Lectio 107, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | July 01, 2021

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio107

Sources: E: Erlangen

Lectio 107, de Libertate

De efficacia verborum

1
42In alia lectione
43Quia in lectione praecedenti manserunt aliqua scrupulosa Indicam E141v
1Argumenta ut mala sint magis aperta et resoluta primo dictum est quod verbis
2non debetur nisi naturalis efficacia

2 ¶ Contra primo nam vera sacramentalia verba convertunt
3panem in corpus christi et in baptismo producunt gratiam vel caritatem quia sacramenta novae
4legis nedum sunt gratiae significativa vel figurativa sed realiter effectiva quia per hoc ponitur
5differentia inter sacramenta novae legis et sacramenta veteris legis

3 Secundo non ut collitur
6ex dictis salburiniensis oratio dominica prolata tempore collectionis herbarum praestat illis vim
7curandi morbum

4 Item capitula evvangelii gestata vel audita inveniuntur profuisse quam
8plerius

5 Item ut dicit Salburiensis Symbolum apostolorum daemoniatum a quo gestabatur
9curavit

6 Item intellectus evvangelium Iohannis supponebat infrenus et curabantur prout recitat
10policraticus

De efficacia sortis

7 Deinde arguitur quod sors et augurum et talia sint licita et habeant realem efficaciam
11entia patet de sorte actuum primo dederunt sortes ex eis et cecidit sors super mathiam ergo
12apostoli usi sunt sortibus Item Iosue 7mus furtum nachor repertum est sorte nam primo
13misit sortem super tribus deinde super familiam deinde super personas tandem nachor repertus
14est reus iussum deum Item primo regum 14o capitulo Saul deprehendit Ionathan comedisse
15vel per sortem Item luce primo Sacharias sorte exivit ut poneret incensum igitur
16patres usi sunt sortibus in veteri testamento et novo igitur

De efficacia augurio

8 de augurio probatur genesis
1744o capitulo Ioseph dicit fratribus suis an ignora sunt quod non sit similis mei in auguriandi
18scientia et vocat eam scientia et per consequens efficiam et non legitur in hoc defecisse Item probatur
19quod avibus sit fides adhibenda nam eventus pluries decuit quod aliquod omen boni significatum
20et aliquod mali patet per valeriarium qui de hoc fecit tytulum in libro suo Et de hoc ponit
21policratus etiam multa exempla in libro primo capitulo finali

9 Item de avibus et ipsarum operationibus
22et praenostinationibus quae fiunt ex usu auditu vel volatu ponit Salburiensis multa exempla
23igitur augurum est licitum et habet efficaciam

10 unde de alceone id est de tale ave dicit dum incipit
24iudificare non est dubium de tempore iudiebus succedentibus quin sit temporate complexarum
25et seuum

11 Item cum aves fluviales evidentius frequentius mergo conspicies umbres
26expecta

12 Item cum clamorem cernicis audias matutinam fluviam petit id est significat

13
27Item policratus capitulo 4o libro 2o ponit multa signa quae processerunt imminente Ie-
28rusolorum
excidio ut eclipsis lunae per 12 quia noctes per quod pro digni significabatur iudaeorum
29excidium et quia noluerunt accipere verum lumen a christo ideo eclipsis etc Item sicut de luna qua
30significat populum iudaicum Salburiensis allegat stultus mutatur ut luna sapiens cum sole
31manet Per lunam intelligatur populus iudaicus per solem christus

Responsio ad argumenta de efficacia verborum

14 ¶ Pro solutione advertendum
32Quod non reprobavi efficaciam esse in verbis sed reprobavi illam quam magici et malifici
33eis attribuunt Posui quod habeant multiplicem naturalem efficaciam ymmo ad interficiendum ut in praesenti
34lectione et quod habeant vim passiandi iudices Patet perfecta Ramorum ymmo tulius quasi renal-
35uebat
ad nutum scilicet inclinavit homines ad prosequendum vel fugiendum dicit Tullius
36quod oratione homines silvestres et quasi bestiales facti sunt deum et quasi civiles Et sic legitur de
37quodam philosopho quia ita efficaliter per sermonem suum sua sit animae inmortalitatem ut aliqui se interficerent
38pro vita futura habenda

15 ¶ Advertendum quod praeter modos tactos in lectione praecedenti quibusdam verbis
39attribuitur maxima efficacia unde verbis sacramentalibus potest attribui vis productiva gratiae non quidem
40ex natura proprie sed miraculose elevando scilicet accidentia super naturae facultatem magister dicit quod sacramenta
41novae legis realiter efficiunt quod sufficiant

16 secundus modus potest esse quod verba habeant efficaciam
42per modum meriti ita quod vera prolato sint meritoria opera et boni temporalis vel gratiae acquisitiva
43Et sic oratio dominica est meritoria gratiae vel sanitatis potest vel potest esse inpetrativa quod haec verba
44habeant pro tunc hanc efficaciam ad curandum habet is?em qui est utilis politiae et sic E142r
1non esset inconveniens dicere orationes devotas scilicet petendo per modum meriti gratiam sanitatis habuit conferri
2Apostolus omnia quae facitis in nomine domini facite

17 Tertio potest ymaginari quod verba habent efficaciam per modum
3causae sine qua non isto modo ymaginantur plures quod verba sacramentalia habent efficaciam respectu gratiae non quod eam
4producant sed ex ordinatione divina factam est quod ad baptizandum requiruntur verba et quantumque proferuntur
5aliis causis concurrentibus deus se solo infundit gratiam quamquam tamen ipsa verba non produ-
6cunt

18 Quarto quod haberet efficaciam ex spirituali dei providentia in suplementum virtutum deficientium
7in necessitate verbi gratia quia forte in hoc climate sunt aliqui morbi et quia deus et natura sufficienter provi-
8derunt in alio non est inconveniens quod quibusdam verbis daretur efficacia herbarum deficientium et non
9sequitur ex hoc superstitio utrum sit vel ne non discutio pro praesenti et sic salvaretur de cura equorum
10non assero dico tamen esse possibile

19 Quinto ex poteste faciendi mirabilia concessa alicui bono
11viro nam data potestate faciendi miracula quis potest uti certis verbis in exequendo tanquam
12mediis causis ad quorum probationem sequitur circa secundum quod libuit eligere Et sic sive dicat in nomine
13patris vel christi vel trinitatis huiusmodi christum poterit habere efficaciam curandi

20 Sexto dico
14quod haec oratio dominica applicata aliter quam per modum orationis meritorie et devote vel evvangelium
15applicatum ad infirmum nisi referatur ad deum et dei gratiae inpetrationem peccatum est ymmo illi-
16citum et supersticiosum sicut malifici consuerunt sacramenta vel maleficia sua applicare et
17orationes devotas

21 dico quod hoc est superstitiosum et oratio non habet efficaciam nisi forte per istum
18modum quia tamen delirat vel offendet rem sacram quod vi peccati deseritur a deo et relin-
19quitur servituti dyaboli et quandoque deus permittit quod dyabolus illudit et facit miranda

22 Et sic patet
20quid dicendum est de vi verborum

Responsio ad argumenta de sorte

23 ¶ Ad aliud de sorte multipliciter capitur sors aliae acceptionis
21sunt inpertinens ad propositum capitur hic quando profertur aliquod verbum vel fit aliquid ad inve?dum occultum
22maxime quando effectus medius est sine deliberatione vel electione humana in decretis distinctione 26a
23dicitur quod sortes quaedam sunt licite quod illicite Illicite sint quae faciunt cum coniurationibus
24et figuris sicut gemoantia et isti sunt dampnanda

24 Alia potest esse sortis causa necessitatis
25et ibi esset paritas et determinatio respectu humanae diligentiae in illo casu non esset inconveniens committere
26divinae providentiae quae nichil facit a casu

25 ¶ Advertendum quod propter speciem mali ecclesia in electio-
27nibus rationaliter prohibuit sortes satis habetur in decretis 26 d quantum est de sortibus in sacra scrip-
28tura repertis dicitur quod fuerunt licite vel a deo vel ex necessitate omnes dictae processerunt
29quod factae fuerunt per divinam dispensationem

Responsio ad argumenta de augirio

26 ¶ De augurio Ioseph respondendum est primo quod au-
30gurum est omnino illicitum et semper fuit leviticis 19o capitulo non auguriabimus non observatis
31sompno

27 Item deuteronomium 18o capitulo non inveniuntur inq in te qui observabunt sompnia
32atque auguria
Ad Ioseph quia dixit hii ignoratis etc ego confitetur se esse augurem
33quod non faceret nisi esse res ficta

28 Respondetur 2m viam postillam quod cepit speciem pro genere nam Ioseph
34habuit spiritum propheticum et habuit gratiam cognoscendi futura et expressit sub vocabulo speciali
35scilicet auguriandi

29 Aliter dicunt alii quod ioco vel Iocose loquebatur fratribus et quasi derisorie

30 Tertio
36dicunt alii quod propositio sua non est assensiva sed pure interrogativa quia dicitur an igno-
37ratis etc Ibi est interrogatio nec est vera nec falsa nec ex ea sequitur aliquid

31 Quarto resolvit
38reprobando augurium nam nolebat a fratribus cognosci ideo sciens quod apostolus electus dei
39summe augurium detestabatur dicebat se habere illud quod summe odiunt Iacob et sui ne
40cognosceretur ab eis

32 Quinto diceretur quod non esset inconveniens concedere quod patres sancti aliquando de-
41fecissent et peccassent sicut de apostolis legitur quod in fide dubitaverunt ut legitur petrum apostolum
42negasse christum Sto tamen magis in 4or prioribus vel in aliqua earum quae licet sufficit

33
43Circa materiam augurii advertendum quod in volatu avium specialiter vocibus et aliis mu-
44tationibus potest quandoque aliquod futurum cognosci pure naturaliter etiam maioris animalium ymmo etiam E142v
1elementarum et sine superstitione vel saltem potest coniecturari

34 Advertendum quod animalia bruta quia
2non habent prudentiam nec considerant de futuris ideo in eis non est sollicitudo nec occupatio sicut
3in hominibus qui per talia afficiuntur et occupantur quod etc Bruta talia non habent ideo anum-
4mo obiecto mutantur et percipiunt mutationem ubi homo non perciperet quia homo vehementioribus mutationibus
5agitatur et sic aves propter mutationem factam in agere vel in alio elemento vel etiam in influen-
6tiis celestibus mutant suos motus tam in motu locali quam in voce Ideo ex pugna cor-
7ruorum
praenoscunt aliqui bella Et si bene praevideatur non potest ratione influentiae coleam moveri
8et ex hoc potest insurgere pugna inter aves et quia influentia est generalis potest movere homines
9non oporteat sequi sed est dispositio vitae librum arbitrium potest corrigere passiones et quan-
10tum ad hoc non esset illicitum nec prohibitum et sic salvantur experientiae inductae de avibus

Responsio de ognimibus

35
11Restat respondere de avibus quod sunt vanitates vel mendacia

36 vel quandoque per accidens potuit contin-
12gere talis effectus nam quid ex connectione sed mere per accidens ut si sortes cadat exeundo
13domum per accidens potest contingere quod obviaret sibi inimicus

37 vel 3o potest contingere quod de meri-
14tis exigentibus illudantur a dyabolo et hoc dicit salburiensis Advertendum quod divina providentia
15ad morum honestatem consueverunt emittere prodigiant terreantur mali et sic de eclipsi
16lumine factum fuit ut iudaei territi conversi fuissent ad uni christi cultum

38 ultimo in decreto
17condempnatur usus astrologorum dicitur quod quantum ad fabricam ymaginum et quantum ad horas et
18certas constellationes et ad invocandum daemones et etiam usus astrolabii ad idem per quod inve-
19nitur ascendens ec reprobantur et condempnantur Scientia tamen quantum ad motus et
20iudicia aliqua non debet reprobari Sequitur etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 107, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio107 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 141r-142v (http://scta.info/resource/ppr-lectio107/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio107/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio107/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 107, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 107, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]