Lectio 5, de Fide [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio5

Sources: SV: St. Victor

Lectio 5, de Fide [St. Victor Transcription]

[Plus rationes pro secunda instantia et responsiones]

[Tres rationes]

1
18Consequenter arguitur
19quod fidei possit subesse falsum

2 primo sic pona-
20mus casum quod abraham ante christi incarnationem crediderit ex
21fide 'christum esse incarnandum' et quod ex habitu fidei formaverit
22assensum huius propositionis 'christus incarnabitur' quia hoc poterant
23ponere illi qui erant ante adventum christi ponatur ulterius
24quod 'christus non incarnetur' quia hoc erat possibile quia deus
25aliter poterat Redimere genus humanum secundum augustinum
26tunc sic prima pars est neccessaria(necessaria) quia est una de praeterito vera
27et 2a(secunda) est possibilis igitur haec copulativa erit possibilis 'abra-
28ham
credidit ex fidei assensu quod christus incarnabitur
29et tamen christus non incarnabitur'
igitur ex fide credidit falsum,
30Et potest confirmari quia fides potest in assensum supernaturalem
31qui est valde difficilis et valde perfectus igitur potest in minus
32nobilem et minus difficilem quia qui potest in maius potest
33in minus

3 Ulterius sic arguitur fides inclinat ad
34conformiter credendum suo praelato et etiam ecclesiae sed
35praelatus potest decipere et potest etiam errare quia possibile est
36quod credat deum patrem esse maiorem vel priorem vel
37potentiorem filio quia pater generat et filius non igitur
38est potentia aliqua in patre quae non est in filio vel aliqua
39apparentia ex ratione vel huiusmodi et quod consequenter hoc
40praedicet alicui vetulae simplici ipsam hoc credet et
41tenebitur credere quia nesciret ubi Refugere, nisi ad praela-
42tum suum Eciam(Etiam) ecclesia potest errare seu defficere(deficere) ymo(immo)
43de facto errat in aliquibus excommunicationibus sicut in casu
44in quo quis contraxerit veraciter cum aliqua muliere SV192ra
1matrimonium et 2o(secundo) apparenter contrahat cum 2a(secunda) et in fa-
2cie ecclesiae ecclesia coget eum ad habendum 2am(secundam). Item
3stat quod maior pars consilii erret quia non habemus ex
4scriptura quod fides Remaneat in omnibus sed solum in aliquibus
5modo maiori parti credendum est

4 Item deus potest deci-
6pere creaturas et per consequens non est sibi credendum igitur nec
7fidei consequentia nota antecedens probatur quia potest facere de creatura
8sicut vult Confirmatur quia creatura aliquando demeretur
9quod sit digna decipi igitur deus potest eum decipere
10Item de facto ita fuit quod deus decepit Ieremiam prophe-
11tam
ut patet Ieremiae 20 ""domine seduxistidecepisti me"" Item
12post Resurrectionem in caena finxit se comedere et tamen
13non vere comedebat quia habebat corpus glorificatum
14et sic non convertebat cibum in sui substantiam Item "finxit
15se coram discipulis euntibus in emaux longius ire"

[Responsio]

5
16Ita ultima ratio cum contentis ibidem tangit tres
17magnas difficultates quarum quaelibet bene Requirit specia-
18lem determinationem Ideo de eis breviter aliqua dicta
19veniendo ad alias rationes Ad illud breviter quod
20tangitur de vetula simplici cui praelatus suus praedi-
21cat aliquod falsum etc. in ista materia egregie loquitur
22guillelmus parisiensis altissiodorensis Ipse enim ponit istam
23conclusionem sicut non potest quis agere contra caritatem
24quin peccet mortaliter sic non potest quis agere
25contra fidem quin peccet Ideo dicit quod ygnorantia(ignorantia)
26Iuris domini directi in fine est peccatum Ideo in isto
27casu si vetula credat suo praelato peccat mortaliter
28Et tunc Ad rationem ipse Respondet bene et dicit quod
29creatura rationalis habet multiplicem praelatum primus et
30principissimus est ipse deus existens continue animae et ipsam
31dirigens et illuminans quantum in se est Ideo
32dicit quod creaturae rationali ignatum(innatum) est credere 'deum esse'
33et ideo vetula quia ignatum(innatum) est sibi a natura credere
34deum esse si ipsa secundum instinctum sibi a natura inditum
35faciat ipsum credet laudet et glorificet aperiet
36sibi hostium et tunc lux divina eam illuminabit
37ita quod si non sit culpa ex parte sui nec ve-
38tula ponat obicem lux divina eam illuminabit
39dicit ulterius quod in isto casu vetula non deberet
40credere suo praelato nec angelo sibi hoc annun-
41ciante(annuntiante) subdit ulterius quod propter culpam subditorum
42deus aliquando permittit praelatum eos decipere unde in
43praedicto casu vetula non credit praelato et si
44credat tamen non credit ex fide et si faceret
45quod in se est crederet ex fide deo ipsam illuminare

6 SV192rb
46Quantum est de ecclesia dicendum quod ecclesia in suo re-
47gimine habet aliqua quae sunt mere naturalia spiritualia
48aliqua quae sunt mere politica et aliqua mixta quantum
49autem ad illa quae sunt mere spiritualia sicut sunt sacramenta
50quae tangunt fidem et caritatem et illa quae absolute
51sunt neccessaria(necessaria) ad finem hominis consequendum ipsa non potest
52errare quia quantum ad hoc dirigitur a spiritu sancto qui
53non sineret eam errare ecclesia autem in negocio(negotio)
54mere politico potest errare de mixtis enim sicut in
55excommunicationibus unde in excommunicationibus ponitur aliquid spirituale
56et aliquid temporale quia quantum ad aliquas penas(poenas) exterio-
57res ipsa excommunicatio est politica si ad ymmaginationem(imaginationem) posset
58separari ista pars politica ab alia scilicet a spiritualitate
59Et Ideo quantum ad istam partem potest errare et potest
60cogere aliquem ad sustinendum aliquam penam(poenam) licet ille de hoc
61sit mere innocens quia hoc facit modo mere politico
62qui semper Iudicat secundum allegata et probata et
63istud non est contra theologos dicentes quod ecclesia non potest
64errare quia ipsi solum hoc intelligunt in spiritualibus

7
65Quantum est de consilio dicendum est quod possibile est quod totum
66consilium erret sed tamen propter hoc non percipietur error
67sicut fuit tempore hylarii Unde tempore hylarii maior
68pars consilii ymo(immo) papa errabat et in signum
69veritatis determinandae fuit ita quod hylarius proiecit
70mantellum suum super Radium solis et permansit
71quasi appensus perticae eciam(etiam) terra se elevavit ad aequa-
72litatem aliorum licet esset humo depressus

8 2o(secundo) dico quod
73si omnes in consilio essent infideles tamen prophetarent seu
74dicerent veritatem sicut patet de balaam et hoc ex
75spirituali solicitudine(sollicitudine) quam habet tota trinitas et christus,
76qui caput ecclesiae ad dirigendum ipsam ecclesiam etc

9
77Quantum ad 3m(tertium) scilicet utrum Deus possit decipere
78creaturam potest dici quod non et hoc de potentia dei ordinata
79licet absolute posset ut beatus est tutus de sua bea-
80titudine et tamen scit quod deus eum potest dampnare(damnare) vel
81adnihilare(annihilare) absolute et ita securitas sufficit ad fi-
82dei certitudinem

10 Sed alii dicunt quod deus de potentia sua
83absoluta non potest aliquem decipere quia dicitur in simbolo
84omnipotens cum sit non potest decipere nec mentiri
85et posset istud ratione fundari sicut Repugnat
86suae bonitati facere creaturam peccare ita et decipere
87sed primum Repugnat igitur 2m(secundum) et si arguatur deus
88producit assensum falsum sive deceptionem igitur decipit Respondetur
89negando consequentiam quia non sequitur deus facit mo-
90tum igitur movetur nec sequitur deus facit comestionem SV192va
1igitur comedit et sic de aliis ita in proposito non sequitur deus fa-
2cit deceptionem igitur decipit eciam aliquod obiectum
3praesentatum potentiae bene concurrit ad producendum errorem et
4tamen proprie non decipit

[Alia ratio pro secunda instantia et responsio]

11 Sed tunc Restat difficultas utrum
5deus se solo posset producere assensum falsum seu productionem
6deceptionem tenendum est quod non Sed tunc est una diffi-
7cultas utrum deus se solo posset creare in mente alicuius
8unum assensum respectu futuri contingentis eiusdem rationis cum assensu
9causato ex ratione probabili sive apparentia quae habent multi
10credentes ipsum esse verum assensum fidei

12 Respondendum est quod non
11probatur sed hoc nolo asserere Sed Remaneo sub dubio
12utrum possit vel non Et Recitabo motivum tenentium
13quod non motivum est illud ponatur per adversarium quod ita
14sit quod deus creaverit unum praedictum assensum quae non est de natura
15fidei

13 Item ponatur ulterius quod hoc transierit in praeteritum
16tunc sic neccesse(necesse) est quod creaverit et neccesse(necesse) est quod habens talem
17assensum per illum assentivit(assensit) quia non est assensus habens conditionem
18fidei igitur ista est neccessaria(necessaria) iste assentivit(assensit) huic futuro contingenti
19cuius habuit assensum et tamen possibile est quod numquam eveniet tunc ponamus
20primam cum 2a(secunda) ista copulativa erit possibilis 'iste assentivit(assensit) quod anti-
21christus erit et tamen numquam erit'
igitur decipitur et hoc a
22solo deo igitur etc Ita quod istud est corollarium sequens ex positione
23quod deus non potest aliquem decipere

14 Tunc Respondendum est ad ratio-
24nem contra hoc arguentem seu ad auctoritatem contra hoc arguentem
25ad auctoritatem Ieremiae potest dici dupliciter potest dici primo
26quod non loquebatur in persona propria sed in persona est zephas false deo
27deceptionem in ponente ideo verba non sunt assertiva
28assertione scripturae sed assertione erandi(errandi) adhuc aliter
29potest dici quod illud dictum intelligitur secundum oppinionem(opinionem) populi quia
30populus credebat Ieremiam decipi

15 Ad 2am(secundam) auctoritatem
31quando dicitur quod christus post resurrectionem finxit se comedere etc.
32Advertendum est quod comedere non dicit conversionem cibi in
33substantiam comedentis sed comestio est assumptio cibi in
34potentia ad digerendum Item comedo totum panem et tamen
35non totum converto in meam substantiam Item aliqui sunt tam
36debilis complexionis quod cibum quem sumunt non possunt digere-
37re et tamen dicuntur vere comedere ideo dicitur quod christus
38vere comedit Sed illud quod comedit non fuit
39conversum in eius substantiam sed post ea evaporavit
40vel conversum fuit in aliam substantiam sicut sibi placuit

16
41Ad aliam quando dicitur quod finxit se longius Ire etc. dicitur
42quod verba illa non debent hic capi ad litteram
43Sed voluit deus manifestare quod discipuli non habebant fi-
44dem certam de ipso Item potest dici quod per hoc osten-
45dit se in caelum ascendere

[Responsio ad rationes pro secunda instantia]

17 Tunc Restat Respondere SV192vb
46ad alias rationes prius factas

18 Ad primam de spe
47Responsio guillelmi altissiodorensis in hoc est bona ipse enim dicit
48quod fides et spes sunt quaedam veritates unde ipse dicit
49spes est semper sine quacumque praesumptione igitur semper
50Inclinat ad verum Ideo numquam inclinat absolute aliquem ad
51credendum quod ipse absolute habebit vitam aeternam sed
52inclinatio fidei est supra illud complexum in generali quicumque bene
53egerit et perseveraverit usque in finem habebit vitam aeternam
54et in particulari in quolibet inclinat ad hoc si bene persevero
55in bonis operibus ego habebo vitam aeternam ita quod assensus
56spei non est cathegoricus(categoricus) sed condicionalis vel reducibilis
57ad condicionalem et ita proportionabiliter dicendum est de fide
58quia illa semper est sine quacumque praesumptione ideo semper
59inclinat ad verum

19 Ad 2am(secundam) rationem principalem
60dicitur quod simile est scilicet in casu ibidem posito quod alicui
61in extrema neccessitate(necessitate) etc unde dicitur quod talis in illo casu
62non deberet credere cathegorice(categorice) quod ibi sit corpus christi
63sed ex suppositione quadam scilicet quod si hostia sit debite
64consecrata ibi est corpus christi potest forte contingere quod
65ibi sit una credulitas cathegorica(categorica) quod ibi est corpus christi
66et 2a(secunda) non est multum periculosa sed illa non est generata
67ex fide ideo dicitur quod contingit quod ibi sit aliqua
68credulitas sed illa non est magnum peccatum sicut aliquando
69contingit in missa quod ibi est aliquis deffectus(defectus) ex parte
70sacerdotis in consecratione sed ibidem error ille non
71est multum periculosus nec multum malus nec ibidem
72est ydolatria(idolatria) quia intendit adorare corpus christi et
73ita facit

20 Ad 3m(tertiam) de assensu ante incarnationem
74christi quia aliqui assentiebat etc conceditur totum illud quod ponitur
75quod aliqui assentiebant huic christus incarnabitur
76ante eius incarnationem et hoc ex fide et quando ulterius
77ponebatur quod continuaretur huiusmodi assensus usque post
78instans incarnationis christi distinguendum est de assensu
79ratione temporis quia existentes ante incarnationem christi tempus
80incarnationis debebant debebant scire vel proprie
81secundum praescriptionem prophetarum et certum est quod prophetae
82tempus adventus christi denuntiaverunt non tamen
83ita certe quod possent pro tunc existentes punctualiter
84seu certitudinaliter iudicare de praeciso tempore incar-
85nationis christi Distinguendum est igitur de tempore quia si
86fuerunt in tempore multum distante ab incarnatione
87ita quod bene poterant iudicare quod pro tunc christus erat
88incarnandus ille assensus quo assentiebant isti 'christus
89incarnabitur'
erat licitus et verus Adveniente
90autem tempore quod non poterant Recte discernere vel
91distinguere utrum christus erat incarnatus vel SV193ra
1non quia ex scriptura hoc non poterant scire tunc eo ipso
2quod habebant aliqualem dubitationem de tempore incarnationis
3fides non inclinabat ad illum assensum 'christus incarnabitur'
4Sed inclinabat ad illum assensum 'christus incarnabitur'
5vel 'est incarnatus' vel 'de facto incarnatur' sub tali
6disiunctione et isto modo tenebantur pro tunc credere et
7per hoc patet quid dicendum sit ad argumentum quia assensus
8fidei semper est verus quia quamdiu bene pos poterat
9distingui de tempore incarnationis fides inclinabat ad
10assentiendum quod 'christus incarnabitur' quando autem non poterat
11bene distingui inclinabat ad assentiendum disiunctive quod 'christus
12incarnabitur'
vel 'est incarnatus' vel 'incarnatur' et
13tunc quando dicitur quod conservetur ille assensus usque ad instans
14incarnationis duplex est hic modus Respondendi unus
15est quod non est casus possibilis alius modus Respondendi esset
16quod ille idem assensus qui ante incarnationem tempore quo po-
17terat distingui de tempore incarnationis inclinabat
18ad assentiendum quod christus incarnabitur post tempus quo
19non poterat distingui de incarnatione inclinabat
20ad assentiendum disiunctive quod christus incarnabitur vel est
21incarnatus vel incarnatur Item secundum primum modum
22diceretur quod spiritus sanctus non valet concurrere ad conservationem
23illius assensus in instanti incarnationis vel post assensus
24inquam per quem assentiretur quod 'christus incarnabitur' Item
25eciam(etiam) quia hoc Repugnat naturae illius assensus quod false
26Repraesentet sicut dictum est multociens in praecedentibus

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 5, De fide (http://scta.info/resource/lectio5 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 191v-192v (http://scta.info/resource/lectio5/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio5/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio5/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices