Lectio 123, De libertate [Erlangen Transcription]

By Petrus Plaoul

Edited By Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | June 01, 2022

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

ppr-lectio123

Sources: E: Erlangen

Lectio 123, de Libertate

Tertia modi visionis et tres modis revelationum

1
36In alia lectione
37Antequam aggrediar materiam sciendum est secundum augustinum 12o super genesim ad litteram
38quod triplex est visio quaedam est corporalis quaedam spiritualis et quaedam intellectualis Corpo-
39ralem vocat quae fit per sensum exteriorem corporalem et speciem sensibilem Spi-
40ritualem vocat quae fit per sensum interiorem scilicet ymaginativam vel aestimativam
41licet per speciem corporis alicuius et hanc vacat et hanc vocat spiritualem quia fit in virtute
42non ita corporali sicut est sensus exteriori intellectualis fit per vim intellectivam
43abstractam a materia etiam per speciem non sensibilem Iuxta hoc tres modi sunt revelationum

Primus modus

2 E161v
1unus est sensibilis sensibiliter et per signum sensibilem iuxta primum modum visionis Isto modo
2fuit de visione et revelatione realiter facta regi Balthazar danielis 5o capitulo qui oculo
3corporali vidit manum scribentem in pariete licet non intellexerit misterium sed daniel
4exposuit ut apparet in loco praeallegato

Secundus modus

3 Correspondenter ad secundum in actibus apostolorum qui vidit
5in spiritu vas quattuor lincheis alligatum de caelo missum et multis animalibus repletum
6hoc fuit per spiritum licet cum ymaginatione rerum sensibilium et ad hoc genus reducuntur revela-
7tiones in sompniis ut de sompno pharaonis quantum ad ista duo genera revelationum
8sunt infiniti gradus ymaginabiles secundum varias proportiones similitudinis signorum ad signata nam
9illud quod intelligitur per talia signa a deo aliquando est valde difficile et aliquando posset esse magis
10simile ita potest dici proportionaliter de secundo genere

4 Advertendum circa hoc quod circa utramque visionem
11infiniti possunt contingere visiones nam iudicium quod ex puris naturalibus communiter elicitur circa tales spirituales
12revelationes est fallax et deceptorium cuius culpa non est deo inputanda sed praesumptione
13elicientis leviter hoc ex hoc nam circa hoc non sufficit humanum ingenium sed requiritur
14habitus propheticus qui enim utriusque extremorum secundum hoc Balthazar non sufficit elicere nec
15praesumpsit Sed daniel spiritu prophetico explicavit

Tertius modus

5 Tertius est modus revelationum intel-
16lectualium et iste subdividitur tres partiales In primo gradu reperiuntur visiones re-
17velationes in verbo factae quibus scilicet videndo verbum videtur secreta quae deus vult revelare
18videnti Infimus gradus est revelatio et visio fidei sive sit actualis sive actualis habitu-
19alis et inter ista duo extrema scilicet revelationem visorum in verbo et visorum in aenigmatice per fidem
20sive actualiter sive habitualiter quae est necessaria ad salutem ponuntur plures gradus scilicet
21in medio et ibidem continentur omnes revelationes propheticae et aliae quae non sunt immediate
22in verbo ut sunt fides et omnes quae non sunt fides nec clara dei visio reducuntur ad
23medium genus et possunt ibi poni diversae species et gradus

6 Advertendum quod iste tertius modus
24quantum ad omnes suos tres gradus potest dividi quidem est modus revelationis absolute sive
25sic in verbo sive prophetice sive per fidem Alius est modus revelationis conditionatae Alius
26est conminatoriae revelationis ita quod aliquid praedicitur conditionaliter aliquando comminando
27praecise

Conclusio contradictoriam[?] de revelatio tertii generis in primo gradu

7 Sed quia primus modus maiorem habet difficultatem quantum ad materiam praesentem scilicet modus
28absolute revelationis Etiam de corporali vel spirituali non est ad propositum quia non est re-
29velatio assensiva

8 Sed de revelatione absolute assensiva difficultas est quomodo stat cum ea fu-
30turorum contingentia Ideo intendo de ea dicere et concer?a ipsius cum futurorum contingentia
31Pono conclusionem unam contradictoriam cuidam errori in hac materia et est ista absoluta revelatio
32futuri eventus nullatenus tollit eius necessitatem ad utramlibet contingentiam Quidam
33dixerunt quod revelatio facta absoluta non conditionaliter nec conminatorie infert necessitatem futu-
34rorum contingentiam absolute quia deus non potest dicere solum explicite vel inplicite nec
35decipere creaturam quibus concessis si deus revelavit et non potest decipere necesse est evenire
36quia revelatio transit in praeteritum et contraxit necessitatem

Rationes pro conclusio contradictoriam[?]

9 Probatur conclusio in probando simul
37errorem dictum

Prima ratio

10 quia talis notitia creata quae est revelatio de futuro contingenti est omnino
38inpertinens ad habitudine causalitatis effective vel finalis ad effectum revelatum ergo eius positio
39non variat habitudinem causarum ordinatarum respectu effectus producendi nec naturam effectus
40in se Ex quo ergo si causae fuissent positae contingenter iterum contingenter poneretur

11 Con-
41firmatur nam nomina divina ut prius probatum est nullam inponit necessitatem evenientibus
42futurorum ergo nec notitia creata quae est revelatio patet consequentia quia creatura minorem habet efficaciam
43respectu effectus futuri quam divina scientia sed divina non inponit necessitatem effectum producendo

Secunda ratio

12 E162r
1Secundo principaliter si esset una intelligentia pure speculativa et nullo modo practica cuius intrinseca conditio
2esset distincte cognosceret omnem veritatem etc nullam inponeret rebus necessitatem ergo nec notitia
3quae minoris est efficaciae antecedens patet quia in illo casu nullam haberet habitudinem ad causas
4efficientes respectu effectus producendi ex quo praecise intelligeret Etiam patet de oculo vidente sorte
5currente qui non necessitat sortes ergo notitia revelata quae nullam habet causalitatem non infert
6necessitatem

Tertia ratio

13 Item tertio arguitur et fortius apparenter dato isto errare sequeretur quod christus ymmo
7tota trinitas cum toto exercitu angelorum non potuisset liberasse christum a sua passione
8morte consequens est absurdum et offendit christianum consequentia probatur quia animae christi in incarnatione
9verbi fuerit revelata futura passio absolute ergo si inferat necessitatem oportebat christum
10pati

14 Item falsum esset dictum christi dicentis Pylato Nescis quia possum rogare patrem
11ut mittat plus quam 12 legiones angelorum
quia revelatum erit quod non invocaret
12auxilium

Quarta ratio

15 Item sequeretur quod deus posset suam potentiam diminuere consequens est erroneum consequentia
13probatur ponendo quod deus revelet se non facturum a actum possibilem fieri cras absolute et
14et cathegorematice tunc arguitur diminutio potentiae dei quia ante poterat facere a actum et post
15non patet quia revelavit quod non faciet ergo non potest antecedens est necessarium igitur consequens et sic poterat
16se reddere per revelationem in potentem respectu b et sic consequenter respectu aliorum actuum et erit inpo-
17tens

Quinta ratio

16 Quinto posito quod anima christi ab instanti suae conceptionis cognovit omnia quae
18verbum
patet per magistrum tunc sequeretur quod verbum dei in sua incarnatione inpossibilitavit se
19ad omnes effectus qui ante erant possibiles et qui nunc non erunt patet quia in illo instanti
20anima christi recepit revelationem de omnibus effectibus possibilibus prius qui non fieret igitur ad
21infinite se impossibilitavit ad quae poterit prius igitur fuisset diminutio infinita per incar-
22nationem

17 Item sequitur quod verbum dei non potuisset aliter redemisse genus humanum de
23potentia absoluta nisi per mortem patet quia revelatum fuit ista igitur necessariam fuit consequens est contra augustinum
24et omnes doctores communiter.

18 Item sequeretur quod petrus necessario peccavit post revelationem
25factam a christo quia revelatum fuit sibi absolute quod negaret christum et primo caret ergo necessita-
26batur ad peccandum ymmo videri necessitabantur ad concifigendum et sic inferretur quod omnes
27peccantes de necessitate peccarent ymmo ex revelatione facta animae christi sequitur quod omnia fu-
28tura de necessitate eveniunt patet clare quia data ypothesi quod animae christi omnis veritas est
29revelata sequitur necessitas et sic nullus praescitus potest salvari nec electus potest dampnari

Sexta ratio

19 ultimo
30arguitur et investigando quaeritur unde provenit ista necessitas ex revelatione facta non ex divina
31scientia quia illa esset licet non esset facta revelatio illa etiam non inponit necessitatem
32ut probatum est prius ymmo est compossibilis continue futurorum nec a notitia creata quia non
33se habet causaliter respectu effectus

Corollarium

20 Item inconveniens est quod notitia creata necessitet domini et trahat divi-
34nam potentiam ad executionem effectus et sic subicitur divina qualitate creatae quod inplicat
35et sic sequitur quod ista positio habet concedere quod potentiam pure liberam et libere activam facit
36esse pure naturalem et pure naturaliter concurrere quia per revelationem deus inmittit liber-
37tatem et ageret per modum naturae etc

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Peter Plaoul, de Libertate, Lectio 123, de Libertate (http://scta.info/resource/ppr-lectio123 )

      Erlangen, Universitätsbibliothek Erlangen-Nürnberg, ms. 511, 161r-162r (http://scta.info/resource/ppr-lectio123/erlang)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/ppr-lectio123/erlang/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/ppr-lectio123/erlang/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Lectio 123, de Libertate [Erlangen] (Currrent Focus)

      Lectio 123, de Libertate [Vatican, Pal. lat.]