Lectio 118, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 02, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio118

Sources: E: Erlangen

Lectio 118, de Libertate

Rationes illorum dicentium non esse concordiam praescientiae ad futura contingentia

1
17Alia lectio sequitur
18Antequam veniam ad materiam inducam argumenta ex parte repugnantiae praecise cum contingentia
19futurarum

2 Boecius 5to de consolatione prosa 3a si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest evenire
20necesse est esse quod providentia futurum esse prodixerit vel praeviderit

3 Secundo arguitur sic Si ita sunt ea
21futura ut esse decreverim vel aeque vel fieri vel non fieri posse cognoscam quae est haec praescientia
22quae vel stabile compraehendit aliquid hoc refert ab illo ridiculo chyresiae unde thyresias erat sa-
23cerdos appollonis qui dabat responsa quidquid aut erit aut non ita quod dabat responsa quasi sub
24distinctione et ideo nisi sit determinatio non videtur aliqualiter de praescientia divina quam de responsis thyresiae

4 wilhelmus
25parisiensis
arguit sic quod deus infallibiliter cognoscit futura ergo necessario

5 Item secundo deus inmutabi-
26liter cognoscit futura ergo necessario

6 Item arguit homo scivit a fore igitur necesse est hominem praescivisse
27modo scientia dei non est magis mutabilis quam hominis Ita quod de scientia humana sequitur igitur etiam de scientia
28divina unde scientiae humanae humana non potest sub esse falsum igitur nec divinae quae est inmutabilior ymmo infi-
29nitum minus mutabilis igitur totaliter immutabilis

7 Item numerus praedestinorum est inchoatus et inpli-
30cat contradictionem quod perpetue remaneat incompletus ergo necessarium est quod aliqui sint futuri boni
31et salvandi prima pars auctoritatis est satis nota verisimiliter supponitur aliter nullus esset in statu salutis quod est contra
32ecclesiae decretum 2a pars antecedentis scilicet quod implicet contradictionem etc patet quia sequitur evidenter numerus prae-
33destinatorum incompletus igitur aliqui alii salvabuntur alias maneret perpetuo incompletus

8 Item yber-
34nicus
arguit sic essentia divina repraesentat antichristum fore naturaliter igitur necessario igitur necesse est sic evenire antecedens
35patet quia divina essentia non minus naturaliter est suorum obiectorum repraesentativa quam creata notitia et cum crea-
36ta naturaliter etiam illa

9 Ad idem arguit Reductio Deus non aliter novit facta quam fienda sed necessario
37novit facta igitur etc prima pars est augustini in locis inmutabilibus ubi tenet quod deus non aliter novit fu-
38tura quam praeterita vel fienda quam facta sed iam facta necessario novit et scivit illa esse igitur etiam futura

10
39Ibidem arguit sic Cupiamus praescientiam quaeritur utrum iste potest salvari vel non si sic ergo potest mereri
40suam praedestinationem consequens falsum quia praedestinatio praecedit nedum merita creaturae sed etiam eius existentiam
41iuxta testimonium scripturae antequam boni vel mali quidquam egissent Iacob dilexi Esau odio habuit

11
42Item divina voluntas respectu cuiuslibet producibilis futurum ab aeterno est determinata ad ipsius productionem
43modo haec consequentia est bona voluntas absolute est determinata respectu alicuius igitur necessario est sic determinata etc E155v
1istam consequentiam facit Aureolus et reputat eam valde bonam quia nulla potest cadere
2mutabilis in divina potestate voluntate nec potest de non determinata fieri determinata et sequitur ex hoc
3quod effectus necessario erit quia consequentia est bona necesse est voluntatem divinam esse determinatam respectu
4a futuri igitur necesse est a fore

12 ultimo arguitur sic si aliquid sit futurum contingens ut antichristus vel ergo
5est dare maximum tempus per quod potest esse futurus vel minimum per quod non potest esse futurus
6Si dicatur primum contra significato instanti terminante huiusmodi tempus ultra illud instans potest divina
7libertas differre igitur etc Nisi dicatur quod instans temporis est de integritate rationis individualis tunc
8sequitur quod nulla res posset in alio instanti produci quam producatur et per consequens deus numquam potuit producere
9antichristum ante hoc instans

13 Etiam nullum corruptum de potentia dei posset reverti vel reparari Si
10dicatur 2n contra multipliciter quia quocumque tempore oporteret quod illud esset infinitum in terminatum scilicet a parte post
11Sed contra quocumque tali datur minus infinitum quia lapsa aliqua parte residuum remanet
12minus per quod potest esse futurus Item a est minimum etc igitur a est modicum tempus et inter modica tempora per quae
13non potest esse a est minimum Item probatur quod per infinitum tempus potest esse futurus per aliquantum tempus
14et per infinitum tantum igitur

Sed contra

14 In contrarium arguitur quia concordia futurorum contingentium cum praescientia divina
15sequitur evidenter ex fide Brevior deductio est ista deus est liber libertate contradictionis ad extra
16igitur futura contingenter eveniunt patet consequentia quia signato instanti in quo producit effectum fu-
17turum Quaero utrum habeat libertatem contradictionis ad nam producendum si sic igitur potest non producere et
18per consequens effectus si producitur ad utrumlibet est vel potest non produci vel produci Si non sequitur
19quod ex necessitate naturae producit quod est contra ypothesim

Via solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia

15 Circa praesentem materiam sciendum primo est quod licet
20deus sit res simplicissima ut testatur philosophia et theologia et quod idem sit in eo intelligere scire
21et velle et quidquid est in eo est essentialiter idem propter tamen infirmitatem nostrae cognitionis sicut partialiter incom-
22plete et inperfecte cognoscimus ita vocabilia diversa sic in ponimus propter necessitatem inperfectionis
23nostrae naturae quia non est possibilis nobis aliquis conceptus unus qui repraesentet eum secundum omnem suum modum
24ideo ut potestate effectus in esse vocamus eum voluntatem et quia ordinatissime experimur
25eum agere vocamus ipsum sapientem et sic de aliis Iterum secundum quod varie ipsum consideramus in or-
26dine ad dispositiones creaturarum vocamus eam notitiam indicativam et sic de aliis quorum distinctio patet
27primo huius distinctione 37a in qua diversitate est maxima aequivocatio ut praescientia restringatur ad notitiam
28futurorum malorum Ideo debet tolli aequivocatio et vocabula debent resolvi ad bonos conceptus

Prima via

16 Pro
29generali responsione ad istam difficultatem prima via est ista quod articulus de libertate
30contradictionis di? non est articulus fidei ideo est aenigmaticus non habens evidentiam unde haec
31propositio quod deus sit contradictorie liber est articulus fidei et quod potest agere extra libere contradictio ad quem
32natura humana non sufficit ex puris naturalibus nisi iuta fide vel longa exercitatione Et
33ex consequente propositiones particulares ex huiusmodi propositionibus deductae circumscripta speciali evidentia ex-
34trinseca sunt eiusdem generis id est sunt aenigmantice nedum aenigmatice sed quantum est de se sunt minus evi-
35dens apparet ex processu doctrinali in una quaecumque doctrina nam semper propositiones priores
36sunt posterioribus evidentiores nisi semper superveniat alia extrinseca evidentia Et est doctri-
37na philosophi quia principia sunt magis nota quam conclusiones Et quanta est maior distantia veri-
38tatum a suis principiis tanta est minor evidentia Et sic diceretur quod concordia praedicta est particularis conclusio
39sequens ex divina libertate et fide ideo debet esse minus evidens quam principium

17 Ex quo sequitur quod debet
40recipi tamquam propositio fidei et sequens ex fide non habens maiorem evidentiam et apparentiam
41quam fides habeat ex qua deducitur Et ista sufficit pro simplicibus quibus fides creditur et nullo modo
42est ab eis cognoscibilis

18 Sequitur error volentium resolvere ad evidentiam naturalem praesentem dif-
43ficultatem nam est ignorantia tertii principii alias positi scilicet modi doctrinalis inquirendi verita-
44tem secundum unumquodcumque genus

Secunda via

19 Secunda via pro magis eviditis quod rei infinitae competunt proprietates E156r
1oppositae proprietatibus competentibus rebus finitis hoc late deductum est alias et in omni materia
2fidei ubi de proprietatibus dei agitur debet supponi unde in ysa non enim cogitationes meae ut co-
3gitationes vestrae
Scientiae enim finitae vel limitatae naturaliter creatae repugnat contingentia Ita quod de scientia crea-
4ta naturaliter sequitur sortes scit ergo est necessario secundum modum loquendi philosophi de scientia autem increata consequentia nulla
5Et hoc est resolvendum ad aliam proprietatem et conditionem quam limitate et finite Illo attento vel
6considerato debet intellectus quietari quod haec copulativa sit possibilis deus sit a fore et scientia dei est inmutabilis
7omnino et necessaria et a potest non fore ymmo possibile est a non fore et pure contingens ad utrumlibet
8est a fore et debet concedi nec est laesivum piarum aurum Dyonisius 7mo de divinis nominibus dicit quod
9deus inmutabiliter cognoscit mutabilia et indivisibiliter divisibilia et sic de aliis proprietatibus quae
10prima facie respectu humanae scientiae viderentur aliena iuxta quam viam unusquisque debet rationabiliter contentari

Tertia via

20
11Tertia via contentandi vel satis faciendi magis particularis notat quod compositio et divisio sunt ratione
12inperfectionis in nobis quia partialiter res cognoscimus etiam caritas valde partialiter ideo etiam
13partiales assensus formamus secundum quod apparentiis simplicibus vel compositis possumus concludere
14In deo nulla esse omnino inperfectio sed eius notitia est inmense perfecta ideo est simplicissima nec compositiva
15nec divisiva proprie loquendo et est omnium virtutum vita Iuxta hanc radicem facile est dicere ad praesentem
16difficultatem quia scientia dei non est compositiva nec proprie assensiva sed omnium virtutam intuitiva nedum
17existentium sed possibilium vel contingentium Tunc iuxta hanc viam si illa simplicem rerum notitiam
18vocemus scientiam tunc deus necessario est scientia huius antichristus erit et si absolute consideretur in se etiam
19scientia est cognitio tunc deus necessario scit antichristum fore quia necessario ipse est eius virtutis possibilis
20evidentissima intuitivo Etiam concedi potest quod sit deus contradictionum ut s ly 'scientia' referatur
21ad divinum intuitum quae intuetur omnes rerum habitudines et modos et successiones et possibilitates
22ad contrarium

21 Pro clariori intellectu ut detur modus loquendi respondendi in scolis
23tales propositiones deus scit antichristum fore debent distingui nam si quis per eas intelligat divi-
24nam scientiam in se consideratam tunc concedendum est quod haec est necessaria deus scit antichristum fore
25Secundo potest recipi in hoc sensu deus scit antichristum fore a deus habet perfectissimam scientiam circa hoc
26complexum antichristus erit et cum hoc antichristus erit Tunc haec copulativa convertibilis hac deus scit
27antichristum fore est pure contingens et hoc ratione secundae partis possibilitatis quod antichristus erit quae est
28contingens Et sic eadem scientia divina ad intra stat cum utroque contradictorum et sic primo modo considerata
29est necessaria Et ideo consequentia non valet deus scit antichristum fore igitur antichristus erit quia antecedens est necessarium
30et consequens contingens communis tamen modus loquendi est quod recipiantur secundo modo scilicet quod includat perfectionem
31divinae scientiae vel cognitionis circa hoc enunciabile antichristus erit vel contradictionem et cum hoc includit
32quod ita erit a parte rei non consequenter conceditur esse contingens ratione 2ae partis copulativae quae est
33contingens posset et tamen dici hic circa primum modum et probabilius apud me quod haec
34deus scit antichristum fore primo modo sumpta est vera et hoc neganda deus scit antichristum non
35fore reverendo ad illum divinum intuitum Cur tam varie resolvendo de ad divinum intuitum
36cum aeque cognoscit modum secundum quem potest verificari quod non erit sicut quod erit

22 Breviter haec
37resolvitur ad rationem divinae inmensitatis quae eodem modo se habens adaequate nunc producit sortes
38et nunc non producit ymaginatio stat in hoc quod divina essentia non cognoscit compositivae
39et indicative sed uno simplici intuitivo cui omnino repungnat falsitas 3o de anima omnis cognitio
40simplex est vera quo tamen infinitum perfectiori modo videt quam assertive et sibi nullo modo potest sub esse
41falsum Et istam vitam Ad istam vitam est doctor subtilis et sollempnis in prima parte
42summae suae
Et schaton licet eam non explicet tamen materiam de praescientiam quasi isto modo resolvit unde
43ad istam deus scit antichristum fore Quaero inquam quod intelligas ergo per illam si sic intelligas E156v
1deus habet notitiam universaliter perfectam de hoc enunciabili et de quolibet et cum hoc quod antichristus erit ratione secundae
2partis est contingens prima tamen pars est necessaria et inmutabilis veritatis et stat cum utraque parte con-
3tradictionis eo quod non est assensiva vel non est limitata nam negativa assensiva est limitata
4et valde limitate facit cognoscere suum obiectum et illuminatio facit cognoscere demonstrativa

Quarta via

23 Quarta
5via sicut intellectus noster circa singularia et circa contingentia reperit modum habendi scientiam
6infallibilem et scientiam scilicet per universaliter contingere vel demonstrative vel secundum demonstrative vel secundum alios modos quis sibi quan-
7tum poterit procuravit de mutationibus immutabilem scientiam scilicet quantum ad falsitatem ita ymaginandum
8est intellectum divinum se habere respectu omnium virtutum circumscripta habitudine inperfectionis quae invenitur in universali
9vel in confusione distinctionum Ita quod intrinseca conditione suae perfectionis deus habet modum cognoscendi singularia
10sine inperfectione Wilhelmus parisiensis videtur sequi hanc viam in 2a parte de universo
11ponit exemplum nam inquit haec propositio alterum istorum est viam scilicet contradictionem puta antichristus erit antichristus
12non erit ymmo intellectus noster hoc scit sed cum quadam confusione cognoscit et non nos et tamen etiam
13subiectum supponit pro aliquo contingente ut ita alterum istorum est verum et sic est vera Et illa
14pro qua supponit est mere contingens

Quinta via

24 Quinta via quod notitia vel scientia divina respectu futurorum
15contingentium est scientia practica mere libera nec est numerale bene resolventi quia formaliter
16idem intellectus ymaginandum quod sicut voluntas est mere libera respectu effectus producibilis
17ita ymaginadum quod scientia practica divina respectu eius sit omnino libera et voluntas in deo et
18non habet originem ista difficultas non ex infirmitate nostrae cognitionis Visa igitur inmensitate divinae
19voluntatis quae se habens uniformiter nunc antichristum fieri et per eandem vult eam non fieri et per eandem
20vult ipsum fore et postea non fore et in hoc denominatur libera non quod eliciat novos actus
21sed eadem volitio adaequate est quae vult antichristum fore et potest velle eum non fore et ipsum esse etc
22ipsa nullo modo mutata Item de scientia quod eadem est adaequate quia scit ipsum fore esse fuisse et qua
23potest scire ipsum non fore unde proportionabiliter sicut voluntas sed habet ad sic fore id est scientia ad sic esse
24ita quod deus nec incipit producere alium formaliter se habens adaequate et ante non produxit maior
25difficultas est de hoc quam de praescientia Ideo dicendum quod talem habitudinem haberet sicut nostra libera vo-
26luntas et sic est propter eius inmensitate sicut non sequitur voluntas vult quod in hoc instanti a
27fiat et ante non valebat igitur aliquo modo mutatur consequentia non valet ita de scientia ideo scientia respectu futurorum
28contingentium potest salvari proportionabiliter sicut volitio respectu producibilium In alia lectione videtur sexta via

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 118, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio118 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 155r-156v (http://scta.info/resource/ppr-lectio118/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio118/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio118/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 118, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 118, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]