Lectio 78, de Trinitate [Reims Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 22, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio78

Sources: R: Reims

Lectio 78, de Trinitate [Reims Transcription]

De papa

1
22icut alias fuit protestatum quod non
23intendo aliquid tractare dei potestate
24papae sed illa quae adducuntur de papa sunt
25ad colorandum et ad discernendum oppinionem(opinionem) latinorum
26a graecis varie qui loquuntur de processione spiritus
27sancti et aliqualiter fuit pertinens loqui de papa
28ut in fine praesentis lectionis apparebit pro cuius
29prosequtione(prosecutione) adducuntur aliquae propositiones

Propositiones

Prima propositio: quod non negatur summam pontificem esse vicarium ecclesiae pro Christo

2 prima
30est quod non negatur summum pontificem esse vicarium
31ecclesiae pro christo et loco sui et esse caput totius
32ecclesiae militantis et habere universalem potestatem re-
33giminis supra ecclesiam militantis

Secunda propositio: quod non est ex institutione humana primarie quod pontifex habeat huiusmodi potestatem

3 2o(secundo) dicitur quod non
34est ex institutione humana primarie quod pon-
35tifex habeat huiusmodi potestatem patet quia ex de-
36deductione scripturae sicut deducit almacanus
37in libro 7mo de quaestionibus armenorum petrus
38fuit summus pontifex constitutus igitur officium
39papatus habet potestatem a christo datam quod
40est contra marcilium de padua qui tenet quod
41potestas omnium apostolorum est aequalis quantum ad consti-
42tutionem et ordinem divinam et aequaliter fuit eis
43data unde paulus videtur se esse parem
44petro dicere ideo depraehendit eum in materia le-
45galium ut scribitur ad galatas 3o et ideo secundum
46ipsum dignitas papalis fuit ex humana R123rb
47et poletica(politica) constitutione conventione inter apostolos ut
48ipsi existentes aequales haberent recursum ad
49unum voluntarie institutum et sic petrus fuit institutus
50et ceteri apostoli ad ipsum tanquam ad principalem recur-
51rerent et ordinaverunt iterum quod omnis episcopus
52romanus in hac dignitate sibi succederet
53Sed oppositum apparet satis per plura dicta euvangelii(evangelii)
54quod ex institutione christi petrus fuit ordinatus

Tertia propositio: quod non denegatur summi pontificis talem esse dominum

4
553o(tertio) dicitur quod non denegatur summi pontificis
56tale esse dominium scilicet universalem in spiritualibus et tempora-
57libus et utrumque concurrere in ipsum primaria in-
58stitutione licet executio sit divisa

5 prima pars
59apparet ex successione et vicariatu quia christus habuit
60utrumque dominium et papa verus est vicarius quantum ad
61verum et primarium dominium quantum ad executionem
62tamen est diviso inter spirituale et temporale non tamen
63ita erat in antiqua lege quia temporale et
64spirituale in veteri cum testamento concurrebant
65ydemptice(identice) et causa divisionis inter spirituale et
66temporale secundum legem euvangelicam(evangelicam) est quia exe-
67cutio dominii temporalis impediret spiritualem
68gratiam et non impedisset in veteri testamento
69et inde est quod lex euvangelica(evangelica) est nobilior quam
70lex moysaica ideo executiones sunt divisae
71quamvis remaneat dominium et hoc ratione
72capacitatis humanae naturae

Quarta propositio: quod non negatur quoniam ad summum pontificem pertineat consilium generale c??

6 4o(quarto) dicitur non
73negatur quin ad summum pontificem perti-
74neat consilium generaile convocare et ibi praesi-
75dere et concludere determinatione ymo(immo) non negatur
76quin ipse possit facere fidei articulum utrum hoc
77sit in materia qualibet non conceditur in aliqua tamen
78ubi veritas esset satis patens in scriptura tunc
79ex evidentia sufficientis deductionis posset
80facere articulum et hoc sanctus thomas concessit
81in 2a2ae

Quinta propositio: quod sibi in suis praeceptis et eius institutis parendum est in omnibus licitis et honestis quae non sunt contra fidem et rationem

7 5o(quinto) dicitur quod sibi in suis praeceptis
82et eius institutis parendum est in omnibus licitis
83et honestis quae non sunt contra fidem et rationem
84patet ex sua dominativa potestate supra fideles

Sexta propositio: quod esse unicum papam, non tamen est articulus fidei

8
856o(Sexto) dicitur quod esse unicum papam licet sit verum
86et sequitur ex sacra scriptura non tamen est articulus
87fidei ad quem teneantur singuli fideles
88nec forte sequitur a veritas est fides sorti
89igitur a est articulus fidei nam elevato
90theologo quidquid evidenter sequitur
91ex fide est ei fides et tamen multa possent
92sequi ex fide quae latent fidelibus R123va
1Et ideo non sunt ab ipsis credenda ex fide licet
2sint evidentia ex scripturis sequi apud
3theologos et maxime elevatos et per
4consequens theologus elevatus sciens b veri-
5tatem sequi ex articulo tenetur credere b
6et si describat haereticus est censendus
7Ex quo posset inferri quod lata est differentia dicere
8haec propositio est fidei et haec propositio sequitur ex
9fide

Qualiter universitas veritatem fidei se debeat habere

9 Consequenter iuxta promissum videndum
10est generaliter qualiter universitas circa veri-
11tatem fidei se debeat habere

Notabilia

10 Pro
12quo notandum est quod iuxta ymaginationem(imaginationem) philosophorum
13et etiam secundum veritatem considerari debet duplex natura
14et forte est eadem diversimode se habens natura scilicet
15universalis et particularis universalis quae vocatur vix
16regitiva et forte non est nisi prima intelligentia
17omnium directiva

11 2o(Secundo) notandum est quod natura particularis
18obedit naturaliter naturae universali quia magis naturale
19est naturae particulari insequi naturam universalem quam sequi
20impetum proprium et particularem naturam sibi propriam
21patet quia illud quod fit a dirigente superio-
22ri maxime est conveniens et circa hoc alber-
23tus
in fine primi de generatione
ponit quod
24gravia naturaliter ascendunt et lema naturaliter
25descendunt immixto et hoc est ex obedien-
26tia naturae particularis ad naturam universalem concurrendo
27ad mixti compositionem et relinquit natura
28particularis instinctum proprium et naturalem et sequitur
29in pulsum(impulsum) naturae universalis et adhoc allegat
30ibidem philosophum in multis locis hoc praetendentem
31Item allegat per se mesala in libro de
32spera mota

12 Et hic fundatur duplex instinctus
33principaliter in specie humana scilicet naturae universalis
34et naturae particularis pro cuius declaratione notandum est quod pro bono
35speciei naturae universalis est naturae particularis providere in
36speciebus et maxime speciei humanae quia in ea
37sunt plures instinctus provenientis ex natura universali
38primus est appetitus civiliter congregandum quia
39homo non sufficit se solo vivere ideo natura universalis
40indidit sibi praeter dictamen rationis rectae
41ad civiliter et conversabiliter inclinari ideo ait
42aristoteles in primo policitae quod civilitas est simpliciter
43naturalis nec provenit hoc ex dictamine rectae
44rationis et ex hoc instinctu homo est animal civi-
45le congregabile et animal iugabile et coniugabile
46propter procreationem filiorum et ex universali provisio-
47ne naturae universalis consurgit ordo politicendi ut R123vb
48habere aliquem regem et superiorem Et ex hoc
49consurgit eciam(etiam) instinctus amandi regem et
50obediendi sibi nisi per pravos mores ad oppositum
51induceretur

Propositiones

[Prima: Quod ad perfectionem species requiritur doctrina docens regulas iustitiae]

13 Ulterius sequitur quod ad perfectionem
52humanae speciei quantum natura potest se extendere re-
53quiritur doctrina docens regulas iustitiae et
54potentia conservandi eas

Secunda: quod

14 et ex hoc 2o(secundo) sequitur quod ex
55promissione vel participatione naturae universalis
56aliqua est politia scientium quos natura universalis
57congregat et elevat ut vires inferiores
58quae conferunt ad intellectum pro discurrendo et operando
59circa humanae conversationis bonum

15 Ex quo
60patet quod universitas parisiensis est ordinata ad pro-
61mulgandum publicandumque doctrinam per uni-
62versum orbem, ut inferiores bene ordinat
63obediant in policiis(politiis) et a talibus ema-
64naverunt omnes leges politicae et ista est
65provisio naturae universalis quae numquam cessabit

Tertia: quod universitas ex duplici providentia est ad docendum instituta.

16 3o(tertio)
66sequitur quod universitas ex duplici providen-
67tia est ad docendum instituta scilicet ex providentia
68naturae quantum ad policiam(politiam) et ex provisione divina
69quantum ad illa quae sunt neccessaria(necessaria) ad salutem

Quarta: Quod finis naturalis politia studentium est instruere utraque potestate

17 et sic
70sequitur quod finis naturalis policiae(politiae) studentium est
71instruere utramque potestatem scilicet spiritualem
72et temporalem

Quinta: quod univeristas non transcendit suos limites docendo quoscumque superiores

18 5o(quinto) sequitur quod universitas non tran-
73scendit suos limites docendo quoscumque
74superiores quia est eius institutio tam naturae quam gratiae

Sexta: quod summa sollicitudo naturae et gratiae est summa influentia capitis in illud regnum Franciae

19
756o(Sexto) sequitur quod summa solicitudo(sollicitudo) naturae et
76gratiae est summa influentia capitis in illud
77regnum franciae patet quia illud constat esse per
78universitatem 2aria(secundaria) intentione naturae quaeuia
79parisis voluit universitatem institui in
80instructionem boni communis in hoc loco

Corollaria

Quod princeps debet habere amorem cum universitate

20
81Nunc possent inferri corollaria scilicet quod princeps
82debet habere amorem cum universitate eciam(etiam)
83de gratiarum actione quia natura universalis voluit
84universitatem parisienem locum acceptare

21 ex
85quo patet singularis obligatio causa regis
86quam universitatis ad divinam gratiam et ad
87naturam universalem quia singularis obligatio pro
88bono ecclesiae quantum in se est procurando
89et exorando et exhortando secundum alios
90modos quibus spiritus sanctus per dei gratiam
91inspirabit

Quod Spiritum Sanctum procedere a Filio sufficienter deducitur ex scriptura

22 ad materiam solutionis ar-
92gumenti graecorum nam graeci habent magnum
93colorem ex ratione sua cum de consilio niceno
94dicitur quod in eo determinatum fuit quod spiritus sanctus R124ra
1procedit a patre et in fine determinationis ponitur
2quod quicumque addideret aut aliquis subtraxerit ana-
3thema sit

23 propter istam materiam ponitur ista propositio quod
4spiritum sanctum procedere a filio sufficienter deducitur ex
5scriptura istam conclusionem deducit armacanus
6in libro VIo de quaestionibus armenorum Et pluries
7videtur spiritum sanctum mitti a filio quae habitudo
8non concederetur nisi esset unius ab alio ema-
9natio

24 Unde Iohannes 16 ait "salvator cum venerit
10spiritus paraclitus"
etc et sequitur ad propositum
11de meo accipiet et annuntiabit nobis
12igitur spiritus sanctus accipiet doctrinam a filio
13quam dabit apostolis et non accipiet doctrinam
14illam ut accidens sed per intrinsecam communicationem propriae
15divinitatis per quam recipit plene omnem
16perfectionem et scientiam et hoc per spirationem
17quia totum esse suum capit a filio sicut a patre

25
182o(secundo) in alio loco iohannis dicit spiritus quem mittet
19pater in nomine meo. Et sic per li 'nomine meo' evidenter
20concluditur auctoritas mittentis quae non potest esse ex
21inaequalitate dignitatis sed hoc est mittere in auctoritate
22originationis quia filius producit spiritum sanctum et spiritus
23sanctus est a filio nec potest ibi denotari auctoritas
24dignitatis superiorum et inaequalitatis quia personae sunt
25aequales Aliae sunt auctoritates plures continentes quod
26spiritus sanctus procedit a filio nec deducit alma-
27canus
, nisi supra

26 Ex quo sequitur quod additio facta
28determinationi consilii niceni de processione spiritus
29sancti scilicet quod procedit a filio sicut a patre nedum
30fuit ecclesiae latinae licita ymo(immo) fuisset licitum
31proprie soli hoc determinare quia in hiis quae sunt
32quasi evidenter in scriptura ingruente ponente
33et occasione papa potest facere articulum non tamen in
34omnibus quae non evidenter in scriptura continentur
35et maxime consideratis periculis circa materiam continentibus
36apparet clare quod sanctissime hoc fuit determinatum scilicet quod spiritus
37sanctus procedit a filio

27 Pro quo notandum
38quod in nicena synodo quae fuit celebrata sub
39silvestro papa et etiam in synodo constanti-
40nopolitana quae fuit celebrat sub
41damaso papa fuerunt duae determinationes quarum
42prima fuit contra arrium qui ponit distinctionem realem
43inter patrem et filium et dicebat quod filius
44erat creatura participatione deitatis vocatur deus

28
452a(secunda) determinatio scilicet in synodo constantinopolitana
46fuit facta propter haeresim macedonii dicentis spiritum
47sanctum esse creaturam et ista provenit ex haeresi R124rb
48arriana

29 Et ideo ad removendum istas haereses
49fuit determinatum quod spiritus sanctus procedit a patre
50et filio tamquam idem et ydemptitate(identitate) et forte ad tol-
51lere haeresim dicencium(dicentium) quod spiritus sanctus est creatura fuit
52facta prima synodus et sufficiebat determinare
53pro tunc quod spiritus sanctus procedit a patre ydemptitace(identitate)
54etiam per hoc removetur haeresis macedonii
55in 2a(secunda) synodo quia fuit determinatum in illa quod spiritus
56sanctus procedit a patre tanquam consubstantialis nam forma
57haeresis erat quod spiritus sanctus erat creatura sicut
58dicetur proportionaliter de filio et sic considerata causa
59consilii primi non oportebit aliquid dicere de filio scilicet quod spiritus
60sanctus procedit ab ipso

Ad rationem

30 Restat solvere rationem
61quia adhuc non videtur quomodo evitatur a latinis
62sententia excommunicationis ubi notandum est quod li 'aliud'
63in scriptura sacra non dicit semper distinctionem quamdam
64seu quodlibet distinctivum et igitur li 'aliud' aliud notat
65quam distinctum scilicet notat contrarium vel oppositum quod sic capitur
66aliquando apparet in aliquibus locis scripturae unde apostolus
67dicebat rogavi te ut denunciares(denuntiares) omnibus
68ne aliter docerent ecce quomodo apostolus non dene-
69gat quin doceretur illud quod non est evidenter expressum
70in scriptura ut non fuit prohibitum quin moralia do-
71cerentur quae non sunt tamen expresse in scriptura
72nec in articulis posita

31 et alibi apostolus "si quis
73vobis euvangelizaverit(evangelizaverit) primo illud quod acce-
74pistis anathema sit"
et sic non prohibetur doctus
75theologus veritates docere quae non sunt ex-
76presse in articulis fidei nec in scriptura redactae
77evidenter quia officium doctorum theologi est
78docere veritates distantes ab articulis fidei ideo
79li 'aliud' dicit repugnans et non semper distinctum

32 Ex
80istis apparet quod evidenter convincit ratio quod concedendum est quod aliud
81est additum fidei quam contineatur in consilio niceno
82patet nam postea in quodam consilio determinatum fuit
83duas voluntates esse in christo et illa di veritas
84non continetur in primo simbolo(symbolo) et sic patet quod additur
85aliqua veritas quae non continetur in consilio primo

33
862o(secundo) in consilio calcidoniensis sub leone papa primo
87determinatum fuit duas naturas esse in persona christi
88et ista notitia est alia et distincta a prima determina-
89tione igitur

34 3o(tertio) in consilio constantinopolitano anno
90domini millesimo quinquagesimo sexagesimo
91determinatum fuit quod materia virgo non solum
92hominem genuit sed deum et ista propositio in
93illo consilio fuit concessa materia virgo genuit
94deum et quod ipsa est mater dei igitur fidei additur R124va
1alius articulus aequaliter militans sicut
2articulus iste quod spiritus sanctus procedit a filio

35
3Veniendo ad materiam dicitur quod in consilio latera-
4nensi
celebrato sub innocentiae papa 3o(tertio) anno
5domini millesimo ducentesimo tredecimo fuit de-
6terminatum quod procedit spiritus sanctus procedit a patre
7et filio et ante huiusmodi doctores graeci et latini
8ut hylarius, Ieromus gregorius augustinus
9ambrosius scripserunt quod spiritus sanctus procedit
10ab utroque et non solum latini hoc f tenu-
11erunt sed etiam graeci ut athanasius didemus
12crisostomas qui fuerunt viri gravissimae
13auctoritatis et summae in scriptura erudici(eruditi) et
14cum tenuerunt innon suis libris spiritum sanctum
15procedere ab utroque igitur causa ex dictis graecorum
16quam aliorum erit commune graecis et latinis quod spiritus
17sanctus procedit a patre et filio et hoc repu-
18tatur evidenter sequi ex scripturis nec
19hoc revocatur in dubium nec reperitur
20aliquod repugnans in scriptura nec ei re-
21pugnat aliqua determinatio ecclesiae seu consilii
22generalis et ideo istis attentis fuit determinatum
23spiritum sanctum procedere ab utroque et ad hoc
24fuit vocata ecclesia latinorum et non ecclesia
25graecorum quia non oportuit primo attenta distantia
26eorum et inutilitate et attenta ignorantia
27eorum quia remittitur eorum doctrina et sic
28graeci nullum habent colorem ad ponendum spiritum
29sanctum procedere a patre tantum nisi sit eorum super-
30bia et nequitia

36 Item gregorius 4us(quartus) in
31ludiniensi consilio praesentibus graecis et con-
32sentientibus scilicet quod patriarcha cum aliis
33graciae praelatis determinavit quod pater et filius sunt
34unum principium spiritus sancti igitur prima sententia consi-
35lii lateranensis fuit per eos approbata nam
36ex eo quod pater et filius sunt unum principium
37spiritus sancti concluditur quod spiritus sanctus aeque
38bene procedit a filio sicut a patre et sic graeci
39sunt magis censendi haeretici quam nos

Obiectio et Responsio

37 Sed
40contra illud est auctoritas Damasceni in suis
41sententiis dicentis ex filio autem spiritum sanctum
42non dicimus et sic tenet quod spiritus sanctus non
43procedit a filio et tamen iste fuit graecus

38
44Respondetur primo quia damascenus enumerat
45articulos fidei in illo passu et inter articulos
46dicit spiritum sanctum a filio procedere non esse
47articulum fidei quia multum refert dicere R124vb
48hoc esse in scriptura et hoc sequitur ex scriptura
49nam ipse tenebat hoc non esse articulum antequam
50determinaretur per ecclesiam et licet spiritum procedere a
51filio sit verum tamen nihilominus bene dicebat quod
52spiritus sanctus non procedebat a filio tanquam
53articulum fidei sed praecise narrabat articulos
54ad quos tenebant graeci et latini

39 2o(secundo)
55potest dici quod ipse debet negari in hac materia
56nec fuit haereticus propter hoc quia hoc dicebat
57ante determinationem ecclesiae nec ricardus de sancto
58victore
dicebat quod essentia divina generat
59et modo illa propositio est condampnata(condemnata) sed ante condam-
60pnationem(condemnationem) hoc dicebat et ob hoc haereticos
61non est censendus

Corollaria

Quod Graeci propter hanc opinionem simpliciter haeretici sunt censendi

40 Ex dictis sequitur
62quod graeci propter hanc oppinionem(opinionem) simpliciter haeretici
63sunt cesse censendi quia descendunt a
64determinatione ecclesiae et a consilio generali quia
65ipsis consencientibus(consentientibus) hoc fuit determinatum Et sic
66nullo modo possunt evitare quin sint haeretici quia
67consilium generale non intendit asserere nisi
68suam sententiam et cum dicit quod quicumque aliud
69addiderit id est contrarium anathema sit et isto modo
70contentur illa sententia

Quod non vocatio eorum nullo modo excusat eos ab haeresi

41 Aliud corollarium quod non
71vocatio eorum nullo modo excusat eos ab
72haeresi quia attentis causis prius dictis papa
73potuisset facere hoc et determinare nec oppor-
74tuisset eos convocare nec latinos et suffe-
75cisset ipse solus et sic aliqui volentes
76eos excusare de haeresi male dicunt quia
77ex consiliis apparet clare quod sunt haeretici et sic
78apparet qualiter debet glosari illud quicumque aliud
79addiderit quia scriptura per hoc intelligit
80quod non addatur contrarium ut in apocalypsi est ma-
81ledictio consimilis quicumque aliud addiderit illi est
82maledictus

Ad aliam rationem

42 Ad aliam rationem quae tangit
83de multitudine vocum primo potest dici quod pars
84minor seu paucioritas debet se referre
85ad pluralitatem vocum ubi oportet seu apparet quod
86rite non deberet celebrari consilium
87generale Si vero appareret tunc non deberet hoc re-
88tinere

43 2o(secundo) licet ex institutione divina insti-
89tuatur papa non cum hunc esse papam vel
90huc est de articulis fidei

44 3o(tertio) posset dici quod in
91tali casu consilium generale posset errare et
92ecclesia ibi deciperetur ut ait Jarson

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Trinitate, Lectio 78, de Trinitate (http://scta.info/resource/lectio78 )

      Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 123r-124v (http://scta.info/resource/lectio78/reims)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio78/reims/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio78/reims/transcription

      View Explanation of Citation Practices