Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | August 02, 2012
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
41consequenter restat solvere aliquas rationes prius factas
42ad probandum quod non solum deo est fruendum, ymo(immo) etiam
SV251vb
43creatura
2
Unde circa hoc: arguitur quod creatura in casu esset deo
44praeferenda. nam ponebatur casus quod sortes fruatur deo et vi-
45deat
proximum in extrema neccessitate(necessitate) constitutum, tunc tenetur subve-
46nire
proximo et Relinquere fruitionem Dei, ergo
3
Item,
47si ita detur, tunc sequeretur creaturam rationalem omnibus diebus vi-
48tae
suae carere fruitione dei. nam sit unus debite in-
49formatus
in lege divina et post baptismum in prima hora
50veniat sibi materia et casus subveniendi proximo, tunc tenetur
51subvenire. et in 2a(secunda) hora veniat sibi iterum materia de
52subveniendo proximo. et sic usque ad finem vitae suae, ipse
53erit bonus et tamen numquam habebit in vita sua actum dilectio-
54nis
dei, ergo
4
Confirmatur creatura non tenetur frui deo,
55patet dupplici(duplici) inductione
5
primo, quia nec in isto instanti, nec
56in a, nec in b, quia quocumque instanti dato potest non frui
57in illo
6
Item non tenetur habere aliquem actum, quia nec istum,
58nec istum, / quia quocumque dato per alium potest deum fruitive di-
59ligere
et etiam cum minori potest frui, ergo non obligatur ad
60aliquem gradum, nec ad actum certe intensionis
7
Ad ista, Respondendum
61est primo cum distinctione, quia in prima ratione, nam sic fruens
62deo, vel fruitur ex officio occupatus circa divinum cultum
63specialiter, sicut sacerdos in consecratione corporis dominici[?], vel
64est persona privata quae contemplando ex devotione propria
65voluntaria fruitur deo
8
In primo casu, dicendum est quod
66non tenetur subvenire proximo dimittendo divinum officium
67in a vel b dispositione. unde tenetur sacerdos sumere corpus
68christi, et non pro tunc subvenire proximo
9
si autem sit
69persona privata, tunc tenetur subvenire proximo, et hoc
70secundum dupplicem(duplicem) ymaginationem(imaginationem). prima est, quia non semper tenetur ad
71meliiora. patet, nam si aliquod praeceptum respectu dilectionis
72proximum, et sit aliquod consilium arduissimum quod esset
73summae perfectionis in illo casu consilium est potius obmittendum(omittendum)
74quam praeceptum, quia obmissio(omissio) praecepti esset peccatum, et non ob-
75missio(omissio)
consilii. et sic in casu in quo concurreret consilium et
76praeceptum incompossibilia fieri simul, tunc quis teneretur facere praeceptum et
77non consilium. ideo ratione obligationis debemus magis
78obedire quam ratione bonitatis obiecti in se. sic dicitur quod, licet fruitio
79dei quantum est de se esset melior quam subvenire proximo,
80tamen in illo casu subventio[?] proximi esset melior, nec
81quando subveniret proximo esset obligatus ad fruendum deo,
82ymo(immo) tunc teneretur subvenire proximo
10
2o(secundo) Respondetur
83iuxta prius dicta quod in isto casu subvenire proximo vel
84velle subvenire proximum est fruitio dei, quia est dilectio
SV252ra
1proximi, ergo illa dilectione quam subvenitur proximo ma-
2gis
diligitur deus quam proximus. et sic casus supponit unum impo-
3ssibile,
scilicet, quod dimitteretur fruitio dei, quia non dimitteretur
4fruitio dei, quia, licet dimitteretur fruitio Dei in hac specie,
5non tamen dimitteretur simpliciter, quia omnis usus ordinatus est
6fruitio dei. et sic patet quod potest concedi quod iste tenetur dimittere
7hanc fruitionem dei et tenetur converti ad proximum. et non
8sequitur quod proximus sic magis diligendus quam deus, quia hoc
9facit propter deum
11
Sed instatur ponatur quod quis voluntarie
10fruens deo videat proximum in extrema neccessitate(necessitate) et non sub-
11veniat
sibi, tunc videtur quod iste fruitur deo, et tamen peccat
12moraliter quia tenetur subvenire proximo, et sibi non subvenit
12
13dicitur quod casus est impossibilis, nec tunc frueretur, quia si frueretur
14iam non esset in peccato, quia non stat quod quis sit in peccato
15et diligat deum super omnia, ut videbitur. etiam casus est
16impossibilis, quia fruitio dei inclinaret ad executionem mandati,
17et illud esset subvenire proximo in illo casu, et sic fruitio
18dei in illo casu inclinaret quod creatura ab ea et converteretur
19subvenire proximo
13
Tunc, ad aliud quando dicitur sic: 'aliquis
20adultus cui post baptismum sibi occurrat in prima hora
21materia de subveniendo proximo et in 2a(secunda), et sic usque ad mor-
22tem,
etc.
14
tenendo viam quod idem actus sit usus et fruitio,
23dicitur quod talis diligendo proximum et sibi subveniendo diligit
24deum. et sic, licet continue diligeret proximum et sibi subveniret,
25tamen continue diligeret deum, ymo(immo) illa dilectio esset magis
26dilectio dei. et sic tenendo quod usus est fruitio faciliter
27solvitur casus
15
tamen tenendo quod usus distinguitur a fruitione
28dicitur quod stante casu isto numquam fuit obligatus in exeundo in actu-
29alem
dei dilectionem, et ideo sufficeret in isto casu habi-
30tualis
dilectio dei et caritas per quem haberet promptitudinem
31exeundi, ubi occurreret materia et possibilitas, et quia non
32occurrit, sed Impeditur propter materiam praecepti circa quod occupatur
33ideo adhuc non obligatur
16
ymo(immo) circa istam materiam dicunt aliqui
34quod etiam staret aliquem salvari qui tamen numquam in vita sua
35habuisset fidem nec caritatem vel gratiam. et casus potest sic
36poni: sit aliquis paganus adultus qui primo habet usum
37rationis in a instanti, iste tenetur se disponere debite adhuc
38quod suscipiat verum cultum et veram fidem et legem. et
39ipso Requiritur aliqua dispositio antequam sit debite dispositus,
40tunc disponat se, quia tenetur se disponere ad susceptionem
41et istud non potest fieri subito, ergo Requiritur aliqua
42mora, tunc ponatur quod se disponat in tota illa
43mora debite, et quod in instanti terminante primo illam
SV252rb
44moram ille moriatur et decidat, tunc in isto casu videtur
45multis probabile quod iste salvabitur, quia fecit quod in se est, nec
46obmissum[?](omissum), nam quam cito potuit se disposuit, ergo dispositio habe-
47bit
suum effectum ac si maneret
17
Unde in gratificatione
48sunt duo aliquid est ex parte creaturae, scilicet, una dispositio. prima, quae
49est in potestate creaturae sine gratia gratificante quam posita
50deus infundit gratiam, et tunc posita prima dispositione. sequitur
512a(secunda) dispositio quae est infusio gratiae, et sic in illo casu ille per totam
52vitam suam fuisset in peccato, et tamen salvaretur. et illud concedunt
53plures
18
Et similiter viceversa potest poni quod sit aliquis, qui
54ab instanti sui pat baptizati fuerit in gratia, et tamen dampnabitur.
55nam sit aliquis baptizatus, qui semper continet gratiam suam et
56augeat semper suam gratiam. tunc praecipiatur sibi quod eliciat
57actum a qui potest elici in instanti, tamen non limitetur sibi
58tempus. sed sufficiat quod eliciat in aliquo instanti vitae suae,
59tunc ultra ponatur quod non eliciat, sed in illo statu decedat,
60tunc dampnabitur, quia transgressor praecepti et non penitet,
61nec peniterit, etiam iste offendit et non Reparavit, ergo est
62indignus. et tamen ipse semper fuit in gratia, quia in quolibet instanti
63vitae suae potuit implere illud praeceptum quia quocumque instanti
64dato in illo poterat. et sic non fuit transgressor in vita
65sua, quia quocumque instanti proximo morti suae dato inter
66illud et mortem suam erat tempus medium in quo poterat
67Implere praeceptum. et sic semper fuit in gratia in vita sua, et
68tamen dampnabitur
19
Et circa istam materiam potest probabiliter nominari
69quod, ubi praecedit aliqua mora terminata ad aliquod instans,
70iudicandum est in illo instanti quantum ad habitudinem creaturae
71ac si creatura esset in illo instanti. verbi gratia solet poni
72casus: sint sortes et plato, qui sint in aequali gratia et
73operantur taliter quod meritorie quod gratia intendatur in utroque aequaliter
74per unam totam horam. et in fine horae plato decedat et
75sortes Remaneat sine profectu gratiae, tunc sortes, qui Remanet
76habebit gratiam ut decem, et tunc sibi correspondebit gloria
77proportionalis suae gratiae
20
Et tunc de platone qui decedit quaeritur
78quam gloriam habebit, quia numquam habuit gratiam, ut decem,
79quia dato instanti in quo habuisset inter illud et instans
80suae mortis est instans medium, et in illo acquisiuisset
81gratiam. ideo iudicandum est in isto casu de praemio platonis
82ac si maneret in instanti in quo decedit. Ita dico de
83bene vel male agere, si aliquis disponit se per totum tempus,
84tunc in illo instanti tempus temporis si decebat iudicandum est
85ac si esset. unde si sortes semper fuisset in tota vita
86sua peccator et disponeret se. et in fine dispositionis
87suae moriretur, tunc iudicandum esset de sorte ac si
88maxamisset[?] in illo instanti. ita etiam si sic, aliquis
SV252va
1qui fuerit in gratia per totam vitam suam et sibi praecipiatur
2aliquid fieri quod possit adimplere in quolibet instanti vitae
3suae, et non Impleat, tunc iudicandum est de illo quod esset
4in peccato ac si maneret et fuisset datum praeceptum usque
5ad certum tempus
21
verum est quod circa materiam de illo casu in quo
6quis disponeret se et in tempore dispositionis decederet,
7tunc quaereretur, utrum salvaretur. tamen dicitur quod casus non est possibilis le-
8ge
stante, quia deus ordinavit, quia quicumque salvabitur realiter
9fuerit vel sit decoratus virtutibus et gratia. et sic non erit
10casus possibilis, quia ordinatum est quod nullus salvabitur, quoniam habuerit[?]
11gratiam vel virtutem in vita sua, tamen viso casu quo quis
12se sic disponeret deus praeveniret mortem suam et illud
13est satis probabile propter scripturam, et illud quod ponit scriptura,
14quia sine fide impossibile est deo placere. et sic deus sibi infun-
15deret
fidem et gratiam, tamen qui vellet tenere aliam viam di-
16ceretur
quod sufficit quod iste fecerit quod in se est, et se dipo-
17suerit
ad gratiam sustinendam
22
consequenter in ista materia, quia tactum
18est quod numquam quis in aliquo instanti tenetur frui deo, quo-
19tiens
materia praecepti dicitur communiter quod tenetur in aliquo, licet in nullo
20teneatur
23
Sed ista Responsio non videtur sufficiens. primo quia
21creatura existens in culpa tenetur se disponere ad fruendum deo
22et Realiter obligatur ad fruendum deo in isto instanti terminante
23suam dispositionem
24
Item creatura tenetur frui deo quotiens
24materia praecepti sibi occurrit
25
Item creatura tenetur facere occurre-
25re
materiam praecepti de fruendo deo, quia tenetur exire in actum
26fidei, ut deum collat. ideo tenetur pro aliquo tempore limitato
27frui deo. Etiam, quia in quolibet die Recipit bona, ideo tenetur
28Regratiari[?] deo
26
Item tenetur facere orationes contra temptationes
29dyaboli(diaboli), ergo Requiritur et tenetur exire in actum et facere
30sibi occurrere materiam de fruitione dei et hoc secundum gradum
31status, nam praelati plus tenentur quam simplices, quia eorum vita
32debet esse activa et contemplativa. et sic non est verum quod in nullo
33casuinstanti creatura tenetur frui Deo, ymo(immo) in multis
34instantibus tenetur frui deo
27
unde praeceptum de dilectione dei
35quantum ad habitum obligat ad semper, non quod semper. unde praecepta
36affirmativa obligant ad semper, licet non quod semper, id est, sum obligatus
37semper ad habendum habitum dilectionis dei et sic de aliis, id est, numquam
38est disposito[?] in affirmativis qui semper sit in habitu, sed non pro semper,
39quia non tenetur exire in actum, nisi quando materia debet occurrere
40et occurrit. negativa autem obligant ad semper et pro semper
28
41Circa tamen istam materiam est advertendum praecepta affirmativa
42obligant ad frequentius quam negativa contra commune dictum.
43unde dicitur communiter quod negativa obligant ad semper
SV252vb
44et pro semper, sed affirmativa ad semper, sed non pro semper, id est, obligant
45ad semper habere habitum, non tamen pro semper obligant habere actum
46circa huiusmodi praecepta affirmativa
29
et illud non est prima facie fun-
47damentum
loquendo de impletione praecepti neganti. unde adimplere
48praeceptum negativum non est non facere illud quod est prohibitum.
49nec sufficit ad praecepti neganti impletionem. probatur quia tunc
50quilibet dormiens impleret in finita praecepta negativa et
51infinite meretur, quia infinitorum malorum prohibitorum nullum
52faceret, et sic infinite meretur, tamen dormiens. et per consequens
53adimpletionem praecepti negativi ultra non facere illud
54quod prohibetur Requiritur alterum duorum, scilicet actualis fuga
55et Refutatio obiecti prohibiti. verbi gratia ad impletionem praece-
56pti
de non furari Requiritur praesentia Rei furabilis et
57motio ad hoc. et tunc ex parte voluntatis Requiritur dete-
58statio
illius et fuga, quia voluntas Refutat sibi prohi-
59bitum
30
et posset etiam poni gradus 2us(secundus) quod adveniente
60materia furti voluntas Resistat tali motioni id est non eli-
61ciat
velle prosequutum[?], nec volitivum, sed solum Resistat
62tunc ille est gradus ymaginabilis(imaginabilis) quod voluntas impleret praece-
63ptum
negativum absque actu, et tunc sicut aliqua pura obmi-
64ssio
boni esset peccatum, ita aliqua pura obmissio ma-
65li
praesentanti sub certis conditionibus esset meritum. tamen primam
66viam magis accepto quia secundum aliam viam, tunc oportet concedere
67quod dormiens infinita praecepta negativa impleret et
68sic infinite mereretur
31
Et sic frequentius obligamur ad
69implendum praecepta affirmativa quam negativa. patet quia frequenter
70obligamur exire in actum dilectionis dei, scilicet, vel propter
71actiones gratiarum vel quia materia occurrit et sic de aliis, vel propter
72cultum. Sed ad praecepta negativa non obligamur, nisi materia
73occurrat. Unde si non occurreret materia furti non adimplerem
74praeceptum de non furando, et sic staret quod aliquis in vita sua
75non adimpleret praecepta negativa, quia nullum occurreret. Sed
76quia transgressio negativorum est valde mala, ideo multi
77se posuerunt in Religione, licet non propter hoc adimpleant
78illa negativa, quia non eis occurrit materia, tamen ad habendum
79communem intellectum, quando dicitur praecepta negativa obligant ad semper
80et pro semper, hoc inter de aliquali impletione non
81de totali, quia illud quod est non furari non est totalis
82adimpletio illius praecepti, non furaberis, tamen executio
83numquam est licita
32
ideo omnino prohibetur ad semper et non
84pro semper non exequi, licet exequi non sit adimplere
85quantum ad aliam rationem nulla fruitio cadit sub praecepto,
SV253ra
1quia quocumque dato per alium potest adimplere, etiam quocumque
2dato actu possum per Remissionem adimplere quantum ad
3illam rationem probabile est mihi quod creatura tenetur in certo gradu
4frui deo, et hoc secundum notitiam habitualem acquisitam vel in-
5fusam
sibi, nam ad maiorem gradum obligatur theologus vel
6praelatus quam vetula. nec sufficeret tantus gradus in sic
7cognoscente sicut in vetula
33
unde sicut aliqui obligantur fre-
8quentius
quantum ad partes temporis, ut dictum est, Ita intensius
9aliqui obligantur quantum ad partes dilectionis. De alio
10sufficit quod obligentur ad aliquem, licet ad nullum obligemur,
11et illud est sophisticum. nec procedit ad intensionem lo-
12quentium,
tamen si intelligeretur quod quilibet minimus gradus dile-
13ctionis
sufficeret, et tamen est praeceptum frui deo, et tunc
14diceretur quod numquam adimpleretur praeceptum quoniam ibi esset
15consilium et adimpleret consilium. unde praeceptum est quantum ad
16fruendum. Sed consilium est quantum ad fruendum in tanto vel
17tanto gradu
34
et sic patet qualiter debemus diligere deum
18et frui deo, et tenetur exire in actum fidei. unde
19ymaginandum(imaginandum) est quod actus fidei nos facit exire in actum
20dilectionis. Unde, quia eximus in actum fidei de incarnatione
21et de creatione mundi de Redemptione et de passione
22et sic de aliis, ideo circa talia multas dilectiones debemus elicere, etc.
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fruitione, Lectio 45, de Fruitione (http://scta.info/resource/lectio45 )
Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 251v-253r (http://scta.info/resource/lectio45/svict)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio45/svict/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio45/svict/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 45, de Fruitione [Critical]
Lectio 45, de Fruitione [Reims]
Lectio 45, de Fruitione [Sorbonne]
Lectio 45, de Fruitione [St. Victor] (Currrent Focus)
No results found