Lectio 92, de Caritate [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 28, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio92

Sources: S: Sorbonne

Lectio 92, de Caritate [Sorbonne Transcription]

Ad aliam rationem

1 Ad aliam rationem, S161Brb
44quando dicitur quia vel caritas est indivisibilis et hoc non, quia tunc
45sequeretur quod omnes essent cari aequaliter. si dicatur
46quod caritas est divisibilis, contra quia caritas non est
47remissibilis, igitur non est augmentibilis. antecedens apparet, quia si
48esset remissibilis hoc esset per peccatum veniale, et hoc
49non, quia sequeretur duo inconvenientia

2 primum quod aliquis
50mereatur tantum sicut beatus petrus, et tamen non
51plus praemiaretur in caelo quam infans noviter
52baptizatus

3 2o(secundo) sequitur quod aliquis puniretur in inferno
53qui numquam mortaliter peccasset

4 Respondetur primo quod
54dato quod caritas esset indivisibilis non propter hoc,
55sequitur quod omnes essent deo cari. et posset ista consequentia
56varie interimi secundum quod sunt varii modi ponentium
57caritatem non habere partes graduales

5 2o(secundo) quia
58caritas non est intrinsece caritatis nec denominat
59aliquem intrinsece earum, nam cum aequalitate caritatis
60non est intrinsece in duobus sunt inaequalitas
61denominationum, ut staret quod aliqualiter partici-
62parent caritas, et tamen inaequaliter acceptarentur.
63et sic denominatio, quae est esse carum deo est
64extrinseca huiusmodi qualitati, quae est caritas, sed
65magis resolvitur ad divinam acceptationem

Obiectio

6 Sed contra arguitur, quia omnis qualitas habet rationem
66specificam per quam differt ab aliis alterius speciei,
67et illa non est nisi esse illius qualitatis, igitur intrinsecum
68est caritati quod ipsa sit caritas

Responsio ad obiectionem

7 Respondetur
69quod caritas est alicuius certae speciei et habet
70aliquid quod est de eius ratione specifica, sed negandum
71est quod hoc sit reddere carum, et si arguatur
72quod esse caritatis est huiusmodi, dicitur quod ibi petitur
73principium, et sic de directo posset negari

8 et si
74quaeratur quae est denominatio intrinseca caritatis,
75hic dicitur quod vocabulum non est impositum, nec
76habemus vocabula concretiva imposita quae communicantur
77subiecto intrinsece vi huiusmodi informationis, et sic conceditur
78de omni qualitate vitali. ita quod qualitas im-
79mutans mentem vitaliter ex eo non est aliqua
80denominatio intrinseca. patet si inhaereat
81alteri, tunc non illud subiectum cui inhaerebat
82denominaret

9 2o(secundo) non solum denominatio
83caritatis potest esse maior vel minor per acceptationem,
84sed eciam(etiam) potest esse maior vel minor per assistentiam
85spiritus sancti sibi qui eam vivificat, quia secundum quod spiritus
86sanctus mentem magis vivificat secundum hoc caritas S161Bva
1denominat subiectum magis carum, nihilominus tamen tenetur
2quod caritas est intensibilis et remissibilis et componitur ex
3partibus intensivis. et tunc ad rationem, quia tunc
4caritas esset remissibilis per peccatum veniale

De differentia peccati venialis a peccato mortali

10 notandum est
5aliquid de differentia peccati venialis a peccato mortali.
6unde aliqui ponunt differentiam inter peccatum veniale
7et peccatum mortale in ordine ad penas(poenas) eis
8debitas nam in peccato mortali debetur aeterna pena(poena).
9peccato veniali debetur pena(poena) temporalis, sed ista assignatio
10differentiae nulla est, quia quantificatio penae(poenae) est impertinens
11ad gravitatem culpae quod patet quia signata gravi
12culpa, si deus per suam potentiam non vellet dare
13penam(poenam) peccatum, non esset minus grave nec deforme, igitur
14quantificatio penae(poenae) est impertinens ad dandum differentiam
15inter mortalem et veniale peccatum

11 2o(secundo) daemones
16graviter peccant et tamen propter illa peccata nulla eis debetur
17pena(poena), quia deus non vult eos punire eo quod sunt
18extra locum merendi, licet sint in loco ubi non Iuste
19agant

12 alii autem ponunt aliam differentiam dicentes
20quod eo different, quia veniale non est legis transgressio,
21et mortale est contra legem et dei mandatum.
22sed ista differentia non videtur bona, quia omne malum est
23prohibitum nam scriptura prohibitum facere malum et a malo
24declinare.

13 Confirmatur, quia ratio peccati consistit principaliter in
25comparatione ad legem et in difformitate(deformitate) eo quod actus
26est legi diformis(deformis), igitur omne peccatum est contra legem
27in diformitate(deformitate) eo quod actus est legi diformis(deformis) igitur
28omne peccatum est contra legem

14 Et ideo pro aliquali intellectu
29differentiae inter peccatum veniale et mortale

15 notandum est
30quod ex culpa originali creatura rationalis incurrit ignoranciam(ignorantiam)
31agendorum ex parte intellectus

16 2o(secundo) incurrit infirmitatem
32et impotentiam quantum ad affectum, et ideo ratione huiusmodi
33ignoranciae(ignorantiae) aliqua sunt fugibilia de quibus
34intellectus pro praesenti via non potest habere sufficiens
35Iudicium practicum suae fugibilitatis. et aliqua sunt
36eligibilia de quibus creatura in hac vita non
37valet habere Iudicium sufficiens suae eligibilitatis.
38Et alia sunt de quibus potest habere Iudicium practicum
39sufficiens eligibilitatis vel fugibilitatis facta
40diligentia. Et circa hoc ex parte ignoranciae(ignorantiae) tota
41latitudo eligibilium, de quibus intellectus non potest
42habere Iudicium sufficiens eligibilitatis. Et tota S161Bvb
43latitudo fugibilium de quibus intellectus non valet habere rationem
44fugibilitatis commictuntur(committuntur) venialia circa hoc eo quod creatura
45deberet eligere vel fugere, quae debet

17 2o(secundo) ex
46parte impotentiae creatura incurrit fragilitatem atque in-
47firmitatem suae naturae. et hoc est ex peccato originali.
48unde ratione peccati originalis consurgunt volitiones
49pravae et affectus mali, qui sunt primi motus
50in nobis quos etiam non possumus reprimere
51et licet sint pravi, et non possumus eos evitare
52excusantur, tamen pro illo tempore pro quo non possunt re-
53primi, et haec facta diligentia

18 Et sic omnes
54motus primi quos inevitabiliter incurrimus vocantur
55venialia. et ideo dicitur quod septies cadit Iustus
56in die, scilicet, venialiter, et resurgit, et de peccatis
57venialibus dicitur, et intelligitur illa auctoritas, si di-
58xerimus
59quod peccatum non habemus nos ipsos
60seducimus. et veritas in nobis non est.
et sic tamdiu
61illud peccatum est veniale quamdiu secundum humanam dili-
62gentiam non potest evitari. Et consequenter quando libere
63intenditur et continuatur intrat speciem mortalium et
64maxime si continuatur per tempus per quod posset
65a voluntate subpendi(suspendi) non dubium quod induit
66speciem mortalium et cessat causa, scilicet, ratio excusandi
67propter fragilitatem. et ex alio potest dici peccatum
68veniale quod creatura de Rigore Iustitiae debet se
69totam deo et obligatione naturali tenetur in deum
70ferri et tendere, et quia aliquando non tendit
71in deum, nec refert se ad ipsum quantum
72potest. ideo dicitur peccare venialiter. sed in statu ig-
73norantiae nullum potuit esse peccatum veniale quod.
74patet quia primi parentes circa omnia agibilia distincta
75et directam notitiam habuerunt et non habuerunt fra-
76gilitatem aliquam, quae eos ad malum inclinaret

Utrum veniale peccatum remittat gratiam?

19 veniendo tamen ad materiam et dificultatem(difficultatem) argumenti, quae
77erat utrum veniale peccatum remittat
78gratiam. de hoc est duplex oppinio(opinio)

20 quaedam dicit
79quod sic, de qua videtur fuisse dicens guillelmus altissiodorensis

21
80alii dicunt contrarium, scilicet, quod veniale nullo modo potest
81remictere(remittere) gratiam et non est forcior(fortior) ratio ad
82unam opinionem quam ad aliam

22 tamen tenendo prima
83Respondetur ad rationem in oppositum, qua arguebatur sic,
84quia si sic, tunc staret aliquem mereri tantum sicut
85beatus petrus, et non peccasse mortaliter. et tamen
86minus praemiari quam ipse petrus, vel puer
87noviter baptizatus. consequens est falsum. patet consequentia. et sit S162ra
1ita quod aliquis meruerit tantum, sicut petrus
2et consequenter per venialia remictatur(remittatur) eius gratia, quia unum
3veniale semper remictit(remittit) unum gradum gratiae

23 ut
4gratia per venialia gratia poterit remicti(remitti) usque
5ad non gradum, tunc recedat talis in illo
6gradu gratiae, qui est minor quam gradus gratiae
7noviter baptizati, tunc suppositis duobus, quae
8communiter conceduntur ab omnibus. primum quod baptismus sufficit
9ad salutem, diceretur quod in illo casu habebitur propositum,
10et ulterius dicitur quod consequens non est inconveniens,
11scilicet, quod aliquis tantum meruisset, sicut beatus petrus,
12et tamen minus praemiaretur quam infans noviter
13baptizatus. et causa est, quia licet adhuc magis me-
14ruerit, tamen stat bene quod minus praemietur vel
15forte dampnetur, quia venialia diminuit
16gratiam ratione cuius diminuitur praemium debitum.
17et illud coloraretur in alio casu, ubi non est neccesse(necesse)
18peccatorem resurgere ad maiorem vel aequalem
19gratiam, ut tenent durandus, et multi alii.
20unde secundum dispositionem peccatorum secundum hoc ad maiorem
21vel aequalem posset resurgere, et unde cum peccator
22cadit mortaliter, resurgit ad maiorem gratiam.
23et sic continue in infinitum potest in milleculpam
24gratiam resurgere

24 Sed, quia nullum illorum teneo,
25quia gratia baptismalis est minima gratia
26sufficiens ad salutem et nulla potest esse minor
27lege stante sufficit ad salutem. unde
28ymaginandum(imaginandum) est quod viator habens usum rationis
29secundum processum temporis continue obligatur ad maiorem et maiorem
30gratiae gradum

25 ulterius potest ymaginari(imaginari) quod ultra
31gradum ad quem creatura neccessario(necessario) obligatur
32potest habere excessum supra illum gradum ad quem
33de lege communi obligatur et iste gradus
34erit constituens ultra gratiam, quae est
35ex praecepto

Responsio ad obiectionem circa peccatum venialem

26 et tunc Respondetur ad rationem quod
36venialia possunt remictere(remittere) gratiam quae est inest
37creaturae per modum consilii ad quam creatura non obli-
38gatur. et tunc concedendum est quod tota latitudo huius gratiae
39potest tota remicti(remitti) per venialia, et si quaeratur
40de alia utrum aliquid eius possit remitti per
41veniale

27 Respondetur quod non quia eo ipso quod aliquid S162rb
42eius tolleretur eo ipso creatura peccaret mortaliter.
43et sic tota remicteretur(remitteretur) per peccatum, nec staret aliquid
44eius remicti(remitti) per mortale, quin tota remicteretur(remitteretur). nam
45cuiuscumque gratiae talis privatio esset peccatum mortale,
46vel creatura quae ab huiusmodi gratia privaretur
47esset in peccato mortali

28 aliter dicitur in hac materia,
48quod licet peccatum veniale de se non posset re-
49mictere(remittere) gratiam, per accidens tamen potest. ubi notandum
50est quod creatura rationalis secundum exigenciam(exigentiam) status et
51dona collata sibi a deo et processum l temporis
52magis obligatur ad maiorem gratiae gradum.
53ubi ulterius est advertendum quod quemque gradum
54gratiae creatura habuit semel ad illum vel ad
55maiorem obligabitur vel obligatur. causa est, quia
56secundum augustinum gratia distinguit inter filios
57regni et filios perditionis. et quando creatura
58est in gratia ipsa habet Ius ad hereditatem
59aeternam. nam quando fuit porcio(portio) gloriae ipsa
60fuit creaturae data ad eius conservationem aeternaliter
61et ad illam creatura obligatur. et ita est in politia
62quia filius degnareret[?], qui hereditatem traditam
63a patre non conservaret, sed peccaret in patrem

29
64Et ex hoc habetur quod nulla est gratiae distinctio
65ad quam obligamur et gratiae sequentis, quia
66cuiuscumque gradus remissio esset peccatum mortale

30
67et sic peccatum veniale nullo modo potest remictere(remittere) gratiae
68gradum stante communi lege. et sic apparet quod illa inconvenientia
69ab inicio(initio) illata non formaliter sequitur ex positione

Ad argumentum quod caritas non est intensiblis

31
70deinde arguebatur quod caritas non est
71intensibilis, quia tunc deus posset taliter dispo-
72nere circa creaturam quod nesciret eam praemiari.
73patet consequentia, et sint sortes et plato in aequali caritate
74et caritas illorum intendatur per unam horam,
75ita quod in fine illius horae plato acquirat
76caritatem ut decem et in instanti terminante
77horam sortem moriatur. tunc arguitur sic vel deus
78dabit sorti praemium aequale praemio platonis
79vel non. non potest dici primum, quia plato habuit
80caritatem, ut decem. et sortes non, quia vel sortes
81habuisset caritatem, ut decem post instans terminans
82horam vel ante. non ante, quia etiam plato non
83habuit et eciam(etiam) sortes erat in continuo motu ad
84gradum, ut decem. nec post, quia post illud instans S162va
1sortes non est. si non aequaliter sortes praemietur,
2sicut plato tunc capiatur excessus quo plato magis
3praemiatur quam sortes. nam quicumque excessus detur sortes
4non actingebat(attingebat) gradum, ut decem per minus
5quod patet, quia gratiam, ut decem per minorem ex-
6cessum appropinquavit gratia sortis

32 casus
7est alias positus et est satis levis. ideo Respondendum
8quod in illo casu sortes praemiabitur aequaliter platoni,
9et quando dicitur quod sortes non habuit in via gradum, ut
10decem et plato habuit, igitur non debent aequaliter
11praemiari negatur consequentia. causa est quia licet sortes
12non habuerit gradum, ut decem, tamen nihil deffi-
13ciebat(deficiebat) sibi, et ideo debet tantum praemiari, sicut plato,
14quia tota dispositio ad praemium fuit in eo. ideo
15ipse debet praemiari

33 concederet tamen hesbri quod
16in illo casu sortes et plato essent aeque deo
17cari. et tamen in nullo instanti erunt deo cari
18aequaliter. et ideo qualecumque ipsum nunc non est ipsum
19incipit vel incipiet esse tale, ista propositio
20non habet locum, ubi propositio de futuro pro aliquo
21instanti ubi denominaretur quod sortes et plato erunt aequales.
22climeton tamen negat quod sortes non fuit ita
23carus, et tamen aequaliter praemiabitur.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Caritate, Lectio 92, de Caritate (http://scta.info/resource/lectio92 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 161Br-162v (http://scta.info/resource/lectio92/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio92/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio92/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices