
64conveniens dicere quod sint infinitorum et cuiuslibet distincte
65repraesentare licet realiter et essentialiter sint res
66multum imperfectae sicut est de materia animae christi
67qua licet sit imperfecta essentialiter tamen teneo
68et tenui quod est omnium repraesentativa quia anima christi
69cognovit omnia quae verbum et istam nobilem con-
70ditionem habet ex concursu obiectivo tam nobilis obiecti
71immensi et ideo consequenter conceditur quod possibilis est aliqua
72notitia quae fit infinitorum distincte repraesentativa et tamen
73negaretur ergo est infinita perfectione et ita dico
74de notitia animae christi quia licet sint infinitorum distincte re-
75praesentativa tamen est valde imperfecta essentialiter
76et sic patet quod si concedatur quod aliqua notitia sit
77infinitorum distincte repraesentativa ex hoc non arguitur
78quod sit infinita et sic patet quod ex ista ratione non
79arguitur contra fidem quod deus non sit a nobis
80cognoscibilis

Septima ratio principalis

7 2a(secunda) ratio et alia in ordine stabat
81in hoc scilicet quod non sit possibile cognoscere deum
82quia si cognoscitur deus vel ergo per talem notitiam
83appareret bonum finitum vel infinitum praecise non finitum
84quia tunc appareret aliter quam est et sic deciperetur creatura
85cognoscendo deum per talem notitiam nec bonum
86infinitum quia tunc aeque perfecte cognosceret
87deum aeque perfecte sicut cognoscit deus se ipsum et
88cognoscet secundum totam latitudinem suae perfectionis

8
89hic sunt varii modi dicendi primo enim posset dici
90quod deus clare et intuitive visus nec apparet
91immediate bonum finitum nec infinitum primo quod non apparet
92bonum finitum patet quia tunc ex illa notitia falsum
93iudicium eliceret de deo quod est
94falsum nec apparet bonum infinitum simpliciter quia deus
95potest clare videri et tamen non ostenderet se secundum
96a rationem perfectionis vel b per quas pono
97intrinsecam in deo et per consequens staret quod ex illa S69va
1notitia intuitiva non posset immediate elici quod
2esset sapientissimus vel b vel c et sic de aliis
3denominationibus et sic staret quod videatur et non secundum
4istam rationem a et qua ratione de a illa
5de b etc. sub qua tamen ratione apparet bonum
6infinitum ergo etc. et sic divisio non erat bona
7quia non sequitur deus cognoscitur a creatura ergo
8apparet bonum per talem notitiam

9 aliter potest dici
9et est via communior quod per talem noticiam(notitiam) licet
10esset simplex et incomplexa appareret bonum infinitum
11ad istum sensum quod mediante illa notitia sta-
12tim eliceretur iudicium quod est bonum infinitum
13unde illa simplex notitia esset quaedam apparentia
14illius iudicii sicut ponit adam de baculo
15cuius una pars est in aqua et alia extra scilicet in
16aere ita quod secundum illum modum secundum quem ba-
17culus sic videtur homo qui non esset instructus
18in scientia mathematica et perspectiva statim eliceret
19iudicium quod baculus est fractus id est quod mediante illa
20notitia immediate homo non imbutus in perspectiva
21eliceret iudicium quod talis est fractus et isto modo
22potest dici quod deus apparet bonum infinitum quia
23intellectus per illam notitiam simplicem quam habet
24de deo potest elicere immediate evidens iudicium
25quod deus est bonum infinitum et sic patet quomodo
26secundum istam viam Respondendum esset ad rationem et quid
27est hoc dicere deus appareret bonum finitum
28vel infinitum per notitiam quam creatura habet de
29ipso deo

10 Aliter potest dici secundum oppinionem(opinionem)
30magistri Ioannis de Rippa ponentis rationes forma-
31les in deo quae absolute dicunt perfectionem
32simpliciter et sunt ordinatae inter se secundum praedicata essentialia
33et tunc deus per notitiam talem apparet bonum infinitum
34istud potest elici dupliciter uno modo quod videtur
35secundum omnem rationem sibi intrinsecam ita quod
36appareret ens vivens intelligens et sic de aliis
37Ex quibus omnibus denominationibus resultat
38ratio deitatis et sic videre ipsum esset ipsum videre
39sub ratione deitatis includente omnes rationes
40perfectionis simpliciter reperibiles in deo alio modo
41potest intelligi quod cognoscetur secundum unam
42rationem sibi intrinsecam non cognoscendo secundum
43aliam quia bene concipitur in esse entis et non
44in esse sapientis utrum autem secundum hoc appareret bonum
45infinitum dicendum est quod bonum infinitum quia quaelibet
46ratio reperta in deo dicit ipsum esse infinitum
47ita quod secundum quamlibet rationem appareret infinite
48et infinitum intensive sed proprie non apparet bonum S69vb
49immensum quia sic solum appareret infinitum intensive
50unde si appareret immensum appareret
51infinitum tam intensive quam extensive ideo ad
52videndum vel ad cognoscendum deum ut donum im-
53mensum oportet eum cognoscere secundum omnes ratio-
54nes in eo existentis et sic staret quod appareret
55ut infinitum et non ut immensum

11 verum est
56tamen quod huiusmodi rationes formales in deo non
57ponuntur communiter a doctoribus ideo aliter potest
58exponi vel intelligi quod deus appareret bonum
59infinitum et istud potest multis modis in-
60telligi inter quos omnes accepto unum
61primus modus esset quod videns deum ex ipso
62quod videret deum posset elicere iudicum evi-
63dens de qualibet perfectione intrinseca sibi
64inexistente non ponendo hic rationes formales
65sed solum resolvendo se ad praedicata essentialia vel
66ad conceptus ita quod sit videns deum posset
67affirmare de deo mediante illa notitia quod
68habet praedicatum perfectionale sine quolibet discur-
69su id est quod vi illius notitiae creatae eliceret
70iudicium evidens ubi aliqua perfectio simpliciter
71deo deo praedicaretur affirmative et isto modo non oportet
72quod videatur ut infinitum bonum quia beati in
73patria vident deum et tamen non possunt immediate
74vi illius notitiae inferre iudicum evidens
75de qualibet perfectione intrinseca ipsius dei
76vel saltem si ita sit in obiectis tamen notitia
77sive visio dei posset communicari creaturae quae non
78vi illius notitiae potest immediate elicere evidens
79iudicium de qualibet perfectione intrinseca dei

12
80ideo aliter potest intelligi quod deus apparet
81bonum infinitum quia sic videns deum
82vi illius notitiae visionis dum tamen sit
83intuitiva hic in via sicut habuit paulus
84vel in patria sicut habent beati potest causare
85evidens iudicum quod deus habet infinitas
86perfectiones ipsum latentes ita quod bene stat
87quod videns Deum intuitive eliciat evi-
88dens iudicum quod deus habet infinitas per-
89fectiones et quod infinitae sunt veritates de
90ipso deo ita quod infinita sunt praedicata discibilia
91de ipso deo quae latent talem sic
92videntem deum

13 et si dicatur ergo deus non
93esset totaliter visus ab illo quia non secundum
94omnem praedicatum etc. ad istud Respondetur quod beati
95habent cognitionem de deo quod deus est infinitae
96perfeccionis(perfectionis) et quod sunt infinita sunt praedicata discibilia
97de deo staret tamen quod bene cognosceretur S70ra
1a beatis secundum omne praedicatum essentiale de deo
2discibile ergo comprehenderetur negatur consequentia quia
3staret quod appareret bonum infinitum et tamen non
4cognosceretur secundum omne praedicatum essentiale de
5deo discibile 2o(secundo) dato quod cognoscetur
6secundum omne praedicatum etc. tamen ex isto non sequitur
7quod comprehenderetur quia oporteret quod talis notitia
8esset aeque perfecta in esse lucis sicut est
9obiectum in se quod est falsum nec probaretur
10infinitas notitiae per hoc quod repraesentaret obiectum
11infinitum et secundum omne praedicatum de deo dicibile
12nisi extrinseca denominatione sicut patuit in
13lectione praecedenti

Responsio ad octavam rationem

14 aliae rationes quae fundantur
14in comparatione reducuntur breviter ad tria
15puncta aliquae enim illarum procedunt et
16defficiunt(dificiunt) in hoc quod sensus utitur organo
17corporeo et intellectus non ideo sensus limitatur
18ad sentiendum obiectum sibi proportionatum ratione
19organi corporei intellectus autem non sit
20aliae defficiunt(deficiunt) ex eo quia obiectum cor-
21porale non potest applicari sensum sicut
22sensibile intellectui quia obiectum corporale
23requirit certam distanciam(distantiam) et certum an-
24gulum respectu potentiae sensitivae obiectum autem spirituale
25est totaliter praesens intellectui nec re-
26quiritur distantia eius ab intellectu
27ut multiplicatio specierum saltem localis ideo comparatio
28sensus intellectum defficit(deficit) ex illa
29radice

15 Item aliae defficiunt(deficiunt) ex alio
30quia intendunt probare quod deus non est
31comprehensibilis seu comprehensive cognoscibilis et
32hoc unde conceditur eis verum est quod in principio
33fuerunt adductae auctoritates ad probandum quod deus
34non est a nobis cognoscibilis quia "deum
35nemo vidit umquam"
ergo deus non est
36visibilis Item "deus inhabitat lucem
37inaccessibile"

16 ad istas auctoritates Respondetur
38primo omnes huiusmodi auctoritates possunt intelligi
39de notitia adaequate comprehensiva ipsius dei
40ita quod "deum nemo vidit umquam" adaequate
41comprehensive "deus inhabitat lucem inacces-
42sibilem"
cognitive adaequate comprehensiva ipsius
43dei

17 2o(secundo) dicitur quod omnes huiusmodi auctoritates
44possunt intelligi ex puris naturalibus
45sine gratia speciali ipsius dei deus inhabi-
46tat lucem inaccessibilem scilicet per viam S70rb
47naturae sine gratia speciali quia homo ex puris naturalibus
48sine gratia speciali non potest deum attingere
49cognitive et quantum est ad notitiam dei prout
50est theologice considerationis potest dici quod homo ad illam
51non potest pertingere ex puris naturalibus et sine
52gratia speciali ipsius dei etc.

Responsio ad nonam rationem

18 ultimo
53arguebatur quod deus non potest demonstrative cog-
54nosci quia deum esse traditur ad credendum
55per modum articuli fidei igitur etc

19 ad istam
56rationem Respondetur primo negando consequentiam quia si deus
57scientifice cognoscitur cum hoc stat quod cog-
58noscitur per fidem quia sicut alias dictum
59est nec actus nec habitus fidei et scientiae
60repugnant inter se ita actus stat cum
61actu et habitu cum habitu vel cum actu quia
62actus fidei est inevidens aenigmaticus actus
63autem scientificus est evidens tamen isti duo
64actus non sunt contrarii sicut visio clara
65et visio obscura eiusdem obiecti sicut prius e-
66xemplificatur de christo qui omnia cognovit
67 intuitive et clare in verbo obscure autem
68illa cognoscebat in proprio genere exemplificatur eciam(etiam)
69de aliquo viso distincte et in speculis et sic patet
70quod actus fidei et actus scientificus sunt simul
71et stant simul ideo consequentia non valuit traditur
72ad credendum deum esse ergo non est
73demonstrabile scientifice et sic licet posset sciri
74scientifice tamen rationabiliter traditur ad
75credendum per modum articuli fidei quia
76cum quis cum actu scientifico exit in
77actum fidei meretur et maxime meretur sic
78exeundo in actum fidei cum actu scientifico
79quia relinquit actum scientificum evidentem de se
80et exit in actum fidei aenigmaticum et obscu-
81rum qui actus est meritorius supposito quod
82homo sit in caritate

20 Aliam causam assig-
83nant sanctus thomas et plures alii quare
84scilicet licet deum esse sit demonstrabile scientifice tamen
85traditur ad credendum per modum articuli
86fidei

21 una est causa deffectus(defectus) ingenii
87quia licet deum esse sit scientifice demonstrabile
88non tamen nisi ingeniosis modo fides est omnibus
89neccessaria(necessaria) ideo etc.

22 2a(secunda) causa est propter negli-
90gentiam quia licet esset omnibus demonstrabile tamen
91multi sunt negligentes studere

23 3a(tertia) causa
92est propter paupertatem quia licet omnes essent S70va
1ingeniosi et haberent bonam intensionem
2studendi tamen propter paupertatem oportet quod se occu-
3pent ad alia negotia temporalia

244o(quarto)
4propter moram nam quam cito quis est adultus
5obligatur ad fidem et non potest immediate acqui-
6rere notitiam scientificam demonstrativam quod deus
7est ymo(immo) oportet prius quod addiscat grammaticam
8et consequenter logicam et sic restaret magna mora
9antequam quis posset acquirere scientifice deum
10esse et esse demonstrabile in qua tamen obligetur ad
11credendum deum esse

25 ex istis oportet quod quamvis
12evidenter posset demonstrari deum esse nihilominus tamen
13expedit quod tradatur ad credendum per modum
14articuli ideo contra non valet potest scientifice de-
15monstrari ergo non debet tradi ad credendum

Conclusio

26 ex
16dictis sequitur quod humana investigatio indi-
17get fide et theologicis veritatibus nam humana
18investigatio non adducta fide nisi gracia(gratia)
19dei speciali non attingeret ad dei notitiam
20et per consequens vel humana investigatio debet esse
21iuta a fide et veritatibus theologicis vel totaliter
22defficiet(deficiet) unde circa hoc ponit philosophus primo
23ethicorum
et eciam(etiam) quiddam poeta vocatus
24 tripplicem(triplicem) esse virum unum qui
25sufficit sibi ipsi et aliis et hic est optimus
26vir sed alius vir est qui non sufficit sibi
27ipsi sed bene obedit dirigenti ipsum 3us(tertius)
28est qui nec sufficit sibi ipsi nec debite
29obedit dirigenti ipsum et hic est inutilis
30vir ita quod in proposito humana investigatio debet
31medium tenere et fides et veritates theologicae
32tenent primum si enim humana investigatio
33sibi derelinquatur defficit(deficit) si autem dirigatur
34a fide et veritatibus theologicis non poterit
35errare nec defficere(deficere)

27 ex istis apparet contra
36averoym dicentem quod fides sit in-
37praevidi?m[?]
et impedimentum doctrinae ymo(immo) alias
38doctrina sine fide nulla esset

28 ex quo patet
39qualiter in naturali scientia in morali philosophia
40in mathematica omnes errores tolluntur per theologiam
41nam quantum ad metaphysicam facit theologia cog-
42noscere rationes particulares de deo circa quod
43humana investigatio sibi derelicta infi-
44nitos inducit errores et ita de naturali
45philosophia reducendo causalitates effectuum in suas causas
46patet eciam(etiam) in scientia morali de sua fe-
47licitate et sic de aliis et generaliter theologia est S70vb
48omnium scientiarum perfectissime directiva et istud
49concordat directe dicto appostoli ad ef-
50fesios
10
non amplius inquit "ambu-
51lant gentes in vanitate sensus tene-
52bris intellectum obscuratum habentes"
secundum illud
53ysaiae 8o ponam universales filios meos doc-
54tos a domino

29 sequendo ergo fidem et veritates
55theologicas possumus cognoscere deum esse et
56istud est primum principium et prima veritas
57in theologia ex qua brauardin infert
58plusquam quinquaginta propositiones et ideo re-
59micto(remitto) vos ad ipsum in prima parte summae
60suae

30 Ex istis apparet quomodo testibus contra
61fidem Respondendum sit primo enim testis in-
62sinuat se "dicit incipiens in corde
63suo non est deus"
ideo humana investigatio di-
64recta fide percipit clare quod huiusmodi testes
65sunt indispositi et non ydonei(idonei) ideo Respon-
66dendum est quod se diffamant et non sunt
67audiendi

31 et sic finaliter quantum ad hoc veritas
68fidei facit cognoscere deum esse quae
69est prima veritas et primus gradus per quem
70sanatur humana Investigatio 2us(secundus) gradus
71erit de dilectione dei caritativa scilicet de frui
72et uti de quo videbitur in sequentibus
73et sic apparet quid dicendum est ad istas rationes
74inductas contra fidem et cetera

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Notitia, Lectio 33, de Notitia (http://scta.info/resource/lectio33 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 68v-70v (http://scta.info/resource/lectio33/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio33/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio33/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices