Edited By Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | April 05, 2022
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
2Alia lectione
3Circa generalem manuductionem in praesenti materia tactum est quod ad immensitatem
divinae cognitionis
4resolvenda est ad praesens materia propter cuius ignorantiam oritur tota difficultas
praesens Advertendum
5quod in hiis quae transcendunt limites nostrae investigationis et cognitionis naturalis
locus ab auctoritate
6est potissimum argumentum et semper debet rationi praeponderari causa huius est infirmitas rationis in tali materia
7et illustratio specialis dicentium ex alia parte unde hoc in artificialibus habet
locum nam in-
8expertus
in arte domificatoria quantumcumque ingenio pollet credit artificia
2
Secundo principaliter
9advertendum sicut aliter tactum est corruptela peccati est causa adhaesionis falsificatum
concurren-
10tium
humanam felicitatem etiam ubi non est vehemens ratio Ex hoc consurgere posset vehe-
11mens
motio et apparentia non ex parte rationis in se sed ex parte de praesentate affectionis
12cuius inclinatio est excusare vitia et necessitatem rebus evenientibus inponere Pertinenter
applicando
13dico
3
3o quod apud indifferentum bene dispositum in lumine naturali apparentius concluditur
14concordia divinae praescientiae cum libro arbitrio quam eius contrarium ita quod circumscripta
fide
15rationes huic intrahentes vel moventes fortiores sunt pro concordia quam pro contraria
parte
4
16Pro cuius declaratione inducam rationes fundamentales pro utraque parte
5
Prima ratio haec consequentia
17est bona in lumine naturali deus est universaliter perfectus igitur est omnissciens et contradictorie liber ista
18consequentia est apparens in lumine naturali apud bene dispositum quia illa sunt praedicata
perfectionalia scilicet
19esse omnissciens Et esse liberum libertate contradictionis igitur conpetunt et universaliter perfectio
antecedens est philosophorum
20omnium quia "est spera cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam" Et sic sequitur per consequens concor-
21dia
etc ex quo est omnis sciens nulla veritas cum latet Et ex hoc quod est contradictio liberi sequitur quod
22indifferenter potest actum futurum producere vel non producere igitur apud non male
dispositum in lumine naturali
23deducitur concordia futurorum contingentium cum divina praescientia
6
Secundo deus est omnium opti-
24mus
gubernator ergo praescit male contingenter futura et mala contingenter evenire Ista
deductio
25est clara in lumine naturali quia eo ipso quod est optimus gubernator in suo regimine
non includuntur
26necessario difformitates vel culpae deturpantes ordinem universi sed per voluntatem libertatis
27creatae contingenter eveniunt et sunt antecedens conceditur
7
Tertio deus est omnisciens et sortes libere contingenter
28producit actum igitur praescientia divina est futuris contingentibus compossibilis
Deductio est clara procreato
29nam ex prima parte scilicet quod est omnis sciens et sortes libere contingenter producit sequitur quod habet
30scientia omnium quae sunt Secunda pars clara est cuilibet philosopho scilicet quod
possum eligere a actum
31et eius oppositum exequi vel non exequi scilicet levare festucam vel non unde concepta
32universali dei sapientia respectu cuiuscumque veritatis experientia clare docet usum
libertatis et exercitium circa
33actus circa quos pater indifferenter exire in actum vel non exire
8
Quarto ad universaliter perfectum spec-
34tat
res cognoscere secundum omnes suas habitudines et etiam proprietates ergo deus cognoscens
35actus quos percipimus esse contingentibus igitur praescientia divina est elicitiva
illorum Confirmatur
36nam cognitio repugnans conditionibus rei cognitae est erronea vel deceptio igitur
divina cognitio
37nullo modo repungnat contingentiae rerum alias esset realiter error et non cognitio
9
ultimo
38nam haec positio non est propria fidei sed est communis civibus vere philosophanti
et sic apparet hiis
39rationibus quod etiam circumscripta fide apparenter concluditur concordia divinae
praescientiae cum contingentia
40futurorum nunc videndae sunt rationes in contrarium et quanti ponderis sunt prima
radix
41et apparentia stat in hoc quod deus ab aeterno sic novit demonstrando futurum contingens
ergo
42necessario eveniet ista consequentia videtur eis apparentissima quia ex quo ab aeterno
aliquid conpetit
43deo videtur quod sit omnino necessarium sic fieri qualiter ab aeterno conceptum est
a deo
10
Ratio ista
E152v
1deducitur brevius ad hoc Deus cognoscit a inmutabiliter igitur cognoscit a necessario
vel deus scit
2immutabiliter a fore igitur scit a necessario fore quia inmutabiliter et necessario
idem valent secundum eos
3unde sequitur primo ab aeterno ergo necessario
11
Secundo sequitur inmutabiliter ergo necessario Pro solutione ad-
4vertendum
circa primum si advertantur dicta patet quia ratio est sophistica nec movet vigore
5rationes sed ratione defectus consignificantis eius apparentia est ratione dispositionis
recipientis primum declaratur
6nam deus uniformiter se habens adaequate potest aliqua incipere scire et aliqua desinere
scire
7id est aliquas veritates potest etc igitur considerata inmensitate divinae scientiae
non est repugnantia nec est
8inconveniens vel numerale apud intellectum bene dispositum quod illa inmensa notio
uniformiter se
9habens adaequate sit contrariorum notitia Et per idem adaequate omnes habent concordere
quod deus
10scivit hanc antichristus non est per totam ymaginabile mensuram et ante productionem
ante christi ab aeterno
11deus fuit scientia illius et in primo instanti esse ante christi est vel erit scientia
contradictoria scilicet istius antichristus
12est
12
Et sic considerata inmensitate divinae scientiae nullo modo arguitur mutatio ex hoc
etc nec sequitur est inmutabiliter
13scientia huius igitur necessario Item quantum ad secundum quod etiam est sophisticum
istud Ab aeterno ita scivit deus
14igitur necesse est eum sic scire datur instantia ponatur per impossibile quod deus
non esset in
15rerum natura vel nihil cognosceret ab extra si futurum est quod antichristus erit
ab aeterno futurum
16fuit et si sic contingens potest non fore ergo licet ab aeterno fuit futurum potest
tamen ita esse quod numquam
17fuit futurum igitur praesens difficultas est totaliter inpertiens ad divinam praescientiam
unde si ab aeterno
18ista fuisset formata antichristus erit ab aeterno fuisset vera et potest non esse
vera et tamen non potest mutuari
19de veritate in falsitatem quia si ponatur quod antichristus non erit tunc non fuit
ab aeterno vera sed falsa
20Circa hoc in tertio capitulo fundabo positionem
13
14
Pro maiori declaratione materiae pono propositiones negativas
21contra aliquorum opiniones
15
prima divina essentia non per hoc evidenter cognoscit futura contingentia
22quia eius aeternitas coexistit toti fluxui temporis ymaginarii
16
Advertendum quod opinio
23aliquorum doctorum fuit quod divina aeternitas coexistet toti tempori a parte ante
et post coexistit negandum
24vel futurum Sed etiam ad ymaginationem possibili et antecedit et sequitur cum hoc
coexistit et sic consequenter totum
25ipse etiam in infinitum ab utraque parte est totaliter praesens aeternitati ratione
suae continentiae et
26habitudinis et quia aeternitas includit totum tempus ymaginabile ratione istius habitudinis
est omnium produ-
27cibilium
in deo cognitio Anshelmus videtur istud ponere in libro suo de concordia
17
Arguitur contra
28istam opinionem primo praesentia creaturae est totaliter inpertinens ad divinam cognitionem
vel ad hoc quod ipsa
29a deo cognoscatur igitur pe ymaginationis est totaliter falsa antecedens patet nam creatura ad divinam cognitionem
30non concurrit obiective nec in aliquo genere causae eo quod divina scientia nullatenus
nec mediate nec
31inmediate a rebus creatis dependere potest igitur
18
Secundo deficit ymaginatio eo quod non capit
32habitudinem aeternitatis tempus sed per modum correspondentiae quasi aequalitatis
vel excessus ut
33ymaginari videtur quod quasi in eodem genere mensurae coextendatur aeternitas et tempus
34quantum ad durationem falsum est quia modus durationis aeternitatis licet sit contentivus
temporis non
35tamen per talem medium
19
Tertio et fortius Ex ista ymaginatione sequitur quod tanta sit
36libertas divinae voluntatis respectu praeteritorum sicut futurorum vel praesentium
consequens est contra articulum parisiensis
37et philosophi non concesserunt quod potentia sit ad praeterita consequentia probatur
quia quantum est ex parte divinae
38aeternitatis aequae prius est sibi praeteritum sicut futurum igitur cum nichil apud
aeternitatem
39sit lapsum in praeteritum sequitur quod vel trahit necessitatem respectu divinae voluntatis
igitur potest
40facere aequae faciliter adam non fuisse sicut antichristum non fore hanc ymaginationem
41secutus est petrus damiani in quadam epistola contra Ierominum de reparatione virginis
42concedit expresse de virgine quae realiter est corrupta quod possibile est quod non
sit vel fuit
43corrupta unde non est dia dubium quin deus posset eam reintegrare sed ad
44alium sensum concedit et hoc per istam ymaginationem Quia vel labitur
E153r
1inpraeteritum quantum ad divinam ad divinam voluntatem igitur nichil quantum ad eum trahit necessitatem
20
2Secunda conclusio per nulla intrinsecam contingentiam cognoscit deus futura contingentia
contra opinionem
3dicentium quod realiter ad intra sit aliqua contingentia in deo quae est non cognoscendi
futura
4contingentia
21
Et concedit consequenter quod sicut futura contingentia possunt realiter non esse
Ita
5ratio intrinseca quae est deus potest realiter non esse ut cognoscendi antichristum
fore est contingens
6et potest non fore et sic scientia dei qua scitur quod antichristus erit potest non
esse ymaginatur quod deus per intrin-
7icam
et essentialem rationem non cognoscit futurum contingens unde staret 2m istam ymaginationem
8tota latitudo divinae inmensitatis et perfectionis ad intra absque scientia contingentium
futurorum ita
9quod non est deo intrinseca licet sic idem quod deus unde non est accidens inhaerens
sed est formalis realiter
10contingens realiter deo ydemptica
22 Conclusio posita est contra istam ymaginationem
23
probatur primo quia
11in deo a parte rei circumscriptis quibuscumque terminis vel conceptibus in deo non
potest esse contingentia quia
12est simpliciter aeternis immutabilis et purus actus habens actualiter omnem sibi possibile
perfectionem
13et est simpliciter necesse est esse igitur nulla est contingentia realis in deo
24
Item in aeternis non differunt posse et
14esse et secundum philosophum igitur illa quae sunt deus vel quicquid est deus ab aeterno
et semper necessario est deus nec potest de-
15sinere
esse
25
Item signetur contingentia in deo Et sit a tunc sic a non est accidens deo inhaerens
16nec concedit positio igitur est deus Tunc ultra a pater non esse et est pure contingens igitur deus est
17contingens et potest non esse Arguitur expositorie haec res potest non esse et haec
res est deus igitur etc quod
18est blasphemia et contra divinam perfectionem actu actuationem et necessitatem
26
Item si deus sit aliqua contingentia
19sequitur quod potest realiter immutari patet nam deus potest incipere esse aliqua
contingentia quae non est a
20contingentia sed b contingentia ergo potest mutari et ita de contradictoria contingentia scilicet antichristus
21non erit quia potest esse haec contingentia respectu illius
27
Item capio divinam essentiam secundum rationem
22pure essentialem consideratam Quaero utrum secundum rationem pure essentialem repraesentat
antichristum fore
23vel non si non tunc non est intrinsece essentialiter perfecta
28
Contra primam conclusionem arguitur primo quia Anshelmus
24in libro de concordia videtur ponere quod huiusmodi praesentialitas aeternitas ad tempus sit causa contingentiae
25futurorum
29
Ad idem boetius 5to de consolatione Ex habitudine aeternitatis ad tempus possunt fieri contingentia absque
26mutatione aeternitatis divinae scientiae
30
Contra 2am conclusionem deus secundum nullam rationem intrinsecam est scientia contingentiorum
27futurorum igitur propositum antecedens tenet quia quacumque ratione data cum illa
stat oppositum futuri contingentis
28eo quod est contingens ideo nulla ratio deo extrinseca est futuro contingentis notitia
antecedens patet primo signata
29tota latitudine omnium futurorum contingentium cuiuslibet illorum oppositum potest
stare stante ratione intrinseca
30dei igitur
31
Secundo signata ratione quae est realiter futuri contingenter repraesentativa et scientia
ex illius rationis
31esse arguitur futurum tempus contingens esse vel fore sed consequens est contingens
igitur antecedens scilicet huiusmodi rationem esse et
32per consequens illa ratio est contingens pure et non necessaria
32
Ad primum respondeo quod intentio
33Anshelmi et boetii fuit solvere compossibilitatem contingentiae futurorum cum praescientia dei ex immen-
34sitate
divinae praescientiae et inmensitate aeternitatis eius non applicando ad fluxum temporis
quia
35hoc est omnino inpertinens sed potest esse nunc scientia huius vel oppositi Ponunt
quidam exemplum de centro in quo
36si poneretur oculus et egrederetur inmediate ad oculum partis circumferentiae semidiamiter
37ordo esset et successio incircumferentia dyameteorum et in ordine ad suum centrum
nulla
38esset diversitas quia concurrent ad centrum et oculus quamlibet intueretur Simile
exemplum ponit
39Albertus de puncto lucis indivisibiles cognitio quae ad omnem partem circumferentiae mul-
40tiplicaret
radios
33
Ad rationem contra 2am conclusionem quaeritur secundum nullam rationem intrinsecam necessariam etc negetur
41antecedens Ad probationem quacumque data illa stante potest oppositum futuri contingentis
contingere
42igitur non est etc nego consequentiam quia inmensitas et illimitatio divinae cognitionis
tanta est quod potest
43esse respectu unius et potest esse respectu contrarii ratione suae inmensitatis scilicet
huiusmodi notitiae hoc naturali notitiae
E153v
1nec conpetit nec conpetere potest igitur non est similitudo naturalis rationis ad
divinam
34
Secundo arguitur
2sic signata ratione qua deus cognoscit antichristum fore etc Ista ratio est sophistica
et parvi ponde-
3ris
si resolvatur puto quid intelligit per illam rationem esse si exeat sic ratio cognoscendi rem
4id est quod antichristus est deus dico quod consequentia est necessaria et consequens
contingens etc etiam antecedens et tamen illa est necessaria
5scientia sed non huius ymmo contingenter est huius scientia Si signaret illam rationem
per terminum absolutum scilicet hoc est scientia de-
6monstrando
divinam scientiam vel essentiam consequentia non valet quia antecedens est necessariam
et consequens pure
7contingens et sic argumentum non valet
35
Alii adhuc sunt modi ymaginandi possibilitatem con-
8tingentium
futurorum cum divina praescientia contra quos ponam in alia lectione conclusiones
negativas
Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 116, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio116 )
Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 152r-153v (http://scta.info/resource/ppr-lectio116/erlang)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio116/erlang/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio116/erlang/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Lectio 116, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)
No results found