Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | August 10, 2012
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
In praecedenti
77lectione Responsum est, ad unum quo pro-
78batur
quod in casu non est deo fruendum,
79sed magis creatura et prius diligenda est creatura
80quam deus. et circa hoc dictum est quod conversio
81ad creatura ordinata est dei fruitio, ita quod
82impossibile est quod quis convertatur ad creaturam
83ordinate quin ordinetur fruitione ad dilectionem
84dei, quia in hoc quod debite ordinatur creatura
85realiter fruitur deo
2
continuando aliqualiter
86materiam arguitur quod liceat cessare a fruitio-
87ne
dei simpliciter et quod, in casu, fruitio dei
88esset peccatum. et ponatur casus quod detur sorti
89praeceptum negativum, scilicet, quod per totam a horam
90non fruatur deo, ita quod illud praeceptum ca-
91dat
sub a hora determinata, tunc, isto
92posito, si sortes exeat in actum fruendi
93dei peccat mortaliter. et hoc si exeat in
94actum fruendi in illa hora, quia
S89va
1facit contra praeceptum dei, ergo peccat mortaliter
3
2Ad istam rationem multipliciter est Respondendum quia
3supposito, et hoc intendo tenere in sequen-
4tibus
quod non stat quod aliquis fruatur et sit
5in peccato mortali unde ad argumentum dico
6multa
4
primo dico stante casu creatura rationalis
7potest transgredi praeceptum, quia stante casu potest
8nolle conformiter ad praeceptum sibi datum
9quo dato realiter transgreditur praeceptum, scilicet,
10nollendo divino praecepto obedire. sed per
11hoc non evacuatur difficultas, quia quaeritur
12utrum stante casu actus fruitionis dei
13esset licitus a creatura in illa hora. pro quo
14pono istam conclusionem quod semper fruitio dei est
15licita, sic quod non stat per eam peccare
16stante communi lege
5
2a(secunda) propositio: non stat crea-
17turam
elicere huiusmodi fruitionem stante
18prohibitione sibi facta. patet quia tunc meretur
19et peccaret simul. et ex hoc sequitur quod
20huiusmodi praeceptum non potest immediate transgredi.
21et voco immediate quod faciat directe
22oppositum, scilicet, quod faciat sibi prohibitum. patet
23quia prohibitum est quod non fruatur, et si non
24fruatur adimplebit praeceptum, et tunc erit
25in gratia. et si fruatur et faciat contra
26praeceptum erit in gratia, quia frui est deum
27diligere super omnia, et per consequens esse in caritate
28et sic casus est impossibilis
6
Sed contra: fruatur
29sortes deo et continet actum fruendi,
30tunc habeat sortes praeceptum concipiendi fruitionem
31usque ad a instans praecise et non ultra, tunc
32adveniente a sortes fruetur deo, et immediate
33post a fruetur deo. ergo fruendo
34deo post a sortes peccabit. consequentia clara
35quia faceret contra praeceptum, sed antecedens pro 2a(secunda) parte
36scilicet quod immediate post a fruetur deo. probatur mul-
37tipliciter,
quia stante huiusmodi praecepto a instans
38non est sorti notum, nec est in potestate
39creaturae cognoscere huiusmodi instans, ergo creatura
40continuabit usque ad aliquod instans post
41a, igitur credendo adimplere praeceptum
42fruetur post a, igitur peccabit
7
Item
43creatura post a non est minus libere quam
S89vb
44ante a, igitur si ante a poterat frui deo,
45et post a
8
Item voluntas non potest subito
46cessare ab actu suo, et tunc ista consequentia
47est bona voluntas fruitur in a instanti, ergo fruetur
48post a. et ultra fruetur post a, ergo pec-
49cabit,
quia contra praeceptum facit, ergo aliqua
50creatura fruendo deo peccabit
9
Item
51voluntas quae fruitur in a instanti sic se habet
52quod eius actus fruendi tunc est. et casu
53non datur ultimum instans esse rei permanentis
54in esse, ergo actus fruendi erit post a, et
55ultra ergo creatura Realiter fruetur deo post a,
56ergo peccabit, ergo fruendo deo peccabit
10
57pro solutione ad istas rationes, aliqua sunt
58advertenda
11
primo advertendum est quod respectu fruitionis
59dei concurrunt 3es(tres) causae principaliter et subordinatae,
60scilicet, specialis dei assistentia et coefficentia
61et nedum quo ad productionem, sed quo ad
62conservationem
12[omitted]
13 3o(tertio) est concursus liberi arbitrii
14
63Ex quo sequitur quod a speciali dei coefficentia
64et caritate dependet principaliter actus fruendi,
65ex quo patet quod istorum duorum substractio
66est actus fruitionis destructio, quia ille
67actus habet specialiter coeffici et conservari
68ab illis duobus
15
3o(tertio) notandum est quod deus
69respectu actus mali non potest specialiter concurrere
70movere vel influere, nec etiam caritas, nam
71dictum est quod deo repugnat causare im-
72mediate
assensum falsum, et hoc se ipso immediate
73in creatura. et nedum assensum falsum pertinaciam
74ad hominis salutem, sed etiam impertinentem
16
75ex quo patet quod non stat deum specialiter
76concurrere respectu actus prohibitum nec etiam creaturae[?]
77ex quo patet quod non stat stante casu
78actum fruitionis durare ultra a instans.
79patet, quia in toto residuo post a instans[?]
80huiusmodi fruitionis est prohibitus, ergo deus
81subtrahit specialem suam assistentiam
82et coefficientiam, et etiam caritas, et sic talis
83actus desinit esse in a instanti. et sic voluntas
84creata non poterit continuare huiusmodi actum,
85quia non sufficit se sola, nisi concurrente
86prima causa per cuius substractionem desinit
87actus esse et sic apparet qualiter in isto casu
88creatura non fruetur nec poterit frui
S90ra
1post a instans, quia defficiet(deficiet) sibi specialis
2assistentia dei et coefficentia dei et caritatis
17
3Et tunc ad primam rationem creatura non
4cognoscit distincta a instans, ergo poterit frui ultra
5a. ex dictis patet qualiter est respondendum, unde
6si distincte non cognoscit illud instans, tamen non concurrit
7ultra illud instans propter substractionem divinae
8assistentiae et coefficentiae et influentiae dei et
9caritatis
18
unde si creatura non posset distincte natura-
10liter
certificari, tamen sperare habet quod deus concurreret
11secum ad continuandum actum usque ad tempus
12licitum et non ultra vel etiam posset per
13modum specialem certificari. verbi gratia, si praecipi-
14at
deus sorti quod faciat
S92ra
1aliquid in a hora et non ultra poterit per aliquod ex-
2trinsecum
certificari, ut per aurologium vel aliquod
3aliud. et ista materia tangit utrum aliquid posset non
4mereri loquendo non mereri. et istam tangit adam, sed nolo
5intrare
19
advertendum tamen est quod casus potest sic poni
6quod repugnaret legi ut si creatura de a instanti non potest
7certificari et obligaretur creatura ad continuare usque ad a
8et non ultra et deus nollet concurrere secum ad
9certitudinem instantis. aut casus esset impossibilis, quia creatura cogeretur ad
10peccandum
20
ad 2am(secundam), creatura habet aequalem libertatem
11post a, sicut ante. ergo si ante poterat, ergo et post.
12conceditur quod creatura habet aequalem libertatem ante a et
13post, tamen illa caritas non sufficit ad illius actus
14productionem post a nec conservationem, sed requirit specialem
15dei assistentiam et coefficientiaam, et etiam caritas quibus
16substractis non est in potestate naturali voluntatis, illam
17producere, sicut non est in potestate naturale voluntatis,
18actum meritorium producere sine speciali dei compro-
19ductione.
et sic quantum ad hoc apparet qualiter sit solvendum.
20ad aliam, si voluntas frueretur in a et non posset frui
21post a, tunc daretur ultimum instans rei permanentis in
22esse
21
hic Respondendum est quod nullum videtur inconveniens quod
23rei permanentis inesse sit dabile ultimum instans,
24quia hoc habent concedere ponentes quod quantitas continua
25distinguitur a substantia, quia esset dabile ultimum instans pedalis
26quantitatis in rarefactione, nam si aliquid rarefit quod sit
27pedale, tunc quando incipit rarefieri est dabile ultimum
28instans in qui[?] pedalis quantitatis habet ibi esse, nam in
29illo instanti est pedalis quantitas et in nullo post, ergo est.
22
30ultimum instans caritatis, quia in illo instanti inge?us[?] erit
31caritas, et immediate post illud non erit caritas. Et
32si instetur huiusmodi res corrumpitur, ergo in instanti in
33quo est
23
Respondetur quod Res potest vocari corrumpi, quando
34desinit esse, et sic res corrumpitur quando est, scilicet, in instanti in
35quo ultimo est. 2o(secundo) dicitur quod quando res corrumpitur, non est
36dandum aliquod instans in quo verum sit dicere quod in
37isto instanti res corrumpitur, sicut valde bene staret
38quod a angelus, nunc non esset. et tamen immediate post
39deus enim produceret, et tamen non esset aliquod
40certum instans in quo produceret primo, quia tunc illud esset
41instans proximum primo dato
24
ad aliam, nego istam consequentiam
42voluntas vult in hoc instanti, ergo vellet post ymo(immo) voluntas
43potest subito cessare ab actu suo verum
44est quod in volitionibus ad quas voluntas se sola
45cum influentia dei generali concurreret quod voluntas non
46potest subito cessare ab actu suo
25
ad
S92rb
47unam aliam rationem confratertam[?] prius quod deo est utendum
48et creatura fruendum et ponebatur casus de agregato divinitatis
49et humanitatis in christo, quia illud agregatum est magis di-
50ligendus
quam pater vel spiritus sanctus
26[omitted]
27
Item tota caelestis
51currere magis diligenda quam deus solus
28
Item humanitate
52christi est utendum, ergo christo, ergo deo
29
Item fruitio
53humanitatis christi est illicita, ergo fruitio dei est illicita
54per communicationem ydiomatum(idiomatum)
30
ad ista, Responsio de humanitate
55christi et verbo sicut communiter dicitur christus supponit pro verbo cognoscendo
56humanitatem sibi convictam. et tunc christo est fruendum
57nec christus est magis diligendus quam pater vel spiritus sanctus.
58nec ullus gradus diligibilitatis correspondet humanitati, nec ratione
59dei, quia deus est fons totius bonitatis et di-
60ligibilitatis,
nec alia a deo sunt de se diligibilia, nisi inquantum re-
61ducuntur
in deum, et per hoc apparet de caelesti curia inclu-
62so
deo[?]. unde dicitur quod agregatum ex deo et beatis non est
63magis diligendum quam deus
31
Sed contra arguitur illud agregatum
64est diligendum et non usu, ergo fruitione
32
Responsio hic quod proprie
65illud agregatum non est unicum obiectum essentialiter diligendae, sed si illud agregatum
66est diligendum illud aggregatum propter deum est diligibile usu, et
67tunc voluntas respectu illius multitudinis si recte diligat e-
68liciet
et constituet sibi duo obiecta, quia eliciet
69fruitionem respectu dei, et usu respectu alterius multitudinis, vel dicitur
70quod huiusmodi multitudo potest esse obiectum usus terminati tamen
71ad deum, et sic ille usus est fruitio, et sic huiusmodi multitudo
72diligitur plusquam deus ymo(immo) deus magis diligitur,
73quia huiusmodi multitudo diligitur per modum usus ordinati in deum,
74et sic deus diligitur fruitive. et si dicatur, tunc deus esset
75pars usus. Respondetur quod non est inconveniens quod deus
76sit pars usus in casu in quo usus ille est fruitio,
77sed bene esset inconveniens quod deus esset obiectum usus in casu
78quo ille usus non esset fruitio
33
consequenter quando dicitur humanitate christi est utendum,
79ergo christo est utendum, nam bene sequitur sortes videt humanitatem
80christi, ergo videt christum. et sortes tangit humanitatem christi, ergo tan-
81git
christum, ergo ita bene sequitur humanitate christi est utendum,
82ergo christo est utendum
34
Respondetur est primo quod quidquid sic dictis
83de obiecto usus vel fruitionis intelligendum est de obiecto
84per se usus et de obiecto per se fruitionis et sic solus deus
85est per se obiectum fruibile et non utibile per se et immediate.
86unde si esset obiectum utibile hoc esset per communicationem ydiomatum(idiomatum)
35
alia
87est Responsio melior scilicet negando quod sit communicatio ydiomatum(idiomatum) quantum
88ad ista praedicata uti et frui
36
ubi advertendum quod humanitas
89aliter se habet respectu cognitionis quae immediate causatur ab ea
90et respectu dilectionis. nam respectu cognitionis se habet obiective. et
91concurabat enim obiective ad intuitivam sui visionem
92in potentia sensitiva vel intellectiva non autem concurrebat sic
93respectu dilectionis ideo valet illa praedicata videre tangi communica-
94rentur
verbo ratione humanitatis consumptae, non tamen sequitur
S92va
1quod diligi, et causa est, quia dilectio non est ita ab
2humanitate, sicut visu, quia videre sibi magis
3intrinsecum quam diligi, quia ad videre concurrit effective principaliter
4et causat sui notitiam et sic est sibi intrinsecum, non autem sic
5concurrit ad diligi naturaliter et immediate, quia stat bene
6quod videatur et non diligatur
37
et sic neganda est consequentia
7humanitate est utendum, ergo christo, quia illud praedicatum, scilicet, uti non
8communicatur supposito, supposito quod communicaretur naturae consumptae. et
9ita non sequitur sortes fruitur christo, ergo fruitur humanitate,
10et causa est quia humanitas non immediate concurrit ad dilectio-
11nem
sui
38
Aliter dicunt alii quod vi communicationis ydio-
12matum(idiomatum)
non oportet quod illa praedicata videre tangi communicentur
13verbo, tamen quia illud est contra scripturam, quia dicitur quod deus
14visus est, ideo non teneo illam viam tenendum est tamen illa consequentia
15est bona videt humanitatem christi, ergo christum. non tamen sequitur
16iste diligit christum fruitive, ergo diligit humanitatem christi
17fruitione quia non communicantur huiusmodi praedicata
39
alia ratio
18fuit ponebatur quod angelus sathanae(satanae) transfigurat se
19in angelum lucis, tunc aliquis credet quod angelus
20ille sit deus, ymo(immo) conscientia sua dicabit quod est deus,
21ergo diligendus super omnia. et sic, si non fruatur, peccabit,
22quia faciet contra conscientiam
40
holcot dicit quod quis
23licite potest uti deo et frui creatura licite, quia in casu
24posito creatura mereri fruendo creatura, quia habet ygnorantiam(ignorantiam)
25immencibilem invincibilem, quod ille angelus esset deus. et sic
26meretur ac si deo frueretur. et sic consequenter dicit quod si
27christus appareret alicui et crederet quod esset Iudas, tunc odiendo
28Deum, dicit holcot, iste meretur, quia notitia de ig-
29norantia
est valde difficilis. et illa tractabitur in 2o(secundo),
30ideo nihil pro nunc tracto. tamen pro praesenti standum est magis
31cum doctoribus antiquis quod in nullo casu fruendum est
32creatura, et quod in nullo casu utendum est deo
41
ubi ad-
33vertendum
quod fruitio creaturae est essentialiter deordinatio, sicut
34odium dei est essentialiter malum. non quod illa qualitas
35sit essentialiter mala, sed ad istum intellectum quod non
36stat creaturam odire deum quin sit mala, ita
37non stat quod creatura fruatur creatura quin sit deordinatio
38et adversio a deo et conversio ad creaturam.
42
ut posset deus
39salvare quod esset debitus ordo fruendi creatura
43
Item
40fruitio est exhibitio summi honoris in quantum est ex
41parte creaturae fruentis modo quod summus honor
42exibeatur creaturae est ydolatria(idolatria) et est malum creaturae
43et totius universi, et per consequens illud malum homo potest
44esse licitum. et sic quantum ad hoc magis tenendus est
45parisiensis et antiqui doctores qui ponunt quod
46in nullo casu adoranda est creatura
44
nunc ad holcot, quando
47dicit stat quod aliquis habeat ignorantiam invincibilem, nec
S92vb
48potest scire naturaliter, utrum hoc sit deus vel creatura
45
49Respondetur quod stante ordinatione communi non est casus possibilis quod
50creatura habeat ignorantiam invincibilem de creatura quod
51sit deus. nam si creatura facit quod in se est deus
52non permittet eam in talem ignorantiam corruere.
53unde sicut deus non potest immediate decipere crea-
54turam
ita deus non permittet creaturam fa-
55cientem
quod in se est errare ymo(immo) revela-
56bit
sibi quid sit faciendum circa finem ultimum.
57ideo omnis casus holcot qui supponunt quod creatura posset
58habere ignorantiam invincibilem, fundantur in falso fundamento, quia
59deus non permittet creaturam facientem quod in se
60est in talem ignorantiam corruere. ideo est negandum
61quod creatura posset habere talem ignorantiam invincibilem,
62et hoc nisi esset ex culpa sua praecedente. et sic talis
63creatura quae esset in culpa adorando creaturam peccaret.
64tamen si faceret quod in se est deus non
65permitteret eam in talem ignorantiam corruere
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fruitione, Lectio 46, de Fruitione (http://scta.info/resource/lectio46 )
Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 89r-92v (http://scta.info/resource/lectio46/sorb)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio46/sorb/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio46/sorb/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 46, de Fruitione [Critical]
Lectio 46, de Fruitione [Reims]
Lectio 46, de Fruitione [Sorbonne] (Currrent Focus)
No results found