Lectio 75, de Trinitate [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 07, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio75

Sources: R: Reims

Lectio 75, de Trinitate [Reims Transcription]

Contra aliqui ponentes distinctiones in divinis

1 Ex dictis apparet quod plures
51excedunt artem obligatoriam fidei Unde pri-
52mi fuerunt ponentes diversitatem distinctionum
53proprietatumque[?] a persona. Alii posuerunt distinctionem
54inter personam et essentiam, et primi possunt subdi??di[?]
55secundum multiplices errores in hac materia. Sed contra
56istos est regula Anselmi, scilicet, quod in divinis omnia
57sunt idem nisi ubi obviat relationis oppositio. Nam
58huiusmodi constitutiones proprietatum cum personalibus repu-
59gnant summae simplicitati

2 2o(secundo) repellendae
60sunt ponentes personas esse plurium absolutorum,
61ubi notandum est quod personas divinias ponunt quid
62esse quaedam entia realiter absoluta. Et
63quamquam ista oppinio(opinio) possit multipliciter improbari,
64nihilominus ex positione fidei sequitur quod personae
65divinae nullo modo sunt ponendae entia absoluta,
66quia si sic non posset ibi esse relativa oppositio quod est
67falsum

3 3o(Tertio) sequitur quod separantes hanc materiam a formis
68sillogisticis(syllogisticis) non considerant quam virtutis habeat dici
69de omni, quia considerato Aristotelis processus nulla
70alia ars tradenda est ad sillogizandum(syllogizandum) in hac
71materia quam ars philosophi tradita. Unde omnis sillogismus(syllogismus) de-
72bito modo ordinatus et regulatus per di[?]
73de omni. Si sit affirmativus et dici de nullo.
74Si sit negativus tenet evidenter in materia Trinitatis.
75Ubi notat Gregorius quod circa 2am(secundam) partem textus
76Aristotelis, Averrois ponit plenam differentiam inter
77propositionem universalem et propositionem de dici de omni vel
78de nullo. Nam ad hoc quod propositio sit universalis sufficit
79quod praedicatum dicatur de quolibet termino contento sub subiecto communi
80sive de quolibet termino singulari vago vel determinato
81qui continetur supra subiectum. Sed ad propositionem de dici
82de omni requiritur nedum verificatio supposi-
83torum subiecti sic quod praedicatum verificatur de eis, sed oportet quod
84praedicatum possit verificari de quolibet de quo subiectum
85potest verificari. Nam ista propositio secundum communem mo-
86dum loquendi omnis essentia divina est Pater est
87universalis, quia si aliquis terminus singularum contineatur sub
88subiecto, scilicet sub illo termino essentia divina, tunc ille
89verificatur de Patre et in sensu universali debet illa propositio
90concedi. Sed si uteretur illo succa??te[?] omnis prout red-
91deret propositionem de dici de omni, tunc propositio esset
92falsa, et causa est quia aliquid sumitur sub subiecto essentia R119ra
1de quo non verificatur illud praedicatum Pater. Unde si
2propositio sit de dici de omni, syllogismus(sillogismus) est bonus 'omnis
3essentia divina est Pater, omnis essentia divina est Filius,
4ergo Filius est Pater', et sicut conclusio est falsa, ita maior

Circa generationem aeternam

4
5Pro maiori intellectu aeternae generationis inducitur
6ratio Arrii quam fecit contra Victorium, nam ipse arguit
7quia Filius non potest conte procedere per quamcumque
8viam generaliter[?], igitur ille non procedit a Patre cum
9ydemptitate(identitate) essentiae. Unde dicit sic Filius non pro-
10cedit a Patre, sicut linea a puncto fluente
11quia punctus luens causat vel producit line-
12am

5 2o(Secundo) Filius non procedit a Patre sicut impressio
13a sigillo

6 3o(Tertio) Filius non procedit a Patre sicut
14radius a sole, et sic inducit usque ad duodecim[?]
15modos productionis quibus probat quod Filius non procedit
16a Patre, ita quod impossibile est Filium procedere a Patre cum
17ydemptitate(identitate) essentiae

Confirmatio

Primo

7 Confirmatur quia ratiogeneratio
18est indita rebus ratione deffectus(defectus), ergo in divinis
19generatio non habet locum. Consequentia est clara. Antecedens patet quod quia
20generatio indita rebus protper individuorum corruptionem,
21quia individua non possunt conservari, ergo per naturam
22inditum est quod in specie conservantur, ergo talis generatio
23nullo modo ponenda est in divinis. Antecedens apparet in 2o(secundo) de
24generatione et quia individua non possunt conservari videtur
25quod res abstractae et indivisibiles non habeant
26vim generativam, quia nec sunt corruptibiles
27nec alterativae, et etiam sunt maiorum perfectionis
28quam illae res quibus conventi generatio

Secundo

8 2o(secundo) arguitur
29omnis generatio assimilat generatum sibi in proprietatibus
30et aliis conditionibus, ergo si Filius emanat
31a Patre, sequitur quod ipse est generativus et
32per consequens generabit alium Filium et alius alium,
33et sic in infinitum. Ita quod erunt infinit Filii in
34divinis, nec valet quod dictum est, quia radix movens
35ad ponendum generationem est summa fecun-
36ditas, quia tunc sequitur quod cuique competeret
37illa conditio quod esset realiter productivum illius
38cui illa competeret. Et sic Spiritus Sanctus posset
39aliud suppositum producere. Et eodem modo posset ar-
40gui de Spiritu Sancto, quia per spirationem procedit
41a Patre et Filio. Modo si relationes et personalitates[?]
42distinguuntur realiter in Patre et Filio

9 Et ex
43hoc sequitur quod Filius et Pater non producant
44Spiritum Sanctum, quia spiratio activa est alia in Filio
45quam generatio positiva in Patre, igitur Pater et Filius
46erunt duae personae realiter distinctae

10 Et R119rb
47ex hoc sequitur quod Pater esset duae personae, quia
48alia est relatio relata ad Filium, alia est relatio rela-
49ta ad Spiritum Sanctum. Modo, si illae relationes sint distinctae
50sequitur quod Pater erit duae personae, et ita
51argueretur de Spiritu Sancto, quia Spiratio qua Spiritus
52Sanctus a Patre procedit distinguitur a spiratione
53qua Spiritus Sanctus procedit a Filio. Et per consequens Spiritus
54Sanctus erit duae personalitates. personae et
55Et per consequens erunt sex personae in divinis

Tertio

11 3o(tertio)
56arguitur sic probando quod Spiritus Sanctus non procedit a
57Filio, quia in consiliiso inceno[?] quod fuit magis
58autenticum[?] et maiorum auctoritatis[?um?] quam aliquod aliud.
59Etiam in eius simbolo(symbolo) ponitur quod Spiritus Sanctus
60a Patre procedit, et in fine additur quod quicumque
61huic simbolo(symbolo) addiderit vel aliquid ab eo sub-
62straxerit anathema sit. Et illud ponitur in canoni-
63bus Ysodori(Isodori), et tunc arguitur sic illud consilium
64incenum[?] fuit tantae auctoritatis quod numquam aliquod
65consilium nisi esset generaliter celebratum potuerit
66esse maiorum auctoritatis[?um?], igitur quodcumque consilium
67aliud ad oppositum esset mathematica. Et per consequens Latini
68incurrerent sententiam ex communicationis cum posu-
69erint ultra illud consilium incenum[?] Spiritum Sanctum
70a Filio procedere. Ubi notandum est quod in consilio genera-
71li ubi materia de processione Spiritus Sancti fuit
72determinata a Latinis, nec Graeci ibi fuerunt
73ymo(immo), nec fuerunt adhuc vocati, igitur illud
74consilium generale non fuit sufficienter convo-
75catum, igitur non habuit[?] auctoritatem consilii generalis
76ad determinandum illam materiam, sed solum auctoritatem
77particularum collegii, ymo(immo) illud consilium videtur
78sententiam excommunicationis incurrisse, et per consequens Graeci
79habent nos vocare sf scismaticos(schismaticos)

12 Et
80circa istam materiam posset induci difficultas
81de auctoritate consilii generalis. Et videtur quod ipsum
82posset errare in haec, quae tangunt fidem et sacra-
83mentorum ministrationem. Et ideo circa materiam praesentis
84scismatis(schismatis), aliqui referant illud seda-
85ri per consilium generale. Et per consequens ipsi redu-
86cunt auctoritatem consilii generalis ad humanam
87potentiam cum ipsi allegant quod est maior multitudo
88unius partis quam reliquae, igitur ista materia omnino
89resolvitur ad potentiam vel ad multitudinem vocum, igitur
90consilium generale non regitur a Spiritu Sancto, nec
91in suis determinationibus ab ipso consulitur. Igitur
92a simili si una partium determinat istam materiam R119va
1de processione Spiritus Sancti non est ei credendum
2licet ibi fuerint multi sancti patres atque probi homines

Circa argumentum Arrii

13
3Circa argumentum Arrii, est notandum quod causa
4erroris eius fuit ex hoc, quod ipse per similitudinem creaturam
5procedebat ad concludendum proprietates Dei. Unde
6arguebat sic: 'Sortis est homo, Plato est homo, Cicero est
7homo, ergo Sortis, Plato, Cicero sunt 3s(tres) homines distincti
8et ita volebat arguere de tribus personis divinis,
9et ideo deficit, sed debuisset arguere 'Pater est Deus,
10Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, ergo Pater, Filius
11et Spiritus Sanctus sunt unus Deus. Et ideo ipse igno-
12ravit 3m(tertium) principium, scilicet, quod sermones sunt capiendi
13secundum materiam subiectam, 2m(secundum) principium etiam, scilicet, divinae immen-
14sae perfectionis immensitatem. Et cum hoc 2m(secundum) principium igno-
15ravit, quia ex praesumptione ingenii, conclusit
16haeresim

14 Primo dicitur ad argumentum quod non reperitur
17similitudo in divinis ex parte creaturam, et ideo negatur
18illa consequentia 'Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus
19Sanctus est Deus, igitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus
20sunt tres dii. Causa est quia similitudo creaturam non est adae-
21quata in Deum

15 2o(Secundo) dicitur quod productiones creaturam
22possunt manuducere ad consimilem productionem in
23divinis. Unde notandum est quod ex pluribus productionibus
24creaturam sequestrando illud quod est imperfectionis
25et acceptando perfectionem possumus habere si-
26militudinem. Unde ignis producit splendorem
27coenum[?] sibi, et sic quantum ad hoc est perfectio in effectu
28ut est coenus[?] suo esse. Sed est imperfectio, quia ille splen-
29dor est inaequalis igni

16 Item homo producit
30hominem aequalem sibi et non coenum[?], ideo est
31perfectio quo ad aequalitatem. Et imperfectio est, quia ef-
32fectus non est coenus suae causae. Dividantur,
33igitur illae duae imperfetiones, scilicet inaequalitas in
34productione splendorum, et non coenitis[?] in productione
35hominis. Et capiantur perfectiones, puta aequalitas
36hominis et coenitis[?] splendorum. Et comburentur illae
37habitudines, scilicet esse coenum[?] et esse aequale suae
38causae. Et abstrahamus quidquid sit ibi imperfectio-
39nis, tunc reperietur similitudo in ubi productione
40quae est in productione creaturarum

17 2o(Secundo) notandum est
41quod non est de ratione productionis passive recipere
42suae durationis initium, quia multi concedunt
43quod absolute Deus potuit sibi creaturam ab
44aeterno secum comproduxisse, quo dato illa
45creatura esset producta et coena[?] ipsi Deo,
46et sic non est de ratione productionis passive habere R119vb
47suae durationis initium, igitur ex productione
48verbi ad intra non arguitur imperfectio seu in-
49ceptio in Filio

18 3o(tertio) notandum est quod licet aliqua
50reperiatur similitudo productionis verbi in productione
51creaturarum. Nihilominus productio verbi Dei ad
52intra nullo modo est communicabilis ad extra. Nec
53est aliqua productio in creatura creatura
54omnimode ei similis nec potest esse per ..... quamcumque
55potentiam. Et causa subest, pro qua .... notandum
56est quod licet aliqui ymaginati(imaginati) fuerunt fuit crea-
57turam per se existere, et tamen ipsi
58non realiter coexistere impossibile, tamen
59est creatura esse aeternam se aeterna
60productione produci

19 De primo notandum quod
61sicut creatura potest esse in situ et non commen-
62surative ut de corpore Christi in sacra-
63mento lataris vel de anima intellectiva in
64nobis vel intelligentia in orbe, ita ymaginatur(imaginatur)
65quod possibile est creaturam realiter existere. Et tamen tempori[?]
66non coexistere durative, ymo(immo) possibile est quod tempore non
67commensuretur quo concesso adhuc, non sequitur
68quod creatura esset aeterna vel in instanti aeternitatis
69commensuraretur. Et causa est, quia adhuc in ea esset intrinseca
70successio. Patet, quia posset non fore et mutari. Et ideo
71admissa ymaginatione(imaginatione) non sequitur a creatura
72non coexistit tempori[?], ergo A est aeternum

20 2o(Secundo) posset dici
73quod casus esset impossibilis, scilicet quod esset creatura, et quod non
74coexisteret tempori durative, ymo(immo) impossibile esset quin
75tempore mensuraretur q

21 Ex istis sequitur quod huiusmodi ema-
76natio ad intra resolvitur ad proprietatem immense fecunditatis
77et est propria conditio immensae simplicitatis et perfectionis ac
78fecunditatis et illud semper debet dici et debemus
79nos ad hoc resolvere, quia tota difficultas
80est salvando summam et f divinam simplicitatem cum
81emanationem personarum

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Trinitate, Lectio 75, de Trinitate (http://scta.info/resource/lectio75 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 118v-119v (http://scta.info/resource/lectio75/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio75/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio75/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices