Lectio 78, de Trinitate [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 22, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio78

Sources: SV: St. Victor

Lectio 78, de Trinitate [St. Victor Transcription]

De papa

1
47Sicut alias fuit protestatum
48quod non intendo aliquid tractare
49de potestate papae sed illa quae
50adducuntur de papa sunt ad colorandum SV294rb
51et ad discernendum oppinionem(opinionem) latinorum a graecis va-
52rie qui loquuntur de processione spiritus sancti et aliqualiter
53fuit pertinens loqui de papa ut in fine praesentis
54lectionis apparebit pro cuius prosecutione adducuntur
55aliquae propositiones

Propositiones

Prima propositio: quod non negatur summam pontificem esse vicarium ecclesiae pro Christo

2 prima est quod non negatur summum
56pontificem esse vicarium ecclesiae pro christo et loco
57sui et esse caput tocius(totius) ecclesiae militantis et habere
58universalem potestatem Regiminis supra ecclesiam militantis

Secunda propositio: quod non est ex institutione humana primarie quod pontifex habeat huiusmodi potestatem

3
592o(secundo) dicitur quod non est ex institutione humana primarie
60quod pontifex habeat huiusmodi potestatem patet quia
61ex deductione scripturae sicut deducit almacanus in
62libro 7mo de quaestionibus armenorum petrus fuit summus
63pontifex constitutus igitur officium papatus habet potestatem
64a christo datam quod est contra marcilium de padua qui
65tenet quod potestas omnium apostolorum est aequalis quantum ad
66constitutionem et ordinationem divinam et aequaliter fuit
67eis data unde paulus videtur se esse parem petro
68dicere ideo depraehendit eum in materia legalium ut scribitur
69ad galatas 3o(IIIo) et ideo secundum ipsum dignitas papalis fuit
70ex humana et poletica(politica) conventione inter apostolos ut ipsi
71existentes aequales haberent Recursum ad unum voluntarie
72institutum et sic petrus fuit institutus et ceteri apostoli ad
73ipsum tanquam ad principalem recurrerent et ordinaverunt
74iterum quod omnis episcopus Romanus in hac dignitate sibi
75succederet Sed oppositum apparet satis per plura dicta euvan-
76gelii(evangelii) quod ex institutione christi petrus fuit ordinatus

Tertia propositio: quod non denegatur summi pontificis tale esse divinum[?]

4
773o(tertio) dicitur quod non denegatur summi pontificis tale esse
78dominium scilicet universalem in spiritualibus et temporalibus et utrumque concur-
79rere in ipsum primaria institutione licet executio sit
80divisa

5 prima pars apparet ex successione et vicariatu quia
81christus habuit utrumque dominium et papa verus est vicarius
82quantum ad verum et primarium dominium quantum ad executionem
83tamen est diviso inter spirituale et temporale non tamen ita erat in
84antiqua lege quia temporale et spirituale in veteri testamento
85concurrebant ydemptice(identice) et causa divisionis inter spirituale
86et temporale secundum legem euvangelicam(evangelicam) est quia executio
87dominii temporalis impediret spiritualem gratiam et non impe-
88disset in veteri testamento et Inde est quod lex euvangelica(evangelica)
89est nobilior quam lex mosayca ideo executiones sunt
90divisae quamvis Remaneat dominium et hoc ratione
91capacitatis humanae naturae

Quarta propositio: quod non negatur quoniam ad summum pontificem pertineat consilium generale c??

6 4o(quarto) dicitur non negatur quin
92ad summum pontificem pertineat consilium generale convocare
93et ibi praesidere et concludere determinatione ymo(immo) non negatur
94quin ipse possit facere fidei articulum utrum hoc sit
95in materia qualibet non conceditur in aliqua tamen ubi veritas esset
96satis patens in scriptura tunc ex evidentia sufficientis
97deductionis posset facere articulum et hoc sanctus tho-
98mas
concessit in 2a2ae

Quinta propositio: quod sibi in suis praeceptis et eius institutis parendum est in omnibus licitis et honestis quae non sunt contra fidem et rationem

7 5o(quinto) dicitur quod sibi in suis prae-
99ceptis et eius institutis parendum est in omnibus licitis
100et honestis quae non sunt contra fidem et rationem patet SV294va
1ex sua dominativa potestate supra fideles

Sexta propositio: quod esse unicum papam, non tamen est articulus fidei

8 6o(sexto) dicitur
2quod esse unicum papam licet sit verum et sequitur ex sacra
3scriptura non tamen est articulus fidei ad quem teneantur
4singuli fideles nec forte sequitur a veritas est
5fides sorti igitur a est articulus fidei nam elevato
6theologo quidquid evidenter sequitur ex fide est ei fides
7et tamen multa possent sequi ex fide quae latent fi-
8delibus et ideo non sunt ab ipsis credenda ex fide
9licet sint evidentia ex scripturis sequi apud theologos
10et maxime elevatos et per consequens theologus elevatus
11sciens b veritatem sequi ex articulo tenetur credere b
12et si discedat haereticus est censendus Ex quo posset
13inferri quod lata est differentia dicere haec propositio est fidei et
14haec propositio sequitur ex fide

Qualiter universitas veritatem fidei se debeat habere

9 Consequenter iuxta promissum
15videndum est generaliter qualiter universitas circa verita-
16tem fidei se debeat habere quod

Notabilia

10 Pro quo notandum est
17quod iuxta ymaginationem(imaginationem) philosophorum et eciam(etiam) secundum veritatem consi-
18derari debet duplex natura et forte est eadem diversimode se
19habens natura scilicet universalis et particularis universalis quae vocatur
20vix Regitiva et forte non est nisi prima intelligentia
21omnium directiva

11 2o(secundo) notandum est quod natura particularis obedit
22naturaliter naturae universali quia magis naturale est naturae particulari
23insequi naturam universalem quam sequi impetum proprium et particularem
24naturam sibi propriam patet quia illud quod sit a dirigente
25superiori maxime est conveniens et circa hoc alber-
26tus
in fine primi de generatione
ponit quod gravia naturaliter
27ascendunt et levia naturaliter descendunt immixto
28et hoc est ex obedientia naturae particularis ad naturam universalem
29concurrendo ad mixti compositionem et Relinquit natura particularis
30instinctum proprium et naturalem et sequitur impulsum naturae universalis
31et hoc allegat ibidem philosophum in multis locis hoc praetenden-
32tem Item allegat per se mesala in libro de spera mota

12
33Et hic fundatur dupplex(duplex) instinctus principaliter in specie huma-
34na scilicet naturae universalis et naturae particularis pro cuius declaratione
35notandum est quod pro bono speciei naturae universalis est providere in specie-
36bus et maxime speciei humanae quia in ea sunt plures in-
37stinctus provenientis ex natura universali primus est appetitus
38civiliter congregandum quia homo non sufficit se solo vivere ideo
39natura universalis indidit sibi praeter dictamen rationis rectae
40ad civiliter et conversabiliter inclinari ideo ait aristoteles in primo
41politicae
quod civilitas est simpliciter naturalis nec provenit
42hoc ex dictamine Rectae rationis et ex hoc instinctu
43homo est animal civile congregabile et animal Iugabile et coniu-
44gabile propter procreationem filiorum et ex universali provisione
45naturae universalis consurgit ordo politicandi ut habere aliquem
46regem et superiorem Et ex hoc consurgit eciam(etiam)
47instinctus amandi Regem et obediendi sibi nisi per pravos
48mores ad oppositum induceretur

Propositiones

Prima: Quod ad perfectionem species requiritur doctrina docens regulas iustitiae

13 ulterius sequitur
49quod ad perfectionem humanae speciei quantum natura potest se exten-
50dere Requiritur doctrina docens Regulas iusticiae(iustitiae) et SV294vb
51potentia conservandi eas

Secunda

14 et ex hoc 2o(secundo) sequitur quod ex
52promissione vel participatione naturae universalis aliqua est
53politia scientium quos natura universalis congregat et ele-
54vat ut vires inferiores quae conferunt ad intellectum
55pro discurrendo et operando circa humanae conversationis
56bonum

15 Ex quo patet quod universitas parisiensis est
57ordinata ad promulgandum publicandumque doctrinam
58per universum orbem ut inferiores bene obediant in
59policiis(politiis) et a talibus emanaverunt omnes leges
60poleticae(politicae) et ista est provisio naturae universalis quae numquam
61cessabit

Tertia: quod universitas ex duplici providentia est ad docendum instituta.

16 3o(tertio) sequitur quod universitas ex dupplici(duplici)
62providentia est ad docendum instituta scilicet ex providentia
63naturae quantum ad policiam(politiam) et ex provisione divina quantum
64ad illa quae sunt neccessaria(necessaria) ad salutem

Quarta: Quod finis naturalis politiae studentium est instruere utramque potestatem

17 et sic sequitur quod finis
65naturalis policiae(politiae) studencium(studentium) est instruere utramque
66potestatem scilicet spiritualem et temporalem

Quinta: quod universitas non transcendit suos limites docendo quoscumque superiores

18 5o(quinto) sequitur
67quod universitas non transcendit suos limites do-
68cendo quoscumque superiores quia est eius institutio tam
69naturae quam gratiae

Sexta: quod summa sollicitudo naturae et gratiae est summa influentia capitis in illud regnum Franciae

19 6o(sexto) sequitur quod summa solicitudo(sollicitudo)
70naturae et gratiae est summa influentia capitis in illud
71regnum franciae patet quia illud constat esse per univer-
72sitatem 2aria(secundaria) intentione naturae quae parisis voluit uni-
73versitatem institui in instructionem boni communis in hoc
74loco

Corollaria

Quod princeps debet habere amorem cum universitate

20 Nunc possent inferri corollaria scilicet quod prin-
75ceps debet habere amorem cum universitate eciam(etiam)
76de gratiarum actione quia natura universalis voluit univer-
77sitatem parisiensem locum acceptare

21 ex quo patet sin-
78gularis obligatio tam Regis quam universitatis
79ad divinam gratiam et ad naturam universalem quia singularis
80obligatio pro bono ecclesiae quantum in se est procurando
81et exorando et exhortando secundum alios modos
82quibus spiritus sanctus per dei gratiam inspirabit

Quod Spiritum Sanctum procedere a Filio sufficienter deducitur ex scriptura

22 ad
83materiam solutionis argumenti graecorum nam graeci
84habent magnum colorem ex ratione sua cum de consilio
85niceno dicitur quod in eo determinatum fuit quod spiritus sanctus
86procedit a patre et in fine determinationis ponitur quod
87quicumque addiderit aut aliquid subtraxerit anathema
88sit

23 propter istam materiam ponitur ista propositio quod spiritum
89sanctum procedere a filio sufficienter deducitur ex scriptura
90istam conclusionem deducit armacanus in libro VIo
91de quaestionibus armenorum et pluries videtur
92spiritum sanctum mitti a filio quae habitudo non conce-
93deretur nisi esset unius ab alio emanatio

24 unde
94Iohannes 16 ait "salvator cum venerit spiritus paraclitus" etc
95et sequitur ad propositum de meo accipiet et an-
96nuntiabit nobis igitur spiritus sanctus accipiet
97doctrinam a filio quam dabit apostolis et non
98accipiet doctrinam illam ut accidens sed per intrinsecam
99communicationem propriae divinitatis per quam Recipit
100plene omnem perfectionem et scientiam et SV295ra
1hoc per spirationem quia totum esse suum capit a filio
2sicut a patre

25 2o(secundo) in alio loco Iohannis dicit "spiritus
3qui mittet pater in nomine meo"
et sic per li nomine
4meo evidenter concluditur auctoritas mittentis
5quae non potest esse ex inaequalitate dignitatis sed hoc
6est mittere in auctoritate originationis quia filius pro-
7ducit spiritum sanctum et spiritus sanctus est a filio nec
8potest ibi denotari auctoritas dignitatis superioris
9et inaequalitatis quia personae sunt aequales Aliae
10sunt auctoritates plures continentes quod spiritus sanctus
11procedit a filio nec deducit almacanus nisi
12supra

26 Ex quo sequitur quod additio facta determina-
13tioni consilii niceni de processione spiritus sancti scilicet
14quod procedit a filio sicut a patre nedum fuit ecclesiae
15latinae licita ymo(immo) fuisset licitum papae soli
16hoc determinare quia in hiis quae sunt quasi evidenter
17in scriptura ingruente ponente et occasione papa
18potest facere articulum non tamen in omnibus quae non evidenter
19in scriptura continentur et maxime consideratis
20periculis circa materiam continentibus apparet clare quod sanctissime
21hoc fuit determinatum scilicet quod spiritus sanctus procedit a
22filio

27 Pro quo notandum quod in vicena syno-
23do
quae fuit celebrata sub silvestro papa et
24eciam(etiam) in synodo constantinopolitana quae fuit ce-
25lebrata sub damaso papa fuerunt duae determinatio-
26nes quarum prima fuit contra arrium qui ponit
27distinctionem Realem inter patrem et filium et dicebat
28quod filius erat creatura participatione dignitatis deitatis
29vocatur deus

28 2a(secunda) determinatio scilicet in synodo constantino-
30politana
fuit facta propter haeresim macedonii
31dicentis spiritum sanctum esse creaturam et ista provenit
32ex haeresi arriana

29 Et ideo ad Removendum
33istas haereses fuit determinatum quod spiritus sanctus procedit
34a patre et filio tanquam idem et ydemptitace(identitate) et
35forte ad tollere haeresim dicencium(dicentium) quod spiritus sanctus est
36creatura fuit facta prima synodus et sufficiebat
37determinare pro tunc quod spiritus sanctus procedit a patre ydem-
38ptitace(identitate) etiam per hoc Removetur haeresis macedo-
39nii
in 2a(secunda) synodo quia fuit determinatum in illa quod spiritus
40sanctus procedit a patre tamquam consubstantialis nam forma
41haeresis erat quod spiritus sanctus erat creatura sicut
42dicetur proportionaliter de filio et sic considerata causa con-
43silii primi non oportebit aliquid dicere de filio scilicet quod
44spiritus sanctus procedit ab ipso

Ad rationem

30 Restat solvere
45rationem quia adhuc non videtur quomodo evitatur
46a latinis sententia excommunicationis ubi notandum est quod
47li 'aliud' in scriptura sacra non dicit semper distinctionem
48quamdam seu quodlibet distinctivum et igitur li 'aliud' aliud
49notat quam distinctum scilicet notat contrarium vel oppositum et
50quod sic capitur aliquando apparet in aliquibus locis scripturae Unde apostolus
51dicebat "Rogavi te ut denontiares(denuntiares) omnibus ne
52aliter docerent"
ecce quomodo apostolus non denegat quin
53doceretur illud quod non est evidenter expressum in scriptura
54ut non fuit prohibitum quin moralia docerentur quae non
55sunt tamen expresse in scriptura nec in articulis posita

31
56et alibi apostolus "si quis vobis euvangelizaverit(evangelizaverit)
57primo illud quod accepistis anathema sit"
et sic non prohibetur
58doctus theologus veritates docere quae non sunt expresse
59in articulis fidei nec in scriptura redactae evidenter
60quia officium doctorum theologi est docere veritates
61distantes ab articulis fidei ideo li 'aliud' dicit repugnans
62et non semper distinctum

32 Ex istis apparet quod evidenter convot
63convincit ratio quod concedendum est quod aliud est additum fidei
64quam contineatur in consilio niceno patet nam postea in quodam
65consilio determinatum fuit duas voluntates esse in christo et
66illa veritas non continetur in primo simbolo(symbolo) et sic patet quod
67additur aliqua veritas quae non continetur in consilio primo

33
682o(secundo) in consilio calcidoniensis sub leone papa primo
69determinatum fuit duas naturas esse in persona christi et ista
70notitia est alia et distincta a prima determinatione igitur

34 3o(tertio)
71in consilio constantinopolitano anno domini millesimo quin-
72quagesimo sexagesimo determinatum fuit quod materia virgo
73non solum hominem genuit sed deum et ista propositio in illo
74consilio fuit concessa materia virgo genuit deum et
75quod ipsa est mater dei igitur fidei additur alius articulus
76aequaliter militans sicut articulus iste quod spiritus sanctus pro-
77cedit a filio

35 veniendo ad materiam dicitur quod in consilio
78lateranensi
celebrato sub innocentiae papa 3o(tertio) anno
79domini millesimo ducentesimo tredecimo fuit determinatum quod
80spiritus sanctus procedit a patre et filio et ante huiusmodi
81doctores graeci et latini ut hylarius Ieromus grego-
82rius
augustinus ambrosius scripserunt quod spiritus
83sanctus procedit ab utroque et non solum latini hoc
84tenuerunt sed eciam(etiam) graeci ut athanasius didimus cri-
85sostomas
qui fuerunt viri gravissimae auctoritatis et sum-
86mae in scriptura eruditi et tamen tenuerunt non
87suis libris spiritum sanctum procedere ab utroque igitur tam
88ex dictis graecorum quam aliorum erit commune graecis et latinis
89quod spiritus sanctus procedit a patre et filio et hoc
90Reputatur evidenter sequi ex scripturis nec hoc
91Revocatur in dubium nec Reperitur aliquod Repugnans
92in scriptura nec ei Repugnat aliqua determinatio ecclesiae
93seu consilii generalis et ideo Istis actentis(attentis) fuit de-
94terminatum spiritu sanctum procedere ab utroque et ad hoc
95fuit vocata ecclesia latinorum et non ecclesia graecorum SV295va
1quia non oportuit primo attenta distantia eorum et inu-
2tilitate et attenta ignorantia eorum quia Remittitur
3eorum doctrina et sic graeci nullum habent colorem ad po-
4nendum spiritum sanctum procedere a patre tantum nisi sit eorum su-
5perbia et nequicia(nequitia)

36 Item gregorius 4us(quartus) in ludinien-
6si consilio praesentibus graecis et consencientibus(consentientibus) scilicet quod
7patriarcha cum aliis graciae(gratiae) praelatis determinavit quod
8pater et filius sunt unum principium spiritus sancti igitur prima sententia
9consilii lateranensis fuit per eos approbata nam ex
10eo quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti
11concluditur quod spiritus sanctus aeque bene procedit a filio
12sicut a patre et sic graeci sunt magis censendi haeretici
13quam nos

Obiectio et Responsio

37 Sed contra illud est auctoritas damasceni
14in suis sententiis dicentis ex filio autem spiritum sanctum
15non dicimus et sic tenet quod spiritus sanctus non procedit
16a filio et tamen iste fuit graecus

38 Respondetur primo quia
17damascenus enumerat articulos fidei in illo passu et
18inter articulos dicit spiritum sanctum a filio procedere non esse
19articulum fidei quia multum Reffert(Refert) dicere hoc esse in scri-
20ptura et hoc sequitur ex scriptura nam ipse tene-
21bat hoc non esse articulum antequam determinaretur per ecclesiam
22et licet spiritum procedere a filio sit verum tamen nihilominus
23bene dicebat quod spiritus sanctus non procedebat a filio
24tanquam articulum fidei sed praecise narrabat articulos
25ad quos tenebantur graeci et latini

39 2o(secundo) potest
26dici quod ipse debet negari in hac materia nec fuit
27haereticus propter hoc quia hoc dicebat ante determinationem
28ecclesiae nec de Ricardus de sancto victore dicebat quod
29essentia divina generat et modo illa propositio est condampnata(condemnata)
30sed ante condampnationem(condemnationem) hoc dicebat et ob hoc haereticus
31non est censendus

Corollaria

Quod Graeci propter hanc opinionem simpliciter haeretici sunt censendi

40 Ex dictis sequitur quod graeci propter
32hanc oppinionem(opinionem) simpliciter haeretici sunt censendi quia
33descendunt a determinatione ecclesiae et a consilio generali
34quia ipsis consencientibus(consentientibus) hoc fuit determinatum et sic nullo modo
35possunt evitare quin sint haeretici quia consilium generale non
36intendit asserere nisi suam sentenciam(sententiam) et cum dicit
37quod quicumque aliud addiderit id est contrarium anathema sit
38et isto modo contentur illa sententia

Quod non vocatio eorum nullo modo excusat eos ab haeresi

41 Aliud corollarium
39quod non vocatio eorum nullo modo excusat eos
40ab haeresi quia attentis causis prius dictis papa po-
41tuisset facere hoc et determinare nec oportuisset
42eos convocare nec latinos et suffecisset ipse
43solus et sic aliqui volentes eos excusare de haeresi
44male dicunt apparet clare quia ex consiliis apparet clare
45quod sunt haeretici et sic apparet qualiter debet glosari illud
46'quicumque aliud addiderit' quia scriptura per hoc intelli-
47git quod non addatur contrarium ut in apocalypsi est male-
48dictio consimilis quicumque aliud addiderit illi est male-
49dictus

Ad aliam rationem

42 Ad aliam rationem quae tangit de multitudine SV295vb
50vocum primo potest dici quod pars minor seu paucioritas
51debet se Refferre(Referre) ad pluralitatem vocum ubi oportet seu
52apparet quod Rite non deberet celebrari consilium generale
53Si vero appareret tunc non deberet hoc renuere

43 2o(secundo) licet
54ex institutione divina instituatur papa non cum hunc esse
55papam vel huc est de articulis fidei

44 3o(tertio) posset dici
56quod in tali casu consilium generale posset errare et ecclesia
57ibi deciperetur ut ait Iarson et cetera

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Trinitate, Lectio 78, de Trinitate (http://scta.info/resource/lectio78 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 294r-295v (http://scta.info/resource/lectio78/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio78/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio78/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices