Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
22Sciendum quod in lectione pnupraecedenti fuit
23tractumtactum de infirmitate ingenii huma-
24ni,
et eius vulneratione ex pluribus causis
25ibidem tactis. Et quia aliqua exempla po-
26sui,
quae non videntur aliquibus bene declarata,
27ideo aliqua repetam ad ostendendum
28debilitatem ingenii humani. Ego enim in ul-
29timo
exemplo descendi ad obiectum infi-
30mum,
scilicet, ad quantitatem continuam, et ibidem dictum fuit
31quod non habemus aliquod certum medium ad concluden-
32dum
de aliqua re quanta sit proprie. Nam qua
33cumque quantitate data ipsa est nota per aliam,
34ita quod solum cognoscimus quantitates relative com-
35parando
unam ad aliam, ita quod non possumus
36realiter de aequalitate iudicare proprie, nec aliqua
37quantitas potest nobis simpliciter esse nota ut pa-
38tuit
in tribus casibus ibidem positis. Ideo
39nescimus proprie quanta res est nisi sciamus
40in Verbo vel per revelationem specialem a
41Spiritu Sancto. Ideo non est mirum si, respectu credendorum,
42ponatur requirere fides, quando ad cognoscendum
43de aliqua re quanta sit oportet ponere fidem.
44Ponebatur communiter quod nedum est ita de quantitate
45continua, sed etiam de velocitate et tarditate
46motuum et de generatione et corruptione rerum.
47Unde quia natura est subiecta Deo sicut met
48testatur philosopho quod quaelibet natura particularis est subiec-
49ta
naturae universali; quaelibet res magis insequitur
50finem suum ultimate intentum et ordinarium
R13vb
51illius finis quam quodcumque aliud. Ideo dicitur quod
52possibile fuit ex congruentia regnis rerum,
53caelum aliquando velocius, aliquando tardius moveri;
54ita quod secundum quod caelum velocius movetur secundum
55hoc: proveniunt influentiae nobiliores et
56perfectiores. Ideo bene potest salvari quod antiqui
57tus caelum velocius movebatur quam nunc movetur.
58Et hoc propter nequitiam vel malitiam hominum
59et hoc ex ordinatione divina, et hoc testatur
60Scriptura Sacra dicens "dabo eis caelum ferreum,"
61id est, influentiam malam. Ex hoc bene salvaretur
62quod a principio motus caeli erant velociores, et consequenter
63quod influentiae erant perfectiores et meliores,
64et consequenter, complexio homini et aliarum rerum quam
65nunc sit. Et consequenter salvaretur quod antiqui
66tus homines vixissent per tot annos sicut
67legitur in Scripturis, sed non tanto tempore vocando
68annum completam revolutionem solis non
69quod annus habuisset tot dies et horas sicut
70nunc propter velocitatem motus caeli pro tunc.
2
Ex ista
71enim debilitate ingenii humani ad fidem
72persuadetur quod fides est assumenda quod fides
73est summe necessaria tam in agibilibus quam
74in scabilibus quam in quibuscumque aliis, ita
75quod, ratione huiusmodi defectus et debilitatis
76ingenii humani, antiqui philosophi discorda-
77verunt
inter se de felicitate et obiecto felicitatis,
78quare mihi videtur quod iuvenibus studentibus
79in theologia primitus debent eis materia fidei
80tractari, quia est fundamentum omnium aliarum veritatum.
81modo habito fundamento, facilius habentur sequen-
82tia
3
Praeter infirmitates superius tactas, est
83una, quae forte habebit locum, licet origina-
84liter
veniat ex prima, scilicet, ex pena originalis
85culpae, scilicet, daemonis temptatio, nam ex origi-
86nali
culpa et pena caro nedum rebellat
87rationi ratio subicit sibi rationem immo etiam dae-
88mones.
Ita quod homo non potest vexationes
89et temptationes daemonium repellere sine
90speciali gratia et iuvamine ipsius Dei
4
Est
91etiam torpor et desidia, est etiam curiositas,
92quae vocatur quaedam adhaesio sive investi-
93gatio
veritatum impertinentium saluti.
94Pro quo est notandum quod secundum opinionem Guillelmi
95Parisiensis in libro suo De fide et legibus
96et in hoc concordat se Guillelmus Altissiodorensis quod
97intellectus habet primam veritatem pro sua sponsa
98vera cui debet ultimate coniungi et quae
99est perfectio ultimata et summa ipsius intellectus.
100Dicit consequenter quod omnes aliae veritates solum sunt
R14ra
1ab intellectu complendae in relatione ad primam
2veritatem, ita quod imaginatio sua est quod, sicut
3dilectio non est bene regulata, quae non est in di-
4lectione
dei relata, ita assensus sive veritas
5non est consideranda, nisi in ordine ad
6primam veritatem, referendo eam ad primam
7veritatem. Si autem contingat quod intellectus as-
8sentiat
alicui veritati non referendo ipsam
9in primam veritatem, tunc dicit Guillelmus quod est
10fornicatio spiritualis et talis veritas non per-
11ficit
intellectum; immo est dispositio distrahens
12consecutive sive investigatione veritatis
5
13Ex praedictis inferuntur duae propositiones. Prima
14est quod respectu temporalium et naturalium et respectu
15veritatum politicae necessariarum oportet uti fide quadam.
16Unde in regimine politico, ratione debilitatis
17ingenii oportet quod servus regatur a domino et quod cre-
18dat
domino suo. Item infirmi adhibent
19fidem et credunt medico suo, quia infirmus,
20dum est infirmus, non potest investigare
21medicinam curativam sui morbi. Item in
22consiliis sunt aliqui qui non possunt compre-
23hendere
aliquas veritates, ideo oportet quod credant
24aliis qui sunt elevantiores Et generaliter in omnibus,
25oportet quod credatur magis elevantibus et superientibus.
26Item caecus credit videnti, ideo submittit
27se bruto ut docet communis experientia; ergo
28naturalis ordo etiam politicus in hiis in quibus
29est defectus potentiae oportet se submittere alteri,
30et nedum aequali, sed minori, quia caecus communiter du-
31citur
a bruto. Et per consequens cum intellectus humanus
32propter impedimenta prius dicta sit quasi secutiens,
33et hoc testatur Aristoteles et Commentator IIo Metaphysicae dicens
34quod "sicut se habet oculus noctuae ad lumen
35solis" etc. Videtur quod fides sit accipienda tamquam
36summe necessaria ad cognoscendum arduissima
6
37Circa istam materiam proposueram adducere
38multas apparentias falsas, sed ne nimis
39vos attediam[?], dico pro praesenti quod debilitatem
40ingenii alibi exprimemus[?] quam in materia
41fidei aequae vehementis patet clare in certis
42sophisticibus et in aliquibus propositionibus geomet-
43riae
et astrologiae et in materia proportionum.
44Ita quod multae reperiuntur propositiones ita difficiles
45ad sustinendum, sicut sunt articuli fidei, unde,
46licet in materia insolubilium multi multa dixerint,
47tamen numquam materia illa fuit bene soluta. Et gratia
48exempli, capio minimum insolubilium, scilicet, istud
49Socrates dicit falsum supposito quod non dicat aliam propositionem
50et quod remaneant significationes terminorum, et tunc
R14rb
51introduceretur sicut fit communiter. Difficultas est
52hic maxima ex parte circulationis intellectus,
53nam intellectus iudicando de veritate alicuius
54propositionis habet istum modum quod primo considerat
55rem per propositionem significatam et consequenter considerat
56qualiter se habeat, et tunc, si sic, conformi-
57tas
rei significatae ad extra per propositionem et modi
58significandi propositionis, tunc illa propositio est vera, quia ab
59eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa
60modo in propositionibus insolubilibus. Est circulatio plenissi-
61ma,
quia si ego velim scire utrum sit ita
62a parte rei sicut propositio significat, oportebit prius scire
63utrum propositio sit vera, et antequam possumus scire quod
64propositio sit vera, oportet scire utrum ita sit a parte rei, nec
65patet ibidem introitus ratione debilitatis nostri ingenii,
66quia non dubito quod angelo illud non esset insolubile
7
67Ex dictis et imaginatione praedicta adiunguntur
68aliquae propositiones
8
Prima est quod stat quod Socrates non posset
69habere ex puris naturalibus suis nisi fide de
70propositione quae sit scita a Platone. Probatur conclusio, nam capia-
71mus
aliquam propositionem quae sit extra totam latitudinem
72propositionum scibilium a Sorte secundum investigationem huma
73nam, tunc ponatur quod Plato sit melioris complexionis,
74et consequenter melioris ingenii quam Socrates, tunc propositio
75illa poterit esse scita a Platone, ergo si Socrates as-
76sentiat
illi oportebit quod sit per fidem supponendo
77eam esse veram. Et sic consequenter inferretur quod in geo-
78metria
sunt multae propositiones ab angelo vel ab
79homine bene complexionato sive disposito
80scitae quibus homines, ut in pluribus, non possent
81assentire nisi ex fide ratione debilitatis complex-
82ionum
eorum. Et ex hoc sequitur quod non est mi-
83rabile,
si habeamus fidem de secundo obiecto, scilicet, de
84Deo
9
Sequitur ulterius quod in regiminibus poli-
85ticis
periculosum est inniti iudicio humano.
86Ex hoc sequitur quod maxime apud regentes
87politiam consulenda est Sacra Scriptura, quia nititur
88medio infallibili. Et cum hoc quia ipsa sufficit,
89quia si sacram scripturam bene resolverent de omnibus,
90in ea invenirent consilium. Unde ponit
91expresse Anselmus quod "omnis veritas est
92realiter contenta in Sacra Scriptura," et ita
93ponit Beatus Augustinus et multi alii doctores
94sancti
10
Sequitur ulterius quod non est semper
95sine periculo uti legibus rationes ad omnem
96politiam regendam. Non dico tamen quin bene
97iuvant, sed dico quod non est ultimate sistendum
98in eis, quia innituntur aliquando debili fundamento,
99immo aliquando innituntur forte fundamento falso,
100quia verisimile est quod Romani aliquas leges
R14va
1malae et tyrannicae condiderit
11
Sequitur
2tandem quod in omnibus agibilibus, sive tangentibus
3fidem sive non, semper debet invocari di-
4vinum
auxilium, quia semper est verum nec potest
5falli, et hoc testatur Plato in Tymeo, ubi
6acturus erat de Deo et dicit quod auxilium
7divinitatis in omnibus debet implorari, et ista
8imploratio non permittit aliquae errare im-
9mittendo
isti implorationi, isti enim defectus,
10sicut praedicti, proveniunt ex defectu originalis
11culpae. Ex quo sequitur quod omnis deceptio
12provenit ex originali culpa, quia in statu inno-
13centiae
non fuissent aliquae deceptiones
12
Sequitur
14ulterius quod formido veritatis opinione[?] est effectus
15originalis culpae
13
Sequitur ulterius
16quod omnis error et omnis sophisticatio provenit
17ex originali culpa. Ex quo sequitur quod si
18status innocentiae mansisset, nulli fuissent
19errores nec sophisticationes. Ex quo ulterius
20sequitur quod in statu innocentiae ars sophis-
21tica
non habuisset locum
14
Sequitur etiam quod in statu
22innocentiae nulla opinionum contrarietas, immo
23nulla fuisset opinio, et causa est, quia opinio est
24cum formidine; semper modo in statu illo non
25fuisset formido
15
Sequitur ulterius quod nulla
26etiam fuisset ibi ratio probabilis prout ratio probabilis
27dicit formidinem. Verum est quod de modo cognoscendi
28veritatem in statu illo innocentiae possunt poni
29aliquae propositiones, posset enim imaginari de statu
30innocentiae dupliciter; dicitur enim quod in primis
31prius parens de quibusdam veritatibus habebat
32notitiam et evidentiam certam, ita quod circa quamlibet
33veritatem circa quam volebat considerare per
34habitum nobiliorem sibi a Deo infusum stanti habebat
35notitiam certam et evidentem sicut fuit de Christo,
36non quia habuerit lumen aequae perfectum sicut Christus,
37sed quia habuerit lumen mediante quo poterat immediate
38circa quamlibet veritatem requisitam ad decorem sui
39status et circa quam docebat habere notitiam evidentem
16
40Sed tunc diceretur, tunc aeque erat cognoscens sicut
41Deus
17
Respondetur negando consequentiam et modus respondendi esset
42multiplex. Unus modus esset quod realiter quaelibet veri-
43tas
quantum est de se est immediate cognoscibilis
44quia iam de facto quaelibet veritas immediate cognoscitur
45a Deo, ita quod non essentialis ordo ex parte cognoscibilium,
46quod principia prius cognoscantur quam conclusiones,
47sed solum quoad nos est talis ordo ex defectu
48potentiae, scilicet, quod per prius cognoscimus principia
49quam conclusiones. Immo imaginandum est quod Adam ex habitu
50illo nobili sibi a Deo infuso poterat exire
R14vb
51in quamlibet veritatem et istud bene potest sustineri
52sine contradictione nec istud est contra immensi-
53tatem
divinam ymmo potius in laudem ipsius
54nec hoc est contra fidem / Sed quia hoc non communiter
55ponitur a doctoribus, ideo nolo hoc multum assentire,
56sed solum ymaginationem(imaginationem) quod ita potest dici; posset
57etiam dici quod non omnia poterat cognoscere mediante
58illo habitu nobili bene imaginatur quod erant
59quaedam veritates quae habebant ordinem ad de-
60corem
sui status. Aliae autem non immo erant
61totaliter impertinentes, ideo secunda solutio esset quod mediante
62illo habitu poterat immediate exire in omnem
63veritatem facientem ad decorem sui status,
64sed non in cognitionem aliarum veritatum, immo
65erant sibi ignotae
18
Sed contra, si iste
66considerasset de huiusmodi veritatibus, non potu
67isset habere notitiam de eis quod est contra dictum
68prius quia dictum est quod in primis circa quamlibet veritatem
69circa quam considerare volebant immediate
70habebant notitiam evidentem et certam
19
Responsio
71una est quod in isto casu ex ordinatione divina
72habebat unum habitum mediante quo, sicut dictum
73est, poterat exire in notitiam veritatum ad decorem
74sui status pertinentium; respectu autem aliarum veritatum
75habebant unum assensum quod infinite latebat eum
76necessarias ad decorem sui status. Et istud faciebat
77ad gaudium suum, quia ipse sciebat quod erant
78infinitae veritates quae non requirebantur ad
79decorem sui status, sicut est de beatis, beatus
80enim vident in Verbo, quod infinita Deus cognoscit,
81quae beatus ille non cognoscit et quae non sunt necessaria
82ad beatitudinem eius formalem. Et ex hoc
83iudicat Deum esse nobilissimae perfectionis
84et cognitionis et in hoc gaudet, quia habet talem Deum
85ita nobilem et ita perfectum. Dico consequenter quod sta-
86bat
quod Adam considerasset circa huiusmodi veritates
87quae non pertinebant ad decorem sui status, quia
88non appetebat eas, sed tota perfectio eius erat con-
89siderare
circa veritates necessarias ad decorem
90sui status
20
Secunda responsio posset esse quod respectu
91cuiuscumque veritatis habebat habitum et non actum,
92ideo licet omnem veritatem potuisset cognovisse,
93non tamen potuisset cognovisse omnes veritates.
94Et istam viam reputo satis probabilem, licet non sit
95multum consueta, quomodo autem fides remaneat
96ad praedictas infirmitates, videbitur insequentibus
Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 9, De fide (http://scta.info/resource/lectio9 )
Reims, Bibliothèque Municipale, ms. 506, 13v-14v (http://scta.info/resource/lectio9/reims)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio9/reims/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio9/reims/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
No results found