Lectio 71, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | December 11, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio71

Lectio 71, de Trinitate

Duae aliae rationes quod Deum posse formaliter influere se fundant et responsiones

1Sed quia solutae sunt rationes quibus opinantes deum posse formaliter influere se fundant, et sunt aliae duae pro ista opinione.

Prima ratio

2 Prima est forma habet aliqualiter habitudinem quae dicit imperfectionem. unam est quia forma est educibilis de potentia materiae. secunda habitudo imperfectionis, quia forma inhaeret materiae. tertia quia forma specialiter dependet ab ipsa materiae. et quantum ad has habitudines dicentes imperfectionem isti non Revocant in dubium quod deus non posset in hoc genere vicem formae quia quaelibet habitudo dicit imperfectionem deo Repugnantem, sed forma habet conditiones perfectionis in hoc quod bonitatem et perfectionem suas alteri communicat seclusis habitudinibus dicentibus imperfectionem. et huiusmodi habitudo perfectionabilis non Repugnat deo. et illa exprimitur per informare prout informatio secludit omnes habitudines imperfectionales et caperetur informatio abstracte.

Secunda ratio

3 Secunda ratio est quia divina essentia potest in eadem proportione movere potentiam creatam in qua movet notitia creata, ergo.

Responsio ad primam rationem

4 Hic respondendum est quod prima ratio praesumit fundamenta, quae facillime negatur.

5 Quantum ad primum, conceditur quod stat habitudinem informationis esse absque hoc quod forma educatur de potentia materiae, et sic non est de integritate formae educi de potentia materiae. exemplum de anima intellectiva quae informat materiam, et tamen non educitur de potentia materiae.

6 Secundo de accidentibus supernaturalibus quae non educitur de potentia materiae vel substantiae causando materiam vel substantiam quacumque sit illa cui inhaerent et tamen illa informant suum subiectum cui inhaerent SV286ra dicitur tamen quod probabiliter potest dici quod inhaesio et dependentia aliqua a suo subiecto et informatio sunt de integritate influxus formalis. Et ideo cum ista opinio supponat quod huiusmodi habitudines sint separabiles hoc ei negatur. Et hoc potest imaginari quod inhaere sit omnino idem quod est informare et sic diceretur quod inhaerere et informare essent penitus idem, nec essent habitudines distinctae.

7 Secundo dato quod distinguerentur nihilominus sunt partes integrantes influxum formalem, et si sequestrentur capiatur secunda habitudo et deus suppleat, scilicet, informare praecise.

8 Respondetur quod ex habitudine informationis praecise sit sumptae non integraretur informatio nec communicarentur denominationes concretivae, et ideo, licet deus posset habere illam habitudinem quod non conceditur, non tamen influeret formaliter.

Responsio ad secundum rationem

9 Ad secundam rationem divina essentia potest in eadem proportione movere potentiam perceptivam in qua movet notitia creata, ergo. negetur antecedens, et hoc in eodem genere motionis, quia immutatio respectu potentiae Reducitur ad causalitatem formalem, et deus non potest concurrere in huiusmodi genere. etiam ista ratio supponit quod motivitas illa reducitur ad genus causae efficientis et hoc negatur sibi, quia dictum est quod deus in nullo gradu potest concurrere in motione formali, sed bene potest concurrere in genere eminentiori, et hoc non sufficit, quia deus quantumcumque concurreret ad faciendum album, vel se applicaret non posset hoc facere sine albedine, quia deus non potest concurrere in genere causae formalis. et ideo, ratio est facilis ad solvendum, quia si intelligatur de motione effectiva, hoc non sufficit ad immutandum vitaliter et de formali motione deus non posset.

10 Et ut magis habeatur imaginatio alterius opinionis notandum est quod ipsi ponunt differentiam inter immutationem vitalem et influxum formalem.

11 Unde deitas nedum ad animam christi, sed ad carnem est formaliter unita in tantum quod isti dicunt quod caro christi in triduo erat deus et Recipiebat influxum formalem deitatis, et licet esset unita formaliter carni, hoc tamen non erat vitaliter et cognitive. et ideo isti concedunt multa corpora extranea.

12 Primum est quod ista consequentia non valet: a est deus, ergo a intelligit vel vult vel cognoscit. Patet quia instantia est de carne christi et materia prima quae propter communicationem deitatis denominatur deus, et tamen non intelligit, quia habitudo vitalis immutationis est impertinens ad hanc habitudinem. De anima etiam non sequitur anima est deus, ergo anima intelligit, quia staret quod anima esset unita deitati et esset deus, et tamen non cognosceret, et sic differentia est inter formalem SV286rb influxum et vitalem immutationem.

13 Secundo quod plus est non sequitur a est intellectivum, ergo a potest intelligere et Isti hoc corollarium non ponunt, sed videtur sequi ex principiis illorum, quia licet conceditur de materia prima vel de carne christi quod esset deus illa denominatione concretiva propter plenitudinem deitatis nihilominus materia prima vel caro non efficeretur vitalis Res intrinsece, nec potentia perceptiva intrinsece, sed esset perceptiva per formam sibi communicatam ad quam sequuntur[?] huiusmodi denominationes, et ita posset loqui proportionaliter quod non sequitur materia prima est animata, ergo ipsa vivit vel potest vivere nec sequitur a est animatum, ergo a est intellectivum vel sensitivum. et est similitudo quantum ad hoc licet non sit omnimoda. et tunc secundum istam diceretur de materia prima quod ipsa est deus et intellectiva, et tamen non potest intelligere, et Responderetur ad rationes quae sunt factae, scilicet, quod sequeretur quod materia prima posset beatificari vel esse rationalis non intrinsece, sed extrinsece, scilicet, per deitatem sibi communicatam.

Differentia inter habitudinem vitalem immutationem et influxum formalem

14 Circa huiusmodi habitudinem, scilicet, vitalem immutationem et influxum formalem ponuntur differentiae secundum istos.

15 prima est quod formalis influxus per informationem nullam penitus dicit perfectionem. nec dicit aliquid positivum, quia esse formabile dicit potentiam magis mere passivam quam activam. nec dicit positivum ex eo quod quaelibet Res creata poneret positivum infinite formalitatis. econverso de esse perceptivo, quia est positivum et dicit perfectionem, et sic differunt.

16 Secunda differentia: quia conditio percipiendi vitaliter limitate convenit creare, quia quaelibet creatura limitata est limitate perceptiva, quia denominatio perfectionis simpliciter finitae rei convenit infinitae. et sic non est de influxu formali, quia infinite convenit creaturae.

17 Tertio quia per informationem communicatur esse intrinsecum formali. non autem per esse actuationum[?] vel mutationum vitaliter, nec requiritur intrinseca actuatio.

18 Quarto illa denominatio quae communicatur formali per informationem per prius competunt in abstracto illi formae ut per prius anima est vita quam constituat aliquod vivens vel vivere et per prius ipsa est intellectiva quam constituat intelligens, et sic de aliis, sed non sic de forma vitaliter immutativa potentiam perceptivam, quia posterius denominatur vitalis immutatio quia nulla talis alia a deo est cognitio. sed recipit denominationem a potentia in comparatione ad obiectum, quia inquantum potentia unitur obiecto et percipit obiectum recipit denominationem quae est perceptio et in se intrinsece non habet illam.

19 Quinta differentia, quia forma quae communicatur per informationem secundum plenitudinem essentiae et non potest intensius vel remissius communicari, et oppositum est de forma vitali, quia potest intensius et remissius potentiam perceptivam movere.

20 Ex istis apparet in quibus fundamentis consistit istorum imaginatio quaelibet posset defensari a contradictione, nihilominus alia opinio seu positio videtur probabilior et magis concors cum divina simplicitate, quia non oportet ponere in deo talem SV286va habitudinem vel rationem, nec distinctionem formalitatum, nec distinctionem inter essentiam et personam.

21 et Radix illorum huiusmodi distinctiones ponentium oritur ex consideratione immensitatis dei simplicis respectu diversorum effectuum. et ideo tenendum est quod Regula Anselmi, scilicet, quod in deo debemus negare omnem distinctionem, nisi fides nos ad hoc astringat vel aliquid aliud, quia hoc esset ponere quodammodo potentialitatem in deo. et ideo quantum ad distinctionem non habemus concedere aliquam, nisi personalem, nec habemus concedere aliquam in divinis unionem, nisi hypostaticam, quia nec fides nec ratio ad hoc nos astringunt. Ideo ait Anselmus quod in divinis omnia sunt idem nisi ubi obviat relationis oppositio.

Circa distinctio rationum idealium

Quod distinctio rationum idealium neganda est

22 Sequitur quod in deo neganda est distinctio rationum idealium, et quod non est ponenda ratio idealis distincta, quae sit ratio exemplativa.

23 Difficultas tamen consurgit ex duobus.

24 Primum est * ex auctoritate doctorum loquentium quod alia ratione factus est homo, et alia ratione factus est asinus et leo et equus, et sic de aliis, ut tangit Augustinus [b] .

25 Secundum est ad salvandum diversitatem specierum producibilium, scilicet, quod una res eadem modo se habens adaequate possit producere diversa non videtur conceptibile.

26 Quantum ad istam materiam, si considerentur duo principia alias posita salvabitur difficultas.

27 Unum est immensitas divinae naturae, sic quod omnes conceptus dei universales et singulares possunt identice in ipso concurrere et tota latitudo conceptuum quantum ad idem quod est in eis perfectionis imaginatur quod concurrat in se identice in deum, et tunc deus est idem conceptus asini et hominis Sortis, et sic de aliis, et omnino eos distincte repraesentativus singulariter et universaliter.

28 Et per hoc salvabitur de ratione factiva quia per eandem rationem est ratio in ipso factiva asini et sortis. Et per eandem artem, deus cognoscit diversa artificta et ratione suae immensitatis potest diversa producere. et ipse idem inquantum idem natum est facere idem, nec est ibi pluralitas idearum, sed ratione suae immensitatis eodem modo, et per eandem artem ad quam unica est ponenda idea qua potest in diversa et in respectu ad effectus diversos deus vocatur plures ideae, quia diversarum idealium deus est productivus per eandem ideam, et ista denominatio est causalis.

Opiniones Doctorum circa distinctionem rationum idealium

29 Pro maiori declaratione materiae ponendae sunt opiniones doctorum.

Opinio Augustini

30 Ubi notandum est quod Augustinus in libro 83 quaestionum, quaestione 46 ponit quod " idea graecae valet tantum, sicut forma vel species in latino et non sicut ratio, quia ratio graecae, valet tantum sicut lexis vel logos et non idea nihilominus possumus uti hoc vocabulo idea vocando ideam rationem factivam " [c] .

31 Unde Augustinus ponit conditiones idearum in loco praefato.

32 Prima est quod idea est quid actuale. et ex hoc infertur quod esse quod forma habet in materiam ante sui productionem non est eius idea, quia de ratione ideae est quod sit quid actuale.

33 Secunda conditio quod idea sit quid intellectuale, et sic ratio causalitatis in agentibus naturalibus non est idea, quia non est ratio intellectualis.

34 SV286vb Tertia conditio idea debet esse quid factivum ideati, et per hoc excluditur quod creatura in esse suo non est sua idea cuius oppositum dicunt Okam [d] et Durandus. Patet quia creatura non est factiva sui esse.

35 Quarta conditio: idea debet esse quid incommunicabile, et per hoc excluditur esse quod creatura habet in intellectu nostro, ita quod Res habent species in intellectu creato, ut patet in Io de anima. ubi dicitur quod "similitudo lapidis est in anima" [f] .

36 Quinta conditio idea debet esse quid primum principale et per hoc excluditur quod esse quod habet creatura in intelligentiis et mobilibus orbium, quia secundum auctorem De causis et Boecium, intelligentiae sunt plene formis factivis, quia quidquid agunt, agunt per intellectum.

37 Unde verba sunt Augustini in propria forma ipse namque sunt principalis respectu idealium quo ad ultimam conditionem et quaedam formae quoad primam. rationes rerum quantum ad secundam conditionem stabiles et immutabiles quo ad quartam conditionem quia ipsae formatae non sunt, et quia ipse neque oriuntur nec intereant secundum eas tamen formas dicitur quidquid oritur vel intelligere potest.

38 Et ex istis considerationibus apparet quod idea non sit aliquid ad extra. sed ydea est Res factiva in deo, nam ipse deus est ars omnipotens ad effectus positionem et aliquando per similitudinem artes humanae vocantur ideae ut domus materialis fit a domo, quae est intellectu.

Opinio Okam et Durandi

39 Unde notandum est tamen quod Okam [i] et Durandus [j] ponunt ideam esse creaturam factibilem et sunt moti propter auctoritatem Augustini [k] et doctorum dicentium quod alia ratione factus est homo, alia equus, et sic est diversa ratio Rerum factibilium et non in mente divina. igitur propositum, quia divina essentia concipiens res factibiles illas Res concipit secundum propriam rationem quidditativam suae speciei. et secundum illam quidditatem res est ad extra producibilis a deo, igitur subicitur deo secundum propriam quidditatem, et secundum illam, illa Res est factibilis, et sic est pluralitas ydearum, et aliud est obiectum reliquum divina mente, scilicet idea secundum quem modum fiendi homo est factibilis. et alia ratio secundum quam debet fieri equus, quia sic quaelibet Res factibilis est relata ad divinam mentem diversis rationibus idealibus.

40 Sed videtur quod isti non intelligunt Augustinum, immo vadunt recte contra ipsum, quia illi ponunt ideas esse mentem divinam, quia sine illis, nemo potest esse sapiens. Etiam Augustinus in ipsis videtur ponere beatitudinem, ergo ideae non sunt creaturae.

41 secundo ista imaginatio videtur ponere quod divina essentia dependeat ab obiecto, et sic erit quaedam posterioritas ipsius ad obiecta factibilia quod non videtur verum, quia per prius deus est ratio factiva rei quam res sit in se factibilis vel Repraesentabilis. nam divina ars est prior factibilibus SV287ra creatis.

42 Tertio non oportet fingere talem opinionem ad salvandum auctoritates, quia saepissime[?] doctorum capiunt ideas in genere causalitas.

Opinio De Rippa

43 Alia est opinio De Rippa [l] , qui dicit quod sicut sunt diversae creaturae, ita sunt diversae rationes causales in deo distinctae formaliter, nam ipse imaginatur totam latitudinem rationum factivarum et istae duae latitudines sunt secundum ipsum penitus distinctae.

Opinio Scoti

44 Ultima opinio est Scoti [m] , unde ipse imaginatur quod in divina essentia sint duo signa.

45 In primo signo divina essentia praesentatur divino intellectui, ut species intelligibilis sui ipsius tamquam obiecti primarii repraesentativa et illa est primum obiectum intellectus, et essentia divina seu ipsius intellectus per prius producit mediante tali specie verbum sibi adaequatum et consequenter producitur amor ab utroque.

46 Deinde ille imaginatur quod intellectus ille habet producere ad extra creaturas, et tunc secondaria divina essentia, ut secunda species obicitur sibi respectu secondarii obiecti, scilicet respectu creaturarum. et in isto signo imaginatur Scotus quod deus producit unum verbum expressivum creaturam et divinitatum[?] identicum sibi. et illud secundum verbum Scotus vocat ideas et est esse creaturarum intellectuale productum a deo ab aeterno, quia creaturae producibiles sunt in intellectu divino, iam productae.

47 Ista positio est valde mirabilis, licet profunda, tamen iste modus non videtur necessarius ad salvandum pluralitatem idearum, quia bene salvarentur ideae ex immensitate divinae fecunditatis.

48 Et ideo contra positione Scoti arguitur, quia trinitas sufficit ad cuiuslibet effectus productionem, ergo non oportet producere verbum medium. antecedens apparet quia causalitas divina intrinseca esset sufficiens.

49 Secundo, quia si sic, sequeretur quod esset paternitas in divinis. patet quia illud verbum divinitatum esset productum a deo, ergo distinguitur a producente nam si pater producat ipsum distinguitur a patre, ut apparet per Augustinum [n] , quia idem non potest a se ipso produci, et tamen illud verbum non est filius nec spiritus sanctus. Et tunc sequitur quod erit paternitas in divinis, quod est falsum et contra Augustinum.

50 Tertio quia si sic, sequeretur quod infinitas rerum distinctarum ab aeterno produceretur. patet qui quaelibet idea est Res ab alia distincta, et infinitae sunt Res producibiles distinctae inter se. igitur infinitae Res erunt ab aeterno productae quarum quaelibet est deus, quia nulla creatura fuit ab aeterno.

51 Quarto ponere in deo plures productiones quam generationem vel spirationem est contra fidem, quia fides non admittit aliam productionem ad intra aeternam quam illae duae.

52 Quinto ista positio non salvat Augustinum, quia in illis ideis ponit latitudinem et secundum Scotum nulla esset latitudo, ut dictum est in sua positione.

53 Et per consequens apparet ex dictis quod in deo nulla est distinctio, nisi personalis tantum modo etc.

Apparatus Fontium

  • b -- XXX
  • c -- Vide
  • d -- XXX
  • f -- XXX
  • i -- XXX
  • j -- XXX
  • k -- XXX
  • l -- XXX
  • m -- XXX
  • n -- XXX

Apparatus Criticus

  • 1 -- est ] est add. SV

Citation

Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Trinitate, Lectio 71, de Trinitate (http://scta.info/resource/lectio71 )

, (http://scta.info/resource/lectio71/critical)

Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio71/critical/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio71/critical/transcription

View Explanation of Citation Practices