Lectio 9, Prologus [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio9

Sources: SV: St. Victor

Lectio 9, Prologus [St. Victor Transcription]

[Recapitulatio lectionis praecedentis]

1Sciendum quod in lectione praecedenti fuit
56tactum de infirmitate ingenii humani, et eius vulnera-
57tione ex pluribus causis ibidem tactis. et quia aliqua exempla
58posui, quae non videntur aliquibus bene declarata, Ideo
59aliqua Repetam ad ostendendum debilitatem ingenii humani. ego
60enim in ultimo exemplo descendi ad obiectum infimum,
61scilicet, ad quantitatem continuam, et ibidem dictum fuit quod non habemus
62aliquod certum medium ad concludendum de aliqua Re quanta
63sit proprie. nam quacumque quantitate data ipsam est nota per aliam,
64ita quod solum cognoscimus quantitates relative comparando
65unam ad aliam, ita quod non possumus Realiter de aequa-
66litate Iudicare proprie, nec aliqua quantitas potest nobis
67simpliciter esse nota ut patuit in tribus casibus ibidem
68positis. ideo nescimus proprie quanta res est nisi sciamus
69in verbo vel per Revelationem specialem a spiritu sancto.
70ideo non est mirum si, respectu credendorum, ponatur Requirere
71fides, quando ad cognoscendum de aliqua Re quanta sit oportet
72ponere fidem. ponebatur communiter quod nedum est ita de quanti-
73tate continua, sed eciam(etiam) de velocitate et tarditate mo-
74tuum et de generatione et corruptione Rerum. Unde quia natura
75est subiecta deo sicut testatur philosopho quod quaelibet natura
76particularis est subiecta naturae universali; quaelibet Res magis insequitur
77finem suum ultimate intentum et ordinarium illius
78finis quam quodcumque aliud. ideo dicitur quod possibile fuit ex con-
79gruentia Regnis Rerum, caelum aliquando velocius, aliquando tar-
80dius moveri; ita quod secundum quod caelum velocius movetur
81secundum hoc: proveniunt influentiae nobiliores et perfectiores.
82Ideo bene potest salvari quod antiquitus caelum velocius
83movebatur quam nunc movetur. et hoc propter nequitiam
84vel maliciam(malitiam) hominum, et hoc ex ordinatione divina, et
85hoc testatur scriptura sacra dicens "dabo eis caelum
86ferreum," id est, influenciam(influentiam) malam. Ex hoc bene salva-
87retur quod a principio motus caeli erant velociores, et
88 consequenter quod influentiae erant perfectiores et meliores,
89et consequenter, complexiones homini et aliarum Rerum quam nunc
90sit. et consequenter salvaretur quod antiquitus homines vixi-
91ssent per tot annos sicut legitur in Scripturis, sed
92non tanto tempore vocando annum, scilicet, completam revolutionem SV199ra
1solis non quod annus habuisset tot dies et tot horas sicut nunc
2propter velocitatem motus caeli pro tunc

[conclusio ex recapitulatione]

2 ex ista enim debilitate
3ingenii humani ad fidem persuadetur quod fides est assumen-
4da quod fides est summe necessaria tam in agibilibus quam in scibilibus
5quam in quibuscumque aliis, ita quod, ratione huius modi defe-
6ctus et debilitatis ingenii humani, antiqui philosophi discor-
7daverunt inter se de felicitate et obiecto felicitatis,
8quare mihi videtur quod Iuvenibus studentibus in theologia
9primitus debent eis materia fidei tractari, quia est fundamentum
10omnium aliarum veritatum. modo habito fundamento, facilius habentur
11sequencia(sequentia)

[Plures infirmitates]

3 praeter infirmitates superius tactas, est una, quae
12forte habebit locum, licet originaliter veniat ex prima,
13scilicet, ex pena originalis culpae, scilicet, daemonis temptatio,
14nam ex originali culpa et pena caro nedum
15Rebellat rationi ratio subicit sibi rationem immo eciam(etiam)
16daemones. ita quod homo non potest vexationes et tempta-
17tiones daemonium Repellere sine speciali gratia et Iuva-
18mine ipsius Dei

4 Est eciam(etiam) torpor et desidia, est
19etiam curiositas, quae vocatur quaedam adhaesio sive
20investigatio veritatum impertinentium saluti. pro quo est
21notandum quod secundum opinionem guillelmi parisiensis in libro
22suo de fide et legibus et in hoc concordat se guill-
23elmus altissiodorensis
quod intellectus habet primam veritatem pro sua
24sponsa vera cui debet ultimate coniungi et quae est perfectio
25ultimata et summa ipsius intellectus. dicit consequenter quod omnes
26aliae veritates solum sunt ab intellectu complendae in relatio-
27ne ad primam veritatem, yita quod imaginatio sua
28est quod, sicut dilectio non est bene Regulata, quae non est
29in dilectione dei Relata, ita assensus sive veritas
30non est consideranda, nisi in ordine ad primam veritatem,
31referendo eam ad primam veritatem. Si autem contingat
32quod intellectus assentiat alicui veritati non referendo ipsam
33in primam veritatem, tunc dicit guillelmus quod est fornicacio(fornicatio)
34spiritualis et talis veritas non perficit intellectum; ymo(immo)
35est dispositio distrahens consecutive sive investigatione
36veritatis

[Duae propositiones]

5 Ex praedictis inferuntur duae propositiones. prima
37est quod respectu temporalium et naturalium et respectu veritatum politicae
38necessariarum oportet uti fide quadam. unde in Regimine politico,
39ratione debilitatis ingenii humani, oportet quod servus Regatur a
40domino et quod credat domino suo. Item infirmi adhi-
41bent fidem et credunt in medico suo, quia infirmus, dum
42est infirmus, non potest investigare medicinam curativam
43sui morbi. Item in consiliis sunt aliqui qui non
44possunt comprehendere aliquas veritates, ideo oportet quod credant SV199rb
45aliis qui sunt excellentiores. et generaliter in omnibus,
46oportet quod credatur magis elevantibus et superientibus. Item
47caecus credit videnti, ideo submittit se bruto
48ut docet communis experientia; ergo naturalis ordo etiam
49politicus in hiis in quibus est defectus potentiae oportet
50se submittere alteri, et nedum aequali, sed minori,
51quia caecus communiter ducitur a bruto. et per consequens cum
52intellectus humanus propter Impedimenta prius dicta sit quasi
53secutiens, et hoc testatur Aristoteles et Commentator
542o(IIo) metaphysicae dicens quod "sicut se habet oculus noctuae
55ad lumen solis" etc. videtur quod fides sit accipienda
56tamquam summe necessaria ad cognoscendum arduissima

6
57Circa istam materiam proposueram adducere multas
58apparentias falsas, sed ne nimis vos attediam[?],
59dico pro praesenti quod debilitatem ingenii humani alibi exprimemus[?]
60quam in materia fidei aequae vehementis aequae vehementis
61patet clare in certis sophisticibus et in aliquibus propositionibus
62geometriae et astrologiae et in materia proportionum.
63Ita quod multae Reperiuntur propositiones ita difficiles
64ad sustinendum, sicut sunt articuli fidei, unde, licet in
65materia insolubilium multi multa dixerint, tamen numquam
66materia illa fuit bene soluta. et gratia exempli, ca-
67pio minimum insolubilium, scilicet, istud sortes dicit falsum supposito
68quod non dicat aliam propositionem et quod Remaneant
69significationes terminorum, et tunc introduceretur sicut fit communiter.
70difficultas est hic maxima ex parte circulationis
71intellectus, nam intellectus Iudicando de veritate alicuius
72propositionis habet istum modum quod primo considerat rem
73per propositionem significatam et consequenter considerat qualiter
74se habeat, et tunc, si sic, conformitas Rei ad extra
75significatae per propositionem et modi significandi propositionis,
76tunc illa propositio est vera, quia ab eo quod Res est vel non
77est, dicitur oratio vera vel falsa modo in propositionibus inso-
78lubilibus. est circulatio plenissima, quia si ego velim
79scire utrum sit ita a parte Rei sicut propositio significat,
80oportebit prius scire utrum propositio sit vera, et
81antequam possumus scire quod propositio sit vera, oportet scire
82utrum ita sit a parte Rei, nec patet ibidem introitus
83ratione debilitatis nostri ingenii, quia non dubito
84quod angelo illud non esset insolubile

[Aliquae propositiones]

7 Ex dictis
85et imaginatione praedicta adiunguntur aliquae propo-
86sitiones

8 prima est quod stat quod sortes non posset habere
87ex puris naturalibus suis nisi fide de propositione
88quae sit scita a platone. probatur conclusio, nam capiamus
89aliquam propositionem quae sit extra totam latitudinem
90propositionum scibilium a sorte secundum investigationem huma-
91nam, tunc ponatur quod plato sit melioris complexionis,
92et consequenter melioris ingenii quam sortes, tunc propositio SV199va
1illa poterit esse scita a platone, ergo si sortes
2assentiat illi oportebit quod sit per fidem supponendo
3eam esse veram. et sic consequenter inferretur quod in geome-
4tria sunt multae propositiones ab angelo vel ab homine
5bene complexionato sive disposito scitae quibus homines,
6ut in pluribus, non possent assentire nisi ex fide
7ratione debilitatis complexionum eorum. Et
8ex hoc sequitur quod non est mirabile, si habeamus
9fidem de 2o(IIo) obiecto, scilicet, de deo

9 Sequitur ulterius
10quod in Regiminibus politicis periculosum est inniti iudicio
11humano. Ex hoc sequitur quod maxime apud
12Regentes politiam consulendam est eis sacra scriptura,
13quia nititur medio infallibili. et cum hoc quia ipsa
14sufficit, quia si sacram scripturam bene Resolverent
15de omnibus, in ea invenirent consilium. unde ponit
16expresse anselmus quod "omnis veritas est realiter contenta
17in sacra scriptura," et ita ponit beatus augustinus
18et multi alii doctores sancti

10 Sequitur ulterius quod
19non est semper sine periculo uti legibus rationes
20ad omnem politiam Regendam. non dico tamen quin
21bene iuvant, Sed dico quod non est ultimate sistendum
22in eis, quia innituntur aliquando debili fundamento, ymo(immo)
23aliquando innituntur forte fundamento falso, quia verisimile est
24quod Romani aliquas leges malae et tyrannicae
25condiderit

11 sequitur tandem quod in omnibus agibilibus, sive
26tangentibus fidem sive non, semper debet invocari divinum
27auxilium, quia semper est verum nec potest falli, et
28hoc testatur plato in tymeo, ubi acturus erat de
29deo et dicit quod auxilium divinitatis in omnibus debet implo-
30rari et ista imploratio non permittit aliquae
31errare immittendo isti implorationi, isti enim
32deffectus, sicut praedicti, proveniunt ex defectu originalis
33culpae. Ex quo sequitur quod omnis deceptio provenit
34ex originali culpa, quia in statu innocentiae non
35fuissent aliquae deceptiones

12 Sequitur ulterius quod
36formido veritatis opinione[?] est effectus originalis
37culpae

13 Sequitur ulterius quod omnis error et omnis
38sophisticatio provenit ex originali culpa. Ex quo sequitur
39quod si status innocentiae mansisset, nulli fuissent
40errores nec sophisticationes. Ex quo ulterius sequitur
41quod in statu innocentiae ars sophistica non habuisset
42locum

14 Sequitur etiam quod in statu innocentiae nulla
43opinionum contrarietas, ymo(immo) nulla fuisset opinio,
44et causa est, quia opinio est cum formidine; semper modo SV199vb
45in statu illo non fuisset formido

15 Sequitur ulterius quod eciam(etiam)
46nulla fuisset ibidem ratio probabilis prout ratio probabilis dicit for-
47midinem. verum est quod de modo cognoscendi veritatem in statu illo
48innocentiae possunt poni aliquae propositiones, posset enim
49ymaginari(imaginari) de statu innocentiae dupliciter; dicitur enim quod in primis
50prius parens de quibusdam veritatibus habebat notitiam et
51evidentiam certam, Ita quod circa quamlibet veritatem circa quam vole-
52bat considerare per habitum nobiliorem sibi a Deo infusum sta-
53nti habebat notitiam certam et evidentem sicut fuit de
54christo, non quia habuerit lumen aequae perfectum sicut christus, sed
55quia habuerit lumen mediante quo poterat immediate circa quamlibet
56veritatem requisitam ad decorem sui status et circa quam do-
57cebat habere notitiam evidentem

[Obiecto ad ultimam propositionem et responsiones]

16 Sed tunc diceretur, tunc
58aeque erat cognoscens sicut deus

17 Respondetur negando consequentiam et
59modus Respondendi esset multiplex. unus modus esset quod Realiter
60quaelibet veritas quantum est de se est immediate cognoscibilis
61quia iam de facto quaelibet veritas immediate cognoscitur a
62deo, ita quod non essentialis ordo ex parte cognoscibilium, quod
63principia prius cognoscantur quam conclusiones, sed solum quo ad nos
64est talis ordo ex defectu potentiae, scilicet, quod per prius cognoscimus
65principia quam conclusiones. ymo(immo) ymaginandum(imaginandum) est quod adam ex habitu
66illo nobili sibi a deo infuso poterat exire immediate
67in quamlibet veritatem et istud bene potest sustineri sine contradi-
68ctione nec istud est contra immensitatem divinam, ymo(immo) potius
69in laudem ipsius nec hoc est contra fidem, Sed quia hoc non
70communiter ponitur a doctoribus, ideo nolo hoc multum assentire,
71sed solum ymaginationem(imaginationem) quod ita potest dici; posset eciam(etiam)
72dici quod non omnia poterat cognoscere mediante illo habitu
73nobili bene ymaginatur(imaginatur) quod erant quaedam veritates
74quae habebant ordinem ad decorem sui status. Aliae
75autem non ymo(immo) erant totaliter impertinentes, ideo 2a(secunda)
76solutio esset quod mediante illo habitu poterat immediate
77exire in omnem veritatem facientem ad decorem sui
78status, sed non in cognitionem aliarum veritatum,
79ymo(immo) erant sibi ignotae

18 Sed contra, si iste conside-
80rasset de huiusmodi veritatibus, non potuisset habere
81notitiam de eis quod est contra dictum prius quia dictum est
82quod in primis circa quamlibet veritatem circa quam considerare volebant
83immediate habebant notitiam evidentem et certam

19 Responsio
84una est quod in isto casu ex ordinatione divina habebat
85unum habitum mediante quo, sicut dictum est, poterat exire
86in notitiam veritatum ad decorem sui status pertinentium;
87respectu autem aliarum veritatum habebant unum assensum
88quod infinite latebat eum necessarias ad decorem SV200ra
1sui status. et istud faciebat ad gaudium suum, quia ipse
2sciebat quod erant infinitae veritates quae non requirebantur
3ad decorem sui status, sicut est de beatis, beatus enim vident
4in verbo, quod infinita deus cognoscit, quae beatus ille non cognoscit
5et quae non sunt necessaria ad beatitudinem eius formalem.
6Et ex hoc Iudicat deum esse nobilissimae perfectionis
7et cognitionis et in hoc gaudet, quia habet talem
8deum ita nobilem et ita perfectum. Dico consequenter quod
9stabat quod adam considerasset circa huiusmodi veri-
10tates quae non pertinebant ad decorem sui status, quia
11non appetebat eas, sed tota perfectio eius erat
12considerare circa veritates necessarias ad decorem sui status

20
132a(secunda) Responsio posset esse quod respectu cuiuscumque veritatis habebat
14habitum et non actum, ideo licet omnem veritatem po-
15tuisset cognovisse, non tamen potuisset cognovi-
16sse omnes veritates. et istam viam Reputo satis probabilem,
17licet non sit multum consueta, quomodo autem fides re-
18mediat ad praedictas animae infirmitates, videbitur
19insequentibus

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Fide, Lectio 9, De fide (http://scta.info/resource/lectio9 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 198v-200r (http://scta.info/resource/lectio9/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio9/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio9/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices