Lectio 108, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 01, 2021

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio108

Sources: E: Erlangen

Lectio 108, de Libertate

Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum

1
21Alia lectione Sequitur
22Quia plures gentilium dixerunt quod fatum inponit neccessitatem et tollit librum arbi-
23trium sic prima propositio Esse in homine librum arbitrium est negandum a catholico fideli sed etiam a quolibet
24philosopho confitendum vel concedendum Apparet primo experientia actuum nostrorum nam quilibet potest experiri
25de motu digiti ad quamcumque differentiam homo voluerit

2 Item nisi sic subverteretur tota moralis
26philosophica politia 3o ethicorum philosophus ponit quod ad virtuose operandum concurrit aliquod voluntarium
27propter quod tullius secundum augustinus in quinto de civitate dei considerans quod oportet alterum duorum
28concedere vel quod omnia de necessitate evenirent vel quod deus non cognosceret futura adextra vel
29quod praevideret et quia reputabat primum magis inconveniens tenuit secundum dixit deum non praevidere
30futurum contingentia probatur etiam ex sacra scripturam

3 unde Alkindus 5o hoc de quaestionibus armenorum
31ponit ad hoc innumerales auctoritates

4 in evvangelio quin putatis quod non possum rogare patrem meum
32exhibebit in plus quam
etc ergo concedit se posse quod non facit

5 Item negare libertatem
33a nobis est negare a quolibet etiam a deo

6 Item salvator apostolis dicit non potuistis una
34hora vigilare mecum
denotans esse in libertate eorum vigilare Et de sanctis legitur Qui
35potuit transgredi et non est transgressus

Error Iulii Firmici

7 Sequitur error illius iulii firmici Qui in principio suae as-
36trologiae
expresse ponit quod constellatio et dispositio siderum est fatum simpliciter necessitans respectum
37cuiuscumque operationis apparet clare quia iste tollit libertatem arbitrii simpliciter respectu cuiuscumque
38operationis

8 Secundo quia actiones liberas a voluntate libera dependentes reducit indis-
39positiones siderum

Error Alkindi

9 Similiter consimiliter error alkindi in libro suo de radiis stellicis qui ponit
40quod in celesti armonia relucent omnes effectus reluceret in quam necessitate eveniendi

10 Infert alkin-
41dus
quod non est differentia inter possibili et necessarium sed ponimus differentiam propter ignorantiam causarum

11 Consequenter
42infert qui celestem armoniam perfecte cognosceret causa praesentia praeterita et futura praevideret
43et cognosceret apparet error quia tollit libertatem arbitrii et ponit celum influere respectu
44operationum voluntariarum Ptolomeus in centiloquo dicit quod iudicia astrorum sunt inter E143r
1necessariam et possibile id est sunt contingentia et in illa propositione eiusdem centiloquii ponit quod bonus
2astrologus posset adiuvare opera humana sicut cultor agrum ut sit vertilis quia visa dispositione aeris
3si labatur ad nimiam caliditatem per bonum regimen ad applicationem frigidorum conservabitur quod influentia
4non nolebit ergo elicitur ex illa propositione Alia propositio quam neccessario ponit ea in forma quod sapiens
5dominabitur astris et iste incomparabiliter fuit excellentior quam alkindus

Error Ciceronis

12 Sequitur contra tullium et suos
6sequaces quod cum immutabilitate divinae providentiae stat executionis contingentia unde haec copulativa est concedenda
7a catholico deus res ab aeterno praevidit et contingenter evenient

Alia error

13 Ex quo patet error illorum
8qui ex hac radice neccessitatem fati assentiunt unde ymaginatio aliquorum fuit quod providentia divina
9ab aeterno praevidit et sapientissime et optime ordinavit ad addunt quod non stat aliter fieri
10primo quia tunc deus mutaretur in consilio Secundo quia eligeret minus unde uniri tamen optime ordinavit

14
11Et dicunt quod ordo et executio dicitur providentiae est inmutabilis et hoc vocant fatum patet error nam
12quamvis divinam providentia sit absolute inmutabilis tamen stat libertas arbitrii Et illud quod praevidit
13potest non fore Et illa difficultas tractabitur suo loco

Alia error

15 Sequitur ulterius error dicentium
14ex infallibili deorum suam fati neccessitatem contingere vel esse a vetulis dictum est de neccessitate
15puerorum apparet fatales deae quarum dicta vocantur fata ad hoc dictum est prius Sed nulla
16sequitur neccessitas nam spiritus maligni sunt mendaces ideo eorum dictum non ponit neccessitatem

16 2o
17quia dictum dei non inponit neccessitatem ut patebit in materia de revelationibus

Error philosophorum

17 Sequitur error aliquorum
18philosophorum circa materiam fati dubium quod hymermanas habet se per modum seminis necessitas per modum
19germinis ordo texturae per modum fluxus id est positionis rei in esse Albertus tractat istam ymaginationem
20in libro de causis
et dicit eam esse aristotelis talis est ymaginatio quod aliqua sunt inmaterialia sicut deus
21et intelligentiae secundum ipsum et alia quantum ad aliud in corpora celestia alia sunt materialia ut
22materia generabilium et corruptibilium

18 Tunc consequenter quamvis esset defectus ex parte materiae flui-
23tantis et distinctis a principio de neccessitate evenirent Istud est erroneum quia tollit libertatem a primis
24causis Etiam ex parte agentium ponit neccessitatem in effectibus

Conclusio

19 Et sic apparet quod omnibus istis modis
25praedictis fatam nichil est ymmo fictum

20 Advertendum quod fatum aliter potest capi multipliciter sicut patebit in
26lectione sequenti

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 108, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio108 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 142v-143r (http://scta.info/resource/ppr-lectio108/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio108/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio108/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 108, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 108, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]