Lectio 59, de Trinitate [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 11, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio59

Sources: S: Sorbonne

Lectio 59, de Trinitate [Sorbonne Transcription]

Propositiones contra divinam simplicitatem

1
26quia circa materiam trinitatis maxime actendi(attendi) debet divina
27simplicitas et unitas. ideo quantum ad materiam simplicitatis,
28aliqua videntur abesse vel repugnare divinae
29simplicitati quae communiter tractantur in doctoribus

Prima: Quod non est identitas rationum formalium

2 primo
30in divina essentia est non ydemptitas(identitas) rationum
31formalium sive multiplicitas autem se realiter vel
32formaliter distinctarum, circumscripta operatione
33intellectus nostri, ergo non est ibi summa simplicitas,
34quia multitudo praedictorum excludit summam simplicitatem

Secunda: Quod in divinis est distinctio essentiae ad personam

3
35Item in divinis est distinctio essenciae(essentiae) ad personam, ergo
36ibi est quaedam essentiae et personae compositio, ergo non est
37ibi omnimoda simplicitas. antecedens probatur, quia de
38essentia et persona verificantur contradictoria vel verbi
39gratia essentia est 3es(tres) personae, essentia est filius,
40essentia est spiritus sanctus, et tamen de patre negatur quod sit 3es(tres)
41personae, quod sit filius, quod sit spiritus sanctus. modo maximum medium
42probandi distinctionem inter res est, quia aliquid convenit
43uni rei quod removetur ab alia

Tertia: in Deo est pluralitas idearum

4 2o(secundo) in deo
44est pluralitas ydearum(idearum) et Realis distinctio earum,
45ergo ibi non est summa simplicitas. ymo(immo) est
46ibi ydearum(idearum) distinctarum infinitas. unde augustinus
47octoginta-trium quaestionum quaestione 60a ponit quod alia ratione S110rb
48factus est homo, alia ratione factus est equus
, ergo in deo
49sunt ydeae(ideae) variae specierum ad extra factive

5 ad
50idem concordant varii doctores dicentes in deo
51esse pluralitates ydearum(idearum), et alio modo dicunt quod in deo
52sunt variae mensurae rerum rationes producibilium regulae ful-
53gores origines et causae rerum

6 unde augustinus 3o(IIIo) de
54trinitate
16o capitulo dicit de deo quod penes ipsum sunt
55mensurae, numeri, et pondera, et de trinitate
56dicit apud deum esse regulas aeternas, quae scriptae sunt
57in libro lucis, quae est veritas. et 6o(VIo) de trinitate dicit
58quod filius est ars omnipotentis plena rationum
59vivencium(viventium). et dyonisius(dionysius) de caelesti Ierarchia vocat
60ydeas(ideas) fulgores, et ambrosius in exameron
61ratio vocat ydeas(ideas) origines et causas rerum. et sic apparet
62O doctores ponunt diversitatem et pluralitatem ydearum(idearum)
63in dicta essentia. et ista dimitto causa brevitatis

Rationes pro prima propositio: probatio antecedentis

7
64Sed reddeo ad primum: antecedens probandum, scilicet, quod sit pluralitas
65rationum formalium in deo

Prima ratio

8 et post arguo per rationes
66scoti qui vult probare quod inter divinam sapientiam
67et divinam bonitatem sit non ydemptitas(identitas), et ita
68de aliis attributis primo sit, si infinita sapientia
69esset formaliter bonitas inserta, tunc sapientia in
70communi esset bonitas, in communi eciam(etiam) formaliter. et ista ratio
71est obscura. sed exponetur in solvendo eam tunc arguitur, quia
72ratio infiniti non variat rationem illius cui additur.
73sed probat quod consequens sit falsum, quia tunc in diffinitione
74quidditativa sapientiae poneretur tamquam pars bonitas
75vel esset eius diffinitio ista ratio indigebit longa
76expositione. ideo non expono pro nunc

Secunda ratio

9 2o(secundo) arguitur sic: distinctio
77emanationum divinarum neccessario(necessario) praesumpsit distinctionem
78principiorum elicitivorum et non distinctione rationis tantum, quia
79illa est impertinens, nec realem simpliciter contra una
80res negatur de alia, ergo formalem. prima pars antecedentis
81patet, quia non videtur unde esset diversitas emana-
82tionum ad intra nisi esse diversitas principiorum elicitivorum,
83nec potest salvari quomodo filius procederet per modum
84naturae. et spiritus sanctus non, nisi poneretur diversitas principiorum
85elicitivorum quae resolvitur ad intellectum et voluntatem

Terta ratio

10
863o(tertio) quidquid est ex se formaliter idem existens principium
87producendi duo pari ratione potest esse principium producendi
88infinita patet quia si eodem modo se habendo adaequate
89potest in duo eadem ratione in tria et in infinita.
90ex quo cum unitate principii eodem modo se habentis
91formaliter stat diversitas principiorum. exemplum
92in naturalibus: sicut ignis se habens eodem modo
93adaequate potest producere unum ignem et duo,
94et sic in infinitum. Ita potest poni exemplum in agentibus S110va
1aequivocis

11 Item spiritus sanctus producitur libere et filius
2naturaliter, et ista varietas non oritur ex modo
3actuum, sicut patet exemplum de actu voluntatis, quilibet
4sit liber, tamen hanc denominationem recipit a suo
5principio effectivo. ergo si in divinis aliqua sit
6productio libera oportet quod sit respectu principii liberi, et si
7aliqua sit naturalis oportet quod sit respectu principii naturalis,
8sicut respectu effectus liberi ponitur causa libera, et respectu naturalis
9ponitur causa naturalis

12 Item aliqua attribuuntur sive
10competunt divinae voluntati, quae non intellectui divino,
11nam voluntas divina ex se se determinat libere respectu
12positionis effectus inesse. et non intellectus, quia intellectus
13divinus est neccessario(necessario) cognitio

13 et viceversa aliqua
14attribuuntur intellectui, quae non voluntati, quia intellectus
15divinus intelligit mala et voluntas divina non
16vult mala

14 ad idem arguit magister Iohannes
17de rippa
. primo sit: divina essentia est participalis
18inesse ab aliquo. et ab eodem non participatur
19in esse vitae, ergo in deo est aliqualis distinctio
20inter esse et esse vitae. nam si participatio dei inesse
21simpliciter a parte obiecti esset idem formaliter inesse et
22inesse vitae. tunc quicquid deo participaret inesse et
23inesse vitae. et sic materia prima, quia participat inesse tunc
24participaret esse vivens, quod est falsum

15 Item si sic
25sequeretur quod res non differet specie, sed solum secundum in-
26tensum remissum. consequens est falsum. probatur consequentia,
27quia ex quo res participant eandem rationem forma-
28lem in deo sequitur quod non erit diversitas inter
29res participantes, nisi secundum intensum et remissum, ex
30quo est eadem ratio formaliter in deo, quae participatur
31ab omnibus. et sic inter res non erit differentia specifica.
32licet alia et alia participaret intensius vel remissius.
33alias rationes facit, quae posterius introducentur

Rationes ad oppositum trium propositionum

16 ad
34oppositum istorum trium arguitur auctoritate dyonisii(dionysii) ponit
35quod circa divina non est aliquid assentiendum nisi quod divina
36docent eloquia. et per consequens cum non habeamus ex
37sacra scriptura, nec ex determinatione ecclesiae, nec
38ex auctoritate ligante nec ex ratione convincente
39quod sit huiusmodi pluralitas formalitatum. videtur quod
40nullo modo licet talia circa deitatem asserere, et ma-
41xime considerata venerabilis anselmi regula dicentis quod
42in divinis omnia sunt idem, ubi non obviat
43relationis opposito, ergo praecise inter personas re-
44lativas est ponenda distinctio

17 Item arguitur sic: nam
45positio distinctionis formalitatum et distinctionis essentiae ad personam S110vb
46est difficilior quam sit distinctio personarum inter se et
47magis recedens a communi apparentia quam positio
48trinitatis, ergo non est ponenda. ex quo fides non
49astringit, nec fides nos ad hoc obligat,
50et illud est maius quam fides sequitur quod non est ponendum.
51antecedens probatur, quia mirabilitas positionis trinitatis, et
52tota difficultas trinitatis est in hoc quia ponit
53distinctionem realem minorem quam sit distinctio essentialis,
54quia ponit distinctionem sic quod haec res quae est persona
55non est haec res quae est alia persona, et tamen haec res
56est essentia. Ista est distinctio minor quam in creaturis.
57modo distinctio formalitatum multo plus recedit a
58distinctione essentiali, quia distinctio formalitatum est multo minor
59quam sit distinctio realis personarum, ergo si positio trinitatis est
60mirabilis ad sustinendum ratione recessus distinctionis realis
61ab essentiali sequitur quod positio formalitatum est magis
62mirabilis quia magis recedit et maxime cum fi-
63des non alligat. et omnia alia aeque salvantur
64sine positione formalitatum et aeque salvatur articulus
65trinitatis et est aeque difficilis, sicut positio trinitatis
66sequitur quod non est nisi voluntarium huiusmodi distinctionem forma-
67litatum ponere rationes alias quas faciunt in-
68tendo deducere declarando materiam

Divisio responsionis ad tres propositiones

18 Circa
69tria tacta, tria erunt puncta tractanda
70antequam veniam ad materiam simpliciter

19 primus erit
71de formalitatibus, utrum sint ponendae, et inducam
72opiniones doctorum. et videbitur quin in ista materia
73sit tenendum

20 2us(secundus) erit de distinctione alia, quae vocatur ex
74natura rei, quae ab aliquibus ponitur inter essentiam et personam

21
753us(tertius) erit de ydeis(ideis), utrum sit ponendum in deo et
76si sic, quomodo differant inter se

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Trinitate, Lectio 59, de Trinitate (http://scta.info/resource/lectio59 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 110r-110v (http://scta.info/resource/lectio59/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio59/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio59/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices