Lectio 94, de Caritate [Sorbonne Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | February 01, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio94

Sources: S: Sorbonne

Lectio 94, de Caritate [Sorbonne Transcription]

Utrum secundum proportionem debeat esse proportio gratiae?

1 Et
34eciam(etiam) propositum erat aliquid dicere de caritate, et ideo dicitur
35modo unicum verbum de ipsa et maxime circa illud
36dubium, utrum secundum proportionem statuum debeat esse proportio
37gratiae

2 ubi notandum est quod in tota latitudine perfectionis
38humanae datur infimus gradus perfectionis et
39etiam suppremus(supremus) secundum institutionem divinam. unde infimus
40gradus est gratia baptismalis quae sufficit ad
41salutem et nulla minor gratia sufficeret. nam apparet quod in
42prius noviter baptisatis, ipsi nullum transgrediuntur
43praeceptum et sequuntur vitam aeternam. deinde gradus S163vb
44superior poneretur secundum dispositiones hominis naturalem et gratuitam,
45ut qui capacior esset ingenio magis obligaretur
46deo in suis praeceptis. unde daretur creatura rationalis
47habens ita remissum usum rationis quod confusissima cognitio
48et dilectio dei sufficeret ad salutem et forte in
49aliquibus simplicibus primis habet locum, quia ipsi non habent cognitionem
50et intensum amorem de deo, et sic poneretur latitudo
51praeceptorum quia scaret(staret) quod sortes amplius obligaretur
52in lege christiana quam plato et hoc sine voto vel alio
53pacto speciali, et tunc posset esse una obligationis
54cadentis sub praecepto nec omnes obligantur aequaliter,
55ut non omnes obligantur ad actum fortitudinis et ad
56paciendum(patiendum) martirium(martyrium) pro christo. eciam(etiam) non omnes obligantur
57ad dilectionem inimicorum

3 ubi notandum est quod praeceptum
58videtur generale de dilectione proximi, igitur inimicus debet di-
59ligi

4 pro isco(isto) ulterius est advertendum quod circa inimicum est
60duplex dilectio. una est qua optatur gratia et felicitas
61aeterna cuilibet viatori et hoc generali consideratione,
62et sub ista generali dilectione tenetur quis quemlibet
63diligere. sed si occurrat inimicus secundum rationem particu-
64larem, tunc ipse non tenetur diligere eum in particulari,
65sicut amicum. sed sufficit quod ipse non habeat odium
66vel actum repugnantem dilectioni generali proximi.
67Et inimicus diligendus est ex praecepto generali
68dilectione qua debemus creaturam diligere, ut suum finem
69debitum adispicatur, et sic quamlibet creaturam propter deum
70debemus diligere et in ipsam deum diligere, et si oc-
71currat amicus sub ratione particulari praeter hoc
72tenemur diligere ipsum et sibi subvenire, sed
73de inimico non sic quod si quis faciat, scilicet, quod quis
74diligat inimicum praeter generalem dilectionem et ei
75subveniat. tunc illud opus est supererogationis et
76perfectionis ultra praecepta. Ad illud tamen opus tenentur
77pastores ecclesiae. unde in pastoribus ecclesiae ge-
78neraliter debet esse contentus sui propter deum et proximum.
79ideo dicebat salvator Iohannes 10o(Xo) "ego pastor
80bonus et bonus pastor est qui animam ponit
81pro ovibus suis"
et quia ibi loquitur de vita corporali,
82ita episcopus tenetur pro ovibus suis exponere vitam cor-
83poralem. et per consequens tenetur exponere se morti pro
84proximo Iuvando et corporalem voluntatem abicere
85et divicias pauperibus erogare eis subveniendo

5
86Et ex hoc possent inferri multa corelaria(corollaria) quae
87tangerent ecclesiam et praelatos, quae dimicto(dimitto) brevitatis
88causa. apparet eciam(etiam) de gravitate peccati praelatorum, ubi
89vident oves perire et non Iuvant, et quomodo S164ra
1ipsi obligantur ad aliquos gradus ultra nos.
2unde illa quae sunt consilii in latitudine inferiorum sunt
3praecepti in superioribus praelatis. et esset ordo ponendus,
4quia summus pontifex tenetur habere suppremum(supremum) gradum
5caritatis et maxime tenetur animam pro ovibus po-
6nere et tanquam servus adhibere pro ovum conservatione

6
7et consequenter episcopi inter lupos, id est, inimicos tenentur
8seminare verbum dei et oves mortuas ad vitam
9aeternam reducere. et haec de materia caritatis

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Caritate, Lectio 94, de Caritate (http://scta.info/resource/lectio94 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 163v-164r (http://scta.info/resource/lectio94/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio94/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio94/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices