Lectio 90, de Caritate [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 21, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio90

Sources: S: Sorbonne

Lectio 90, de Caritate [Sorbonne Transcription]

1 Circa materiam caritatis
72consuetum est Investigare de eius augmento.
73et ut fuit visum sunt opiniones variae

Prima opinio: Sancti Thomae

2 et fuit
74recitata una opinio una sancti thomae ponentis quod quaelibet
75forma est indivisibiles quantum ad partes intensivas
76et est omnino simplex, et eciam(etiam) fuit dictum quod
77forma accidentalis non habet proprie quiditatem, sed suum
78esse est alteri existere, et intenditur cum ipsa magis
79inhaeret et magis inest seu actuat suum
80subiectum, igitur quanto magis coexistit tanto
81est maior forma

Secunda opinio: Gualterus Burleus

3 est alia opinio cuiusdam quae in
82aliquo coincidit cum ista et in aliquo differt.
83nam ista opinio ponit quod forma accidentalis est simplex
84intensive, et ultra ipse dicit quod in eadem specie sunt
85diversi gradus, ita quod grata exempli in specie
86calorum datur aliquis calor, qui videtur remissior
87eo quod remissius operetur et remisse immutat sensum.
88et in eadem specie datur alius caloris qui est magis S159va
1operativus et magis est immutativus sensus, et ideo videtur
2intensior. et hoc non est per partes, quia in eadem
3specie aliquis calor est activior et notior. et
4per hoc salvantur auctoritates antiquorum dicentium
5quod forma est simplex intensive, nec habet gradus ex
6quibus constituatur

4 Circa opinionem primo inducam
7motivam et solvam ea. 2o(secundo) ostendam quo modo
8opinio est probabilis, et ista est opinio magistri gualteri
9bruelley

Prima pars

Prima ratio

5 prima ratio eius est causatur aliquod lucidum
10quod aplicetur(applicetur) dyaphano(diaphano) succeptivo luminis,
11tunc in illo passo causabit aliquem gradum
12luminis. si sit indistantia debita ad dyafa-
13num(diaphanum) et infra speram(spheram) accidentis lucidi, tunc
14movetur lucidum per illud corpus dyafanum(diaphanum) lucidum est
15propinquius passo et magis appropinquatum. et
16in primo instanti in quo incipit moveri generatur
17aliquod lumen et in quolibet alio instanti, tunc vel
18oportebit quod lumen praeexistens correspondentur in quolibet
19instanti in quo generetur aliunde, et sic habebitur intentum
20vel oportebit dicere quod huiusmodi passum est infiniti
21luminis succeptivum(susceptivum). et eodem modo ipse ymaginatur(imaginatur) in
22alteratione, sicut de quantitate continua supponendo quod
23quantitas distinguitur a suo subiecto. et quod quantitates
24diversae non possunt se invicem penetrare.
25et ymaginatio(imaginatio) de rarefactione est similis imaginationi(ymaginationi)
26de acquisitione alicuius qualitatis

6 Ista ratio
27est modici ponderis si bene inspiciatur. unde
28posito quod lumen sit naturae permanentis lucidae
29in passo sibi aplicato(applicato) quantumcumque sibi aplicetur
30numquam causabit maiorem gradum luminis quam causaret in
31parte medii sibi immediata. et in primo instanti applicationis
32causat tantum lumen quod nec respectu eiusdem passi, si
33aplicetur(applicetur) magis non oportet quod in alio inscanti(instanti) sequente
34producat tantum lumen quantum produceret in primo instanti
35causa est, quia aliquod est ibi maximum lumen quod producit,
36ut capitur aliqua pars medii pedaliter a
37lucido tunc pars medii immediata lucido
38recipit maximum lumen producibile ab illo
39lucido. et pars distans per pedale continet
40totam latitudinem lucidi, tunc ponatur quod lucidum
41possit producere in ea decem gradus, tunc S159vb
42dabitur aliqua pars in qua lucidum producit
43lumen, ut 8to(octo), et alia ut 4or(quattuor), et sic de aliis
44magis elongando a lucido. et sic lucidum
45producendo gradum, ut 10(decem) asimilant(assimilant) passum
46quantum potest quia ultimus finis ipsius agentis est quod
47faciat assimilare sibi passum

Secunda Ratio

7 2a(secunda) ratio, si
48qualitas est intensibilis per partes, sequitur quod idem
49esset remisse calidum et intense calidum.

8 ista
50ratio nullius valoris est, quia denominatio non debet
51fieri a parte sed a toto. nam denominatio communicatur
52secundum totam latitudinem formae et partes separatae
53non concurrunt ad communicandum denominationes. non
54enim sequitur sortes habet remissam caliditatem, igitur ipse est
55remisse calidus, sed oporteret arguere sic: maxima
56caliditas sortis est remissa, igitur sortes est remisse
57calidus. simile esset in quantitate, non sequitur aliqua
58pars sortes est pedalis, igitur sortes est pedalis
59quantitatis praecise, quia sicut sortes non est sua pars,
60ita non denominatur quantus quantitate partis

Tertia ratio

9
613a(tertia) ratio signetur aliquod activum quod debeat
62corrumpere suum contrarium, et signentur duae
63mediantes qualitatis, quae debet corrumpi illae
64sunt aequaliter aplicatae(aplicatae) corrumpenti, sunt
65eiusdem rationis, ut supponitur, igitur qua ratione agens
66corrumpet unam eadem ratione aliam. ita quod agens
67non posset corrumpere qualitatem sibi contrariam,
68nisi quaelibet pars aplicaretur(applicaretur), et per consequens vel
69nihil corrumpet, vel totam illam qualitatem

10
70Ista ratio solvitur per determinationem causarum 2arium(secondarium) causarum
71ex liberate primae causae. nam quaelibet causa 2a(secunda) agit
72in virtute primae et tanquam directa a prima in-
73fallibiliter, et per eam limitatur effectus. unde licet
74agens sit idem et duae mediantes sint aequaliter
75aplicatae(applicatae) et ordinatae, libertas tamen primae causae
76infallibilis limitat, ut corrumpatur ista
77pars et non alia. et conservatur ibi quid ordo

11 alia
78esset ymaginatio(imaginatio) solvendi praefatam rationem, scilicet, quod esset
79diversa habitudo graduum et partium intensivarum,
80et aliquis ordo qualitatis ad suum subiectum, licet
81non esse ordo situalis sit quod unus gradus
82sit extra alium. nam esset alius ordo intrinsecus
83quia gradus primo productus in subiecto magis
84distat ab accidente agentis corrumpentis S160ra
1quam gradus ultimo productus. et ideo agens corruptivum
2inciperet viceversa corrumpere gradum ultimo pro-
3ductum. et sic daretur una ratio quare una pars cor-
4rumperetur et non alia, quia gradus ultimo productus
5ordine quod aplicatur(applicatur) ad agens cicius(citius) quam
6primo productus, quia est minus radicatus in materia
7vel in subiecto nec ita radicatur intimatur sicut gradus
8qui primo producitur, qui eciam(etiam) diutius fuit in subiecto

Quarta ratio

12
94a(quarta) ratio est quia nulla forma intenditur quia nec prae-
10existens nec adveniens, igitur nec agregatum(aggregatum), quia totum
11est suae partis.

13 ista ratio satis solvitur in vico
12straminis
. nam forma dicitur intendi ad istum sensum
13quod agregatum(aggregatum) ex forma praeexistente et forma adve-
14niente est maius quam erit qualitas praeexistens,
15et isto modo dicitur intendi

Secunda pars

Prima obiectio et responsio

14 Contra istam positionem
16arguitur et ostendetur quod opinio est impossibilis quia si
17esset positio vera sequitur quod esset dare ultimum instans rei
18naturae permanentis in esse. consequens non communiter conceditur,
19patet tamen consequentia nam posito quod sit aliqua caliditas
20ut 10 et sit aliquod activum quod aplicetur(applicetur) uni-
21formiter ad remittendum huiusmodi caliditatem, et fiat hoc
22ab intrinseco passi et signetur illud instans in quo
23agens incipit agere, tunc in illo instanti qualitas
24ut 10 est nundem[?] agens agit et
25immediate post hoc desinet esse qualitas, ut 10,
26quia non habet partes intensivas secundum illum, qui sit
27opinatur, sed si habeat partes extensivas hoc
28non tollit vigorem argumenti, quia ponitur quod partes
29uniformiter aplicentur(applicentur) corrumpenti, et
30ita est quia sumitur quod corrumpens sit intrisecum
31et corruptio fit ab intrinseco, et sic partes aequaliter
32applicantur corrumpenti

15 Respondetur ad hoc quod nisi for-
33tificetur casus salvatur successio secundum successionem
34partium quantivarum per modum per quem formae substantiales
35successive generantur et successive corrumpuntur, sed quia
36casus fortificatur ponendo quod agens sit aequae
37aplicatum(applicatum), tunc in illo casu non est inconveniens
38concedere quod daretur ultimum instans rei naturae permanentis
39inesse. nam illud habent ponere, qui concedunt
40aliquid successive rarefieri ponendo quantitatem distinctam
41a re quanta. nam in aliquo casu verum esset
42dicere a rarefit nunc et immediate post hoc S160rb
43rarefiet. et tunc si a habeat quantitatem pedalem
44in instanti rarefactionis pedale habet ultimum instans
45sui esse et est res naturae permanentis, igitur in aliquo
46esset dare ultimum instans rei naturae permanentis
47in esse. nam a desinit esse pedale per positionem
48de praesenti, quia nunc a est pedale et immediate
49post hoc non erit pedale. et per consequens nullum est inconveniens
50quod possit dari ultimum instans rei naturae permanentis
51inesse

16 2o(secundo) illud videtur esse possibile in materia caritatis nam
52sit sortes in gratia et incipiat peccare per remotionem
53de praesenti incipit producere aliquem actum successive
54et incipit successive esse in peccato, nam signetur
55instans inceptionis peccati, tunc arguitur sic voluntas sortis
56in illo inscanti(instanti) est in caritate, quia adhuc non peccat.
57et immediate post hoc voluntas ipsius erit in culpa,
58igitur caritas non erit, tunc verum est dicere in illo instanti
59caritas nunc est et immediate post hoc non erit

Secunda obiectio et responsio

17
602a(secunda) ratio contra positionem illius doctoris, quia si illa esset
61vera, sequeretur quod latitudo gradualis formae et quaelibet
62forma quae acquiritur quod acquiratur tota simul, et
63tunc in instanti in quo caritas est alteratio sequitur quod
64motus esset in instanti quod est inconveniens, quia partes
65motus correspondent partibus temporis. patet tamen consequentia,
66quia ubi agens esset sufficienter aplicatum(aplicatum) passo
67quaelibet pars quae acquireretur in subiecto produceretur et
68acquireretur subito ex eo quod qualitas secundum istum docto-
69rem non habet partes

18 Respondetur quod ex aplicatione(applicatione)
70agencium(agentium) adhuc salvaretur successivo, scilicet ex
71parte parcium quantitivarum. et sic agens non potest nisi
72successive aplicari(applicari) secundum omnes suas partes, sed si
73ponatur quod agens sit sufficienter aplicatum(applicatum) secundum omnes
74suas partes tunc diceretur quod acquisitio quantum
75spectat ad propositum potest sumi dupliciter

19uno modo pro
76productionem qualitatis quae acquiritur. et sic secundum istum
77doctorem realiter acquisitio non esset motus, sed
78terminus motus nam productum et productum esse sunt idem
79formaliter et isto modo acquisitio nullo modo esset proprie motus

20
80alio modo sumitur pro agregato(aggregato) ex producentibus aliquarum
81primarum illi qui ultimo acquiritur. nam similis est
82solutio de rarefactionem. tenendo quod quantitas distinguatur
83a re quanta, quia in illo casu infinitae quantitates ac-
84quiruntur. et tamen quamlibet illarum praecedit infinitarum
85productio et corruptio, et sic alteratio sumit pro productione
86omnium parcium(partium) praecedentium ultimam

Tertio obiectio et responsio

21 3o(tertio) arguitur, quia S160va
1si sic, tunc sit ita quod aliquod calefiat uniformiter
2quantum ad omnes partes sui subiecti, tunc quaelibet
3pars quae producitur producitur subito. et per consequens
4caliditas tota simul, quia sicut ex punctis non
5potest linea constitui, ita ex mutatis esse et
6mutationibus subitis non potest successivo constitui.
7unde puncta non constituunt lineam nec instantia
8tempus nec momenta motum, nec mutata esse,
9seu mutationes subitae constituunt successionem.
10et per consequens alteratio non erit mutatio successiva, quia
11erit composita ex infinitis productis esse vel
12mutatis esse

22 hic potest Responderi probabiliter quod licet
13ex feritis(fericis) punctis non possit fieri linea, nec
14ex infinitis instantibus possit fieri tempus nec ex
15infinitis mutatis esse possit fieri successio non
16tamen sequitur quod de infinitis, ita possit esse. unde
17rationes philosophi in 6o(VIo) physicorum probantes quod compositum
18non potest componi ex finitis indivisibilibus.
19non tamen probant de infinitis, ita quod si aliquid
20rarefiat potest rarefieri continue et ex infinitis
21mutatis esse seu mutationibus instataneis potest
22esse aliqua successio

Quarta obiectio et responsio

23 4o(quarto) arguitur, quia quaerendum est
23a quo corrumpitur remissior caliditas, si sit
24aliquod agens quod producat intensiorem, nam
25bene mirabile est a quo corrumpitur praeexistens
26caliditas

24 Respondetur quod ipsa corrumpitur a natura, quia
27huiusmodi gradus esset occiosus(otiosus) in natura, et sicut
28natura evitat vacuum, ita evitat occium(otium), ymo(immo)
29corrumpit ipsum

Quinta obiectio et responsio

25 5a(quinta) ratio est de accidentibus sub
30speciebus panis post consecrationem corporis christi
31ponitur quod caliditas praeexistens augeatur quod per fieri
32per applicationem ad ignem, ut patet ad experientiam

26
33tunc arguitur quia vel illa accidentia quae fuerunt
34panis remanent vel non. si sic, tunc ibi est
35realis intentio. si non, tunc essent alia
36accidentia quam fuerunt in pane quod videtur esse peri-
37culosum dictum, quia illa accidentia non haberent
38figurare corpus christi

27 Respondetur quod si fiat intensio
39vel remissio illa non est per addicionem(additionem) partis
40ad partem. sed hoc est pro productionem novae
41qualitatis et ad salvandum quod ibi sint species panis
42transubstanti in corpus christi sufficit quod accidentia sint
43eiusdem speciei et quod faciant similem effectum

Sexta obiectio et responsio

28 6o(sexto) S160vb
44arguitur caritas praeexistens remanet cum caritate acqui-
45sita, igitur. antecedens probatur, quia caritas producit actum meri-
46torium, quo sortes meretur. modo in illo instanti in quo
47sortes meretur. eciam(etiam) meretur suam caritatem augeri, igitur
48in illo inscanti(instanti) deus ei confert caritatem, sed quod prima
49remaneat cum ista. patet quia prima caritas causat
50actum meritorium in sorte et pro illo actu meritorio
51debetur ei nova caritas, et signetur illa nova
52caritas ipsa infunditur in sortis in instanti in quo
53prima caritas erit in eo, igitur ex ipsis fit aliqua
54compositio. et ista ratio est satis apparens contra illum
55doctorem ponentem quod nulla caritas est alteri compossibilis
56in eadem specie

29 Respondetur quod in illo instanti in quo
57sortes meretur gradum caritatis sibi infundi non
58recipit illam caritatem. in hoc instanti, sed immediate
59post hoc eam recipiet. et sic non concluditur quod cum
60caritate praevia infundatur alia caritas, sed prima
61habet ultimum instans sui esse, sicut de quantitate ymaginatur(imaginatur),
62quia si continue sit fiat nulla erit caritas, quae
63in mediante post hoc infundetur, nam quaelibet ma-
64nebit praecise per instans nam quacumque data ante
65illam erat alia, et ante illam alia, et sic in infinitum. et sic
66concedendum est quod quaelibet caritas quae in hoc inscanti(instanti)
67conferretur propter meritum praecise duraret per inscans(instans),
68et sic ista ratio non concludit

30 Alia solutio est ista
69quod caritatem concurrere ad actum meritorium potest
70dupliciter intelligi

31 uno modo quod caritas fecit quicquid
71requiritur ad hoc quod actus meritorius sit. et in
72illo instanti in quo ipsa fecit quidquid potuit.
73potest dici quod prima non est, sed est caritas nova qua
74sortes per actum suum meretur. unde si sint duo
75agentia uniformia et uniformiter aplicata(applicata)
76agant in aliud passum per unam totam horam,
77et in instanti finali illius horae passum sit
78summae calidum. tunc poterit stare quod unum illorum
79agencium(agentium) habeat primum non esse sui, in instanti fi-
80nali illius horae, et quod ad agens remaneat,
81nam potest concedi quod agens correspondentis fuit causa
82calidatis, nec 10, et tamen hoc agens non est
83quando hoc est summe calidum, sed quod fuerit causa
84summae caliditatis, apparet quia tantum egit ad hoc,
85sicut agens quod remansit. nam in inscanti(instanti) in
86quo corrumpitur aliud agens nihil agit, et ita
87proportionaliter potest ymaginari(imaginari) quod quando caritas, quae concurrisset S161ra
1ad actum meritorium in illo instanti caritas non esset,
2si esset alia, quae contineret perfectionem primae, scilicet addita
3per actum meritorium

32 contra hoc posset instari, tamen
4habita ista ymaginatione(imaginatione), licet ista opinio sit sustinibilis,
5non tamen est evidenter probabilis, sed magis tenendum
6est quod intensio fiat per additionem gradus ut
7communiter tenetur

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Caritate, Lectio 90, de Caritate (http://scta.info/resource/lectio90 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 159r-161r (http://scta.info/resource/lectio90/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio90/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio90/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices