Lectio 51, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | August 22, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio51

Lectio 51, de Fruitione

Utrum Deus sit finis naturalis?

1 Inter difficultates introductas circa primum distinctionem aliquae fuerunt tractatae et aliquas intendo Reservare pro aliis distinctionibus et materiis suo loco ut materiam de libertate voluntatis intendo Reservare usque ad materiam de praedestinatione, et etiam materiam de praeventione[?], ut citius passim venire ad materiam trinitatis.

2 Inter tamen alias rationes fuit facta una ratio de fine naturali, scilicet, utrum deus sit finis naturalis creaturae rationalis, et etiam cuiuslibet. et utrum quaelibet creatura naturali tendentia tendat in deum tanquam in summum bonum et ex sua capacitate naturali fruatur deo quantum potest.

Opinio Guillelmi Alitissiodorensis

3 Et circa istam materiam recitabo opinionem cuiusdam doctoris antiqui secundum Altissiodorensem in principio secundi. Unde iste doctor in principio secundi ponit quod dilectione naturali creatura diligit se propter se.

4 Unde consequenter tractando materiam de angelis introducit, Utrum dilectione naturali angelus diligat deum super omnia et tenet conclusionem negativam quod angelus in statu innocentiae, scilicet, ante confirmationem plus diligebat se et consequenter dicit quod Adam in statu innocentiae diligebat se ultimate, scilicet, diligendo deum suum esse vivere conservari.

5Et alia bona quae faciebant ad conservationem sui et conferentia ad sui bonitatem et perfectionem verum est quod ista positio prima facie videtur esse contra augustinum, qui ponit ordinem duarum civitatum Unde civitatem dei fecit amor dei usque ad contemptum mundi. et civitatem diaboli fecit amor sui usque SV259va ad contemptum mundi, ut tamen habeatur intellectus istius doctoris ipse distinguit tres modos diligendi se.

6 Primus modus est solum propter utilitatem, ut isto modo creatura diligat suam utilitatem et illa quae sunt necessaria ad sui conservationem et ista est dilectio licita ut dicit.

7 Alia potest esse dilectio proprie excellentiae et ista est superbia secundum ipsum. Advertendum tamen quod dilectio proprie excellentiae potest dupliciter considerari. Uno modo quantum ad illa quae requiruntur ad integritatem sui status secundum modum illius rei, et sic creatura diligit licite excellentiam sui status, quia creatura diligit utilitatem et illa quae sunt necessaria ad sui conservationem. intelligit tamen iste doctor quod amor excellentiae non debite est superbia ut si appeteretur alius amor quam sit debitus suae excellentiae, tunc esset superbia.

8 Alius est amor temporalium, ut pulchritudo corporum, et isto modo amor sui est illicitus et ad istud propositum dicit Augustinus quod amor sui usque ad contemptum dei fecit civitatem diaboli, et ista est positio istius doctoris.

Contra opinionem Guillelmum Altissiodorensem

9 Contra istum doctorem pono Recte contrarium et breviter arguitur contra ipsum, quia omnis dilectio praecipue deliberata est usus vel fruitio, ergo huiusmodi dilectio, quae est ad se, si non Referatur ad aliud est fruitio sui, ergo summa perversitas, quia secundum Augustinum illa est summa perversitas frui utendis et uti fruendis.

10 Secundo ista imaginatio procedit ex ignorantia habitudinis creaturae ad deum, quia, ut dictum est alias, creatura est totaliter dei et totaliter dependens ab eo, quia nullo modo habet rationem finis, ergo nullo modo potest esse obiectum diligibile propter se.

11 Item, si ita esset sequeretur quod realiter gratia, esset violenta et natura contraria. Consequens est falsum quia gratia non corrumpit naturam, sed perficit. Probatur consequentia quia dilectio naturalis est ad se et dilectio caritativa est ad Deum, et sic dilectio caritativa movet ad contrarium, et sic dilectio caritativa esset simpliciter naturae contraria quia movet in deum et tendentia naturalis creaturae est ad se, et sic sunt ad contraria.

12 Item, sequeretur quod status innocentiae tam primi parentis quam angeli fuisset inordinatus patet quia quod aliqua dilectio terminetur ad creaturam, quae nullo modo habet rationem terminari hoc est inordinatum, quia in illa creatura nullo modo est ratio ultimi, et sic illa dilectio erit innaturalis.

13 Item sequeretur quod beati de facto quantumcumque esset beati violentiaretur[?] nam dilectio naturalis de directo est ad contrarium, quia est ad se et illa est inseparabilis. et numquam potest Removeri a creatura, ex quo est naturalis et tamen distinctio beatorum est ad contrarium, puta ad Deum.

14 Item, creatura, ut SV259vb alias dictum est non sufficit sibi ad esse, ergo nec ad bene esse, ergo nec habet rationem finis, quia finis habet rationem optimi. ergo ista positio est irrationabiliter fundata.

15 Sit ergo contraria quo hoc primariae naturae impetus ad deum super omnia terminatur ultimate, licet caritas ad idem incomparabiliter moveat nobilius.

16 Secunda pars patet, quia caritas elevat naturam supra se. Unde secundum doctores caritas gustum spiritualem acuit et perficit et Redditur altiorem speciei quam sit in natura sua propria. Et ex caritate magis movetur creatura ad diligendum deum quam ex natura propria et per caritatem magis quietatur.

17 Prima pars patet, quia creatura agit directa ab intelligentia non errante, ergo ordinatione agit, ergo quidquid agit agit propter finem, ergo quidquid agit. agit propter deum et propter hoc dicit philosophus primo ethicorum " omnia bonum appetunt " [a] . Et eustratius dicit in commento quod quaelibet creatura appetit Deum tamquam summum bonum.

18 Et ultimum, et boetius in libro de consolatione dicit quod recta est naturalis intellectio, et quod est unicus finis naturae, licet varii eligant calles, scilicet, vias veniendi ad felicitatem, tamen semper est una felicitas, licet propter errores varios diversi varios ponant modos veniendi ad felicitatem. Ideo dicit Boetius " nihil antiqua lege solutum " [b] etc.

19 Ad idem est Philosophus in libro De bona fortuuna .

20 Ad idem est Tullius in libro De Tusculanis quaestionibus .

21 Ad idem est Guillelmus Parisiensis in libro De fide et legibus et in libro De universo . Unde ponit quod rerum tendentia est in Deum propter se sive animatarum sive inanimatarum sive rationalium sive irrationalium. Et in libro de fide et legibus dicit tria dona exponendo illud Iacobi " omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est " [d] etc.

22 Unde dicit quod aliqua sunt dona optima, quia optime dirigunt in finem ultimum Immediate.

23 Alia sunt dona meliora et ista sunt virtutes naturales naturaliter nobis innatae, et cuilibet iuxta capacitatem suae speciei datae sunt inclinationes naturales. et utrum illae inclinationes naturales sint deus vel creatura non distinguo pro nunc.

24 Alia sunt dona bona simpliciter ut virtutes consuetudinales[?] et morales et virtutes naturales praefert ad virtutes morales. et sic ordo naturae est in deum ferri secundum capacitatem suae naturae et speciei.

25 Sed forte contra ista argueretur, quia si ita esse sequeretur quod aliquis ex puris naturalibus posset frui deo, patet statim, quia virtutes naturales nobis innatae inclinant fortiter et fortius SV260ra quam morales ad diligendum deum fruitive. Et sic posset creatura frui deo ex puris naturalibus absque dono specialiter dato.

26 Item, creatura faciliter fertur in dilectionem temporalium, ergo fortius poterit ferrit in Deum. Consequentia tenet, quia ex quo inclinatio naturalis est ad deum et non ad creaturam sequitur quod fortius deum diliget quam creaturam.

27 Respondendum est quod multiplex est causa quare creatura rationalis facilius diligit creaturam quam deum non obstante naturali inclinatione in Deum.

28 Prima causa quia ad hoc quod creatura rationalis feratur in Deum requiritur consideratio et deliberatio et divinae bonitatis cognitio, quae non acquiritur sine difficultate magna.

29 Ad hoc autem quod creatura diligat bonum temporale non Requiritur discursus. Ideo dicit Origenes, virtus est tarda vitium vero princeps. Propter quod dicit philosophus quod difficile est attingere signum. ideo opera virtutum sunt difficilia quia non nisi uno modo attingitur signum et medium virtutum, sed infinitis modis contingit deficere et recedere a signo. Et sic virtus est tarda propter difficultatem operationum, quae attingunt medium virtutis. sed vitium dicitur princeps propter facilitatem quae contingit multipliciter deviare et multipliciter contingit recedere a bono et peccare.

30 Secundo ad diligendum Deum super omnia requiritur mentis elevatio et corroboratio. Ad diligendum autem bonum temporale creatura se ipsa immediate potest. Ideo dicit virgilius eneyd, "facilis decessus Averni" etc.

31 Item, quia ergo dilectio fruitiva dei excedit humanam facultatem, quia Requiritur caritas, ideo difficile est exire in huiusmodi actum. Sed exire in actum illecebrae vel delectationis carnalis non est difficile.

32 Tertia causa est quia temporalia intuitive et immediate se ostendunt delectabilia et alliciunt voluntatem. deus autem non videtur intuitive, et hoc in via de communi cursu. ideo non diligitur deus immediate, ideo difficile est deum diligere, quia non movet immediate intuitive temporalia vero movent immediate, intuitive.

33 Causa quarta et principalis est cupiditas vel fomes peccati originalis, quae inclinat de directo contra caritatem ad dilectione sui ipsius quae maior est quam inclinatio virium naturalium inclinantium ad contraria.

[Corollaria]

34Ex ista conclusione sequuntur aliqua corollaria.

[Quod moralis honestas pulchre describitur in natura]

35 First corollary is that moral integrity is beautifully described in nature. This is immediately clear for there things are in an ordered disposition inasmuch as it is in these things, and they tend toward the best disposition, and whatever they do, they do for the sake of the end, and they are directed by an infallible agent, therefore nature acts in an ordered way.

36 From which it is clear how something imitates and how something ought to imitate nature because nature acts in a most ordered way. And thus, art when following nature is not able to be deceived.

37 In the third place, it is clear how the moral life shines in nature. For though laws are universally posited, such that what is heavy always descends, nevertheless equity sometimes explicates and interprets the laws because a heavy thing is able to ascend in a vacuum. From which it is clear that the nature SV260rb of particular things more greatly seems to love the common good of the universe than its own good because it gives up its own place on account of the good of the universe.

[Quod gradus dilectionis creaturae ad se propter Deum magis est ex divinae bonitatis statuto quam ex diligente creaturae]

38 Sequitur ulterius quod gradus dilectionis creaturae ad se propter deum magis est ex divinae bonitatis statuto quam ex diligibiltate creaturae. verbi gratia unde consurgit quod creatura magis diligit se quam alia creatura hoc non ex diligibilitate creaturae in se, sed ex ordinatione dei, quia operationes suas magis habet in sua potestate quam operationes alterius creaturae.

[Quod omnis affectio commodi est contra inclinationem naturalem]

39 Sequitur ulterius quod omnis affectio commodi est contra inclinationem naturalem.

40 Ubi advertendum quod in homine tria concurrunt inclinatio naturalis, scilicet, inclinatio virtutum innatarum et inclinatio cupiditatis. Et istae duae absolute stante lege sunt inseparabiles alia est inclinatio caritatis.

41 Unde inclinatio cupiditatis inclinat creaturam ad diligendum se propter se inclinatio vero naturalis est ad contrarium, quia semper est in ultimum finem propter summum bonum.

42 Et tunc comparando unam inclinationem ad aliam inclinationem. Fortior est inclinatio cupiditatis quam inclinatio naturalis. et ista ratio quare nullus sine gratia potest bene operari. Unde inclinatio cupiditatis, quae est affectio commodi habitualis semper vincit. ideo Requiritur creatura inclinatio, quae est potentia adiuvativa et elevativa, scilicet, caritas quae est contraria cupiditati et est fortior quam inclinatio cupiditatis. ideo non obstante cupiditatis inclinatione est in potestate creaturae bene operari malum vitare, et ideo vinceretur semper voluntas a cupiditate, nisi ex libertate arbitrii se naturali inclinationi conformaret et ideo dicit Apostolus, " spiritus iuvatur a caritate et caro a cupiditate. "

[Quod omnes primi motus sunt ex cupidititate]

43 Sequitur ulterius quod omnes primi motus sunt ex cupiditate, hoc in via nam caritas ad hoc quod exeat in actus praerequirit electionem debitam, scilicet, dictamen practicum ad electionem, ergo omnis alia operatio quae est absque deliberatione producitur ab obiecto, et a cupiditate simul. ideo omnis primus motus est quodammodo creaturae fruitio et est propter creaturam, quia motus cupiditatis semper est propter creaturam. et sic est inordinatus. ideo ex illa ordinatione caritatis numquam cooperatur voluntati, nisi voluntas deliberet. ideo omnis actio non deliberata est ex cupiditate.

44 Unde circa obiectum, quando voluntas non potest deberare, et non deliberat et tenetur deliberare et moveatur ab obiecto et cupiditate, tunc est peccatum.

45 Ex quo patet quod gratia perficit naturam, immo est conformissima inclinationibus naturalibus. Et sic gratia perficit naturam quia non permittit naturam vinci ubi vinceretur.

[Quod si voluntas esset conformis semper appetitui naturali, semper voluntas esset recta rectitudine naturali]

46 Sequeretur ulterius quod si appetitus rationalis, scilicet voluntas esset conformis semper appetitui naturali, semper voluntas esset recta rectitudine naturali. Patet quia inclinatio naturalis est semper recta, et in obliquabilis[?], ergo si voluntas semper se ei conformaret semper esset recta.

[Quod si esse aliqua rationalis creatura libera quae esset essentialiter talis quod eius appetitus rationalis non posset esse difformis appetitui naturali quantum ad hoc, esset essentialiter recta]

47 Sequitur ex isto quod si esset dabilis aliqua creatura quae esset talis quod eius appetitus rationalis non posset difformari et ab appetitu naturali ita quod illi appetitus semper essent essentialiter conformes ista creatura esset semper Recta, patet quia non posset difformari ab appetitu naturali, qui semper est rectus.

[Quod tota natura immobiliter adhaeret ultimo fine]

48 Sequitur consequenter quod tota SV260va natura immobiliter adhaeret ultimo fini et quasi fruitive, patet quia inclinatio naturalis creaturae non est ab ea remonibilis[?], quae semper terminatur ad deum ultimate.

[Quod ad appetitum rationalem est aliqua dei convictio]

49 Sequitur ulterius quod non obstante adversione diaboli, scilicet, quia in daemonibus quantumcumque in voluntate sit appetitus adversivus, tamen in appetitu naturaliter est cum suo fine quaedam convictio.

[Quod quantum ad appetitum naturalem dampnait aliqualiter quietantur]

50 Item, sequitur quod quantum ad appetitum naturalem dampnati aliqualiter quietantur. consurgit tamen in eis inquietudo ex habitudine actuum voluntatis, quae sunt in contrarium et etiam ex pena quae est contra eorum voluntatem.

Conclusio

51 Advertendum est quod circa istam materiam fruitionis illud immensum et summum bonum est obiectum quoddam modo a quolibet fruibile iuxta capacitatem suae naturae.

52 Secundo advertendum est quod sola divina essentia inter appetitus rationales immobiliter absolute et necessario fruitur secundo obiecto, quia quaelibet alia creatura rationalis potest adverti ab illo obiecto.

53 Item, advertendum quod omnis appetitus naturalis immobiliter fruitur illo obiecto iuxta capacitatem suam, et sic sola voluntas causata est quae ab illo obiecto fruibili potest adverti.

54 Quantum ad hoc habebam aliquas rationes contra dicta, tamen possunt solvi ex dictis, et sic est finis istius materiae.

Apparatus Criticus

    Citation

    Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fruitione, Lectio 51, de Fruitione (http://scta.info/resource/lectio51 )

    , (http://scta.info/resource/lectio51/en)

    Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio51/en/transcription
    Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio51/en/transcription

    View Explanation of Citation Practices