Lectio 120, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 16, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio120

Sources: E: Erlangen

Lectio 120, de Libertate

Recapitulatio

1
11In alia lectione
12In praecedentibus visum est quod divina cognitio vel praescientia nullam necessitatem inponit futuris
13evenientibus plusquam aliqua creabilis intelligentia quae de sui natura esset omnium veritatum cognitiva
14Constat quod nullam necessitatem inponeret sicut nec si viderem sortem stantem vel currentem
15in ea visio variat contingentiam nisi vel effectus illius liberi

2 Et sic videt divina praescientia res secundum
16quod sunt vel erunt nec ut sic debet considerari nec causa rerum et prior causaliter nec posteriori sed quasi ut
17inpertinens

3 et inter alias vias ista est magis facilis ab intelligentia nostro ad concipiendum

Difficultas de praedestinatione et reprobatione

4
18Restat difficultas maior de praedestinatione et reprobatione nam ultra veritatis cognitionem praedestinatio
19videtur dicere actum voluntatis divinae et determinationem specialem quae habet determinationem causalitatis
20Et sic licet praescientia non poneret necessitatem tamen videtur quod praedestinatio ponat necessitatem ex in-
21mutabili determinatione divinae voluntatis respectu praedestinatorum et sic proportionaliter de reprobatione

Propositio: Quilibet qui est viator potest esse praedestinatus stante lege

5 Pro de-
22claratione materiae sit haec prima propositio Quilibet quae est viator potest esse praedestinatus stante lege
23patet nam quilibet potest facere quod in se est stante lege ad sui finis executionem contra lege stante numquam
24excidit a gratia quia quandoque alias facit quod in se est deus confert sibi gratiam et si non faciat
25contrarium deus non aufert gratiam quia in potestate sua est facere quod in se est et sic uno ad-
26iuncto scilicet misercordia divina stante lege potest esse praedestinatus

6 Advertendum quod si divina scientia
27nullam inponat scitis vel scibilibus necessitatem a fortiori nec divina voluntas cuius intrinseca
28conditio vel causalitas est intrinsece libera Patet ergo quod praedestinatio ratione actus voluntatis seu determinationis
29nullam penitus addit difficultatis gradum nec est color ad ponendum quod aliqua inducat necessitatem
30patet quia voluntas divina respectu talium est intrinseca libera

7 Patet contra Aureolum hanc consequentiam non
31esse bonum ymmo periculosum voluntas divina determinata fuit ab aeterno ad producendum a
32effectum futurum ergo necesse est eam sic esse determinatam respectu eiusdem effectus nam antecedens est verum
33et consequens est contra veritatem fidei nam sequitur quod necessario produceret huiusmodi effectum pro tempore praefixo
34unde ipse deficit ex eo quod non considerat de ratione libertatis quae est idem actus inde et potentia
35in deo sit quod uniformiter se habens posset nunc agere et nunc non agere hac ut ipse dicit reperitur
36in voluntate nostra et sic consequenter de deo sed non advertit de inperfectionem nostri intellectus indigentis alio distincto
37a primo actu et sic non habet se uniformiter omnino

8 Sequitur quod deus magis positive concurrit et aliter
38ad praedestinationem quam ad reprobationem licet utrobique aeque contingenter 2m modum est Primum apparet
39quod deus respectu operationis elicite a viatore praedestinato habente usum rationis concurrit primo modo
40in gloriam conferendo gnam gratiam non sit autem de reprobato quia non specialiter vult nullum finem
41scilicet aeternam mortem vel dampnatione peccatorum Consequenter probabiliter potest dici quod se habet negative
42vel privative divina voluntas respectu praesciti vel reprobati ubi se habet positive respectu praedestinati

9 Sequitur
43quod licet non steterit tamen lege tunc ordinata nec staret nunc ex ypothesi praedestinatum posse
44esse praescitum de nullo tamen est econtra loquor in sensu composito

Quod duplex gradus praedestinationis[?]

10 Advertendum pro declaratione quod duplex re-
45peritur gradus praedestinatorum primus est generalis de quibus constat divino intellectu quod felicitatem E158v
1aeternum consequenter finaliter et tamen hoc voluntas divina est determinata licet contingenter ad
2conferendum gratiam in hac vita et postea futuram gloriam et haec est generalis cum qua bene stat
3vel potest stare non agere conformiter quia pure contingenter voluntas facit actus qui inclu-
4duntur in ratione totali habentis usum rationis

11 Alius gradus est specialior electionis scilicet specialis
5cum confirmatione et inpossibilitatione respectu creaturae scilicet de carentia finalis perseverantiae Aliqui prae-
6destinatorum taliter fuerunt praedestinati quod not futurorum potestate ut antecedentur etc non esse
7praedestinatos ut Iheremias antequam ex utero egrederetur sanctificatus fuit Iohannes Baptista Et veri-
8simile est quod eos in hac vita confirmaverit quod a gratia non potuerunt excedere vel discedere quantum
9erit ex sua facultate licet absolute posset vel potuisset eos desere sed non stante lege Sed
10de praescitis habentibus usum rationis non sic quia licet deus posset creaturam confirmare tamen stante lege
11non potest obstinare in via igitur nulli praecluditur quin posset esse praedestinatus

12 Advertendum quod
12doctores loquentes in praesenti materia et scriptura quandoque quod sancti dei non possunt cau?re Tales auctoritates
13intelligendae sunt iuxta 2am acceptionem reprobationis unde concedendum est quod non est in eorum potestate
14quod sunt praescitae stante legi Et sic potest concedi quod electi non possunt gratiam finalis perseverantiae perdere
15De reprobatione dicitur quod non cadit sub misericordia divina quia inpossibilitate aliquem viatorem ad bonum unde est
16contra eius bonitatem Et sic dicuntur se habet respectu illorum et istorum misericordissime tamen

Propositiones de gradu praedestinationis[?]

13 Pro declaratione materiae
17ponam alias propositiones

14 primo modo et communiter argumenta nullum tribuit intrinsece dignitatis gradum
18praedestinato nec reprobato indignitatem patet nam cum aeterna dei praedestinatione stat quantumlibet intensus gradus
19malitiae Et proportionaliter de reprobatione cum aeterna reprobatione stat quantumlibet magnus perfectionis gradus quia
20potest in caritate perficere primo potest perficere recipiendo sacramenta et postea potest consequenter perficere in caritate per exercitium bo-
21narum operationum et proportionaliter correspondet divina acceptatio ad intra et istam materiam deduxi in materia cari-
22tatis dicebatur quod divina acceptatio qua creatura principaliter denominantur grata et secundum quam creaturae red-
23ditur vita aeterna digna est alia quam praedestinatio quia illa potest esse respectu praesciti utque de puero
24praescito quia sicut habet gratiam informantem ita acceptantem

15 Item praedestinatio quantum est ex parte
25divinorum actum intrinsecorum dicit cognitionem de futura felicitate deinde proportionalem volitionem sed constat
26quod determinatio divinae voluntatis respectu actus dependentis a libera voluntate humana nullum dicit
27perfectionis gradum nisi dum voluntas humana exit in actum eligendo conformiter ad divinam volun-
28tatem

16 Sequitur quod dictum scripturae De Iacob et Esau potest intelligi secundum allegoriam ut fi-
29geret
figuerit ecclesiam beatorum et malingnantium et non sit quasi dictum personale et secundum hoc facile esset
30solvere

17 Secundo potest intelligi de speciali dilectione scilicet quod dilexerit Iacob praedestinatione 2o modo dicta et
31quia non datio alicuius boni vocatur apud deum quandoque odium quia hanc gratiam non contulit
32esau ideo dicitur esau odio habuisse scilicet per subtractionem eius gratiae

18 //Advertendum quod aliquorum
33fuit opinio quod praedestinatio quasi quandam causat necessitatem respectu creaturae ut vitam aeternam consequitur
34licet concedant possibilitatem ad contrarium tamen eodem modo super de revelatione divina vel futuro iudicio sed haec
35via non removet quod credunt evitare quia daretur occasio negligendi falsum quia dato quia sit praescita
36ad hoc in libertate sua est praedestinari ita quod stante lege et misericordia etc sequitur quod salvabitur ergo melius
37est ponere quod quilibet potest salvari

19 Sequitur quod nulli praescito repugnat habere dignitatem ad vitam
38aeternam et mereri vitam aeternam quia omnia requisita potest esse in eo quia illa prae-
39destinatio divinae voluntatis est inpertinens patet quia aequaliter reperitur vel reperiri potest dignitas
40tam in praescito quam in praedestinato Sequitur quod nichil se habet repugnanter in praedestinato ad cul-
41pam mortalem et mortem perpetuam Sequitur falsum est quod esse quod meritum est effectus divinae praedestinationis
42patet ex eo quia stat quod sortes realiter meretur et tamen scit praescitus igitur etc quia actualiter meretur
43Quis audeat negare quin petrus peccavit negando christum david accidendo et fuerunt
44praedestinati et si decessissent fuissent puniti Item quicumque servaverit mandata salvabitur
45unde si vis vitam ingredi serva mandata modo stat praescitum servare mandata et mereri vitam E159r
1ultimo advertendum quod tenendo aliam viam non est alia resolutio nisi quod divina inmen-
2sitas est ultima respectu iustitiae cui standum est nec ratio naturalis nec ad iudicium per doc?onem vel
3naturam pro curabile diceretur consequenter quod divinae iustitiae vel bonitati non repugnaret aliquem
4non exigentibus suis demeritis aeternaliter vita aeterna privari Etiam sublata libertate
5deus occulto suo iudicio iustissime faceret quod unum eligeret et alium reprobaret non respiciendo
6opera scilicet merita vel demerita Ideo qui vellet sequi sicut dicit apostolus figulus facit etc tamen
7via videtur melior quod quilibet potest salvari et aequaliter est in libertate voluntatis ante-
8cedenter et dispositive quod praescitus salvetur posset alias dari occasio neglientiae salutis vel
9occasio desperationis

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 120, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio120 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 158r-158v (http://scta.info/resource/ppr-lectio120/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio120/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio120/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 120, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 120, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]