Lectio 96, de Libertate [St. Victor Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | February 15, 2013

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio96

Sources: S: Sorbonne

Lectio 96, de Libertate [St. Victor Transcription]

De necessitate fidei defendere contra errores de fato, fortuna, et divina providentia

1 Ad declarationem materiae
60sciendum est primo quod scutum fidei catholicae sufficit
61liberare animam et deffendere(defendere) contra errores
62gentilium in materia de fato et fortuna et
63divina providentia et de aliis ubi intellectus carens
64fide mirabili vessatur. unde et mens humana
65fide destituta prostituitur erroribus et sicut
66affectus sine caritate magis afficitur contrario sui
67finis quam fini proprio

2 ita ymaginadum(imaginadum) est de intellectu
68non ducto lumine fidei quod ipse magis prostituitur
69erroribus et falsis apparenciis(apparentiis) quam veris. et sic pocior(potior) via
70est firma fides quae intellectum liberat ab erroribus
71et vessacionibus(vessationibus)

3 2o(secundo) sciendum est quod ex carentia
72fidei pernicioni errores habuerunt originem
73apud vulgus gentilium et ex ignorancia(ignorantia)
74philosophiae simul, nam simplices videntes mirabiles
75effectus confinxerunt sibi infinitos errores,
76et pro causis huiusmodi effectuum philosophi admirantes
77inceperunt philosophari et ex prima radice habuit ydo-
78latria(idolatria) originem ut homines colerent creaturam
79pro creatore et effectus mirabiles attribuerent vel
80soli vel lunae vel alicui elementorum vel fato
81vel fortunae secundum varios modos ymaginandi(imaginandi) vias
82diversas apud indoctos

4 unde secundum quod legitur
83in iteinerario clementis ubi introducitur disputatio
84petri contra symonem(simonem) magum narratur ibi quosdam
85coluisse strepitum ventris

5 Item romani
86colebant febrem deum

6 Item guillelmus parisiensis in
87libro de fide et legibus dicit quosdam barbaros
88aquilonares[?] tanquam deum tonitruum colere
89propter mirabilitatem effectus illius apud eos ymo(immo)
90et omnis species ydolatriae(idolatriae) et supersticionum(superstitionum) a vulgo
91indocto fide et philosophia carente videtur sumpsisse S165ra
1originem et ideo scribitur in psalmo mutaverunt gloriam
2dei in similitudinem vituli comendentes[?] fenum et
3ad romanos primo capitulo scribitur mutaverunt gloriam in-
4corruptibilem dei in similitudinem ymaginis(imaginis) corruptibilis hominis
5et voluc??m[?] et quadrupedum et serpentum

7 ubi
6notandum est quod nedum vulgus indoctus sed in philosophi
7ratione depressionis ingenii non fuerunt
8concordes in ponendo deum. quid negaverunt aliquem
9esse deum nisi praecise sensibilem et corporalem

8 alii po-
10suerunt deum sed variae. et ideo radix omni
11errorum propter laesionem intellectus ratione culpae
12originalis. et ideo ipse intellectus non sufficit elevari
13in illa quae concernunt ultimum finem. ubi est ulterius
14advertendum quod subtilius philosophantes posuerunt
15unum principium et unum deum. sed ipsi non convenirent
16in eius proprietatibus

9 ubi notandum est quod iuxta ficciones(fictiones)
17vulgarium et philosophorum Inventiones poetae
18supervenientes delectationibus carminibus humanas
19descripserunt proprietates. ubi est notandum quod ex
20hoc magnus error insurrexit apud
21multos vulgares et literatos. nam ea quae
22poetice scripta sunt plures receperunt ad litteram
23et sic de varietate et pluralitate deorum varii
24varia scripxerunt(scripserunt) poetae. ideo alii posuerunt
25unum deum esse primum sequentes doctrinam
26parmenidis qui posuit aquam esse deum et
27alii posuerunt unum deum sequendo viam aristotelis
28ponentis unam primam causam

10 Circa quod
29est advertendum quod secundum opinionem vocarii apud probabilio-
30res poetae nominaverunt primum principium demogor-
31gon
Consequenter dixerunt quod habet chaos sibi coaeternum
32et secundum veritatem philosophiae non est aliud dicere nisi quod deus
33est simpliciter aeternus et est potentia rerum producibilium ob-
34iectiva et coaeterna, ita quod per chaos confusum poetae
35nihil aliud intellexerunt nisi potentiam obiectivam
36rerum producibilium

11 deinde ipsi ponunt quod demogorgon
37primo genuit litigium, id est posuit ordinem et
38distinctionem rerum et differentiam essentialem ipsarum. unde
39per litigium intelligitur quaedam rerum imperitas cum
40actionibus distinctis et quandoque contrariis. consequenter po-
41suerunt quod demogorgon seu prima causa generat
42primam pan sororem litigii per quod intelligitur
43naturalis rerum instintus(instinctus) ad suas operationes exer-
44cendas

12 3a(tertia) posuerunt quod demogorgon ge-
45nerat iterum 3(tres) filias quas poetae vocant parcas. S165rb
46et tullius vocat eas fata per quas intelligitur
47naturae creatae proprietas et conditio naturalis

13 nam prima
48conditio rei est quod producatur de non esse ad esse
49quod prima parca significat quae vocatur cloto. deinde
50natura rei est quod non potest stare nec esse nisi conservetur
51saltem de creatura et illud significat alia parca quae vocatur
52lacesis. deinde illae res quae generantur tandem
53corrumpuntur saltem vita naturali. et ideo ratio corruptionis
54rerum significatur per aliam parcam quae vocatur atropos

14
55ex quo apparet quod per fatum secundum veram philosophiam non
56intelligitur aliquid nisi proprietates rei creatae quibus reducuntur
57in suas causas vel magis proprie per fatum intel-
58liguntur proprietates requisitae ad Rei creatae pro-
59ductionem conservationem ac periodacionem et sic resolvendo
60fatum nullum est inconveniens concedere fatum inter littera-
61tos. ubi simplicibus non praeberetur occasio cum gen-
62tilibus deficiendi et errandi et sic fatum nedum
63resolvitur ad causam finalem, sed reducitur ad
64aliquod genus causae efficientis et ad concathenationem(concatenationem) causarum
65efficiencium(efficientium), sed de modo concathenationis(concatenationis) sunt variae
66opiniones secundum quas fatum variae acciperetur, nam
67aliqui resolvunt se ad divina providentiam tamquam
68ad causam principalem quae aliquo modo fatum vocari
69potest

15 alii Resolvunt se ad causa 2as(secundas) divinae
70providentiae subordinatas et concathenatas(concatenatas)

16 alii re-
71solvunt se mistim(mixtim) ad divinam providentiam cum
72conchathenatione(concatenatione) causarum 2arium(secondarium), et sic secundum varios modos
73est intentio dicere de fato Iusta opinionem philosophi
74et avicenae et aliorum philosophorum notabiliorum

Sex opiniones de divina providentiae secundum Rabi Moyses

17
75Circa materiam divinae providentiae
76notandum est quod circa divinam providentiam sex fuerunt
77opiniones quas recitat Rabi moyses in
783o(IIIo) libro de duce dubiorum capitulo 17o

Prima opinio antiquorum

18 unde prima
79opinio fuit antiquorum incipiens a tempore prophetarum
80dicentium quod a summo caelorum usque ad terram
81quidquid contingit in universo mundo contingit simpliciter
82a casu ita quod isti ymaginati(imaginati) sunt quod deus in seipso
83et de seipso sufficienter delectatur, nec habet curam
84de Rebus extrinsecis sed effectus omnis qui fiunt
85sunt a casu et secundum causales applicationes rerum.
86et isti se resolvunt ad athomalia(atomalia) quae
87diverso modo combinata constituunt diversas species
88rerum. et istam viam dicit rabi moyses sequti(secuti)
89sunt multi de populo israel. deinde blafe-
90mantes(blasphemantes)

19 Sed ista opinio nedum est contra sacram
91doctrinam et fidem ortodoxam(orthodoxam), sed eciam(etiam) contra philosophiam. S165va
1nam quod sit suppremus(supremus) princeps et non curet de
2regimine policiae(politiae) est veritati atque sapientiae dissonum.
3ideo dicebat aristoteles encia(entia) nolo male regi unus,
4igitur princeps, et isca(ista) via sequtus(secutus) est epiculus[?]
5et sui sequaces sed, quia posuit felicitatem consistere in
6voluptatibus ideo ut voluptatibus locum daret
7dicit deum non curare de rebus quam opinionem impugnat
8latencius in libro super hoc editus qui intitulatur
9liber de ira dei

Secunda opinio Aristotelis

20 2am(secundam) opinionem ponit rabi mo-
10ises
fuisse aristotelis quod multi non credunt quod deus
11habet providentiam et curam singularem de tota caelesti
12essentia vel de 5a(quinta) essentia. unde deus habet singularem
13curam de corporibus caelestibus a summo caelo
14usque ad orbem lunae quantum ad species et individua
15operationes et motus ideo illa sunt incorporalia, sed infra
16concavum orbis lunae, scilicet, in spera(sphera) activorum et
17passivorum deus non habet curam nisi de speciebus
18quod conserventur et quod fiat continuatio non curat tamen
19utrum per hoc vel hoc individuum. et propter curam
20quam habet respectu corporum caelestium quantum ad species et indivi-
21dua, ideo sunt aeterna, et cum hoc propter immediatam
22curam dei, et quia habet singularem curam in spera(spheram) ac-
23tivorum et passivorum circa[?] species ideo dicuntur aeternae,
24sed quia non habet curam individuorum specialem, ideo
25corporalia sunt et hoc est ramus radicis de an-
26tiquitate mondi(mundi) apud aristotelem quia de quocumque
27deus habuit curam in particulari illud semper fuit, est,
28et erit, nec permitteret deus illud interire

21
29sed ex processu aristoteles apparet quod non est verum quod
30ipse hanc opinionem tenuerit. et probatur ratione, quia
31ut allegatum est in 12mo(XIIo) metaphysicae aristoteles loquitur decens
32encia(entia) nolo male regi unus ergo princeps igitur
33deus est rector universalis politiae

22 2o(secundo) arguitur confirmando
34si ymaginetur(imaginetur) quod maior mundus sit ad modum
35animalis et species sint membra deus habet curam
36tocius(totius) universi igitur habet curam parcium(partium) specierum et
37individuorum

23 3o(tertio) deus principaliter agit respectu cuiuscumque
38individui ad eius productionem et conservationem, igitur
39cognoscit eum. antecedens apparet quia prima causa respectu cuiuscumque
40effectus prius influit, et cum aristoteles ponit primam causam
41in genere causae efficientis tunc cognoscit individua
42et non agit a casu qui agit ut artiffex(artifex)
43summus igitur individua producit et ordinat princi-
44palissime

24 4o(quarto) arguitur confirmando, quia secundum philosophum instru-
45mentalia dei regunt mundum inferiorem
46scilicet, caelum intelligenciae(intelligentiae) et corpora caelestia et cum S165vb
47instrumentum non agit nisi virtute causae cuius est instrumentum
48sequitur quod deus principaliter dirigit caelum quod influit parti-
49culariter in ista inferiora et per consequens tollendo
50providentiam divinam respectu individuorum secundum opinionem aristotelis
51est contra ipsummet quia videtur magis fidei nostrae conso-
52nare

Tertio opinio

25 3a(tertia) opinio est quam ponit rabi moises dicit esse
53mantorum quos ipse vocat sentientes, scilicet, quod nihil
54contingit a casu in isto universo nec quantum ad universalia nec
55quantum ad individua et ista positio coincidit cum positione
56fidei, quia nihil fit a casu respectu primae causae sed tantummodo respectu
57causarum 2arium(secundarium)

26 sed contra illam opinionem arguit rabbi moyses quia
58si esset vera non esset differentia inter causam foliorum ab ar-
59bore et nativitatem alicuius et breviter non esset differentia
60inter effectum parvum et notabilem vel magnum
61effectum et illud est inconveniens. dicitur quod positio habet concedere
62consequens et optime quia quantumcumque effectus sit magnus
63vel parvus requirit divinum concursum. et ille effectus qui ab
64aeterno qui evenit ab aeterno ordinabatur et in
65mente divina providebatur et ista positio est fidei
66consona et forte fuit a fide catholica derivata,
67nam iste qui recitat has opiniones fuit Iu-
68daeus
et regnavit post christum incarnatum et passum

27
692o(secundo) arguit iste Rabi moises quia si illa positio esset
70vera, tunc omnia futura de neccessitate(necessitate) evenient patet
71consequentia quia si illa positio esset vera tunc omnia futura
72de neccessitate(necessitate)
deus ab aeterno praeor-
73dinavit casum folii, oportet quod neccessario(necessario) eveniat

28 sed
74iste Respondet et recitat opinionem illorum in Respondendo
75quod omnis effectus in deum relati neccessario(necessario) eveni-
76ent quantum tamen ad causas particulares contingenter
77evenient et sine dubio videtur quod Responsio sit boecii
78in 5o(Vo) de consolatione, et eciam(etiam) sancti thomae in summa
79sua, ita quod consequentia est neccessaria(necessaria) deus praescit quod ita
80erit igitur ita erit et tamen est contingentia respectu nostri,
81ita quod hoc consequentia est neccessaria(necessaria) 'sortes curret', igitur ipse
82movebitur, et quantum ad hoc positio est catholica si sit
83intellecta ad sensum bonum

29 2o(secundo) iste facit
84unam consequentiam qua videtur ignorare qualiter
85praescientiae dei concordetur cum contingentia futurorum

30
86Item ista ratio fieret evidenter contra eum in 6a(sexta) opinionem
87quam ipse tenebit

Quarta opinio

314a(quarta) opinio ponit rabi mo-
88ises
quam vocat separatorum, scilicet, quod omnia quae
89fiunt generaliter fiunt per sapientia creatoris summi
90sive in caelestibus sive in concavo orbis lunae
91et haec loquendo de effectibus positivis et non de privativis
92ut peccatum quia non fit per sapientiam creatoris nec S166ra
1aliquo modo a creatore

32 2o(secundo) dicit ista opinio quod quidquid
2fit melius fit quam si non fieret. patet quia fit
3a summa sapientia, igitur optime fit. et ad illud
4reduceretur illud quod gentiles mirantur, scilicet, quod bo-
5nos mala praemiunt[?] praemia virtutum mali quae
6rapiunt unde diceretur quod eo ipso quod fit a summa
7sapientia optime et Iuste fit nam isti dicunt
8quod si Iustus laedatur et malus exaltetur
9quod melius fit quam si non fieret et totum resol-
10vitur ad divinam sapientiam omnia Iuste et de-
11bite ordinantem, dicitur tamen quod regula boni et
12Iustitiae non debet resolvi ad nostram rationem sed ad
13immensam dei rationem et Iustitiam quae est regula
14infallibilis et ideo qualiter deus agat non
15debemus dicere quod sit contra rationem nec debemus
16arguere non apparet bonum quod iste paciatur(patiatur) igitur non
17debet pati, eciam(etiam) non apparet nobis Iustum quod puer
18decedens sine baptismo dampnetur igitur non debet
19dampnari. exemplum habemus de viliore servi-
20tore regis si deberet Iudicare aliquid in
21consilio appareret sibi quod rex male ageret
22in multis in quibus Iustificatione Iudicaret
23et haec est quia causa talis Iudicii latet ipsum

33 2o(secundo)
24opposita radix est mala scilicet resolvere bonam
25rerum dispositionem propter habitudinem quam habent inter
26se et non ad divinam rationem et ordinationem unde
27debemus ymaginari(imaginari) quod bonum est aliquid fieri, quia deus
28sic ordinat et causa est quia si ordo rerum haberet
29rationem prioritatis respectu dei sequeretur quod deus neccessitaretur(necessitaretur)
30sequi ordinem rerum. patet quia ordo de se bonus
31est igitur deus non deberet aliter ordinare vel
32aliquid deordinare, nam hoc esset incidere in fatum,
33et quia non poneretur prioritas in sapientia divina
34oporteret concedere quod deus non posset ordinare aliter
35quam sit ordinatum, nunc autem dicunt alii quod deus
36ab aeterno ordinavit creaturas. alias insipienter
37egisset, et hoc opinantes audivi ore vino[?]
38sed haec non videtur verum quia bonitas rerum sequitur divinam
39sapienciam(sapientiam) et non econverso nam posset salvari quod
40innocens perpetuo cruciaretur nec haec esset contra
41divinam misericordiam

34 Item quod parvuli nascantur in peccato
42originali et quod sine baptismo decedentes damp-
43nantur, mirantur quia non videmus dispositionem S166rb
44esse bonam tanta bonitate quanta bona est et In
45haec Iustitia dei latet nos et ideo ista opinio 4a(quarta)
46realiter concordat cum vera theologia et fide ca-
47tholica. unde dicunt isti quod melius est inno-
48cens pati quam si non pateretur

35 2o(secundo) melius
49est ei quia patitur ad maius praemium recipiendum
50et sic salvatur cum fide divina providentia

Quinta opinio Iudaeorum

36 5a(quinta)
51opinio est Iudaeorum quae resolvit se ad
52naturalia cuiuslibet speciei ita quod sicut homo exercet suas
53operationes ita aliae species alium et videtur dicere ista opinio
54quod generaliter providentia omnium est in haec quod deus
55reddet unicuique secundum quod meruerit et allegatur
56in scriptura universe viae deum Iudicia, et ex
57hoc dicunt quod deus reddet unicuique iuxta
58opera sua, et quaeritur de ignoscentibus qui multa
59mala paciuntur(patiuntur) ista opinio dicit quod deus numquam
60faceret innocentem pati nisi demeruisset, sed
61demerita latent nos de malis qui exal-
62tantur et habent multa bona, iterum dicit opinio
63quod non haberent aliquam prosperitatem nisi propter sua
64merita sed illa latent nos. unde stat bene illos
65quos infames reputamus per sua merita
66quae sunt nobis innota exaltari, sed ista oppinio(opinio)
67non bene consonat experientiae ut de innocentibus quos
68fecit herodes interfici

37 2o(secundo) in moralibus
69de summae virtuosis qui passi sunt penas(poenas) acer-
70bissimas ut de socrate qui fuit interfectus
71et plato captus et pompeius qui pro Iustitia
72certabat morbus est. et ut lacencius ait
73caesar qui erat tirannus(tyrannus) regnavit a fuit
74exaltatus qui numquam bene fecerat nec meruerat

Sexta opinio Rabi Moyse

38
756a(sexta) opinio est rabi moises quae concordat cum
76aristotele in hoc quod ait quod omnium quae fiunt in
77corporibus caelestibus sive sint species sive individua
78deus habet curam differet tamen in hoc quia dicit
79quod deus habet curam specialem individuorum
80existencium(existentium) infra speram(spheram) activorum et passivorum,
81scilicet, tantum individuorum speciei humanae et non aliorum,
82ita quod ipse dicit quod deus habet curam in particulari
83de hominibus et non de individuis aliarum specierum,
84et allegat scripturam, quis est homo quod memores
85eius. contra istam opinionem sunt multae auctoritates quibus
86probaretur evidenter quomodo deus habet curam de omnibus
87sive de hominibus sive de aliis

39 positio tamen fidei di-
88ceret quod deus ex sua libertate Regit mundum
89ex qua nullam ponit neccessitatem(necessitatem) rebus. sed ista S166va
1materia declarabitur et videbitur quomodo salvaretur
2contingentia effectuum cum immutabilitate primae causae et illud
3dicetur magis in particulari

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, Commentarius in libros Sententiarum, de Libertate, Lectio 96, de Libertate (http://scta.info/resource/lectio96 )

      Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 15897 , 165r-166r (http://scta.info/resource/lectio96/sorb)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/lectio96/sorb/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/lectio96/sorb/transcription

      View Explanation of Citation Practices