Lectio 6, de Fide [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio6

Sources: R: Reims

Lectio 6, de Fide [Reims Transcription]

[Recapitulatio conclusionis lectionis praecedentis]

1
3Sciendum est quod pluries dictum est quod tam actus
4fidei quam habitus est infallibilis nec sibi potest
5sub esse falsum Ita quod non potest fides respectu alicuius
6esse assensus quin Deus sit respectu eiusdem assensus con
7formis ita quod ibi est quaedam subordinacio(subordinatio)
8causalitatis talis verum est quod contra illud factae fuerunt rationes
9et ad aliquas responsum est. Sed quia sunt
10adhuc aliquae soluciones(solutiones) eas repetam et aliter
11solvam quam fuerunt solutae

[Novae responsiones ad primam et secundam rationes instantiae secundae lectionis praecedentis]

[Ad primam]

2 Ad primam de spe
12quando dicitur quod spei potest sub esse falsum ergo et fidei
13responsum fuit negando antecedens Aliter respondendum
14est negando consequentiam et concedendo antecedens ubi adver-
15tendum quod actus spei ymmoet eciam(etiam) habitus est
16partim cognitivus et partim volitivus et hoc
17potest quilibet in se experiri quia si quis aliquid
18sperat illud desiderat et illud credit habere
19et ita de actu fidei et caritatis dicendum est
20quod sunt partim cognitivi et partim volitivi de ca
21ritate patet ex testimonio scripturae caritas est
22virtus docens de omnibus ita quod licet homo
23existens in caritate non esset habituatus virtutibus
24moralibus tamen caritas suppleret vicem
25sapientiae prudenciae(prudentiae) et sic de aliis supposito igitur quod spes
26simul sit cognicio(cognitio) et volicio(volitio) et ita de cari
27tate et fide

3 dico 2o(secundo) quod spes est magis
28volicio(volitio) quam cognicio(cognitio) econverso vero est de fide
29quia fides est magis cognicio(cognitio) quam volicio(volitio) Ideo
30eius rectitudo consistit penes conformitatem
31veritatis ipsius iudicii divini ita quod eius obiectum
32est veritas sed quia spes et caritas magis sunt
33actus volitivi quam cognitivi habent bonum pro
34obiecto et eorum rectitudo non est penes conformi
35tatem veritatis sed bonitatis Ita quod in multis casi
36bus reperitur de caritate quod est bene respectu falsi
37ut patet de filio qui ex caritate diligeret patrem
38suum non mori si moriretur et sic ex caritate
39assentiret[?] isti 'pater meus non moritur' et tamen illa esset
40falsa et sic de aliis quia igitur praeceptum est nobis sperare
41ideo actus spei in praescito est meritorius licet
42sit falsus ita quod spei potest sub esse falsum
43nec per hoc derogatur spei nec eius bonitati
44sive nobilitati quia obiectum eius non est verum
45sed bonum etc.

[Ad secundam]

4 Ad 2am(secundam) rationem de illo qui
46esset in extremo mortis cui apportaretur hostia
47non consecrata ex fide crederet quod ibi esset corpus
48christi Ad istam rationem dicta fuerunt multa quia
49si crederet quod ibi esset corpus christi non esset
50hoc ex fide Aliter autem respondendum est Ubi R7vb
51advertendum est quod bene staret quod illo in casu prae
52dicto crederet se credere in particulari ex fide
53quod ibi esset corpus christi et tamen ibi non esset corpus
54christi Et causa est quia iste experitur satis
55se habere credulitatem et non habet medium concludendi
56quod ista credulitas distinguatur a credulitate
57fidei quia valde difficile est habere noticiam(notitiam)
58suorum actuum et maxime illorum qui sunt eiusdem
59obiecti et hoc in homine simplici maxime ymmo(immo)
60et in prophetis istud contingebat quod habitis
61revelacionibus(revelationibus) a spiritu sancto formabant ex se
62aliquos actus quos credebant esse a spiritu
63sancto sibi revelatos qui tamen realiter non erant
64revelaciones(revelationes) sive prophetaciones(prophetationes) revelatae
65a spiritu sancto Ita enim accidere potuit de Iona
66propheta
qui prophetavit absolute subversionem ni
67nevae
quae tamen non fuit subversa quia assensus
68propheticus a revelacione(revelatione) divina erat talis
69quod non poterat habere sive concludere differentiam inter
70habitum sive assensum a seipso formatum et illum
71assensum propheticum a revelacione(revelatione) divina et ille
72erat deceptus non a deo sed a se ideo non est
73mirum si hoc contingere posset in simplicibus

[Utrum credulitatis est periculosa in simplici]

5
74Dicebatur ulterius quod huiusmodi credulitas non
75erat multum periculosa in simplici quia ita aliquando
76contingit in missa quod est aliquis deffectus(defectus) ex
77parte presbyteri et tamen realiter creditur quod ibi sit vere
78corpus christi sub speciebus panis et talis error
79non est multum culpabilis ut dictum est

[Videtur quod est multum periculosa]

6 Sed
80contra hoc sunt aliquae rationes probantes quod
81ymmo(immo) quod talis credulitas est multum periculosa
82ymmo(immo) quia facit istum ydolatrare(idolatrare) quia adorat crea
83turam exhibendo sibi honores deo soli
84debitos et extrinsece scilicet flectendo genua et
85intrinsece credendo quod ibi sit realiter corpus
86christi et si dicatur quod forte posset excusari
87propter ignorantiam Istud non valet quia ita posset
88dici de vetula credente praelato suo sibi
89aliquod falsum contra fidem praedicanti et tamen dictum
90est quod in tali casu credendo sibi peccat mor
91taliter

7 Item si talis credulitas non esset multum
92periculosa sicut tu dicis sequeretur quod similiter
93licitum esset alicui de angelo malo apparente
94deum credere quod esset Deus et exhibere sibi
95reverenciam(reverentiam) deo debitam modo hoc est falsum
96ymo(immo) illud esset magnum inconveniens quia ibi
97esset ydolatria(idolatria) verum est quod ista materia est satis
98practica et tangit eciam(etiam) fidem et mores ideo
99nolo loqui in hac materia nisi probabiliter
100semper submittendo me Iudicio melius dicentium

[Responsio ad primam]

8 R8ra
1Quantum ad primum sto pro nunc
2cum alias dictis quod actus vel assensus ille quo
3quis credit esse christum in hostia non conse-
4crata non est multum periculosus Ubi notandum
5est quod cum isto assensu stat bene assensus fidei qui
6est verus qui est quodammodo condicionalis
7sicut dictum est in praecedentibus

9 Ad rationes ad
8primam quando dicitur quia per illum assensum inducitur ad ydola
9tria(idolatriam) dicitur hic quod lata est differentia in ista materia
10inter adorare in altari hostiam non consecratam
11et adorare angelum malum apparentem deum non
12faciendo hic difficultatem de appellatione
13et causae sunt multae prima quia adorare in casu 2o(secundo)
14est reputare deum creaturam aequivalenter quia deus
15reputatur hic scilicet angelus malus apparens
16deum qui est creatura modo istud est blasphemia
17ipsi deo Item hoc est exhibere reverenciam(reverentiam)
18deo debitam huic angelo malo quod est iterum
19malum et nephandum(nefandum) deo Item nephas(nefas)
20est deo alteri honorem deo debitum sicut fit in
21proposito sed non est sic in primo casu scilicet in casu
22nostro de adorante hostiam non consecratam quia licet
23ibi non sit corpus christi tamen realiter adoraret corpus
24quia illud quod ultimate intendit adorare
25est ipse deus Ubi est notandum quod differentia loci non
26importat ignominiam et si non est ibidem non est
27dicere blasphemiam adorare ipsum ibi Sed
28dicere quod haec res quae est corruptibilis est ipse deus est
29ipsum blasphemare et per consequens reputare
30in hostia non consecrata quod deus sit ibi praesens
31non est aliquid blasphemi sibi imputare
32quia potest ibidem realiter esse ymo(immo) deffectus(defectus)
33esset si presbyter fecisset debitum suum ideo non est
34ibi ydolatria(idolatria) nec per hoc habet aliquem conceptum nisi conceptum
35christi et ad christum ultimate terminat intencionem(intentionem)
36suam sed non est sic in 2o(secundo) casu quia in primo casu
37solum decipitur ratione loci quia credit esse christum
38ubi non est

10 Dico 2o(secundo) quod sicut tactum est in
39casu isto potest habere actum fidei et consequenter adora
40tionem proportionalem causatam a fide, ita quod ado
41rat christum hic et hoc sub condicione(conditione) scilicet si presbyter
42fecerit debitum suum Ex quo sequitur quod illa
43credulitas qua credit deum esse hic non
44generat de per se ydolatriam(idolatriam)

11 3o(tertio) dicitur quod si ydo
45latraret(idolatraret) hoc esset ex culpa sua quia negligeret
46considerare si esset ibi corpus christi si cathegorice(categorice)
47assentiret quod ibi esset corpus christi et non ex parte
48illius assensus sed ex parte culpae suae

12 4o(quarto) dicitur
49quod ex deffectu(defectu) aliunde potest provenire ydolatria(idolatria)
50et hoc non ex parte praedicti assensus scilicet ex hoc quod adoratur R8rb
51species et hoc dupliciter quia forte adorat indis-
52tincte et forte credit quod totum quod videt sit
53corpus christi quia frequenter simplices non distinguunt
54ymo(immo) frequenter ita est de ymaginibus(imaginibus) ad quas
55dirigunt suam intencionem(intentionem) et ultimate ter-
56minant ad illas ymagines(imagines) et hoc provenit
57ex indiscretione orantis 2o(secundo) potest provenire ydola
58tria(idolatria) credendo quod illae species essent corpus christi
59modo dato quod ibi esset corpus christi vel non non esset cre
60dendum quod illae species essent corpus christi non nego
61tamen quin species debent adorari non tamen adoratione
62qua corpus christi adoratur sed adoratione qua reli
63quiae et vasa sacra et ymagines(imagines) adorantur
64ymo(immo) est maior habitudo et causa adorandi illas species
65quam sit in adoratione cratis quia ibi est corpus christi
66Ideo inquantum illae species continent corpus christi debent
67adorari

[Difficultates circa fidem vetulae]

13 Consequenter de vetula est aliqua dif
68ficultas. Unde casus ponebatur quod vetulae prae
69latus praedicaret aliquid contra fidem et dictum
70est quod in illo casu non debet sibi credere et quia
71aliqualiter innatum est sibi credere deum esse et quod
72si faciat debitum suum non credet praelato suo
73ymo(immo) credet oppositum quia illuminabitur a deo ego
74iuxta illud ego sto ad hostium et pulso et si
75michi(mihi) quis aperiat hostium ego intrabo
76et cenabo cum illo Et tunc vetula alleget
77illud psalmi "audiam quid michi(mihi) praedicet dicens"

14
78Sciendum est quod hic sunt difficultates multae
79Una est utrum vetula teneatur ad articulum trinitatis
80quantum est de exemplo utrum teneatur vel non non discu
81tio pro nunc utrum scilicet teneatur credere deum esse
82trinum et unum sed quo ad propositum volo intelli
83gere quod credibile cuius oppositum praedicatur sibi
84a praelato suo sit de credibilibus ad quem tenetur
85et quod sit infra latitudinem suorum credibilium
86quia non solum tenetur credere in generali quidquid
87ecclesia credit sed tenetur in speciali plura credere
88scilicet quod deus est et de multis aliis de articulo
89autem existente extra latitudinem suorum credibilium
90utrum licitum sit credere oppositum quantum ad hoc te
91neo quod non Ita quod guillelmus parisiensis dicit quod non
92stat credere oppositum alicuius articulorum credibilium
93quin peccet mortaliter Unde ipse ymaginatur(imaginatur)
94quod sicut affectus non potest facere contra caritatem
95quin peccet mortaliter Ita nec intellectus potest
96aliquid credere contra fidem quin peccet mortaliter
97et quantum ad hoc ymaginatur(imaginatur) conformiter sicut
98guillelmus altissiodorensis Consequenter dicit quod deus
99custodit diligentes se et hoc expresse habetur
100proverbiorum 3o(tertio) Unde si homo non ponat obicem R8va
1et convertat se ad deum deus convertetur ad eum
2quia deus habet maiorem sollicitudinem de hominibus
3quam de aliis sed aliis optime providet de sibi
4neccessariis(necessariis) ad salutem suam igitur et homini modo
5creatura non potest attingere in mediate(immediate)
6ad illa quae sunt sibi supernaturalia vel quae sunt
7spiritualia Sed deus ordinavit quandam disposi
8tionem quae est in nostra libera potestate qua posita
9deus ordinavit conferre illa bona supernatura
10lia sive spiritualia

[Corollaria]

15 Ex isto intulit quaedam
11corrolaria(corollaria) per quae solventur multae particulares rationes
12difficultates in multis casibus

[Utrum homo peccaret, qui, circa qui sit propria eius uxor, confusus esset]

16 Unus casus est de
13homine uxorato qui credat de nocte de ali
14qua muliere existente in lecto suo quod sit propria
15eius uxor et eam carnaliter cognosceret utrum
16peccaret

17 quod non quia non potest cottidie habere
17thorcziam[?] ad videndum an uxor sua sit
18in lecto suo vel una alia

[Responsio]

18 Breviter respondendum
19quod in illo casu peccaret mortaliter cognos
20cendo mulierem non suam et hoc carnaliter
21Et si quaeratur quomodo tunc providebit sibi
22ipse respondet per dicta seu secundum dicta quod si faceret
23quod in se est deus non permittet quod carnaliter
24eam cognoscat ymo(immo) sibi provideret ponendo
25ipsum in aliquam aliam cogitacionem(cogitationem) vel mutan
26do sibi complexionem vel infrigidando ipsum vel
27terrendo mulierem vel per aliquod aliud Iuva
28mentum speciale

19 Item quia sicut nos continue
29habemus malum angelum nobis assistentem
30ita habemus unum bonum angelum nobis in
31existentem et nos dirigentem in bonas o
32perationes quae possent conmovere fantasmata(phantasmata)
33talis hominis in dicto casu ad aliquid cogitandum
34per quod provideret sibi ne faceret illud peccatum
35si talis homo faciat quod in se est ut dictum est

[Utrum sancti circa fidem errare possunt]

20
36Adhuc est una difficultas quia videtur
37quod sancti aliquando erraverunt circa fidem primo
38de origene si fuerit sanctus vel ne nescio
39tamen credidit et posuit aeternitatem angelorum
40sicut ipsius dei et quod in fine omnes essent
41salvati modo illud est expresse contra sacram
42scripturam iuxta illud genesis primo "in principio creavit
43deus caelum et terram"
et per caelum intelligitur
44natura angelica et iuxta illud mathaei "Ite male-
45dicti in ignem aeternum"
etc. Item Richardus
46de sancto victore
expresse tenuit quod essen
47tia divina generat modo, illud est expresse
48contra determinacionem(determinationem) ecclesiae Item augustinus pluries
49se retractavit et posuit contra Ieromiam de cessa
50tione legalium

[Responsio]

21 Ad ista guillelmus altissiodorensis R8vb
51dicit aliqua Et iuxta hoc ponam unam conclusionem
52probabiliter tamen quod nulli licet aliquid asserere
53contra fidem sive assentire alicui propositioni
54assentire repugnanti fidei sive articulis
55quantumcumque distent a principiis Unde dicit guillelmus
56parisiensis
inprimis non licet contraria asserere quia
57hoc est detrahere deo illud quod sibi competit
58et sibi attribuere quod sibi non competit et illud
59est nephandum(nefandum)

22 2o(secundo) dicitur quod causa investigacio
60nis(investigationis) veritatis et quasi sub condicione(conditione) implicita
61licet bene contraria opinari non simpliciter assentiendo quia
62istud facit ad inquisicionem(inquisitionem) veritatis quia addu
63cuntur rationes ad utramque partem et revolvuntur
64scripturae ut tandem in veniatur(inveniatur) radix veritatis

23
653o(tertio) dicitur quod in pure positivis quorum unum
66non tangit fidem nec credenda nec oppositum ad illum
67assensum quod quaecumque pars ponatur nulla est contra fidem
68licet utramque partem opinari sicut de creatione
69rerum in principio Unde augustinus ponit quod omnia
70creata fuerunt simul et in eodem instanti iuxta illud
71ecclesiastici "creavit omnia simul" sed quare ponitur talis
72ordo in creatione rerum dicit quod hoc est propter simplices
73qui non possent bene capere quod omnia fuissent
74simul creata et tamen deus illa operata fuisset
75per septem vel sex dies

24 Alii tenent oppositum
76fundantes se in illo genesis primo "In principio creavit
77deus caelum et terram"
etc nam nulla pars
78istarum parcium(partium) repungnat(repugnat) fidei seu articulis
79credendis

25 4o(quarto) dico quod eciam(etiam) sunt aliqua speculabilia
80quae sunt inpertinencia(impertinentia) ad mores sive ad fidem
81et circa materiam fidei et in talibus licet opinari quam-
82libet partem

[Responsio ad rationes]

26 Tunc restat respondere ad illud
83quod dicitur de augustino et de richardo de
84sancto victore

27 de augustino dicitur quod plu
85ries in retractionibus suis retractavit aliqua
86quae non erant in contrarium fidei seu credibilium
87ymmo(immo) erant eis inpertinentia(impertinentia) 2o(secundo) si illa quae
88retractavit fuerunt contra fidem non retractavit ea
89tamquam assercione(assertione) posita sed disputative vel re
90citative tantum 3o(tertio) dicitur quod non est inconveniens di-
91cere quod loth peccaverit
quin augustinus peccaverit sicut
92dicit guillelmus parisiensis dicit quod non est inconveniens
93dicere quod loth peccaverit per ignoranciam(ignorantiam) cognos
94cendo filias suas carnaliter et iacob cognoscendo
95lia

28 Consequenter dicitur de ricardo de sancto
96victore
quod si asservit aliqua contra fidem pecca
97vit et si dicatur quod adhuc illius oppositum quod asservit
98non erat determinatum dicitur quod licet ista deter
99minacio(determinatio) agravet(aggravet) peccatum multum si quis post
100determinacionem(determinationem) aliquod assentiat contra determinationem R9ra
1tamen ante determinacionem(determinationem) peccavit licet non aeque
2graviter sicut si post asseruisset quia istud
3non erat de contentis infra latitudinem
4suorum credibilium modo dictum est quod asserendo
5seu oppositum credibilium quae sunt infra latitudinem
6suorum credibilium et eciam(etiam) in illis credibilibus
7quae sunt extra latitudine suorum credibilium
8peccat mortaliter quia non licet aliquid asserere
9contra fidem Tamen propter eius reverenciam(reverentiam)
10tenendum est quod ipse solum hoc tenuit probabiliter
11et disputative ad inquisicionem(inquisitionem) veritatis
12ideo non peccavit sed profecit quia fuit causa deter
13minationis illius etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 6, De fide (http://scta.info/resource/lectio6 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 7v-8v (http://scta.info/resource/lectio6/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio6/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio6/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices