Lectio 6, de Fide [Jura Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | June 07, 2024

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio6

Lectio 6, de Fide [Jura Transcription]

[Recapitulatio conclusionis lectionis praecedentis]

1 Sciendum est quod
23pluries dictum est quod tam habitus fidei quam ac-
24tus est ineffabilis et quod sibi non potest sub esse falsum
25ita quod non potest fides respectu alicuius esse assensus quin deus
26sit respectu illius eiusdem assensus conformis ita quod ibi est
27quae subordinatio causalitatis talis verum est quod contra illud
28fuerunt factae rationes ad aliquas responsum est sed quia
29sunt adhuc aliae solutiones eas repetam et
30aliter solvam quam fuerunt solutae

[Novae responsiones ad primam et secundam rationes instantiae secundae lectionis praecedentis]

[Ad primam]

2 / ad primam de
31spe concebatur de quod spei potest sub esse falsum ergo et fidei
32responsum fuit negando antecedens aliter respondendum est negando
33consequentiam et concedendo antecedens ubi advertendum est quod ac-
34tus spei et etiam habitus partim cognitivus
35et partim volitivus et hoc quilibet potest in se experi-
36ri quia si quis aliquid separat illud desiderat et credit
37habere et de fidei actu et caritatis dicendum est quod
38sunt partim cognitivi et partim volitivi de caritate J11rb
39patet ex testimonio scripturae caritas est
40docens de omnibus ita quod licet homo existens in caritate
41non esset habituatus virtutibus moralibus caritas supple-
42ret vicem sapientiae etc supposito ergo quod spes sit
43similis cognitio et volitio et ita de caritate et fide

3
44dico 2o(secundo) quod spes est magis volitio quam cognitio
45et econtra de fide quia fides est magis cognitio quam
46volitio ideo eius rectitudo consistit penes conformitatem
47veritatis ipsius iudicii divini ita quod eius obiectum
48est veritas sed quia spes et veritas sunt magis
49actus volitivi quam cognitivi habent bonum pro obiecto et
50eorum rectitudo non est penes conformitatem veritatis
51sed bonitatis ita quod in multis casibus reperitur de veritate
52quod est bene respectu falsi ut patet de filio qui ex caritate
53diligeret patrem suum non mori si moriretur ex caritate
54assentiret isti pater meus non moritur et tamen ista esset
55falsa et sic de aliis quia ergo praeceptum est nobis ideo actus
56spei est meritorius licet sit falsus ita quod spei
57bene potest subesse falsum nec per hoc derogatur spei
58nec eius bonitati nec nobilitati quia eius obiectum non
59est verum sed bonum etc.

[Ad secundam]

4 ad 2am rationem de illis
60qui esset in extremo mortis cui apportaretur
61hostia non consecrata ex fide crederet quod ibi esset
62corpus christi plura hic dicta fuerunt quod si cre-
63deret quod ibi esset corpus christi non esset hoc ex fide
64Aliter respondendum est quod bene staret quod ille in casu praedicto
65bene crederet se credere ex particulari ex fide quod ibi sic
66corpus christi et tamen ibi non esset Et causa est
67quia iste satis experitur se habere credulitatem et non
68habet medium concludendi quia ista credulitas distinguatur a credu-
69litate fidei quia valde difficile est habere notitiam
70suorum actuum et maxime illorum qui sunt eiusdem obiecti
71et hoc in homine simplici maxime ymo(immo) et in prophetis
72illud contingebat quod habitis revelationibus a spiritu sancto for-
73mabant in se aliquos actus quos credebant
74esse a spiritu sancto sibi revelatos qui realiter non
75erant revelationes sive prophetationes revelatae a
76spiritu sancto ita enim accidere potuit de iona propheta J11va
1qui prophetavit absolute subversionem ninevae quae tamen non
2fuit subversa Et quia assensus propheticus a reve-
3latione erat talis quod non poterat habere
4sive concludere differentiam inter illum assensum a seipso
5formatum et illum assensum scilicet propheticum a revelatione
6divina et iste erat deceptus non a deo sed
7a se Ideo non est mirum si hoc contingere possit
8in simplicibus dicebatur

[Utrum credulitatis est periculosa in simplici]

5 ulterius quod huiusmodi credulitas
9non erat multum periculosa in simplici quia ita contingit
10aliquando in missa quod est aliquis defectus ex parte presbyteri
11et tamen realiter creditur quod ibi sit vere corpus sub
12speciebus panis et talis error non est multum culpabilis

[Videtur quod est multum periculosa]

6
13Sed contra hoc sunt aliqua argumenta probantia quod ymo(immo) est
14multum periculosa talis credulitas primo quia facit
15illum ydolatrare(idolatrare) quia honorat creaturam excludendo sibi
16honorem deo solummodo debitum et extrinsece scilicet flecten-
17do genua etc. et cum hoc intrinsece credendo quod ibi
18ibi sit realiter sic corpus christi et si dicatur
19quod forte posset excusari propter ignorantiam illud
20non valet quia ita posset dici de vetula credente
21praelato suo scilicet aliquod falsum contra fidem

7 si talis credulitas
22non esset multum periculosa sicut dicit sequitur quod similiter lici-
23tum esset alicui credere de angelo malo apparente
24quod esset divino et exhibere sibi reverentias deo de-
25bitas quod est falsum ymo(immo) illud esset magnum inconveniens
26quia esset ydolatria(idolatria) verum est quod ista materia est
27satis practica et tangit fidems et mores et ideo no-
28lo loqui in hac materia nisi probabiliter semper submittendo
29iudicio melius dicentium

[Responsio ad primam]

8 / Quantum ad primum sto pro nunc
30cum alias dictis quod assensus ille quo quis credit christum esse
31in hostia non consecrata non esset multum periculosum /
32ubi notandum quod cum isto assensu bene stat assensus fidei
33qui est verus qui est quodammodo conditionalis sicut dictum est in praecedentibus

9
34 ad rationes ad primam quia per illum
35assensum inducitur ad ydolatriam(idolatriam) etc dicitur quod la-
36ta est differentia in ista materia inter adorare angelum
37malum apparentem deum non faciendo hoc difficultate

38in altari hostiam non consecratam et adorare J11vb
39angelum malum apparentem deum non faciendo hanc difficultatem
40de appellatione et causae sunt multae prima quia adorat
41in casu 2o(secundo) est deum reputare creaturam aequivalenter
42quia deus reputatur quod sibi angelus malus apparens
43deum qui est creatura modo illud est plasphema
44ipsi deo Item hoc est exhibere ipsum de angelo
45reverentiam deo debitam quod est etc non malum et
46nephandum(nefandum) Item nephas(nefas) est attribuere alteri
47honorem deo debitum sicut fit in proposito etc Sed
48non est sic in primo casu quia licet ibi non sit non
49sic corpus christi tamen realiter adorat corpus christi quia
50illud quod ultimate intendit adorare est corpus
51christi seu ipse deus / ubi est advertendum quod differentia loci
52non importat ignominiam et si non est ibidem non
53est dicere plasphemia deo adorando ipsum ibi sed
54dicere quod haec res quae est corruptibilis est ipse deus
55ibi sit praesens non est aliquod plasphemari sibi impu-
56tare quia potest ibidem realiter esse ymo(immo) de facto
57esset si presbyter fecisset debitum suum ideo non est
58ibi ydolatria(idolatria) nec per hoc habet aliquem conceptum nisi conceptum christi
59et ad christum ultimate terminat intentionem suam
60sed non est sic in 2o(secundo) casu et primo casu decipitur
61solum ratione loci quia credit esse deum ubi non est

10
62/ 2o(secundo) dico quod sicut tactum est in casu isto potest habere
63actum fidei et proportionaliter adorationem proportionalem causatam
64a fide ita quod adorat christum hic et hoc sub conditio-
65ne scilicet si presbyter fecerit debitum suum Ex quo sequitur
66quod ista credulitas qua credit deum esse hic
67non de per se generat ydolatriam(idolatriam)

11 / 3o(tertio) dicitur si ymo(immo) ydo-
68latraret(idolatraret) hoc esset ex culpa sua quia negligeret
69considerare si est ibi corpus christi si categorice assen-
70tiret quod ibi esset corpus christi et hoc non ex parte
71illius assensus sed ex parte culpae

12 / 4o(quarto) dicitur quod
72ex deffectu(defectu) aliunde potest provenire ydolatria(idolatria) et
73hoc non ex parte praedicti assensus scilicet ex hoc quod adoratur
74species et hoc dupliciter quia forte credit quod totum quod videt
75sit corpus christi quia frequenter simplices non distin-
76guunt ymo(immo) frequenter ita est de ymaginibus(imaginibus) J12ra
1ad quas dirigunt suam intentionem et ultimate
2terminant ad illas ymaginationes(imaginationes) et hoc provenit
3ex indiscretione adorantis 2o(secundo) potest provenire ydo-
4latria(idolatria) credendo quod istae species essent corpus
5christi modo quod ibi esset corpus vel non non esset
6credendum quod istae sensus esset corpus christi non nego-
7tum quin species debeant adorari non tamen adora-
8tione qua corpus christi adoratur Sed adora-
9tione qua reliquere et vasa sacra et ymagines
10adorantur ymo est ibi maior habitudo et cum ado-
11randi illas species quam sit in adoratione crucis
12quia ibi est corpus christi ideo in quantum illae species
13continent corpus christi debent adorari

[Difficultates circa fidem vetulae]

13 / Consequenter
14de ista vetula est aliqua difficultas unde casus pone-
15batur quod vetulae praelatus suus praedicaret aliquid
16contra fidem et dictum est quod in illo casu non debet
17sibi credere et quod aliqualiter innatum est sibi credere deum
18esse et quod si faciat debitum suum non credet
19praelato suo ymo(immo) oppositum sed illuminabitur a deo Iuxta
20illud ego ego sum ad hostium et pulso et si
21mihi quis aperiat hostium intrabo et cena-
22bo cum eo et sic vetula allegat illud psalmi
23"audiam quid mihi praedicet dicens"

14 Sciendum est quod hic
24sunt multae difficultates una est utrum vetula
25teneatur ad articulum trinitatis quantum est de exemplo utrum te-
26neatur vel an non non discutio pro nunc utrum tene-
27atur vel est credere deum esse trinum a praelato sit unum de
28praeceptis credibilibus ad quae tenetur et quod sic iuxta
29latitudinem suorum credibilium quod non solum tenetur credere
30in generali quidquid ecclesia credit sed tenetur in speciali
31plura credere scilicet quod deus est de articulo autem existente
32extra latitudinem suorum credibilium utrum licitum sit credere
33oppositum quantum ad hoc teneo quod non ita quod guillelmus parisiensis dicit
34quod non stat credere oppositum alicuius articulorum credibilium quin pec-
35cet mortaliter unde ymaginatur(imaginatur) quod sicut affectus
36non potest facere contra caritatem quin peccet mortaliter
37Et quantum ad hoc ymaginatur(imaginatur) conformiter sicut guillelmus altissiodorensis
38Consequenter dicit quod deus custodit diligentes se
39et hoc expresse habetur proverbium 3 unde si homo non po-
40nat obicem et convertat se ad deum deus convertetur ad
41eum quia deus habet maiorem sollicitudinem de hominibus quam de aliis
42sed aliquis optime providet sibi de neccessariis(necessariis) ad salutem suam
43modo creatura non potest immediate atingere(attingere) illa quae sunt sic
44supernaturalia sive spiritualia Sed deus ordinavit
45quandam dispositionem quae est in libera nostra potestate qua
46deus ordinavit conferre illa dona supernaturalia sive spiritua-
47lia

[Corollaria]

15 / Ex isto intulit opposita corollaria per quae solverentur multae
48particulares difficultates in multis casibus

[Utrum homo peccaret, qui, circa qui sit propria eius uxor, confusus esset]

16 unus casus est
49de homine uxorato qui credit de nocte de aliqua
50muliere existente in lecto suo quod sit propria eius
51uxor et eam cognosceret utrum peccaret

17 quod non quia non potest
52cothidie habere torchiam ad videndum an uxor
53sua sic in lecto suo vel una alia

[Responsio]

18 Respondetur quod in illo
54casu peccaret mortaliter et si quaeratur quomodo tunc
55providebit sibi ipse respondet 2m dicta quod si faceret
56quod in se est deus non permitteret quod carnaliter eam
57cognosceret ymo(immo) sibi provideret ponendo ipsum in
58aliam cogitationem vel mutando sibi complexionem vel per aliquod
59aliud iuramentum speciale

19 Item quia sicut nos continue
60habemus unum bonum angelum nobiscum existen-
61tem et nos dirigentem in bonas operationes qui possent
62commovere fantasmatam talis hominis in dicto casu ad aliquid cogitandum
63per quod provideret sibi nec faceret illud peccatum si talis homo fa-
64ciat quod in se est etc

Utrum sancti circa fidem errare possunt

20 adhuc est una difficultas
65videtur quod sancti aliquando erraverunt circa fidem de origines
66Si fuerit sanctus vel non nescio tamen credidit et posuit
67aeternitatem angelorum sicut ipsius dei et quod in fine omnes
68essent salvati modo illud est expresse contra sacram scrip-
69turam iuxta illud genesis primo "in principio creavit deus
70caelum et terram"
et idem "ite maledicti in ignem aeter-
71num"
etc Item ricardus de sancto victore expresse
72tenuit quod essentia genuit ecclesiam essentiam modo illud
73est contra determinationem ecclesiae Item augustinus pluries se
74retractavit et posuit contra Ieromiam de recompensationem
75legalium

[Responsio]

21 / ad ista guillelmus altissiodorensis dicit aliqua et iuxta J12va
1hoc ponam unam conclusionem probabiliter tamen quod nulli
2licet aliquid assereretur contra fidem sive assentire alicui
3propositioni repugnanti fidei seu articulis quantumcumque discet
4und a principiis unde dicit guillelmus parisiensis non licet contraria
5asserere quia detrahere a deo illud quod sibi competit et sibi attri-
6buere quod sibi non convenit est nephandum(nefandum)

22 2o(secundo) dicitur
7quod causa investigationis veritatis est quasi sub conditioni
8implicita licet unde contrariae oppinioni(opinioni) non simpliciter assentiendo
9illud facit ad inquisitionem veritatis quia adducuntur ratio-
10nes ad utramque secundum partem et revolvuntur scripturae ut
11tandem inveniatur radix veritatis

23 3o(tertio) dicitur quod in
12pure positivis quorum unum non tangit fidem
13nec credenda nec oppositum ad istum sensum quod quandocumque
14pars ponatur non est contra fidem licet utramque partem
15oppinari(opinari) sicut de creatione rerum in principio unde augustinus
16posuit quod omnia creata fuerunt simul et in eodem instanti iuxta
17illud "omnia creavit simul" sed quare ponitur talis or-
18do in creatione dicit quod hoc est propter simplices qui non
19possunt bene capere quod omnia fuissent simul creata

24
20 alii tenent oppositum fundantes se in isto primo genesis
21"in principio creavit deus caelum et terram" modo nulla
22istarum partium repugnat fidei seu credendis
23articulis

25 / 4o(quarto) dico quod sunt aliqua speculabilia quae sunt
24impertinentia ad mores sive ad fidem circa materiam
25fidei et in talibus licet oppinari quamlibet partem

[Responsio ad rationes]

26 tunc
26restat respondere ad illud quod dicitur de augustino et de ricardo
27de sancto victore

27 de augustino dicitur quod pluries re-
28tractavit illa quae non erant in contrarium fidei seu credibilium
29ymo(immo) erant eis impertinentia 2o(secundo) si illa quae retrac-
30tavit erant contra fidem non retractavit ea
31tamquam assertive posita sed tantum disputative
32seu recitative 3o(tertio) dicitur quod non est inconveniens
33dicere quod loth peccaverit per ignoranciam(ignorantiam) cognoscendo
34filiam suam carnaliter etc.

28 Consequenter dicitur
35arbo de ricardo de sancto victore quod si asservit aliqua
36contra fidem peccavit et si dicatur quod illius
37quod asservit oppositum non erat determinatum dicitur quod
38licet ista determinatio multum aggravet peccatum J12vb
39tamen ante determinationem peccavit licet non aeque graviter sicut
40prius si asseruisset quia illud non erat de contentis infra
41latitudinem credibilium suorum quia non licet aliquid asserere contra
42fidem tamen propter eius reverentiam tenendum est quod hoc solum
43tenuit probabiliter et disputative ad inquisitionem veritatis
44ideo non peccavit sed profecit quia fuit causa illius deter-
45minationis

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 6, De fide (http://scta.info/resource/lectio6 )

      France, Montmorot, ms 32, 11r-12v (http://scta.info/resource/lectio6/cod-mmppdi)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio6/cod-mmppdi/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio6/cod-mmppdi/transcription

      View Explanation of Citation Practices