Lectio 92, de Caritate [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 28, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio92

Sources: SV: St. Victor

Lectio 92, de Caritate [St. Victor Transcription]

Ad aliam rationem

1 Ad
62aliam rationem, quando dicitur quia vel caritas est indivisibilis et
63hoc non quia tunc sequeretur quod omnes essent cari aequaliter.
64si dicatur quod caritas est divisibilis contra quia caritas non est
65Remissibilis igitur non est augmentibilis antecedens apparet, quia si
66esset Remissibilis hoc esset per peccatum veniale, et hoc
67non, quia sequeretur duo inconvenientia

2 primum quod aliquis mereatur
68tantum sicut beatus petrus, et tamen non plus praemiaretur in caelo
69quam infans noviter baptizatus

3 2o(secundo) sequitur quod aliquis pu-
70nietur in inferno qui numquam mortaliter peccasset

4 Respondetur
71primo quod dato quod caritas esset indivisibilis non propter hoc,
72sequitur quod omnes essent deo cari. et posset ista consequentia varie
73interimi secundum quod sunt varii modi ponencium(ponentium) caritatem
74non habere partes graduales

5 2o(secundo) quia caritas non est
75intrinsece caritatis nec denominat aliquem intrinsece earum,
76nam cum aequalitate caritatis in duobus sunt inaequalitas
77denominationum, ut scaret(staret) quod aliqualiter participarent caritas,
78et tamen inaequaliter praemiarentur acceptarentur. et sic denominatio,
79quae est esse carum deo est extrinseca huiusmodi qualitati,
80quae est caritas, sed magis Resolvitur ad divinam acce-
81ptationem

Obiectio

6 Sed contra arguitur, quia omnis qualitas habet rationem
82specificam per quam differt ab aliis alterius speciei, et illa
83non est nisi esse illius qualitatis, igitur intrinsecum est caritati quod
84ipsa sit caritas

Responsio ad obiectionem

7 Respondetur quod caritas est alicuius certae
85speciei et habet aliquid quod est de ratione eius specifica, sed negandum
86est quod hoc sit Reddere carum, et si arguatur quod esse cari-
87tatis est huiusmodi, dicitur quod ibi petitur principium, et sic de di-
88recto posset negari

8 Et si quaeratur quae est denominatio
89intrinseca caritatis, hic dicitur quod vocabulum non est impossibilem,
90nec habemus vocabula concretiva imposita quae communicantur
91subiecto intrinsece vi huiusmodi informationis, et sic conceditur
92de omni qualitate vitali. Ita quod qualitas immutans men-
93tem vitaliter ex eo non est aliqua denominatio intrinseca. patet
94si inhaeret alteri, tunc non illud subiectum cui inhaerebat
95denominaret

9 2o(secundo) non solum denominatio caritatis potest esse maior
96vel minor per acceptationem, sed eciam(etiam) potest esse maior vel
97minor per assistenciam(assistentiam) spiritus sancti sibi qui eam vivificat,
98quia secundum quod spiritus sanctus mentem magis vivificat secundum hoc
99caritas denominat subiectum magis carum, nihilominus
100tamen tenetur quod caritas est intensibilis et remissibilis
101per peccatum veniale et componitur ex partibus intensivis.
102et tunc ad rationem, quia tunc caritas esset Remissibilis
103per peccatum veniale

De differentia peccati venialis a peccato mortali

10 notandum est aliquid de differentia peccati SV311va
1venialis a peccato mortali. unde aliqui ponunt differentiam
2inter peccatum veniale et peccatum mortale in ordine ad pe-
3nas eis debitas nam in peccato mortali debetur aeterna pena.
4peccato veniali debetur pena temporalis, sed ista assignatio differentiae
5nulla est, quia quantificatio penae est impertinens ad gravitatem
6culpae quod patet quia signata gravi culpa, si deus per suam potentiam
7non vellet dare penam peccatum, non esset minus grave
8nec defforme, igitur quantificatio penae est impertinens ad dandum
9differentiam inter mortalem et veniale peccatum

11 2o(secundo) daemones
10graviter peccant et tamen propter illa peccata nulla eis debetur pe-
11na, quia deus non vult eos punire eo quod sunt extra locum
12merendum, licet sint in loco ubi non iuste agant

12 alii autem
13ponunt aliam differentiam dicentes quod eo different, quia veniale
14non est legis transgressio, et mortale est contra legem et dei
15mandatum. Sed ista differentia non videtur bona, quia omne
16malum est prohibitum nam scriptura prohibitum facere malum
17et a malo declinare

13 Confirmatur, quia ratio peccati consistit
18principaliter in comparatione ad legem et in difformitate(deformitate) eo
19quod actus est legi difformis(deformis), igitur omne peccatum est contra le-
20gem

14 Et ideo pro aliquali intellectu differentiae inter peccatum
21veniale et mortale

15 notandum est quod ex culpa originali
22creatura rationalis incurrit ignoranciam(ignorantiam) agendorum
23ex parte intellectus

16 2o(secundo) incurrit infirmitatem et impotentiam quantum
24ad effectum, et ideo ratione huiusmodi ignorantiae aliqua
25sunt fugibilia de quibus intellectus pro praesenti via non potest habere
26sufficiens iudicium practicum suae fugibilitatis. et
27aliqua sunt eligibilia de quibus creatura in hac vita
28non valet habere Iudicium sufficiens suae eligibilitatis.
29et alia sunt de quibus potest habere iudicium practicum su-
30fficiens eligibilitatis vel fugibilitatis facta diligentia.
31et circa hoc ex parte ignoranciae(ignorantiae) tota latitudo eligibilium,
32de quibus intellectus non potest habere iudicium sufficiens eligibilitatis.
33et tota latitudo fugibilium de quibus intellectus non valet habere
34rationem fugibilitatis committuntur venialia circa hoc eo
35quod creatura deberet eligere vel fugere, quae debet

17 2o(secundo) ex parte
36impotentiae creatura incurrit fragilitatem atque infirmitatem suae
37naturae. et hoc est ex peccato originali. unde ratione peccati ori-
38ginalis consurgunt volitiones pravae et affectus mali,
39qui sunt primi motus in nobis quos eciam(etiam) non possumus
40Reprimere et licet sint pravi, et non possumus eos evitare
41excusantur, tamen pro illo tempore pro quo non possunt reprimi,
42et haec facta diligentia

18 et sic omnes motus primi quos
43inevitabiliter incurrimus vocantur venialia. et ideo dicitur
44quod septies cadit iustus in die, scilicet, venialiter, et resurgit,
45et de peccatis venialibus dicitur, et intelligitur illa aucto-
46ritas, si dixerimus quod peccatum non habemus nos ipsos se
47duximus. et veritas in nobis non est.
et sic tandiu(tamdiu)
48perirlose loquar et non hereisi intelligatur de illis commisunt de se mortalia, sed propter surrep??em et imper??em actus sunt venialia nam quae sunt de se venialia sint ??? verbum otiosum licet libere iantur continueretur non fuit propria mortaliaillud peccatum est veniale quamdiu secundum humanam dili-
49genciam(diligentiam) non potest evitari. et consequenter quando libere in-
50tenditur et continuatur intrat speciem mortalium
51et maxime si continuatur per tempus per quod posset SV311vb
52utrum veniale remittat gratiama voluntate suspendi non dubium quod induit speciem mor-
53talium et cessat causa, scilicet, ratio excusandi propter fragilitatem.
54et ex alio potest dici peccatum veniale quod creatura de ri-
55gore iustitiae debet se totam deo et obligatione naturali tenetur
56in deum ferri et tendere, et quia aliquando non tendit in deum,
57nec Reffert se ad ipsum quantum potest. ideo dicitur peccare ve-
58nialiter. Sed in statu ignorantiae nullum potuit esse peccatum
59veniale quod. patet quia primi parentes circa omnia agibilia distincta
60et directam noticiam(notitiam) habuerunt et non habuerunt fragilitatem
61aliquam, quae eos ad malum inclinaret

Utrum veniale peccatum remittat gratiam?

19 veniendo tamen ad
62materiam et difficultatem argumenti, quae erat utrum veniale
63peccatum Remittat gratiam. de hoc est dupplex(duplex) oppinio(opinio)

20
64quidam dicit quod sic, de qua videtur fuisse dicens guillelmus altissiodorensis

21
65alii dicunt contrarium, scilicet, quod veniale nullo modo potest remi-
66ttere gratiam et non est forcior(fortior) ratio ad unam oppinionem(opinionem) quam ad
67aliam

22 Tamen tenendo prima Respondetur ad rationem in oppositum,
68qua arguebatur sic, quia si sic, tunc staret aliquem
69mereri mereri tantum sicut beatus petrus, et non peccasse
70mortaliter. et tamen minus praemiari quam ipse petrus, vel
71puer noviter baptizatus. consequens est falsum. patet consequentia. et
72sit ita quod aliquis meruerit tantum, sicut petrus et
73consequenter per venialia Remittatur eius gratia, quia unum veniale
74semper Remittit unum gradum gratiae

23 et tunc gratia per ve-
75nialia poterit Remitti usque ad non gradum, tunc rece-
76dat talis in illo gradu gratiae, qui est minor quam gradus gratiae
77noviter baptizati, tunc suppositis duobus, quae communiter
78conceduntur ab omnibus. primum quod baptismus sufficit ad salutem,
79diceretur quod in illo casu habebitur propositum, et ulterius dicitur
80quod consequens non est inconveniens, scilicet, quod aliquis tantum meruisset,
81sicut beatus petrus, et tamen minus praemiaretur quam infans
82noviter baptizatus. et causa est, quia licet adhuc magis
83meruerit, tamen scat(stat) bene quod minus praemietur vel forte
84dampnetur, quia venialia diminuit gratiam ratione cuius
85diminuitur praemium debitum. et illud coloraretur in alio
86casu, ubi non est neccesse(necesse) peccatorem resurgere ad maiorem
87vel aequalem gratiam, ut tenent durandus, et multi alii.
88unde secundum dispositionem peccatorum secundum hoc a maiorem vel
89aequalem posset Resurgere, et unde cum peccator cadit
90mortaliter, resurgit ad maiorem gratiam. et sic continue in infinitum
91potest in milleculpam gratiam Resurgere

24 Sed, quia millum
92eorum teneo, quia gratia baptismalis est minima gratia
93sufficiens ad salutem et milla potest esse minor lege
94scante(stante) sufficit ad salutem. unde ymaginandum(imaginandum) est quod viator
95habens usum rationis secundum processum temporis continue obligatur ad
96maiorem et maiorem gratiae gradum

25 ulterius potest ymaginari(imaginari)
97quod ultra gradum ad quem creatura ad quem creatura
98neccessario(necessario) obligatur potest habere excessum supra illum gradum
99ad quem de lege communi obligatur et iste gradus erit
100conscicuens(constituens) ultra gratiam, quae est ex praecepto

Responsio ad obiectionem circa peccatum venialem

26 Et
101tunc Respondetur ad rationem quod venialia possunt remittere SV312ra
1gratiam quae inest creaturae per modum consilii ad quem creatura
2non obligatur. et tunc concedendum est quod tota latitudo
3huius gratiae potest tota Remitti per venialia, et si quaeratur
4de alia utrum aliquid eius possit Remitti per veniale

27
5Respondetur quod non quia eo ipso quod aliquid eius tolleretur eo ipso
6creatura peccaret mortaliter. et sic tota Remitteretur
7per peccatum, nec scaret(staret) aliquid eius Remitti per mortale,
8quoniam tota Remitteretur. nam cuiuscumque gratiae talis privatio
9esset peccatum mortale, vel creatura quae ab huiusmodi
10gratia privaretur esset in peccato mortali

28 Aliter dicitur in
11hac materia, quia licet peccatum veniale de se non posset Remittere
12gratiam, per accidens tamen potest. ubi notandum est quod creatura
13rationalis secundum exigenciam(exigentiam) status et dona colla-
14ta sibi a deo et processum temporis magis obligatur ad
15maiorem gratiae gradum. ubi ulterius est advertendum
16quod quemque gradum gratiae creatura habuit semel ad illum vel
17ad maiorem obligatur vel obligabitur. causa est, quia secundum au-
18gustinum
gratia distinguit inter filios Regni et filios
19perditionis. et quando creatura est in gratia ipsa habet Ius
20ad hereditatem aeternam. nam quando fuit portio gloriae ipsa
21fuit creaturae data ad eius conservationem aeternam et ad illam
22creatura obligatur. et ita est in policia(politia) quod filius degenera-
23ret, qui hereditatem traditam a patre non conservaret,
24sed peccaret in patrem

29 Et ex hoc habetur quod nulla
25est gratiae distinctio ad quam obligamur et gratiae sequentis,
26quia cuiuscumque gradus Remissio esset peccatum mortale

30
27et sic peccatum veniale nullo modo potest Remittere gratiae
28gradum stante communi lege. et sic apparet quod illa in conve-
29nientia ab Inicio(Initio) illata non formaliter secuuntur(sequuntur) ex
30positione

Ad argumentum quod caritas non est intensiblis

31 Deinde arguebatur quod caritas non est
31intensibilis, quia tunc deus posset taliter disponere
32circa creaturam quod nesciret eam praemiari. patet consequentia,
33et sint sortes et plato in aequali caritate et
34caritas illorum intendatur per unam horam, ita quod
35in fine illius horae plato acquirat caritatem ut decem
36et in inscanti(instanti) terminante horam sortem moriatur. tunc arguitur
37sic vel deus dabit sorti praemium aequale praemio
38platonis vel non. non potest dici primum, quia plato habuit
39caritatem, ut decem. et sortes non, quia vel sortes
40habuisset caritatem, ut decem post instans terminans
41horam vel ante. non ante, quia eciam(etiam) plato non habuit
42et eciam(etiam) sortes erat in continuo motu ad gradum,
43ut decem. nec post, quia post illud inscans(instans) sortes
44non est. si non aequaliter sortes praemietur, sicut plato
45tunc capiatur excessus quo plato magis praemiatur quam
46sortes. nam quicumque excessus detur sortes non attingebat
47gradum, ut decem per minus quod patet, quia gratiam, ut
48decem per minorem excessum appropinquavit gratia sortis.

32
49casus est alias positus et est satis levis. ideo Respondendum quod
50in illo casu sortes praemiabitur aequaliter platoni, et quando dicitur
51quod sortes non habuit in via gradum, ut decem et
52plato habuit, igitur non debent aequaliter praemiari, etc. SV312rb
53negatur consequentia. causa est quia licet sortes non habuerit gradum, ut decem,
54tamen nihil defficiebat(deficiebat) sibi, et ideo debet tantum praemiari, sicut
55plato, quia tota dispositio ad praemium fuit in eo. ideo ipse debet
56praemiari

33 concederet tamen hesbri quod in illo causu sortes et plato
57essent aequae deo cari. et tamen in nullo instanti erunt
58deo cari aequaliter. et ideo qualecumque ipsum nunc non est ipsum
59incipit vel incipit esse tale, ista propositio non habet locum,
60ubi propositio de futuro pro aliquo instanti ubi denominaretur quod sortes
61et plato erunt aequales. climeton tamen negat quod sortes
62non fuit ita carus, et tamen aequaliter praemiabitur

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Caritate, Lectio 92, de Caritate (http://scta.info/resource/lectio92 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14534 , 311r-312r (http://scta.info/resource/lectio92/svict)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio92/svict/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio92/svict/transcription

      View Explanation of Citation Practices